EPISTOLA XXIX. AD EAMDEM MARCELLAM. 1 Epistulare officium est de re familiari, aut de quotidiana conuersatione aliquid scribere, et quodammodo absentes inter se praesentes fieri, dum mutuo quid aut uelint, aut gestum sit, nuntiant: licet interdum confabulationis tale conuiuium, doctrinae quoque sale condiatur. Verum tu, dum tota in tractatibus occuparis, nihil mihi scribis, nisi quod me torqueat, et Scripturas legere compellat. Denique heri famosissima quaestione proposita, postulasti, ut, quid sentirem, statim rescriberem. Quasi uero Pharisaecorum teneam cathedram, ut quotiescumque de uerbis Hebraicis iurgium est, ego arbiter et litis sequester exposcar. Non sunt suaues epistulae, quae non placentam redoleant, quas non condit Apicius, in quibus nihil de magistrorum huius temporis iure suffumat. Sed quia uector et internuntius sermonis nostri redire festinat, rem grandem celerius dicto, quam habeo: LICET DE SCRIPTURIS sanctis disputanti, non tam necessaria sint uerba, quam sensus. Quod si eloquentiam quaeris, Demosthenes legendus, aut Tullius est: si Sacramenta diuina, nostri codices, qui de Hebraeo in Latinum non bene resonant, peruidendi. 2 in fronte Epistulae tuae posueras, Quid sibi uelit, quod in Regnorum libro primo scriptum est. 'Et Samuel puer seruiebat ante conspectum Domini, cinctus Ephod bad, et diploidem habebat pusillam, quam fecerat ei mater sua: et afferebat ei de diebus in dies, cum ascenderet cum uiro suo sacrificare sacrificium dierum' . Itaque quaeris quid sit EPHOD BAD, quo futurus Propheta praecingitur, utrumne zona, an, ut quidam putant, thuribulum, uel genus aliquod uestimenti sit. Et si uestis, quomodo ea praecingitur? et post ipsum Ephod, quare adiungitur ei bad? In sequentibus quoque legisse te scribis: 'Venit homo Dei ad Eli, et dicit ei: Haec dicit Dominus: Manifeste ostendi me ad domum patris tui, ex omnibus tribubus Israel, cum essent in terra Aegypti seruientes in domo Pharaonis, et elegi domum patris tui ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotium, ut ascenderent ad altare meum, et incenderent incensum, et portarent Ephod'; totumque libri ordinem prosecuta, etiam de illo loco exemplar sumpsisti, in quo Doec idumaeus iussu regis interfecit sacerdotes. 'Et conuersus, inquit Scriptura, Doec Syrus mortificauit ipse sacerdotes Domini: et occidit in illa die trecentos quinque uiros, siue (ut in Hebraeo legitur) octoginta quinque, omnes qui portabant Ephod: et Nob ciuitatem sacerdotum occidit in ore gladii a uiro usque ad mulierem, ab infante usque ad nutrientem, et uitulum, et asinum, et ouem in ore gladii. Et saluatus est unus filius Abimelech filii Achitob; et nomen ei Abiathar, et fugit post Dauid.' 3 Non me teneo, quin problematis ordinem responsione praeueniam, ubi nunc legimus: 'Et omnes portantes Ephod' : in Hebraeo habet, portantes Ephod bad. Hoc quare ita dixerim, in sequentibus disces. illud quoque quod sequitur addidisti: 'Et factum est, cum fugeret Abiathar filius Abimelech ad Dauid, et ipse cum Dauid descendit in Ceila, habens Ephod in manu sua: et renuntiatum est Saul, quia uenit Dauid in Ceila' : ubi cum regis aduentus et ciuitatis timeretur obsidio, dixit Dauid ad Abiathar: 'Defer Ephod Domini.' Haec sunt quae de Regnorum libro excerpta proponens, ad uolumen Iudicum transcendisti, in quo Micha de monte Ephraim scribitur mille centum argenti siclos matri, quos illa uouerat, reddidisse; eamque sculptile inde fecisse et conflatile. Et addis