[2,11] CAPUT XI. De fine quarto, qui homini ambiguus est, eum pertinere uel ad Conseruationem tutelamque Uniuersi, uel ad Cultum. Singula uberius explicata. Hi tres illi fines, Lipsi, certi, clari : et quos pede peragraui satis firmo, quartus superest, quem uacillante. Ignotior enim ille et remotior, quam ut humanae mentis uestigium firmiter eum premat. Per nubem duntaxat uideo : et suspicari mihi de eo ius, non scire, ambire, sed non adire. Finis quem intelligo communis est, et tangit Conseruationem siue Cultum Uniuersi. Ac de Conseruatione quidem eo suspicor, quod deus ille qui sapienter haec omnia condidit et disposuit, ita condidit, ut singula certo numero, augmento, pondere definiret, nec modum eum generi cuique excedere fas, sine inclinatione omnium aut ruina. Ita magnis ïllis corporibus sui termini, caelo, mari, terrae : ita animantium cuique saeclo descriptus numerus : itemque hominibus, oppidis, regnis. Excedere ea uolunt? turbo igitur cladium aliquis atterat necessum est et tempestas. Nam aliter noceant, laedantque pulcherrimum hoc opus Uniuersi. Atqui excedere uolunt saepe, praesertim ea quibus data lex gignendi crescendique. Homines ecce uide, quis neget densius per naturam nos nasci, quam per eandem mori? adeo ut duo aliqui homines ex suo coetu centena capita paucis annis producant, non occidant ex iis dena aut uicena. Gregem pecudum crescat immensum, nisi pecuarii quotannis secernant aliquas et eligant ad macellum. Aues et pisces aera siue aquas breui impleant, nisi dissidia quaedam et uelut bella inter ipsa sint, itemque insidiae ab humana gente. Oppida aut urbes struit et aedificat sua quaeque aetas : et nisi incendia interueniant aut ruinae, uix ceperit ea noster et alter Orbis. Et licet, in cogitatione simili, perambules naturam hanc rerum. Quid ergo mirum, si Saturnius ille pater falcem interdum immittit in luxuriantem hunc agrum, et superflua aliquot millia peste demetit, aut bello ? Nisi faceret : quae iam regio capiendis nobis sit? quae tellus alendis ? Pereat ergo iure in partibus aliquid, ut summa ista summarum aeterna sit. Ut enim moderatoribus reipublicae salus populi suprema lex est : sic deo mundi. At de Cultu coniicio dupliciter. Primum, quia ornatum nullum in hac uasta machina concipio, sine uarietate et distincta uicissitudine rerum. Solem illum pulcherrimum fateor, sed gratiorem tamen eum roriflua nox facit , et pallium obductum nigrae matris. Aestatem amoenissimam. Sed quam Hiems commendat, et glacialia illa marmora, et canae niues. Quae si tollis, reuera sensum gaudiumque intimum tollis, siue lucis siue aestus. In hac ipsa nostra terra, non una facies me delectat, sed plana uidere capior et colles, ualles et rupes, culta et arenas, prata et siluas : semperque fastidium et satias, comites paritatis. Et in hac uitae, ut sic dicam, scena, cur idem habitus mihi semper placeat et uultus? Imo non placeat, sed, meo animo, Alcedonia interdum et malaciae quaedam sint, quas mox bellorum aliqui turbines abrumpant, et saeuientium tyrannidum procellae : Quis uoueat hoc Uniuersum sicut mare mortuum esse, sine uento, sine motu ? Sed et Cultum etiam alium odoror, magis serium, et cum interiore fructu. Historiae mihi praeeunt, meliora omnia et molliora fere subsequi post cladium istos nimbos. Bella populum aliquem exagitant, sed eadem exacuunt, et ingenii uariam culturam plerumque inferunt et artes. Romani olim orbi terrae