µ14 Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra [et quod maiorum uitia sequiturque minores] 1a et nitidis maculam haesuram figentia rebus, quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes. si damnosa senem iuuat alea, ludit et heres bullatus paruoque eadem mouet arma fritillo. 5 nec melius de se cuiquam sperare propinquo concedet iuuenis, qui radere tubera terrae, boletum condire et eodem iure natantis mergere ficedulas didicit nebulone parente et cana monstrante gula. cum septimus annus 10 transierit puerum, nondum omni dente renato, barbatos licet admoueas mille inde magistros, hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu semper et a magna non degenerare culina. mitem animum et mores modicis erroribus aequos 15 praecipit atque animas seruorum et corpora nostra materia constare putat paribusque elementis, an saeuire docet Rutilus, qui gaudet acerbo plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus, 20 tunc felix, quotiens aliquis tortore uocato uritur ardenti duo propter lintea ferro? quid suadet iuueni laetus stridore catenae, quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer? rusticus expectas ut non sit adultera Largae 25 filia, quae numquam maternos dicere moechos tam cito nec tanto poterit contexere cursu ut non ter deciens respiret? conscia matri uirgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis. 30 sic natura iubet: uelocius et citius nos corrumpunt uitiorum exempla domestica, magnis cum subeant animos auctoribus. unus et alter forsitan haec spernant iuuenes, quibus arte benigna et meliore luto finxit praecordia Titan, 35 sed reliquos fugienda patrum uestigia ducunt et monstrata diu ueteris trahit orbita culpae. abstineas igitur damnandis. huius enim uel una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis 40 turpibus ac prauis omnes sumus, et Catilinam quocumque in populo uideas, quocumque sub axe, sed nec Brutus erit Bruti nec auunculus usquam. nil dictu foedum uisuque haec limina tangat intra quae pater est. procul, a procul inde puellae 45 lenonum et cantus pernoctantis parasiti. maxima debetur puero reuerentia, si quid turpe paras, nec tu pueri contempseris annos, sed peccaturo obstet tibi filius infans. nam si quid dignum censoris fecerit ira 50 quandoque et similem tibi se non corpore tantum nec uultu dederit, morum quoque filius et qui omnia deterius tua per uestigia peccet, corripies nimirum et castigabis acerbo clamore ac post haec tabulas mutare parabis. 55 unde tibi frontem libertatemque parentis, cum facias peiora senex uacuumque cerebro iam pridem caput hoc uentosa cucurbita quaerat? hospite uenturo cessabit nemo tuorum. 'uerre pauimentum, nitidas ostende columnas, 60 arida cum tota descendat aranea tela, hic leue argentum, uasa aspera tergeat alter.' uox domini furit instantis uirgamque tenentis. ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino atria displiceant oculis uenientis amici, 65 ne perfusa luto sit porticus, et tamen uno semodio scobis haec emendat seruulus unus: illud non agitas, ut sanctam filius omni aspiciat sine labe domum uitioque carentem? gratum est quod patriae ciuem populoque dedisti, 70 si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris, utilis et bellorum et pacis rebus agendis. plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu moribus instituas. serpente ciconia pullos nutrit et inuenta per deuia rura lacerta: 75 illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis. uoltur iumento et canibus crucibusque relictis ad fetus properat partemque cadaueris adfert: hic est ergo cibus magni quoque uolturis et se pascentis, propria cum iam facit arbore nidos. 80 sed leporem aut capream famulae Iouis et generosae in saltu uenantur aues, hinc praeda cubili ponitur: inde autem cum se matura leuauit progenies stimulante fame festinat ad illam quam primum praedam rupto gustauerat ouo. 85 aedificator erat Caetronius et modo curuo litore Caietae, summa nunc Tiburis arce, nunc Praenestinis in montibus alta parabat culmina uillarum Graecis longeque petitis marmoribus uincens Fortunae atque Herculis aedem, 90 ut spado uincebat Capitolia nostra Posides. dum sic ergo habitat Caetronius, inminuit rem, fregit opes, nec parua tamen mensura relictae partis erat. totam hanc turbauit filius amens, dum meliore nouas attollit marmore uillas. 95 quidam sortiti metuentem sabbata patrem nil praeter nubes et caeli numen adorant, nec distare putant humana carne suillam, qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt; Romanas autem soliti contemnere leges 100 Iudaicum ediscunt et seruant ac metuunt ius, tradidit arcano quodcumque uolumine Moyses: non monstrare uias eadem nisi sacra colenti, quaesitum ad fontem solos deducere uerpos. sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux 105 ignaua et partem uitae non attigit ullam. sponte tamen iuuenes imitantur cetera, solam inuiti quoque auaritiam exercere iubentur. fallit enim uitium specie uirtutis et umbra, cum sit triste habitu uultuque et ueste seuerum, 110 nec dubie tamquam frugi laudetur auarus, tamquam parcus homo et rerum tutela suarum certa magis quam si fortunas seruet easdem Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de quo loquor egregium populus putat adquirendi 115 artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris [sed crescunt quocumque modo maioraque fiunt] incude adsidua semperque ardente camino. [et pater ergo animi felices credit auaros] qui miratur opes, qui nulla exempla beati 120 pauperis esse putat, iuuenes hortatur ut illa ire uia pergant et eidem incumbere sectae. sunt quaedam uitiorum elementa, his protinus illos inbuit et cogit minimas ediscere sordes; mox adquirendi docet insatiabile uotum. 