[38,0] EPISTULA XXXVIII. AD MARCELLAM. [38,1] Abraham tentatur in filio, et fidelior inuenitur. Ioseph in Aegyptum uenditur, ut patrem pascat, et fratres. Ezechias uicina morte terretur, ut fusus in lacrymas, quindecim annorum spatium ei proteletur ad uitam. Petrus Apostolus Domini passione concutitur, ut amare flens audiat: Pasce oues meas. Paulus lupus rapax, et Beniamin adolescentior, in extasi caecatur ut uideat, et repentino tenebrarum horrore circumdatus, Dominum uocat, quem dudum ut hominem persequebatur. [38,2] Ita et nunc, mi Marcella, Blaesillam nostram uidimus ardore febrium per triginta ferme dies iugiter aestuasse: ut sciret reiiciendas delicias corporis, quod paulo post uermibus exarandum sit. Venit et ad hanc Dominus Iesus, tetigitque manum eius, et ecce surgens ministrat ei. Redolebat aliquid negligentiae, et diuitiarum fasciis colligata, in saeculi iacebat sepulcro. Sed infremuit Iesus, et conturbatus in spiritu, clamauit dicens: Blaesilla, ueni foras . Quae uocata surrexit, et egressa cum Domino uescitur. Iudaei minentur, et tumeant, quaerant occidere suscitatam: soli Apostoli glorientur. Scit se uitam suam ei debere, qui reddidit. Scit se eius amplexari pedes, cuius paulo ante iudicium pertimescebat. Corpus pene iacebat exanime, et anhelos artus mors uicina quatiebat. Ubi tunc erant auxilia propinquorum? ubi uerba omni inaniora fumo? Nihil tibi debet, o ingrata cognatio, quae mundo periit, et Christo reuixit. Qui Christianus est, gaudeat: qui irascitur, non se esse indicat christianum. [38,3] Vidua quae soluta est uinculo maritali, nihil necesse habet nisi perseuerare. At scandalizat quempiam uestis fuscior. Scandalizet Ioannes, quo inter natos mulierum maior nullus fuit: qui Angelus dictus, ipsum quoque Dominum baptizauit: qui camelorum uestitus tegmine, zona pellicea cingebatur. Cibi displicent uiliores? nihil uilius est locustis. Illae christianos oculos scandalizent potius, quae purpurisso, et quibusdam fucis ora oculosque depingunt: quarum facies gypseae, et nimio candore deformes, idola mentiuntur; quibus si forte improuidis lacrymarum stilla eruperit, sulco defluit: quas nec numerus annorum potest docere, quod uetulae sint, quae capillis alienis uerticem struunt, et praeteritam iuuentutem in rugis anilibus poliunt: quae denique ante nepotum gregem trementes uirgunculae componuntur. Erubescat mulier christiana, si naturae cogit decorem, si carnis curam facit ad concupiscentiam, in qua qui sunt, secundum Apostolum, Christo placere non possunt. [38,4] Vidua nostra ante morosius ornabatur, et die tota quid sibi deesset, quaerebat ad speculum. Nunc loquitur confidenter: 'Nos autem omnes reuelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a gloria in gloriam, quasi a Domini spiritu.' Tunc crines ancillulae disponebant, et mitellis crispantibus uertex arctabatur innoxius: nunc neglectum caput scit sibi tantum sufficere quod uelatur. Illo tempore plumarum quoque dura mollities uidebatur, et in exstructis thoris iacere uix poterat. Nunc ad orandum festina consurgit, et tinnula uoce caeteris alleluia praeripiens, prior incipit laudare Dominum suum. Flectuntur genua super nudam humum, et crebris lacrymis facies psimmythio ante sordidata purgatur. Post orationem Psalmi concrepant, et lassa ceruix, poplites uacillantes, in somnumque uergentes oculi, nimio mentis ardore uix impetrant ut quiescant. Pulla tunica, minus cum humi iacuerit, sordidatur. Soccus uilior auratorum pretium calceorum egentibus largitur. Cingulum non auro, gemmisque distinctum est; sed laneum et tota simplicitate purissimum: et quod possit magis astringere uestimenta, quam scindere. Si huic proposito inuidet scorpius, et sermone blando de uetita rursum arbore comedere persuadet, illidatur ei pro solea anathema, et in suo morienti puluere dicatur: Vade retro Satana, quod interpretatur, aduerse. ADVERSARIUS QUIPPE Christi est, et Antichristus, cui praecepta displicent Christi. [38,5] Oro te, quid tale unquam, quale Apostoli fecimus, ut merito scandalizentur? Patrem senem cum nauicula, et reti dimittunt. Publicanus a teloneo surgit, et sequitur Saluatorem: uolens discipulus reuerti domum, et suis ante renuntiare, magistri uoce prohibetur. Sepultura non datur patri: ET PIETATIS genus est, impium esse pro Domino. Nos quia serica ueste non utimur, monachi iudicamur: quia ebrii non sumus, nec cachinno ora dissoluimus, continentes uocamur et tristes. Si tunica non canduerit, statim illud e triuio : Impostor, et Graecus est. Cauillentur uafriora licet, et pingui aqualiculo fartos circumferant homines, Blaesilla nostra ridebit, nec dedignabitur loquacium ranarum audire conuitia, cum Dominus eius dictus sit Beelzebub.