[2,26] CAPUT XXVI. Postremo doctum non mira aut noua esse haec Mala : hominibus gentibusque omnibus semper communia et solatium in ea re quaesitum. Nec adtexo plura de Comparatione. ad alterum, Legionis rneae agmen uenio, quod oppugnat Nouitatem sed breiter et contemptim. Spolia enim potius leget ex deuicto iam hoste, quam ut conserta manu acriter cum eo pugnet. Reuera autem quid hic homini nouum esse potest, nisi qui ipse nouus nouitius in humanis rebus? Crantor egregie et prudenter, qui uersum hunc semper habebat in ore : g-Oimoi, g-ti g-d' g-eimoi, g-thnehta g-toi g-pepinthamen. Circulantur enim cottidie hae clades, et orbe quodam eunt per hunc Orbem. Quid admirare ? Quid tristia haec euenire ingemiscis ? g-Ouk g-epi g-pasi g-s' g-ephyteus' g-agathois g-Agamemnon g-Atreus. g-Dei g-de g-se g-chairein g-kai g-lypeithai. g-Thnehtos g-gar g-ephys g-kan g-meh g-sythelehs, g-Tohn g-theohn g-houtohg-boulomenohn g-estai. Illud potius mirum, si exlex quisquam ab hac communi lege, nec onus ferat quod ferunt omnes. Solon amicum quemdam Athenis grauiter lugentem in arcem deduxit, et subiectas omnes in magna urbe aedes ostendit : Cogita, inquiens, quam multi luctus sub his tectis olim fuerint, nunc uersentur, postea futuri sint : ac mitte rnortalium incommoda tamquam propria deflere. Velim idem tibi fieri possit, Lipsi, in magno isto mundo. Sed quoniam re non potest; age, fiat paulisper cogitatione. Sisto te in alto illo, si uis, Olympo, despice mihi omnes urbes, prouincias, regna ; et cense totidem consepta te uidere cladium humanarurn. Amphitheatra haec quaedam sunt et uelut Arenae, in quibus cruenti illi Fortunae ludi. Nec longe oculos mitte. Italiam uides'? nondum triFinta anni sunt, cum a saeuis asperisque ab utroque latere bellis conquieuit. Latam illam Gerrnaniam ? Validae in ea scintillae nuper discidii ciuilis : quae iterum exardescunt, et, nisi fallor, in exitialem magis flamni:im. Britanniam ? perpetua in ea bella caedesque et quod nunc paullisper in pace est, imperio debet pacati sexus. Galliam? uide et miserere. etiam nunc per omnes eius articulos gangraena serpit sanguinolenti belli. Nec aliter in toto orbe. Quae cogita, Lipsi ; et communione hac miseriarum, tuas leua. Atque ut triumphantibus a tergo destitui seruus solet, qui in medio triumphi gaudio idemtidem interclamaret, Homo es: sic tibi monitor iste semper adsistat, Esse haec humana. Ut enim labor cum pluribus communicatus leuior sit : sic item dolor. [2,27] CAPUT XXVII. Sermonis totius Conclusio et ad repetendum eum ruminandumque breuis admonitio. Explicui copias meas omnes et sermonem, Lipsi : et haebes quae pro Constantia dicenda mihi censui in Dolorem. Quae utinam non grata tibi solum, sed salubria : nec delectent, sed magis iuuent! Iuuabunt autem, si non in aures solum, sed in animum demittes : nec audita iacere et inarescere ea patiere, ut semina sparsa summo solo. Denique si repetes serio et ruminabere, quia ut ignis e silice non uno concussu elicitur, sic in frigido isto pectore, non primo admonitionum ictu accenditur latens et languens in nobis uis illa honesti. Quae ut uere aliquando in te ardeat, nec uerbis aut specie, sed re et factis, supplex queso uenerorque aeternum et diuinum illum ignem. Cum dixisset, surrexit propere, et, Eo, Lipsi, inquit: Sol hic meridies prandii mihi index, tu sequere. Ego alacer ac libens, inquam : quodque in mysteriis solet ; iure nunc acclamem, g-ephygon g-kakon, g-heuron g-ameinon.