[0] EPISTULA XXXIX. AD PAULAM super obitu Blaesillae filiae. [1] 'Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo' : non, ut Ieremias ait, 'uulneratos populi mei;' nec ut Iesus miseriam Ierusalem: sed plorabo sanctitatem, misericordiam, innocentiam, castitatem: plorabo omnes pariter in unius morte defecisse uirtutes. Non quod lugenda sit illa quae abiit, sed quod nobis impatientius sit dolendum, quod talem uidere desiuimus. Quis enim siccis oculis recordetur, uiginti annorum adolescentulam tam ardenti fide crucis leuasse uexillum, ut magis amissam uirginitatem, quam mariti doleret interitum? Quis sine singultibus transeat orandi instantiam, nitorem linguae, memoriae tenacitatem, acumen ingenii? Si Graece loquentem audiisses, latine eam nescire putares: si in romanum sonum lingua se uerterat, nihil omnino peregrini sermo redolebat. Iam uero quod in Origene quoque illo Graecia tota miratur, in paucis non dicam mensibus, sed diebus, ita hebraeae linguae uicerat difficultates, ut in discendis canendisque Psalmis, cum matre contenderet. Humilitas uestium non (ut in plerisque solet) tumentes animos arguebat: sed cum interiori se mente deiecerat, inter ancillarum uirginum cultum dominamque nihil medium, nisi quod in eo facilius dignoscebatur, quod neglectius incedebat. Vacillabant aegrotatione gressus, et pallentem ac trementem faciem, uix collum tenue sustinebat, et tamen aut Prophetam, aut Euangelium semper in manibus tenebat. Lacrymis ora complentur, singultus occupat uocem: et haerentem linguam, uiscera commota non laxant. Cum sanctum corpusculum febrium ardor excoqueret, et semianimis lectulum uallaret circulus propinquorum, haec extrema uerba mandabat: Orate Dominum Iesum, ut mihi ignoscat, quia implere non potui quod uolebam. Secura esto, mi Blaesilla, sentiens omni tempore uestimenta tua candida. Candor uestium, sempiternae uirginitatis est puritas. Confidimus probare uera esse quae dicimus: NUNQUAM EST sera conuersio. Vox haec primum dedicata est in latrone: 'Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso'. Postquam autem sarcina carnis abiecta, ad suum anima reuolauit auctorem, et in antiquam possessionem diu peregrinata conscendit, ex more parantur exequiae, et nobilium ordine praeeunte, aureum feretro uelamen obtenditur. Videbatur mihi tunc clamare de coelo. Non agnosco uestes: amictus iste non est meus: hic ornatus alienus est. [2] Sed quid agimus? Matris prohibituri lacrymas, ipsi plangimus. Confiteor affectus meos, totus hic liber fletibus scribitur. Fleuit et Iesus Lazarum, quia amabat illum. Non est optimus consolator, quem proprii uincunt gemitus, cuius uisceribus emollitis, fracta in lacrymis uerba desudant. Testor, mi Paula, Iesum, quem Blaesilla nunc sequitur, testor sanctos Angelos, quorum consortio fruitur, eadem me dolorum perpeti tormenta quae pateris: patrem esse spiritu, nutricium caritate, et interdum dicere: 'Pereat dies illa, in qua natus sum'. Et, 'Hei mihi mater, ut quid genuisti me uirum, qui dicerer discrimen omni terrae'. Et illud: 'Iustus es, Domine, uerumtamen iudicia loquar ad te. Quid est, quod uiae peccatorum prosperantur?' Et, 'Mei quoque pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei. Quia zelaui in peccatoribus, pacem peccatorum uidens. Et dixi: Quomodo cognouit Deus, et si est scientia in excelso? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo, obtinuerunt diuitias.' Sed rursus illud occurrit: 'Si narrauero sic, ecce generationem filiorum tuorum praeuaricatus sum.' Nunquid et in meam mentem, non hic saepius fluctus illiditur? quare senes impii, saeculi diuitiis perfruuntur? quare adolescentia rudis, et sine peccato pueritia, immaturo flore metitur? quid causae est, ut saepe bimuli, trimulique et ubera materna lactentes a daemonio corripiantur, repleantur lepra, morbo regio deuorentur, et e contrario impii, adulteri, homicidae, sacrilegi, uegeti atque securi de sua sanitate, in Deum blasphement? Praesertim cum iniustitia patris non redundet ad filium: et anima quae peccauerit, ipsa moriatur. Aut si manet uetus illa sententia, peccata patrum in filios oportere restitui, iniquum sit longaeui patris innumera delicta in innocentem infantiam repensare. 