[2,6] CAPUT VI. Pro Constantia tertium argumentum ab Utili. Clades bonas esse, Originem intueare siue Finem. Originem enim a deo sumere, qui aeternum et immutabiliter bonus: ideoque caussa nullius mali. Langius non diu meditatus, sic insit. In sermone quem de Constantia heri coepi, Lipsi, a constantia non abibo : ordinem eumdem exsequar, et limites tenebo quos semel finiui. Quatuor, ut scis, uelut agmina mihi facta, quae pro ea in Dolorem Abiectionemque pugnarent : e quibus priora duo, quae de Prouidentia et Necessitate, iam produxi : docuique satis, superne et a deo mala Publica immitti : itemque necessaria ea esse, nec uitari ulla fuga. Instruam nunc igitur agmen tertium, quod Utilitas ducit : et in quo legio, quam recte dixerim Adiutricem. Agmen, si inspicis, ualidum et callidum : quod nescio quo modo illabitur et insinuat se in animos, et blanda quadam ui uincit non inuitos. Irrepit enim potius, quam irrumpit : suadet, non cogit : et tam facile duci nos ab Utilitate patimur, quam a Necessitate trahi. Hanc, tibi, Lipsi, et mollibus tuis copiis nunc oppono. Utilia enim sunt, haec quae, patimur Publica mala : et cum interno nostro fructu commodisque coniuncta Mala autem? imo Boua uerius, si remoto hoc Opinionum uelo, oculos ad Ortum eorum referes et ad Finem. Quorum ille, a bono : hic, in bonum. Origo enim certe harum cladium (here satis mihi dictum et doctum) a deo : id est, non ab ipso Summo Bono solum sed bonorum omnium auctore, capite, fonte. A quo non magis est ut malum aliquod emanet, quam ut malus sit ipse. Benefica tantum et salutaris illa uis : quae laedere aeque spernit, ac laedi : et cui una summaque potentia est, prodesse. Itaque etiam prisci illi tenebriones, cum superum illud numen mente conciperent, recte a iuuando dixere Iouem. An tu exasperari eum censes et irasci, et haec uelut noxia quaedam tela spargere in humanum genus? Erras. Ira, uindicta, ultio humani adfectus nomina sunt : et nata ex imbecillitate, cadunt tantum in imbecillos. Perseuerat autem aeternum in benignitate sua illa mens : et ista ipsa aspera quae suggerit aut ingerit, uelut medicamenta sunt : sensu tristia, re salubria et euentu. Homerus ille Philosophorum recte : "g-ho g-de g-theos g-mehden g-kakon g-poiei, g-oud' g-an g-tinoh g-eieh g-kakou g-aition" : Deus nihil malum facit, adeo non ipse mali alicuius causa. Et melius impressiusque noster Sapiens : "Quae causa est diis benefaciendi ? natura : Errat, si quis putat illos nocere uelle, uel posse, nec accipere iniuriam queunt, nec facere. Primus est deorum cultus, deos credere : deinde, reddere illis maiestatem suam, reddere bonitatem, sine qua nulla maiestas est. Scire illos esse qui praesident mundo, qui uniuersa ut sua temperant, qui humani generis tutelam gerunt, curiosi etiam singulorum. Hi nec dant malum, nec habent." [2,7] CAPUT VII. Finem item cladium semper dirigi in bonum, etsi saepe eae per noxios homines, et noxae causa administratae. Sed frangi et temperari eorum uim a deo. flecti omnia in nostrum usum. obiterque dictum cur Malorum opera in iis Deus utatur. Origine igitur Clades bonae : aio etiam Fine, quia ad bonum directae semper et Salutem. Occurris mihi tacitus, scio : et quomodo ? inquies. nonne bella haec et caedes, clare scopum nocendi habent laedendique? Habent, fateor, si homines spectas : non habent, si deum. Quod ut plane et plene capias, opus mihi illato quodam lumine distinctionum. Duplices diuinae Clades : aliae Merae, aliae Mixtae. Meras appello, QUAE PURE A DEO SUNT, SINE INTERVENTU ULLO HUMANAE MENTIS AUT MANUS. Mixtas, QUAE A DEO QUIDEM SED PER HOMINES ADMINISTROS. illius generis sunt, Fames, Sterilitas Terrae motus, Terrae labes, Inundatio, Morbi, Mortes. Istius, Tyrannides, Bella, Oppressiones, Caedes. In illis pura omnia et liquida, quia haustae e purissimo fonte. in istis, sordium admixtum aliquid non negauerim, quia lapsae et deriuatae per impurum hunc Adfectuum canalem. Homo iis interuenit : quid miraris, si noxa et peccatum? Illud mirare potius, quod tam prouida dei benignitas est, ut illam ipsam