[17,0] LIBER XVII. [17,1] I. Per idem ferme tempus Hellesponti et Chersonesi regionibus terrae motus fuit, 2 maxime tamen Lysimachia urbs, ante duos et XX annos a Lysimacho rege condita, euersa est. 3 Quod portentum dira Lysimacho stirpique eius ac regni ruinam cum clade uexatarum regionum portendebat. 4 Nec ostentis fides defuit, nam breui post tempore Agathoclem, filium suum, quem in successionem regni ordinauerat, per quem multa bella prospere gesserat, non solum ultra patrium, uerum etiam ultra humanum morem perosus ministra Arsinoe nouerca ueneno interfecit. 5 Haec illi prima mali labes, hoc initium inpendentis ruinae fuit. 6 Nam parricidium principum secutae caedes sunt luentium supplicia, quod occisum iuuenem dolebant. 7 Itaque et ii, qui caedibus superfuerant, et ii, qui exercitibus praeerant, 8 certatim ad Seleucum deficiunt eumque pronum iam ex aemulatione gloriae bellum Lysimacho inferre conpellunt. 9 Vltimum hoc certamen conmilitonum Alexandri fuit et uelut ad exemplum fortunae par reseruatum. 10 Lysimachus quattuor et LXX annos natus erat, Seleucus septem et LXX. 11 Sed in hac aetate utrique animi iuueniles erant imperiique cupiditatem insatiabilem gerebant; 12 quippe cum orbem terrarum duo soli tenerent, angustis sibi metis inclusi uidebantur uitaeque finem non annorum spatio, sed imperii terminis metiebantur. [17,2] II. In eo bello Lysimachus amissis ante uariis casibus quindecim liberis non instrenue moriens postremus domus suae ruinae cumulus accessit. 2 Laetus tanta uictoria Seleucus et, quod maius uictoria putat, solum se de cohorte Alexandri remansisse uictoremque uictorum extitisse, non humanum esse opus, sed diuinum munus gloriatur, 3 ignarus prorsus non multo post fragilitatis humanae se ipsum exemplum futurum. 4 Quippe post menses admodum septem a Ptolomeo, cuius sororem Lysimachus in matrimonio habuerat, 5 per insidias circumuentus occiditur regnumque Macedoniae, quod Lysimacho eripuerat, cum uita pariter amittit. 6 Igitur Ptolomeus cum et in gratiam memoriae Magni Ptolomei patris et in fauorem ultionis Lysimachi ambitiosus ad populares esset, primo Lysimachi filios conciliare sibi statuit 7 nuptiasque Arsinoae, sororis suae, matris eorum, petit puerorum adoptione promissa, 8 ut cum in locum patris eorum successisset, nihil illi moliri uel uerecundia matris uel appellatione patris auderent. 9 Fratris quoque, regis Aegypti, concordiam per epistulas deprecatur, professus deponere se offensam erepti paterni regni neque amplius a fratre quaesiturum, quod honestius a paterno hoste perceperit, 10 omnique arte adulatur eum, ne Antigono Demetrii filio, Antiocho filio Seleuci, cum quibus bellum habiturus erat, tertius sibi hostis accederet. 11 Sed nec Pyrrus, rex Epiri, omissus, ingens momentum futurus, utri parti socius accessisset, 12 qui et ipse spoliare singulos cupiens omnibus se partibus uenditabat. 13 Itaque Tarentinis aduersus Romanos laturus auxilium ab Antigono naues ad exercitum in Italiam deportandum mutuo petit, ab Antiocho pecuniam, qui opibus quam militibus instructior erat, ab Ptolomeo Macedonum militum auxilia. 14 Sed Ptolomeus, cui nulla dilationis ex infirmitate uirium uenia esset, quinque milia peditum, equitum IV milia, elephantos L non amplius quam in biennii, usum dedit. 15 Ob haec Pyrrus filia Ptolomei in matrimonium accepta uindicem eum regni reliquit, pacificatus cum omnibus finitimis, ne abducta in Italiam iuuentute praedam hostibus regnum relinqueret. [17,3] III. Sed quoniam ad Epiri mentionem uentum est, de origine regni eius pauca narranda sunt. 2 Molossorum primum in ea regione regnum fuit. 3 Post Pyrrus, Achillis filius, amisso per absentiam Troianis temporibus paterno regno in his locis consedit: qui Pyrridae primo, postea Epirotae dicti sunt. 4 Sed Pyrrus cum in templum Dodonaei Iouis ad consulendum uenisset, ibi Lanassam, neptem Herculis, rapuit, ex cuius matrimonio octo liberos sustulit. 5 Ex his nonnullas uirgines nuptum finitimis regibus tradidit opesque adfinitatium auxilio magnas parauit. 6 Atque ita Heleno, filio Priami regis, ob industriam singularem regnum Chaonum et Andromachan Hectoris e matrimonio suo, quos in diuisione Troianae praedae acceperat, uxorem tradidit, 7 breuique post tempore Delphis insidiis Orestae, filii Agamemnonis, inter altaria dei interiit. 8 Successor huic Piales filius fuit. 9 Per ordinem deinde regnum ad Tharybam descendit, cui, 10 quoniam pupillus et unicus ex gente nobili superesset, intentiore omnium cura seruandi eius educandique publice tutores constituuntur. 11 Athenas quoque erudiendi gratia missus. Quanto doctior maioribus suis, tanto et populo gratior fuit. 12 Primus itaque leges et senatum annuosque magistratus et rei publicae formam conposuit, 13 et ut a Pyrro sedes, sic uita cultior populo a Tharyba statuta. 14 Huius filius Neoptolemus fuit, ex quo nata est Olympias, mater magni Alexandri, 15 et Alexander, qui post eum regnum Epiri tenuit et in Italia bello gesto in Bruttiis interiit. 16 Post eius mortem frater Aeacidas regno successit, qui adsiduis aduersus Macedonas bellorum certaminibus populum fatigando offensam ciuium contraxit 17 ac propterea in exilium actus Pyrrum filium, bimum admodum paruulum, in regno reliquit. 18 Qui et ipse, cum a populo propter odium patris ad necem quaereretur, furtim subtractus in Illyrios 19 defertur traditusque est Beroae, Glauciae regis uxori, nutriendus, quae et ipsa genus Aeacidarum erat. 20 Ibi eum seu misericordia fortunae eius seu infantilibus blandimentis inductus rex aduersum Cassandrum, Macedoniae regem, qui eum sub belli comminatio ne deposcebat, diu protexit, addito in auxilium etiam adoptionis officio. 21 Quibus rebus moti Epirotae odio in misericordiam uerso annorum XI eum in regnum reuocauerunt, datis tutoribus, qui regnum usque adultam eius aetatem tuerentur. 22 Adulescens deinde multa bella gessit tantusque rerum successu haberi coeptus est, ut Tarentinos solus aduersus Romanos tueri posse uideretur.