acerbum iugum imposuerunt : sed iugum salubre exitu, quod, ut sol caliginem ab oculis, sic barbariem ab animis fugabit. Quid Galli nos aut Germani nunc essemus, nisi magni imperii illa lux nobis adfulsisset? Feri, horridi, caedibus alienis et nostris gaudentes, dei hominumque contemptores. Idemque, ut auguror, nouo huic Orbi eueniet : quem Iberi salutari quadam saeuitia exhauserunt, et iidem mox replebunt et colent. Atque ut ii qui magna plantaria habent, arbores alias transferunt, alias inserunt, alias excidunt : eaque omnia perite administrant, et in bonum ac fructum : sic in uasto hoc mundi agro deus. Scientissimus enim ille cultor est : et alibi onerosos aliquot familiarum ramulos defringit ; alibi hominum aliquot folia decerpit ac destringit. Iuuat hoc stirpem : at illi cadunt, et haec uolant ludibrium uentis. Videt idem gentem illam retorridam, et uirtutem iam effaetam : eiicit. Aliam asperam et infrugiferam : transfert et quasdam inter se etiam confundit, et uelut insitione quadam miscet. Vos, labente imperio, enerues et fracti Itali, quid optimam terrarum occupatis? cedite, et duri illi robustique Longobardi felicius exerceant hanc glebam. Vos mali et molles Graeci perite : et crudi illi Scythae pangantur et mollescant in hoc solo, itemque confusione, quadam gentium, uos Franci Galliam, Saxones Britanniam, Normanni Belgicam et finitima occupate. Quae omnia et plura, Lipsi, prompta non ignauo lectori ex historia, et euentis rerum. Attollamur igitur, et quidquid noxae priuatim nobis infertur, prodesse sciamus in parte aliqua Uniuersi. Huius gentis aut regni interitus, alterius ortus erit : illius opidi occasio, exstructio noui : nec quidquam proprie hic interit, sed mutat. An soli Belgae nos eximii apud deum simus ? soli felices perpetuo, et Fortune tantum albae pulli ? Inepti ! plures imo liberi magno illi patri sunt : quos permitte, quoniam simul omnes non uult aut potest, foueat et in sinum recipiat per interualla. Fulsere nobis nostri soles : nox paulisper hic nunc sit, et radiatum illud lumen abeat ad Hesperios et occasum. Seneca, ut solet, ad hanc rem apte et alte : Vir sapiens "nihil indignetur sibi accidere, sciatque illa ipsa quibus laedi uidetur, ad conseruationem Uniuersi pertinere, et ex his esse quae cursum mundi officiumque consummant". [2,12] CAPUT XII. Contra iustitiam diuinam uetus et uulgata obiectio : cur impares poenae ? ea inquisitio ab homine remota, et ostensa impia. Cum interiungeret hic paullum Langius, excepi. Quod fons aquae uiatoribus in aestu : id mihi tuus sermo. Fouet, recreat, et frigerante quodam succo febrim meam temperat et ualorem. Sed temperat etiam, non tollit. Spina mihi illa in animo, quae priscos quoque pupugit, de imparitate puniendi. Quid enim ita, I.angi, si aequabilis Iustitiae illa lanx, telum hoc cladium, " ... plerumque nocentes Praeterit, exanimatque indignos inque merentes ?" Cur inquam immeriti aliquot populi euertuntur : et. culpae maiorum in posteros saepe expetunt et nepotes ? Fumus iste acer mihi in oculis : quem, si potes, rationis radio tolle. Langius contracta fronte, Itane, adolescens, inquit, iterum mihi exorbitas? nolim. Ut enim periti uenatores canem non sinunt aberrare, sed insistere uni ferae : sic ego te uestigia illa tantum uelim premere, quae signaui. Fines cladium tibi ingero, ut si bonus es, exerceri te sentias ; si lapsus, alleuari ; si improbus, puniri : tu me rapis ad