'Et dixi: Ergo sine causa iustificaui cor meum, et laui inter innocentes manus meas: et factus sum flagellatus tota die' . Sed cum haec cogitarem, statim didici cum Propheta: 'Et suscepi, ut cognoscerem: hic labor est in conspectu meo, donec ingrediar sanctuarium Dei, et intelligam in nouissima eorum'. 'Iudicia enim Domini abyssus multa.' Et, 'O profundum diuitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius!' Bonus est Deus, et omnia quae bonus facit, bona sint necesse est. Mariti orbitas irrogatur, plango quod accidit. Sed quia sic placet Domino, aequo animo sustinebo. Unicus raptus est filius; durum quidem, sed tolerabile, quia sustulit ille, qui dederat. Si caecus fuero, amici me lectio consolabitur. Si auditum quoque surdae aures negauerint, uacabo a uitiis: nihil aliud, nisi Dominum cogitabo. Imminebit super haec et dura pauperies, frigus, languor, et nuditas; extremam exspectabo mortem, et breue putabo malum, quod finis melior subsequatur. Consideremus quid ethicus ille Psalmus sonet: 'Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum'. Hoc non potest dicere, nisi ille, qui ad uniuersa quae patitur, magnificat Dominum, et suo merito imputans, in aduersis de eius clementia gloriatur. Exultauerunt enim filiae Iudae in omnibus iudiciis Domini. Si Iuda, confessio interpretatur: confitens autem omnis anima credentis est: necesse est, ut qui se credere dicit in Christo, in omnibus Christi iudiciis gaudeat. Sanus sum, gratias refero Creatori. Langueo, et in hoc laudo Domini uoluntatem. 'Quando enim infirmor, tunc fortis sum'; et uirtus spiritus in carnis infirmitate perficitur. Patitur et Apostolus aliquid quod non uult, pro quo ter Dominum deprecatur. Sed dicitur ei: 'Sufficit tibi gratia mea; quia uirtus in infirmitate perficitur'; et ad reuelationum humiliandam superbiam, monitor quidam humanae imbecillitatis apponitur, in similitudinem triumphantium, quibus in curru retro comes adhaerebat per singulas acclamationes ciuium, dicens: Hominem te esse memento. [3] Cur autem durum sit, quod quandoque patiendum est? et cur dolemus quemquam mortuum? ad hoc enim nati non sumus, ut maneamus aeterni. Abraham, Moyses, Isaias, Petrus, Iacobus, Ioannes, Paulus electionis uas, et super omnia Filius Dei, moritur: et nos indignamur, aliquem exire de corpore, qui ad hoc forsitan raptus est, 'ne malitia mutaret intellectum eius? Placita enim erat Deo anima eius. Propter hoc properauit educere eam de media iniquitate', ne longo uitae itinere, deuiis oberraret anfractibus. Lugeatur mortuus; sed ille quem gehenna suscipit, quem tartarus deuorat, in cuius poenam aeternus ignis aestuat. Nos, quorum exitum Angelorum turba comitatur, quibus obuiam Christus occurrit, grauemur magis, si diutius in tabernaculo isto mortis habitemus. Quia quamdiu hic moramur, peregrinamur a Domino. Illa, illa nos cupido teneat: 'Hei mihi, quia peregrinatio mea prolongata est a me, habitaui cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea'. Si Cedar, tenebrae sunt, et mundus iste sunt tenebrae; quia lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt, faueamus Blaesillae nostrae, quae de tenebris migrauit ad lucem, et inter fidei incipientis ardorem, consummati operis percepit coronam. Reuera si saeculare desiderium; et, quod Deus a suis auertat, delicias uitae huius cogitantem mors immatura rapuisset, plangenda erat, et omni lacrymarum fonte ploranda. Nunc uero cum, propitio Christo, ante quatuor ferme menses, secundo quodam modo propositi se baptismo lauerit, et ita deinceps uixerit, ut calcato mundo, semper monasterium cogitarit, non uereris, ne tibi Saluator dicat: Irasceris, Paula, quia tua filia, mea facta est filia? indignaris de