µ05 Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, ut bona summa putes aliena uiuere quadra, si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas Caesaris ad mensas nec uilis Gabba tulisset, quamuis iurato metuam tibi credere testi. 5 uentre nihil noui frugalius; hoc tamen ipsum defecisse puta, quod inani sufficit aluo: nulla crepido uacat? nusquam pons et tegetis pars dimidia breuior? tantine iniuria cenae, tam ieiuna fames, cum possit honestius illic 10 et tremere et sordes farris mordere canini? primo fige loco, quod tu discumbere iussus mercedem solidam ueterum capis officiorum. fructus amicitiae magnae cibus: inputat hunc rex, et quamuis rarum tamen inputat. ergo duos post 15 si libuit menses neglectum adhibere clientem, tertia ne uacuo cessaret culcita lecto, 'una simus' ait. uotorum summa. quid ultra quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne 20 tota salutatrix iam turba peregerit orbem, sideribus dubiis aut illo tempore quo se frigida circumagunt pigri serraca Bootae. qualis cena tamen! uinum quod sucida nolit lana pati: de conuiua Corybanta uidebis. 25 iurgia proludunt, sed mox et pocula torques saucius et rubra deterges uulnera mappa, inter uos quotiens libertorumque cohortem pugna Saguntina feruet commissa lagona. ipse capillato diffusum consule potat 30 calcatamque tenet bellis socialibus uuam. cardiaco numquam cyathum missurus amico cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de Setinis, cuius patriam titulumque senectus deleuit multa ueteris fuligine testae, 35 quale coronati Thrasea Heluidiusque bibebant Brutorum et Cassi natalibus. ipse capaces Heliadum crustas et inaequales berullo Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum, uel, si quando datur, custos adfixus ibidem, 40 qui numeret gemmas, ungues obseruet acutos. da ueniam: praeclara illi laudatur iaspis. nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert a digitis, quas in uaginae fronte solebat ponere zelotypo iuuenis praelatus Iarbae. 45 tu Beneuentani sutoris nomen habentem siccabis calicem nasorum quattuor ac iam quassatum et rupto poscentem sulpura uitro. si stomachus domini feruet uinoque ciboque, frigidior Geticis petitur decocta pruinis. 50 non eadem uobis poni modo uina querebar? uos aliam potatis aquam. tibi pocula cursor Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri et cui per mediam nolis occurrere noctem, cliuosae ueheris dum per monumenta Latinae. 55 flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci et, ne te teneam, Romanorum omnia regum friuola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem respice, cum sities. nescit tot milibus emptus 60 pauperibus miscere puer, sed forma, sed aetas digna supercilio. quando ad te peruenit ille? quando rogatus adest calidae gelidaeque minister? quippe indignatur ueteri parere clienti quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas. 65 [maxima quaeque domus seruis est plena superbis.] ecce alius quanto porrexit murmure panem uix fractum, solidae iam mucida frusta farinae, quae genuinum agitent, non admittentia morsum. sed tener et niueus mollique siligine fictus 70 seruatur domino. dextram cohibere memento; salua sit artoptae reuerentia. finge tamen te inprobulum, superest illic qui ponere cogat: 'uis tu consuetis, audax conuiua, canistris impleri panisque tui nouisse colorem?' 75 'scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta coniuge per montem aduersum gelidasque cucurri Esquilias, fremeret saeua cum grandine uernus Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.' aspice quam longo distinguat pectore lancem 80 quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta asparagis qua despiciat conuiuia cauda, dum uenit excelsi manibus sublata ministri. sed tibi dimidio constrictus cammarus ouo ponitur exigua feralis cena patella. 85 ipse Venafrano piscem perfundit, at hic qui pallidus adfertur misero tibi caulis olebit lanternam; illud enim uestris datur alueolis quod canna Micipsarum prora subuexit acuta, propter quod Romae cum Boccare nemo lauatur, 90 quod tutos etiam facit a serpentibus atris. mullus erit domini, quem misit Corsica uel quem Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est et iam defecit nostrum mare, dum gula saeuit, retibus adsiduis penitus scrutante macello 95 proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem. instruit ergo focum prouincia, sumitur illinc quod captator emat Laenas, Aurelia uendat. Virroni muraena datur, quae maxima uenit gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster, 100 dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas, contemnunt mediam temeraria lina Charybdim: uos anguilla manet longae cognata colubrae aut ~glacie aspersus~ maculis Tiberinus et ipse uernula riparum, pinguis torrente cloaca 105 et solitus mediae cryptam penetrare Suburae. ipsi pauca uelim, facilem si praebeat aurem. nemo petit, modicis quae mittebantur amicis a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat largiri; namque et titulis et fascibus olim 110 maior habebatur donandi gloria. solum poscimus ut cenes ciuiliter. hoc face et esto, esto, ut nunc multi, diues tibi, pauper amicis. anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par altilis, et flaui dignus ferro Meleagri 115 spumat aper. post hunc tradentur tubera, si uer tunc erit et facient optata tonitrua cenas maiores. 'tibi habe frumentum' Alledius inquit, 'o Libye, disiunge boues, dum tubera mittas.' structorem interea, ne qua indignatio desit, 120 saltantem spectes et chironomunta uolanti cultello, donec peragat dictata magistri omnia; nec minimo sane discrimine refert quo gestu lepores et quo gallina secetur. duceris planta uelut ictus ab Hercule Cacus 125 et ponere foris, si quid temptaueris umquam hiscere tamquam habeas tria nomina. quando propinat Virro tibi sumitue tuis contacta labellis pocula? quis uestrum temerarius usque adeo, quis perditus, ut dicat regi 'bibe'? plurima sunt quae 130 non audent homines pertusa dicere laena. quadringenta tibi si quis deus aut similis dis et melior fatis donaret homuncio, quantus ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus! 'da Trebio, pone ad Trebium. uis, frater, ab ipsis 135 ilibus?' o nummi, uobis hunc praestat honorem, uos estis frater. dominus tamen et domini rex si uis tunc fieri, nullus tibi paruulus aula luserit Aeneas nec filia dulcior illo. [iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.] 140 sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres in gremium patris fundat semel, ipse loquaci gaudebit nido, uiridem thoraca iubebit adferri minimasque nuces assemque rogatum, ad mensam quotiens parasitus uenerit infans. 145 uilibus ancipites fungi ponentur amicis, boletus domino, sed quales Claudius edit ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit. Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit poma dari, quorum solo pascaris odore, 150 qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat, credere quae possis subrepta sororibus Afris: tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit qui tegitur parma et galea metuensque flagelli discit ab hirsuta iaculum torquere capella. 155 forsitan inpensae Virronem parcere credas. hoc agit, ut doleas; nam quae comoedia, mimus quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt, si nescis, ut per lacrimas effundere bilem cogaris pressoque diu stridere molari. 160 tu tibi liber homo et regis conuiua uideris: captum te nidore suae putat ille culinae, nec male coniectat; quis enim tam nudus, ut illum bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum uel nodus tantum et signum de paupere loro? 165 spes bene cenandi uos decipit. 'ecce dabit iam semesum leporem atque aliquid de clunibus apri, ad nos iam ueniet minor altilis.' inde parato intactoque omnes et stricto pane tacetis. ille sapit, qui te sic utitur. omnia ferre 170 si potes, et debes. pulsandum uertice raso praebebis quandoque caput nec dura timebis flagra pati, his epulis et tali dignus amico.