caussas. Vaga mens, quid per hanc curiosam curam tibi uis? Tangere coelestes illos ignes ? liquesces. Scandere in prouidentiae arcem ? cades. Ut papiliones, et minuta quaedam animalcula, uespere lucernae lumen idemtidem circumuolitant, donec amburantur : sic humana mens lasciuit circa arcanam illam flammam. Cedo caussas, inquis, cur cliuina ultio hos preetereat, illos tangat. Caussas ? tutissime dicam, me nescire. Non enim caepit me unquam coelestis illa curia, nec ego eius decreta. Hoc tantum scio, caussam ante omnes caussas esse, uoluntatem dei. A qua qui quaerit aliam, uim et potentiam ignorat naturae diuinae. Nam caussam omnem necessum est, genere quodam, priorem et maiorem esse suo effectu : at deo et eius uoluntate nihil prius aut maius. non ergo ulla eius caussa. Deus praeteriit, Deus tetigit, quid ultra hic uis ? "Summa iustitia est", ut recte et pie Saluianus ait, "uoluntas Dei". Tamen rationem aliquam huius imparitatis exigimus, inquiunt. A quo ? a Deone ? cui uni licet quod libet : et nihil libet, nisi quod licet. Si seruus a patrefamilias, subditus a Principe rationes exigat; ille contumeliam putet, hic rebellionem : tibi plus animi aduersus deum est? "Apage te peruersa curiositas, non aliter haec ratio constat, quam si nulli reddatur". Et tamen cum omnia feceris ; non euolues te tuis tenebris, nec ad consilia illa et consulta uere Tacita pertinges. Egregie Sophocles : g-All' g-ou g-gar g-an g-ta g-Theia, g-kryptontohn g-Theohn, g-Mathois g-an, g-oud' g-ei g-pant'g-epexelthois g-skopohn. [2,13] CAPUT XIII. Tamen ut curiosis satisfiat, separatim ad tres ueteres obiectiones responsum, et primo ad eam de malis non punitis : quos differri docemus, non dimitti, idque uel hominum ipsorum caussa : uel natura quadam dei, quae ad supplicium lenta. Rudis haec et simplex uia, sola hic tuta, Lipsi : reliquae fallaces et lubricae ad lapsum. In diuinis superisque unum acumen est, nihil cernere ; una scientia, nihil scire. Tamen quoniam olim et nunc inuoluit ingenia haec nubecula : euoluam ea te breuiter, si possum, et haerentem transferam quoque per hoc flumen. Tu coelestis et aeterna Mens (in altum suspiciebat), pacem ueniamque mihi da, si quid in his arcanis minus pium purumue dicam, adfectu tamen pio. Ac primum, Lipsi, communiter Iustitiam suam adserere deo posse uideor, uno isto ictu. Si adspicit res humanas deus, etiam curat, si curat, regit, si regit, iudicio regit. at si iudicio, quomodo iniuste? Non enim regimen ullum sine eo sit, sed congeries, confusio, turba. Quid habes quod opponas huic telo ? quod scutum aut quae arma? si uerum fateri uis, imperitiae humanae. Non capio, ais, cur hi puniantur, hi non puniantur. Bene habet. ergone ad imprudentiam impudentiam adiunges? et uim diuini illius purique iuris quia non capis, carpes? Quae potest contra iustitiam iniustior esse ratio? Si hospes aliquis arbitrari leges aut instituta patriae tuae uelit, silere eum iubeas et facessere, quia non capit : tu terrae huius incola, temere damnabis ignotas coeli leges ? tu opus conditorem? Et tamen age, liceat. premam te enim iam propius, et calumniae tuae nebulas distincte exanimabo ad rationis, ut postulas, solem. Tria obiicis. quod malos non puniat : quod immeritos puniat; quod substituat et commutet. De primo, prius. Malos, ais, diuina ultio male praeterit. Itane praeterit? imo, ut ego sentio, differt. Si magnum aes alienum habeam, et ah illo debitore