iudicio meo, et rebellibus lacrymis facis inuidiam possidenti? Scis enim quid de te, quid de caeteris tuis cogitem. Cibum tibi denegas, non ieiuniorum studio, sed doloris. Non amo frugalitatem istam. Ieiunia ista, aduersarii mei sunt. NULLAM ANIMAM recipio, quae me nolente, separatur a corpore. Tales stulta philosophia habeat martyres, habeat Zenonem, Cleobrotum, uel Catonem. Super nullum requiescit spiritus meus, nisi 'super humilem et quietum, et trementem uerba mea'. Hoc est quod mihi Monasterium promittebas? quod habitu a matronis caeteris separato, tibi quasi religiosior uidebaris? Mens ista quae plangit, sericarum uestium est. Interciperis, et emoreris, et quasi non in meas manus uentura sis, crudelem iudicem fugis. Fugerat quondam et Ionas animosus Propheta, sed in profundo maris meus fuit. Si uiuentem crederes filiam, nunquam plangeres ad meliora migrasse. Hoc est quod per Apostolum meum iusseram, ne pro dormientibus in similitudinem Gentium tristaremini. Erubesce, Ethnicae compatione superaris. Melior diaboli ancilla, quam mea est. Illa infidelem maritum translatum fingit in coelum, tu mecum tuam filiam commorantem, aut non credis, aut non uis. [4] Sed dicis quomodo lugere me prohibes, cum et Iacob Ioseph in sacco fleuerit, congregatisque ad se omnibus propinquis, noluerit consolari, dicens: 'Descendam ad filium meum lugens in infernum?' Et Dauid Absalon cooperto capite planxerit, repetens: 'Fili mi, Absalon, Absalon, fili mi: quis dabit, ut moriar pro te, fili mi, Absolun?' Moysi quoque et Aaron, caeterisque Sanctorum solemnis sit luctus exhibitus? Perfacilis ad ista responsio est: Luxisse Iacob filium, quem putabat occisum, ad quem et ipse erat ad inferos descensurus, dicens: 'Descendam ad filium meum lugens in infernum', quia necdum paradisi ianuam Christus effregerat, nec dum flammeam illam romphaeam et uertiginem praesidentium Cherubim, sanguis eius extinxerat. Unde et Abraham licet in loco refrigerii, tamen apud inferos cum Lazaro fuisse scribitur. Et Dauid iuste fleuisse filium parricidam, qui alium paruulum, postquam, ut uiueret, impetrare non potuit, quia sciebat non peccasse, non fleuit. De Moyse uero et Aaron, quod eis ex ueteri more sit planctus exhibitus, non mirandum est, cum et in Actis Apostolorum, iam Euangelio coruscante, Stephano fecerint Ierosolymae fratres planctum magnum : et utique planctus magnus, non in plangentium exanimatione, ut tu putas, sed in pompa funeris, et exequiarum frequentia intelligendus sit. Denique de Iacob Scriptura sic loquitur: 'Et ascendit Ioseph sepelire patrem suum, et ascenderunt cum eo omnes pueri Pharaonis, et seniores domus eius, et seniores omnis terrae Aegypti, et omnis domus Ioseph et fratres eius.' Et post paululum: 'Et ascenderunt cum eo quadrigae et equites, et facta sunt castra grandia nimis.' Ac deinde: 'Et planxerunt cum planctu magno, et forti nimis'. Planctus iste solemnis non longas Aegyptiis imperat lacrymas, sed funeris monstrat ornatum. Iuxta quem modum Aaron quoque et Moysen, fletos esse manifestum est. Nequeo satis Scripturae laudare mysteria, et diuinum sensum, in uerbis licet simplicibus admirari, quid sibi uelit quod Moyses plangitur, et Iesus Naue uir sanctus sepultus refertur, et tamen fletus esse non scribitur. Nempe illud quod in Moyse, id est, in Lege ueteri sub peccati Adam omnes tenebantur elogio; et ad inferos descendentes consequenter lacrymae prosequebantur, secundum Apostolum, qui ait: 'Et regnauit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam super eos qui non peccauerunt'. In Iesu uero, id est, in Euangelio, per quem Paradisus est apertus, mortem gaudia prosequuntur. Flent usque hodie Iudaei, et nudatis pedibus in cinere uolutati sacco incubant. Ac ne quid desit superstitioni, ex ritu uanissimo Pharisaeorum, primum cibum lentis accipiunt; uidelicet ostendentes quali edulio primogenita perdiderint. Sed merito, quia in resurrectionem Domini non credentes, Antichristi praeparantur aduentui. Nos uero qui Christum induimus, et facti sumus, iuxta Apostolum, genus regium et sacerdotale, non debemus super mortuos contristari. 