125 seruorum uentres modio castigat iniquo ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam mucida caerulei panis consumere frusta, hesternum solitus medio seruare minutal Septembri nec non differre in tempora cenae 130 alterius conchem aestiuam cum parte lacerti signatam uel dimidio putrique siluro filaque sectiui numerata includere porri. inuitatus ad haec aliquis de ponte negabit. sed quo diuitias haec per tormenta coactas, 135 cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis, ut locuples moriaris, egentis uiuere fato? interea, pleno cum turget sacculus ore, crescit amor nummi quantum ipsa pecunia creuit, et minus hanc optat qui non habet. ergo paratur 140 altera uilla tibi, cum rus non sufficit unum et proferre libet finis maiorque uidetur et melior uicina seges; mercaris et hanc et arbusta et densa montem qui canet oliua. quorum si pretio dominus non uincitur ullo, 145 nocte boues macri lassoque famelica collo iumenta ad uiridis huius mittentur aristas nec prius inde domum quam tota noualia saeuos in uentres abeant, ut credas falcibus actum. dicere uix possis quam multi talia plorent 150 et quot uenales iniuria fecerit agros. sed qui sermones, quam foede bucina famae! 'quid nocet haec?' inquit 'tunicam mihi malo lupini quam si me toto laudet uicinia pago exigui ruris paucissima farra secantem.' 155 scilicet et morbis et debilitate carebis et luctum et curam effugies, et tempora uitae longa tibi posthac fato meliore dabuntur, si tantum culti solus possederis agri quantum sub Tatio populus Romanus arabat. 160 mox etiam fractis aetate ac Punica passis proelia uel Pyrrhum inmanem gladiosque Molossos tandem pro multis uix iugera bina dabantur uulneribus; merces haec sanguinis atque laboris nulli uisa umquam meritis minor aut ingratae 165 curta fides patriae. saturabat glebula talis patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat uxor et infantes ludebant quattuor, unus uernula, tres domini; sed magnis fratribus horum a scrobe uel sulco redeuntibus altera cena 170 amplior et grandes fumabant pultibus ollae. nunc modus hic agri nostro non sufficit horto. inde fere scelerum causae, nec plura uenena miscuit aut ferro grassatur saepius ullum humanae mentis uitium quam saeua cupido 175 inmodici census. nam diues qui fieri uolt, et cito uolt fieri; sed quae reuerentia legum, quis metus aut pudor est umquam properantis auari? 'uiuite contenti casulis et collibus istis, o pueri,' Marsus dicebat et Hernicus olim 180 Vestinusque senex, 'panem quaeramus aratro, qui satis est mensis: laudant hoc numina ruris, quorum ope et auxilio gratae post munus aristae contingunt homini ueteris fastidia quercus. nil uetitum fecisse uolet, quem non pudet alto 185 per glaciem perone tegi, qui summouet euros pellibus inuersis: peregrina ignotaque nobis ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.' haec illi ueteres praecepta minoribus; at nunc post finem autumni media de nocte supinum 190 clamosus iuuenem pater excitat: 'accipe ceras, scribe, puer, uigila, causas age, perlege rubras maiorum leges; aut uitem posce libello, sed caput intactum buxo narisque pilosas adnotet et grandes miretur Laelius alas; 195 dirue Maurorum attegias, castella Brigantum, ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus adferat; aut, longos castrorum ferre labores si piget et trepidum soluunt tibi cornua uentrem cum lituis audita, pares quod uendere possis 200 pluris dimidio, nec te fastidia mercis ullius subeant ablegandae Tiberim ultra, neu credas ponendum aliquid discriminis inter unguenta et corium: lucri bonus est odor ex re qualibet. illa tuo sententia semper in ore 205 uersetur dis atque ipso Ioue digna poeta: "unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere."' [hoc monstrant uetulae pueris repentibus assae, hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.] talibus instantem monitis quemcumque parentem 210 sic possem adfari: 'dic, o uanissime, quis te festinare iubet? meliorem praesto magistro discipulum. securus abi: uinceris, ut Aiax praeteriit Telamonem, ut Pelea uicit Achilles. parcendum est teneris; nondum impleuere medullas 215 maturae mala nequitiae. cum pectere barbam coeperit et longae mucronem admittere cultri, falsus erit testis, uendet periuria summa exigua et Cereris tangens aramque pedemque. elatam iam crede nurum, si limina uestra 220 mortifera cum dote subit. quibus illa premetur per somnum digitis! nam quae terraque marique adquirenda putas breuior uia conferet illi; nullus enim magni sceleris labor. "haec ego numquam mandaui" dices olim "nec talia suasi." 