[39,0] LIBER XXXIX. [39,1] I. Antiocho in Parthia cum exercitu deleto frater eius Demetrius obsidione Parthorum liberatus ac restitutus in regnum, cum omnis Syria in luctu propter amissum exercitum esset, 2 quasi Parthica ipsius ac fratris bella, quibus alter captus, alter occisus erat, prospere cessissent, ita Aegypto bellum inferre statuit, regnum Aegypti Cleopatra socru pretium auxilii aduersus fratrem suum pollicente. 3 Sed dum aliena adfectat, ut adsolet fieri, propria per defectionem Syriae amisit, siquidem Antiochenses primi duce Tryphone, execrantes superbiam regis, quae conuersatione Parthicae crudelitatis intolerabilis facta erat, mox Apameni ceteraeque ciuitates exemplum secutae per absentiam regis a Demetrio defecere. 4 Ptolomeus quoque, rex Aegypti, bello ab eodem petitus, cum cognouisset Cleopatram, sororem suam, opibus Aegypti nauibus inpositis ad filiam et Demetrium generum in Syriam profugisse, inmittit iuuenem quendam Aegyptium, Protarchi negotiatoris filium, qui regnum Syriae armis peteret. 5 Conposita fabula, quasi per adoptionem Antiochi regis receptus in familiam regiam esset, nec Syris quemlibet regem aspernantibus, ne Demetrii superbiam paterentur, nomen iuueni Alexandri inponitur auxiliaque ab Aegypto ingentia mittuntur. 6 Interea corpus Antiochi interfecti a rege Parthorum in loculo argenteo ad sepulturam in Syriam remissum peruenit, quod cum ingenti studio ciuitatum et regis Alexandri ad confirmandam fabulae fidem excipitur. Quae res illi magnum fauorem popularium conciliauit omnibus non fictas in eo, sed ueras lacrimas existimantibus. 7 Demetrius autem uictus ab Alexandro, cum undique circumstantibus malis premeretur, ad postremum etiam ab uxore filiisque deseritur. 8 Relictus igitur cum paucis seruulis cum Tyrum religione se templi defensurus petisset, naui egrediens praefecti iussu interficitur. 9 Alter ex filiis, Seleucus, quoniam sine matris auctoritate diadema sumpsisset, ab eadem interficitur; alter, cui propter nasi magnitudinem cognomen Grypos fuit, rex a matre hactenus constituitur, ut nomen regis penes filium, uis autem omnis imperii penes matrem esset. [39,2] II. Sed Alexander occupato Syriae regno, tumens successu rerum, spernere iam etiam ipsum Ptolomeum, a quo subornatus in regnum fuerat, superba insolentia coepit. 2 Itaque Ptolomeus reconciliata sororis gratia destruere Alexandri regnum, quod odio Demetrii uiribus suis adquisierat, summis opibus instituit. 3 Mittit igitur ingentia Grypo auxilia et filiam Tryphaenam Grypo nupturam, ut populos in auxilium nepotis non societate tantum belli, uerum et adfinitate sua sollicitet. 4 Nec res frustra fuit. Nam cum omnes Grypum instructum Aegypti uiribus uiderent, paulatim ab Alexandro deficere coepere. 5 Fit deinde inter reges proelium, quo uictus Alexander Antiochiam profugit. Ibi inops pecuniae, cum stipendia militibus deessent, in templo Iouis solidum ex auro signum Victoriae tolli iubet, facetis iocis sacrilegium circumscribens; nam Victoriam commodatam sibi ab Ioue esse dicebat. 6 Interiectis deinde diebus, cum ipsius Iouis aureum simulacrum infiniti ponderis tacite euelli iussisset deprehensusque in sacrilegio concursu multitudinis esset in fugam uersus, magna ui tempestatis oppressus ac desertus a suis a latronibus capitur; perductus ad Grypum interficitur. 7 Grypos porro recuperato patrio regno externisque periculis liberatus insidiis matris adpetitur. Quae cum cupiditate dominationis prodito marito Demetrio et altero filio interfecto huius quoque uictoria inferiorem dignitatem suam factam doleret, uenienti ab exercitatione poculum ueneni obtulit. 8 Sed Grypos praedictis iam ante insidiis, ueluti pietate cum matre certaret, bibere ipsam iubet; abnuenti instat; postremum prolato indice eam arguit, solam defensionem sceleris superesse adfirmans, si bibat, quod filio obtulit. Sic uicta regina scelere in se uerso ueneno, quod alii parauerat, extinguitur. 9 Parta igitur regni securitate Grypos octo annis quietem et ipse habuit et regno praestitit. 10 Natus deinde illi est aemulus regni, frater ipsius Cyzicenus, eadem matre genitus, sed ex Antiocho patruo susceptus, quem cum ueneno tollere uoluisset, ut maturius armis cum eo de regno contenderet, excitauit. [39,3] III. Inter has regni Syriae parricidales discordias moritur rex Aegypti Ptolomeus, regno Aegypti uxori et alteri ex filiis quem illa legisset relicto; uidelicet quasi quietior Aegypti status quam Syriae regnum esset, cum mater altero ex filiis electo alterum hostem esset habitura. 