noxam in salutem nostram uertat, et peccatum in bonum. Vides tyrannum illum, qui minas spirat et caedem ? cui uoluptas nocere est? qui perire ipse optet, dum perdat ? Sine. aberrabit a sua mente : et deus occulto quodam fune inscium inuitumque trahet ad suum finem. Ut sagitta ad emittentis scopum peruenit, sine ullo suo sensu : sic impii isti. Fraenat uidelicet coercetque humanam omnem uim suprema illa uis : et exerrantes eorum gressus dirigit ad salutarem hanc metam. Ut in exercitu uarii adfectus militum sunt, et hunc praeda incitat, hunc gloria, illum odium ; omnes tamen pro uictoria et Principe pugnant : sic omnes istae uoluntates bonae malaeque deo militant, et inter uarios fines uenient tamen ad hunc, ut sic dicam finium finem. Sed cur, inquies, malorum opera deus utitur? cur ipse clades eas bonas non immittit, aut saltem per bonos administros? Curiose nimis, mi homo, quaeris : nec scio an arcana illa expediam, hoc scio, constare illi rationem sui facti, etiam cum de ea nihil nobis constat. Et tamen quid hic miri, aut noui? Ecce praeses prouinciae in noxium aliquem cum lege agit : agi iubet per Brutianum, aut lictorem. Pater in magna familia interdum filium ipse castigat, est cum seruo id munus mandat aut paedagogo. cur deo non idem ius sit ? cur non ipse, cum uisum, sua manu nos uerberet ; cum aliter uisum, aliena? Nihil enim hic iniuriae, aut noxae. Seruus ille iratus tibi est? animum adfert nocendi? Nihil refert. tu illo omisso ad animum respice iubentis. Pater enim certe exactor adstat : nec plagulam unam tibi superaddi sinet, ultra praescriptum. Sed cur tamen peccatum hic admixtum, et adfïxum diuinis his sagittis Adfectuum uenenum ? Ad asperum et arduum me collem uocas : in quem tamen enitar. Ut sapientiam potentiamque suam Deus ostenderet, "melius iudicauit" (Augustini uerba sunt) "de malis bona facere, quam mala nulla permittere". Quid enim eo sapientius aut melius, qui e malo bonum potest elicere, et reperta ad perniciem uertere ad salutem ? Medicum quoque laudas, qui Theriacae suae uiperam admiscet, saluberrimo effectu : in deo cur improbes, si pharmaco huic cladium humanas quasdam noxas intemperat, sine tua noxa? Decoquit enim certe et consumit adiunctum illud omne uirus, arcano quodam Prouidentiae suae igne. Denique ad potentiam eius hoc fuit et gloriam, quo necessario omnia ipse refert. Quid enim magis uim eius exprimat, quam quod non uincat solum obluctantes sibi hostes, sed ita uincat ut ad se traducat, et sua castra? ut pro ipso militent ? ut arma pro uictoria eius ferant ? Quod euenit cottidie, cum in malis dei uoluntas fit, etsi non a malis : cum ea quae contra uoluntatem eius improbi faciunt, ita flectit , ut non fiant tamen praeter eius uoluntatem. Et quod potest insignius miraculum quam ut malos mali bonos faciant ? Ecce, ades paullum tu C. Caesar abi, et duo sancta nomina simul conculca, Patriam Generumque. Ambitio haec tua, te ignaro, deo seruiet : imo patriae seruiet, contra quam sumpta. Reparatio enim erit salusque Romani status. Tu Attila ab extremo orbe aduola, sitiens sanguinis et praedae, rape, caede, ure, uasta. Saeuitia haec deo militabit : nec aliud quam excitatio Christianorum erit, qui uitiis et delitiis immersi nimis aut sepulti. Quid uos duo Vespasiani? Iudaeam Iudaeosque perdite : capite et excidite urbem sacram. qua fini ? uos quidem gloriae et propagandi imperii : sed erratis. reuera lictores et satellites ultionis diuinae estis in impiam gentem. lte : et qui Romae Christianos morte fortasse adficitis, Christi mortem in Iudaea uindicate. Et exempla haec ab omni aeuo obuia, ubi deus per improbas aliorum cupidines, bonam suam uoluntatem exercuit ; per aliorum iniustitiam, exseruit iudicia sua iusta. Quare miremur, Lipsi, reconditam hanc Sapientiae uim, non rimemur; et sciamus clades omnes exitu bonas esse, etiatti si c:aeca haec mens non uideat, aut tarda eo non pertingat. Latent enim nos saepe ueri earum fines : ad quos tamen ignaris nobis peruenient. non aliter quam fluuii quidam, qui erepti oculis et sub terram reconditi, feruntur