statim exigam, huic in diem reponam : quid culpes ? arbitrii enim hoc certe mei et spontis. Atqui idem facit magnus ille deus, cui cum poenam improbi omnes debeant, ab istis eam statim exigit. in aliis differt, sed cum foenore soluendam. Quae hic iniquitas? Nisi tu Dei uicem fortasse solicitus es, et metuis ne quid ei pereat per hanc benignam moram. Atqui securus es, mi homo : nemo unquam decoquet supero huic creditori. In oculis eius omnes sumus quocumque fugimus, imo in neruo et in uinclis. Sed uellem, inquies, tyrannum illum nunc puniri, et praesenti caede eius satisfieri tot oppressis. clarior enim ita nobis dei Iustitia. Clarior iustitia? imo tuus mihi stupor. Quis enim tu ille es qui Deo non ad poenam solum praeeas, sed eius etiam tempora praescribas ? Utrum iudicem eum tuum esse censes, an lictorem tantum et administrum? Abi, duc, uerbera, caput obnubito, arbori infelici suspendito. ita enim mihi uisum. Heu impudentiam! sed Deo aliter uisum : quem scire debes paullo clarius hic cernere, et alio quodam fine punire. Te calor exagitat, et aufert uindictœ quaedam cupido, a quibus ille remotissimus, exemplum spectat, et correctionem aliorum. Scit autem optime, quibus ea utilis esse possit, et quando. Magna momenta temporum sunt, et saluberrima saepe medicina abiit in perniciem data non opportune. Caligulam in primo tyrannidis suae cursu sustulit : Neronem grassari paullo diutius siuit : diutissime Tiberium, nec ambige, quin eorum ipsorum, qui tum quoque querebantur, bono. Egent diuturno saepe flagello mali nostri et inemendati mores : at nos tolli illud statim uolumus, et coniici in ignem. Haec una tarditatis ratio, quae nos tangit : alia quae ipsum Deum : cui uidetur insitum, "ut lento gradu ad uindictam sui procedat, tarditatemque supplicii grauitate compenset". Bene Synesius : "g-to g-theion g-choleh g-kai g-taxei g-badizein". nec male prisci, qui ab hac mente Deos fingebant laneos habere pedes. Ut quantumuis feruidus et uindictae properus sis, non uidearis aegre ferre debere hanc moram : quae ita poenae interuallum est, ut sit et augmentum. Dic mihi, tragoediam si spectes, an indignere si Atreus ille aut Thyestes, in primo alteroque actu, sublimes per scaenam et elati paulisper incedant ? rognent, minentur, imperent ? non opinor. breuem enim felicitatem eam esse scias, et exspectes ut foede mox ruant in extremo actu. Iu mundi hac autem fabula, cur iniquior in Deum, quam in poetam aliquem es? Ille impius floret, ille tyrannus uiuit. Ita sed cogita primum hunc actum esse : et iam ante animo tecum praecipe, gaudium istud manere lacrymas et angores. Scoena haec mox sanguine diffluet, et uoluentur in eo purpureae istae aurataeque uestes. Bonus enim ille noster poeta est, nec temere migrabit tragoediae suae leges. Nonne etiam in Musica dissonas aliquamdiu uoces fers, quia extrema desitura scis in concentum? idem hic fac. At enim Punitionem eam non uident semper laesi. Quid mirum? longiuscula enim saepe fabula est, nec illi persedere tamdiu potuerent in hoc theatro. Vident tamen alii : et concipiunt iure metum, quoniam ampliari quosdam in rigido hoc iudicio uident, non absolui; dissindi poenae diem, non tolli. Quamobrem, Lipsi, hoc tene : differri aliquando impios, non dimitti : nec crimen quemquam in pectore gestare, qui non idem Nemesim in tergo. Sequitur enim illa Dea, et ut cum Euripide dicam, "... g-siga g-kai g-bradei g-podi g-steichousa