'Et dixit, inquit, Moyses ad Aaron et Eleazar et Ithamar filios eius, qui relicti erant: Caput uestrum non denudabitis, et uestimenta uestra non scindetis, ne moriamini; et super omnem synagogam ueniat ira'. Nolite, inquit, scindere uestimenta uestra, et luctum exhibere Gentilem, ne moriamini. MORS NOSTRA peccatum est. Et, quod forsitan crudele alicui uideatur, sed fidei necessarium est, in eodem Leuitico scribitur, quomodo Sacerdos magnus ad patrem, matrem, fratresque, uel liberos mortuos prohibeatur accedere, ne uidelicet anima Dei sacrificiis uacans, et tota in illius mysteriis occupata, aliquo impediatur affectu. Nonne aliis uerbis idipsum in Euangelio praecipitur, ut non renuntiet domui discipulus? ut mortuo patri non exhibeat sepulturam? 'Et de sanctis, inquit, non exiet, et non contaminabitur sanctificatio Dei eius, quia sanctum oleum unctionis a Deo super eum est'. Certe postquam credimus in Christum, et oleo unctionis eius accepto, illum portamus in nobis, non debemus exire de templo, id est, de proposito Christiano: non foras egredi, incredulitati uidelicet Gentilium commisceri; sed esse semper intrinsecus, id est uoluntati Domini ministrare. [5] Haec idcirco dicimus, ne ignorantia Scripturarum auctoritatem tibi praeberet in luctu, et uidereris rationabiliter errare. Et adhuc sic locutus sum, quasi unam de turbis conuenerim Christianam. Nunc uero cum sciam toti te renuntiasse mundo; et abiectis calcatisque deliciis saeculi, orationi, ieiuniis, lectioni uacare quotidie; cum ad exemplum Abraham cupias exire de terra tua, et de cognatione tua, ut et Chaldaeis et Mesopotamia derelictis, terram repromissionis introeas; cum omnem substantiolam, aut pauperibus dilargita sis, aut filiis ante mortem mundo mortua dederis, miror te ea facere, quae si facerent caeterae, reprehensione dignae uiderentur. Redit tibi in memoriam confabulatio eius, blanditiae, sermo, consortium; et quod his careas, pati non potes. Ignoscimus matris lacrymis, sed modum quaerimus in dolore. Si parentem cogito, non reprehendo quod plangis; si Christianam et Monacham, istis nominibus mater excluditur. Recens uulnus est, et tactus iste quo blandior, non tam curat, quam exasperat. Attamen quod tempore mitigandum est, cur ratione non uincitur? Nam et Noemi famem fugiens in terra Moab, et maritum perdidit et filios. Et cum suorum auxilio esset destituta, Ruth alienigena ab eius latere non recedit. Vide quanti meriti sit desertae praestitisse solatium: Ex eius semine Christus oritur. Respice Iob, quanta sustinuit, et uidebis te nimium delicatam, illum erectis in coelum oculis, inter ruinas domus, poenas ulceris, innumeras orbitates, et ad extremum uxoris insidias, inuictam tenuisse patientiam. Scio quid responsura sis: Hoc illi quasi iusto ad probationem euenisse. Et tu e duobus elige, quod uelis: aut sancta es, et probaris: aut peccatrix, et iniuste quereris, minora sustinens, quam mereris. Quid uetera replicem? praesentia exempla sectare. Sancta Melania nostri temporis inter Christianos uera nobilitas (cum qua tibi Dominus, mihique concedat in die sua habere partem) calente adhuc mariti corpusculo, et necdum humato, duos simul perdidit filios. Rem sum dicturus incredibilem, sed teste Christo, non falsam. Quis illam tunc non putaret more lymphatico, sparsis crinibus, ueste conscissa, lacerum pectus inuadere? Lacrymae gutta non fluxit; stetit immobilis, et ad pedes aduoluta Christi, quasi ipsum teneret, arrisit. Expeditius, inquit, tibi seruitura sum, Domine, quia tanto me onere liberasti. Sed forsitan superatur in caeteris. Quinimo qua illos mente contempserit, in unico postea filio probat, cui omni quam habebat possessione concessa, ingruente iam hieme, Ierosolymam nauigauit. [6] Parce quaeso tibi, parce filiae cum Christo iam regnanti, parce saltem