nihilominus ad suum mare. [2,8] C.APUT VIII. Magis distincte de finibus ipsis, eos triplices esse: et qui, quibus conueniant. Mox paullo fusius de Exercitio quod Bonis non uno modo prodest, firmando, probando, praeeundo. Quod si fas mihi uela pandere, et nauim immittere altius in hoc rerum diuinarum fretum : possim de finibus ipsis promere fortassis aliquid magis diserte et exserte. Homericum tamen illud iure praefatus, "g-Ei g-dynamai g-tele g-sai g-ge, g-kai g-tetelesmenon g-estai". Sunt enim ex iis, quos satis certo comprehendere et signare posse uideor : sunt, quos ambigue et adspectu confuso. E certis hi tres : Exercendi, castigandi, puniendi. Pleraque enim ista immissio cladium, si attendis, aut Bonos exercet, aut Lapsos castigat, aut improbos punit. eaque omnia nostro bono. Non ut illustrem, et pedem paullisper in primo fine defigam : uidemus cottidie optimos quosque, aut seorsim premi cladibus, aut hisdem inuolui pariter cum malis. Videmus, et miramur, quia nec caussam satis capimus, nec attendimus ad finem. Caussa antem amor in nos dei, non odium : finis, non laesio nostra, sed fructus. Iuuat enim exercitium illud non uno modo : sed firmat, Probat, Praeit. Firmat, quia hoc uelut gymnasium est, in quo deus suos ad robur instituit et uirtutem. Athletas per multa aspera exerceri uidemus, ut uincant. idem de nobis cense in hac cladium palaestra. Acer enim ille noster gymnastes et exercitor est : laboris patientiaeque exactor, non ad sudorem tantum, sed ad cruorem. Molliter eum habere suos censes ? deliciis fouere aut luxu ? non facit. Matres sunt, quae plerumque specie dulcium corrumpunt et eneruant liberos : patres, qui tristium specie seruant. Pater autem ille nobis est : ideoque uere nos diligit et seuere. Si nautam te esse uelis ; per tempestates doceare, si militent, per pericula. si uere uirum ; cur recusas adflictiones ? non enim alia ad robur uia. Videsne languida illa et umbratica corpora, quae rarus sol uidit, uentus non strinxit, aura tristior non libauit ? tales mollium istorum et perpetim felicium animi sunt, quos deiiciet et resoluet minima aduersantis Fortunae aura. Firmant clades igitur, et ut arbores uentis agitatae, altius radices agunt : sic boni in uirtute magis comprehendunt, impulsi aliquoties aduersitatum flabris. Sed probant etiam, quia aliter, quomodo constare cuiquam potest de firmitudine sua, aut progressu? Vela gubernatori uentus semper a puppi impleat : artem nusquam explicabit. felicia omnia homini et obsequentia : nusquam uirtutem. Obrussa enim eius unica et non fallax, adflictio est. Magnifice Demetrius : "nihil mihi uidetur infelicius eo, cui nihil euenit aduersi" et uere. Non enim parcit Imperator noster talibus, sed diffidit; nec indulget, sed abiicit et contemnit. expungit inquam eos e legionum suarum numeris, ut ignauos quosdam et imbelles. Postremo praeeunt. quia bonorum in cladibus robur et patientia, uelut lumen quoddam est tenebrosa huic mundo. Vocant exemplo suo ad eadem alios, et uelut limitem signal, per quem eant. Bias bona et patriam amisit sed inclamat etiam hodie mortalibus, ut omnia sua secum portent. Regulus inter tormenta foede periit, sed uiuit praeclarum illud fidei exemplum. Papinianus a tyranno coeditur : sed securis illa securitatem nobis imprimit pro Iustitia moriendi. Denique tot selecti uiri per uim et iniuriam pulsi aut interfecti : sed e riuis illis sauguinis Constantiam cottidïe bibimus et uirtutem quae tamen omnia laterent in tenebris, sine cladium ista face. Ut enim aromata longe lateque odorem emittunt, si tera : sic uirtutis fama diffunditur, si premas. [2,9] CAPUT IX. De castigatione, qui secundus finis, eam quoque ostensum ex usu nostro esse, dupliciter. Iam Castigandi alter finis est. quo nego aliud mitius aut melius repertum ad salutem. Iuuat enim seruatque dupliciter : siue Flagelli loco, cum peccauimus ; siue Fraeni, ne peccemus. Flagelli quidem, quia paterna manus est, quae lapsos crebro uerberat : carnificis, quae tarde sed semel punit. Ut ignis aut aquae lustratio quaedam adhibetur ad