225 mentis causa malae tamen est et origo penes te. nam quisquis magni census praecepit amorem et laeuo monitu pueros producit auaros [et qui per fraudes patrimonia conduplicari] dat libertatem et totas effundit habenas 230 curriculo; quem si reuoces, subsistere nescit et te contempto rapitur metisque relictis. nemo satis credit tantum delinquere quantum permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi. cum dicis iuueni stultum qui donet amico, 235 qui paupertatem leuet attollatque propinqui, et spoliare doces et circumscribere et omni crimine diuitias adquirere, quarum amor in te quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum dilexit Thebas, si Graecia uera, Menoeceus, 240 in quorum sulcis legiones dentibus anguis cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt continuo, tamquam et tubicen surrexerit una. ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti, flagrantem late et rapientem cuncta uidebis. 245 nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum in cauea magno fremitu leo tollet alumnus. nota mathematicis genesis tua, sed graue tardas expectare colus: morieris stamine nondum abrupto. iam nunc obstas et uota moraris, 250 iam torquet iuuenem longa et ceruina senectus. ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates composuit: si uis aliam decerpere ficum atque alias tractare rosas, medicamen habendum est, sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.' 255 monstro uoluptatem egregiam, cui nulla theatra, nulla aequare queas praetoris pulpita lauti, si spectes quanto capitis discrimine constent incrementa domus, aerata multus in arca fiscus et ad uigilem ponendi Castora nummi, 260 ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res non potuit seruare suas. ergo omnia Florae et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas: tanto maiores humana negotia ludi. an magis oblectant animum iactata petauro 265 corpora quique solet rectum descendere funem quam tu, Corycia semper qui puppe moraris atque habitas, coro semper tollendus et austro, perditus ~ac uilis~ sacci mercator olentis, qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae 270 passum et municipes Iouis aduexisse lagonas? hic tamen ancipiti figens uestigia planta uictum illa mercede parat, brumamque famemque illa reste cauet: tu propter mille talenta et centum uillas temerarius. aspice portus 275 et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est iam in pelago. ueniet classis quocumque uocarit spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum aequora transiliet, sed longe Calpe relicta audiet Herculeo stridentem gurgite solem. 280 grande operae pretium est, ut tenso folle reuerti inde domum possis tumidaque superbus aluta, Oceani monstra et iuuenes uidisse marinos. non unus mentes agitat furor. ille sororis in manibus uoltu Eumenidum terretur et igni, 285 hic boue percusso mugire Agamemnona credit aut Ithacum. parcat tunicis licet atque lacernis, curatoris eget qui nauem mercibus implet ad summum latus et tabula distinguitur unda, cum sit causa mali tanti et discriminis huius 290 concisum argentum in titulos faciesque minutas. occurrunt nubes et fulgura: 'soluite funem' frumenti dominus clamat piperisue coempti, 'nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur; aestiuom tonat.' infelix hac forsitan ipsa 295 nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur obrutus et zonam laeua morsuque tenebit. sed cuius uotis modo non suffecerat aurum quod Tagus et rutila uoluit Pactolus harena, frigida sufficient uelantes inguina panni 300 exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem dum rogat et picta se tempestate tuetur. tantis parta malis cura maiore metuque seruantur: misera est magni custodia census. dispositis praediues amis uigilare cohortem 305 seruorum noctu Licinus iubet, attonitus pro electro signisque suis Phrygiaque columna atque ebore et lata testudine. dolia nudi non ardent Cynici; si fregeris, altera fiet cras domus atque eadem plumbo commissa manebit. 310 sensit Alexander, testa cum uidit in illa magnum habitatorem, quanto felicior hic qui nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem passurus gestis aequanda pericula rebus. nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, 315 nos facimus, Fortuna, deam. mensura tamen quae sufficiat census, si quis me consulat, edam: in quantum sitis atque fames et frigora poscunt, quantum, Epicure, tibi paruis suffecit in hortis, quantum Socratici ceperunt ante penates; 320 numquam aliud natura, aliud sapientia dicit. acribus exemplis uideor te cludere? misce ergo aliquid nostris de moribus, effice summam bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis. haec quoque si rugam trahit extenditque labellum, 325 sume duos equites, fac tertia quadringenta. si nondum impleui gremium, si panditur ultra, nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna sufficient animo nec diuitiae Narcissi, indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius 330 paruit imperiis uxorem occidere iussus.