g-marpsei g-tous g-kakous' g-hotan g-tucheh". [2,14] CAPUT XIV. Deinde ostensum plures esse Poenas : et quasdam Occultas internasque, quae scelus ipsum comitentur, et quas improbi effugiunt nunquam. quae grauiores quam ullae externae. Quae tamen ut clarius capias, et semel te ducam in arcem ipsam huius caussae, hoc sciendum, triplices diuinas esse poenas : Internas, Postumas, Externas. Illas appelo, QUAE ANIMUM TANGUNT, SED ADHUC IN CORPORE, uti sunt angores, poenitentia, metus, et conscientiarum mille morsus. Alteras, QUAE EUMDEM ANIMUM, SED LIBERUM IAM ET A CORPORE ABIUNCTUM, uti poenae eae sunt quas, morte obita, scelestos manere etiam e priscis illis plerique non uane sunt suspicati At tertias, QUAE CORPUS TANGUNT, AUT QUAE CIRCA ILLUD, ut paupertas, exsilium, dolor, morbi, mortes. Et est quidem plerumque, ut eae omnes iusto quodam Dei iudicio in impios conueniant : certe quidem priores duae semper. Ut de Internis dicam : quis ille unquam tam proiectus ad omne nefas, qui non acria quaedam flagella in animo et uelut ictus senserit, siue in faciendo scelere, siue magis post factum ? Vere enim g-akolouthos g-patheh g-tehs g-adikias g-heh g-timohria, ut Plato olim dicebat : uel, ut uerius et fortius Hesiodus, g-hehlikiohtis. Cognatum, imo innatum, omni sceleri sceleris supplicium : et nihil in uita securum solutumque, praeter Innocentiam est. Ut cruciarii, Romano ritu, crucem suam ferebant, ipsi ab ea mox ferendi : sic impiis omnibus conscientiae liane crucem Deus imposuit, in qua poenas luant priusquam luant. An tu solam eam punitionem censes, quae incurrit in oculos? quam corpusculum hoc subit? Non est externa ista omnia leuiter nec in longum nos tangunt : interna sunt, quae angunt. Ut magis in morbo iudicantur qui tabe aut marcore laborant, quam qui inflammatione aliqua aut febri ; et tamen hae magis apparent : sic in grauiore poena improbi, qui lento illo passu ducuntur ad aeternam suam mortem. Caligula olim per saeuitiam imperare solitus: "Ita feri, ut sentiat se mori" : id istis euenit, quod carnifex ille animus cottidie minutis ictibus caedit et pungit. Nec splendor ille tibi imponat, et circumfusa potentia, aut opes. quia non magis illi ideo felices aut beati, quam sani, quorum febris aut podagra recumbit in purpureo strato. Mendicum aliquem in fabula uides, qui regis personam sustinet, auratum et pulchrum. uides, sed non inuides : quia latere sub auro illo scis scabiem, paedorem, sordes. idem existima in magnis omnibus istis et superbis tyrannis : "Quorum mentes si recludantur", ait Tacitus, "possint adspici laniatus et ictus : quando ut corpora uerberibus, ita saeuitia, libidine, malis consultis animus dilaceretur". Rident illi saepe, fateor : sed non uerum risum. Gaudent : sed non germanum gaudium, non hercle magis. quuam ii qui capitis damnati in carcere attinentur, et talis interdum aut tesseris fallere se conantur, nec fallunt. Manet enim impressus ille imminentis supplicii terror, nec tollit se umquam ab oculis imago luridae mortis. Vide mihi, sodes, dimoto externorum isto uelo, Siculum illum tyrannum : "Districtus ensis cui super impia Ceruice pendet". Audi Romanum illum lamentantem : "Dii me Deaeque peius perdant, quam perire cottidie sentio". Audi alterum ingemiscentem : "Ergo ego solus nec amicum habeo, nec inimicum?" Haec uera illa animorum tormenta, Lipsi, hi cruciatus, angi semper, poenitere, metuere : quibus caue