sordes, sic ista cladium ad peccata. Et flagellum, Lipsi, merito nunc nobis. Lapsi enim pridem Belgae sumus, et deliciis diuitiisque corrupti, praecipitem uiam institimus uitiorum. Sed admonet ille deus, et reuocat clementer; plagas aliquot infligens, ut iis admoniti ad nos redeamus, imo ad ipsum. Bona nobis eripit : quia ad luxum iis usi. Libertatem : quia ad licentiam ea abusi et miti hac calamitatum ferula crimina nostra uelut expiat et depurgat. Vere miti, quantula enim ista satisfactio? Persas aiunt cum supplicium de illustri uiro sumpturi sunt, uestem et tiaram ei detrahere, eaque suspensa uerberare ut hominem ipsum : facit hoc noster ille pater, qui in omni castigatione non nos tangit, sed corpus, agros, opes et omnia externa. At Fraenum etiam castigatio est. quod opportune iniicit, cum uidet peccaturos. Ut medici sanguinem interdum prouide demittunt, non quia aeger sis, sed ne aegrescas : sic deus per has clades quaedam nobis adimit, materiam alias et fomitem uitiorum. Nouit enim ille naturas omnium, qui condidit : nec ex uenis aut colore de aegritudine iudicat, sed e pectore et e fibris. Videt Etrusca ingenia uegeta nimis et excitata ? Principe coercet. Heluetiorum sedata et mitia? libertatem indulget. Venetorum media ? medium dat regimen. eaque ipsa in tempore fortasse mutaturus est, cum ipsi se mutabunt. Tamen querimur et cur, inquiunt, nos diutius bello adfligimur, quam alii? aut cur in acriori seruitute? Stulte, et uere iam aeger, tu prudentia ante deum es? Dic mihi, cur medicus aliquis huic plus absynthii aut ellebori miscet, quam illi ? nempe quia morbus eius id postulat, aut natura. Idem in te cense. Videt hunc populum fortasse ferociorem esse, ideoque flagris coercendum : illum alterum mitiorem, et in gyrum reduci posse sola uirgae umbra. At tibi ita non uidetur. Valde scilicet id refert ! Ne parentes quidem puero cultrum aut ferrum in manu relinquunt, etsi ualde se adflictanti. praeuident enim laesionem. cur deus nobis perniciem indulgeat, qui uere pueri, nec salutaria gnari sumus petere, nec abiicere nocitura? Tamen, si uoles, et quantum uoles, plora. bibes nihilominus illud poculum moerorum, quod non temere tam plenum tibi coelestis ille medicus propinat. [2,10] CAPUT X. Denique Punitionem ipsam bonam et salubrem esse dei respectu, hominum, ut eius qui punitur. At punitio ad malos spectat, fateor : non tamen mala. Bona enim primo, si deum respicis : cuius iustitiae aeterna et immota lex postulat peccata hominum aut emendari, aut tolli. Castigatio autem, quae ablui possunt, emendat : quae nequeunt, Punitio tollit. Bona iterum, si homines spectes, quorum stare aut perennare haec societas non potest, si uiolentis scelestisque ingeniis omnia sint impune. Ut ad priuatam cuiusque securitatem, priuati furis aut sicarii supplicio opus est : sic ad publicam, illustri aliquo et communi. Animaduersiones istae in tyrannos, et orbis terrae latrones, aliquando interueniant necessum est, ut exempla sint quae admoneant, g-Einai g-dikehs g-ophthalmon, g-os g-ta g-panth' g-hora. quae aliis regibus populisque inclament, "Discite iustitia moniti, et non temnere diuos". Bona tertio, si eos ipsos spectes qui puniuntur. Pro ipsis enim, quia non tam ultio haec aut uindicta proprie est, nec unquam benignum illud numen .... "ex ira poenas petere imbibit acres, ..." ut pie poeta impius ait ; sed non aliud quam cohibitio quaedam a scelere et repressio : et ut cum Graecis signanter dica, g-kolasis, g-all' g-ou g-timohria. Ut mors bonis clementer saepe immissa, ante scelus : sic desperate malis, in scelere. quod ita amant, ut nisi sectione ab eo non auellantur. Sistit igitur deus effraenem illum cursum, et peccantes paratosque peccare benigne tollit. Denique poena omnis bona, Iustitiae adspectu : sicut impunitas mala; quae efficit ut diutius scelesti, id est, miseri uiuant. Acute Boetius : "Feliciores esse improbos supplicia luentes, quam si nulla eos iustitiae poena coerceat" et caussam dat, quia bonum aliquod iis accessit (poena uidelicet) quod in reliquo cumula criminum non habebant.