2 Igitur cum pronior in minorem filium esset, a populo conpellitur maiorem eligere. Cui prius quam regnum daret, uxorem ademit conpulsumque repudiare carissimam sibi sororem Cleopatram minorem sororem Selenen ducere iubet, non materno inter filias iudicio, cum alteri maritum eriperet, alteri daret. 3 Sed Cleopatra non tam a uiro repudiata quam a matre diuortio uiri dimissa Cyziceno in Syria nubit, eique ne nudum uxoris nomen adferret, exercitum Cypri sollicitatum uelut dotalem ad maritum deducit. 4 Par igitur iam uiribus fratris Cyzicenus proelium committit ac uictus in fugam uertitur. 5 Tunc Antiochiam Grypos, in qua erat Cyziceni uxor Cleopatra, obsidere coepit, qua capta Tryphaena, uxor Grypi, nihil antiquius quam sororem Cleopatram requiri iussit, non ut captiuae opem ferret, sed ne effugere captiuitatis mala posset, quae sui aemulatione in hoc potissimum regnum inuaserit hostique sororis nubendo hostem se eius effecerit. 6 Tunc peregrinos exercitus in certamina fratrum adductos, tum repudiatam a fratre contra matris uoluntatem extra Aegyptum nuptam accusat. 7 Contra Grypos orare, ne tam foedum facinus facere cogatur. A nullo umquam maiorum suorum inter tot domestica, tot externa bella post uictoriam in feminas saeuitum, quas sexus ipse et periculis bellorum et saeuitiae uictorum eximat; 8 in hac uero praeter commune bellantium fas accedere necessitudinem sanguinis; quippe ipsius, quae tam cruente saeuiat, sororem equidem germanam esse, suam uero consobrinam, liberorum deinde communium materteram. 9 His tot necessitudinibus sanguinis adicit superstitionem templi, quo abdita profugerit, tantoque religiosius colendos sibi deos, quo magis his propitiis ac fauentibus uicisset; tum neque occisa illa uirium se quicquam Cyziceno dempturum, nec seruaturum reddita. 10 Sed quanto Grypos abnuit, tanto soror muliebri pertinacia accenditur, rata non misericordiae haec uerba, sed amoris esse. Itaque uocatis ipsa militibus mittit qui sororem confoderent. 11 Qui ut in templum intrauerunt, cum euellere eam non possent, manus amplexantis deae simulacrum praeciderunt. Tunc Cleopatra execratione parricidarum mandata uiolatis numinibus ultione sui decedit. 12 Nec multo post repetita proelii congressione uictor Cyzicenus uxorem Grypi Tryphaenam, quae paulo ante sororem interfecerat, capit eiusque supplicio uxoris manibus parentauit. [39,4] IV. At in Aegypto Cleopatra cum grauaretur socio regni, filio Ptolomeo, populum in eum incitat, abductaque ei Selene uxore eo indignius, quod ex Selene iam duos filios habebat, exulare cogit, arcessito minore filio Alexandro et rege in locum fratris constituto. 2 Nec filium regno expulisse contenta bello Cypri exulantem persequitur. Vnde pulso in terficit ducem exercitus sui, quod uiuum eum e manibus emisisset, quamquam Ptolomeus uerecundia materni belli, non uiribus minor ab insula recessisset. 3 Igitur Alexander territus hac matris crudelitate et ipse eam relinquit, periculoso regno securam ac tutam uitam anteponens. 4 Cleopatra uero timens, ne maior filius Ptolomeus a Cyziceno ad recuperandam Aegyptum auxiliis iuuaretur, ingentia Grypo auxilia et Selenen uxorem, nupturam hosti prioris mariti, 5 mittit Alexandrumque filium per legatos in regnum reuocat; cui cum occultatis insidiis exitium machinaretur, occupata ab eodem interficitur spiritumque non fato, sed parricidio dedit; 6 digna prorsus hac mortis infamia, quae et matrem toro expulit et duas filias uiduas alterno fratrum matrimonio fecit et filio alteri in exilium acto bellum intulit, alteri erepto regno exitium per insidias machinata est. [39,5] V. Sed nec Alexandro caedes tam nefanda inulta fuit. Nam ubi primum conpertum est scelere filii matrem interfectam, concursu populi in exilium agitur reuocatoque Ptolomeo regnum redditur, qui neque cum matre bellum gerere uoluisset, neque a fratre armis repetere, quod prior possedisset. 2 Dum haec aguntur, frater eius ex paelice susceptus, cui pater Cyrenarum regnum testamento reliquerat, herede populo Romano instituto decedit. 3 Iam enim fortuna Romana porrigere se ad orientalia regna, non contenta Italiae terminis, coeperat. Itaque et ea pars Libyae prouincia facta est; postea Creta Ciliciaque piratico bello perdomitae in formam prouinciae rediguntur. 4 Quo facto et Syriae et Aegypti regna Romana uicinitate artata, quae incrementa de finitimis bellis quaerere solebant, adempto uagandi arbitrio uires suas in perniciem mutuam conuerterunt, 5 adeo ut adsiduis proeliis consumpti in contemptum finitimorum uenerint praedaeque Arabum genti, inbelli antea, fuerint; 6 quorum rex Herotimus fiducia septingentorum filiorum, quos ex paelicibus susceperat, diuisis exercitibus nunc Aegyptum, nunc Syriam infestabat magnumque nomen Arabum uiribus finitimorum exsanguibus fecerat.