compares eculeos ullos, fidiculas, uncos. [2,15] CAPUT XV. Poenas etiam Postumas manere improbos et plerumque imo ipsas Externas : quae exemplis aliquot illustribus adfirmatae. Adde iam huc Postumas illas et aeternas poenas, quas e media Theologia posuisse mihi satis sit, non euoluisse. Adde etiam Externas, quae tamen si desint, cum priores illae irrogenter, quis coelestem Iustitiam iuste culpet? At non desunt nec factum unquam (certe raro) quin aperte scelesti et aliorum oppressores, poenas item luerint spectabiles et apertas. alii citius, alii serius : alii in se, alii in suis. Vides et quaereris Dionysium illum in Sicilia, stupra, rapinas, caedes, multos annos impune exercentem ? paullum sustine, uidebis eumdem mox infamem, extorrem, inopem, a sceptro (quis credat?) ad ferulam deuolutum. Ille magnae insulae rex, ludum Corinthi aperiet, ipse Fortunae uerus ludus. Parte alia, Pompeium in Pharsalia uinci indignaris, et exercitum paene e Senatu? ludere et lasciuire aliquamdiu in ciuili sanguine tyrannum : ignosco uideo eum Catoni ipsi clauum hic tantum non recti iudicii extortum, et elicitam ab alto pectore ambiguam uocem, "Res diuinas multum habere caliginis". Sed tamen tu I.ipsi, tu Cato, flectite paullum huc oculos : unus adspectus in gratiam reducet uos cum Deo. Caesarem illum uidete, superbum, uictorem, opinione sua et aliorum iam deum, in Senatu, et a Senatu interfectum nec simplici morte, sed uiginti tribus plagis confectum, instar ferae in sanguine silo uolutantem. et (quid amplius uultis?) in Pompeii curia, superstante Pompeii statua, magnam uictimam. Magni manibus parentantem. Ita Brutus in campis Philippicis, pro patria et cum patria moriens, quoque miserationi est sed consolor idem, cum haud longe uideo uictores illos exercitus, uelut ad eius tumulum, gladiatorio more inter se commissos : et e ducibus alterum, M. Antonium, terra marique uictum; inter tres mulierculas, mulierosa illa manu, aegre mortem inuenientem. Ubi tu es Orientis ille paullo ante dominus ? lanista Romanorum exercituum ? Pompeii et reipublicae sector ? En, in fune cruentis manibus pendes? en, uiuus in monumentum tuum repis ? en, ne moriens quidem auelleris ab ea quae tibi morti ! Vide an uane uocem supremam et uotum illud efflauerit Brutus iam moriens : g-Zeu, g-meh g-lathoi g-se g-tohn g-d' g-hos g-aitios g-phakohn Non enim latuit profecto, non effugit. non item ille alter dux, qui poenam iuuenilium scelerum non obscure in se luit, et clarius in omni sua stirpo. Sit felix et magnus Caesar, et uere Augustus : sed filiam tamen Iuliam habeat, sed neptem. nepotes alios per fraudem per uim amittat, alios abdicet et horum taedio, quatriduana inedia mori uelit, nec possit ; denique cum Liuia sua uiuat, foede ducta, foede retenta : et quam turpi amore ipse periit, turpi morte per eam pereat. "In summa", inquit Plinius, "deus ille, coelumque nescio adeptus magis an meritus, herede hostis sui filio excedat". Haec taliaque cogitanda, Lipsi, cum querela illa iniquitatis erumpit : et ad duo semper uertenda mens : Tarditatem supplicii et Varietatem. Non punitur nunc ille? mane. punietur. Non in corpore? sed fortasse in animo. Non uiuus ? sed certe mortuus. "Numquam antecedentem scelestum Deseruit pede poena claudo". Vigilat enim semper diuinus ille oculus : et cum dormire eum censes, conniuet. Tu tantum aequus in eum sis : nec iudicem tuum inaniter accusa, ipse ab eo iudicandus.