Eustochio tuae, cuius parua adhuc aetas, et rudis pene infantia, te magistra dirigitur. Saeuit nunc diabolus, et quia unam cernit de tuis liberis triumphantem, obtritum se esse condolens, quaerit in remanente uictoriam, quam in praeeunte iam perdidit. GRANDIS in suos pietas, impietas in Deum est. Abraham unicum filium laetus interficit, et tu unam de pluribus quereris coronatam? Non possum sine gemitu eloqui, quod dicturus sum. Cum de media pompa funeris, te exanimem referrent, hoc inter se populus mussitabat: Nonne illud est quod saepius dicebamus? Dolet filiam ieiuniis interfectam, quod non uel de secundo eius matrimonio tenuerit nepotes. Quousque genus detestabile Monachorum non urbe pellitur? non lapidibus obruitur? non praecipitatur in fluctus? Matronam miserabilem seduxerunt, quae cum Monacha esse noluerit, hinc probatur, quod nulla Gentilium ita suos unquam fleuerit filios. Qualem putas ad istas uoces Christum habuisse tristitiam? Quomodo exultasse Satanam, qui nunc tuam animam eripere festinans, et pii tibi proponens doloris illecebram, dum ante oculos tuos filiae semper imago uersatur, cupit matrem simul necare uictricis, et solitudinem sororis inuadere relictae. Non ut terream loquor, sed ut mihi testis est Dominus, quasi ante tribunal eius assistens, in haec te uerba conuenio. Detestandae sunt istae lacrymae, plenae sacrilegio, incredulitate plenissimae, quae non habent modum, quae usque ad uiciniam mortis accedunt. Ululas et exclamitas, et quasi quibusdam facibus accensa, quantum in te est, tui semper homicida es. Sed ad talem clemens ingreditur Iesus, et dicit: 'Quid ploras? Non est mortua puella, sed dormit' . Irrideant circumstantes: ista infidelitas Iudaeorum est. Te quoque, si ad sepulcrum filiae uolueris uolutari, Angelus increpabit: 'Quid quaeris uiuentem cum mortuis?' Quod quia Maria fecerat Magdalene, postquam uocem Domini se clamantis agnouit, ad eius prouoluta pedes, audit: 'Ne tetigeris me, necdum enim ascendi ad Patrem meum', id est, non mereris tangere resurgentem quem mortuum existimas in sepulcro. [7] Quas nunc existimas Blaesillam nostram pati cruces, quae ferre tormenta, quod tibi Christum uideat subiratum? Clamat nunc illa lugenti: Si unquam me amasti, mater, si tua ubera suxi, si tuis instituta sum monitis, ne inuideas gloriae meae; nec hoc agas, ut a nobis in perpetuum separemur. Putas esse me solam? Habeo pro te Mariam Matrem Domini. Multas hic uideo quas ante nesciebam. O quanto melior est iste comitatus. Habeo Annam quondam in Euangelio prophetantem, et, quo magis gaudeas, tantorum annorum labores, ego in tribus mensibus consecuta sum. Unam palmam castitatis accepimus. Misereris mei, quia mundum reliqui? At ego uestri sortem doleo, quos adhuc saeculi carcer includit; quos quotidie in acie praeliantes, nunc ira, nunc auaritia, nunc libido, nunc uariorum incentiua uitiorum pertrabunt ad ruinam. Si uis, ut mater mea sis, cura placere Christo. Non agnosco matrem, meo Domino displicentem. Loquitur illa et alia multa, quae taceo, et pro te Dominum rogat; mihique ut de eius mente securus sum, ueniam impetrat peccatorum: quod monui, quod hortatus sum, quod inuidiam propinquorum, ut salua esset, excepi. 8 Itaque dum spiritus hos artus regit, dum uitae huius fruimur commeatu, spondeo, promitto, polliceor, illam mea lingua resonabit, illi mei dedicabuntur labores, illi meum sudabit ingenium. Nulla erit pagina, quae non Blaesillam sonet. Quocumque sermonis nostri monumenta peruenerint, illa cum meis opusculis peregrinabitur. Hanc in mea mente defixam legent Virgines, Viduae, Monachi, sacerdotes. Breuis uitae spatium, aeterna memoria compensabit. Quae cum Christo uiuit in coelis, in hominum quoque ore uictura est. Transibit et praesens aetas, sequentur saecula post futura, quae sine amore, sine inuidia iudicabunt. Inter Paulae Eustochiique nomen media ponetur. Nunquam in meis moritura est libris. Audiet me semper loquentem cum sorore, cum matre.