haec post modicum uocari Ephod et Teraphim, cum utique si zona sit, aut uestimenti genus, sculptile atque conflatile esse non possit. Agnosco errorem pene omnium Latinorum putantium Ephod et Teraphim, quae postea nominantur, de hoc argento, quod Micha matri dederat, fuisse conflatum; cum Scriptura sic referat: 'Et accepit mater eius,' haud dubium quin Michae, 'argentum et dedit illud conflatori, et fecit illud sculptile atque conflatile. Et fuit in domo Michae; et uir Micha, et domus eius Dei; et fecit Ephod et Theraphim, et impleuit manum unius de filiis suis, et factus est ei in sacerdotem' . Si autem putas ea quae superius appellata sunt sculptile atque conflatile, Ephod, et Theraphim deinceps nominari, disce esse non eadem. Siquidem post matris idolum, quod dicitur sculptile atque conflatile, fecit Micha Ephod et Theraphim, sicut ex consequentibus approbatur. 'Et responderunt quinque uiri qui abierant considerare terram, et dixerunt ad fratres suos. Ecce nostis, quia est in domibus istis Ephod et Theraphim et sculptile atque conflatile'. Et post multa quae in medio praetermisisti: 'Et ascenderunt, inquit, quinque uiri, et illuc irruerunt, et sumpserunt sculptile atque conflatile, Ephod et Theraphim. Et sexcenti uiri qui cincti erant uasis bellicis, ingressi sunt domum Michae, et sumpserunt sculptile atque conflatile, Ephod et Theraphim'. Coarguit igitur eorum opinionem, qui ut indissolubilem facerent quaestionem, Ephod, argenteum putauerunt. illud breuiter attende, quod nunquam nisi in sacerdotio nominetur. Nam et Samuel qui illo cinctus refertur, Leuites fuit, et Sacerdotes Nobe hoc dignitatis suae insigne portabant. Et (quod in Latinis codicibus non habetur) quando Dauid fugiens a Saul, uenit ad Abimelech, et gladium postulauit, dicens: 'Vide si est ad manum tuam lancea et gladius, quoniam gladium meum, et uasa mea non sustuli in manu mea: respondensque sacerdos dixit: Ecce gladius Goliath alienigenae, quem percussisti in ualle Terebinthi, et hic inuolutus est uestimento post Ephod in sacrario' : utique Ephod conditum seruabatur. Hoc quoque quod nunc posuimus, ubi sculptile atque conflatile legitur: licet idolum sit, tamen quia per errorem religio putabatur, ad uenerationem eius, sicut ad Dei ministerium, Ephod et Theraphim insigne conficitur. 4 Theraphim quid sit, si spatium dictandi fuerit, prosequemur. Nunc interim de Ephod, ut coepimus, explicandum est. in Exodo ubi Moysi praecipitur, ut sacerdotalia iubeat fieri uestimenta, post caetera legitur: 'Et hae stolae quas facient, pectorale, et superhumerale g-kosymbohtas, et cidarim, et cinctorium'. Ubi autem nos posuimus superhumelare, in Graeco g-epohmida Septuaginta interpretes transtulerunt, quod scilicet super humeros istiusmodi ueniat uestimentum. Deinde iungitur: 'Et hi accipient aurum, et hiacynthum, et coccum, et purpuram, et byssum, et facient superhumerale de bysso retorta, opus textile uarium.' Quid plura? totus Exodi liber hac uestium plenus est specie. Nam et in fine eiusdem uoluminis scribitur: 'Et fecit omnis sapiens in operibus stolas sanctorum, quae sunt Aaron sacerdotis, sicut Dominus praecepit Moysi. Et fecerunt superhumerale de auro, et hiacyntho, et purpura, et cocco, et bysso retorta.' Sed quia in Exodo hoc genus uestimenti praecipitur tantum ut fiat, et postea factum refertur, non tamen eo Aaron uestitur, in Leuitico quomodo sacerdotalibus uestimentis indutus fuerit, explicatur. 'Et applicuit Moyses Aaron, et filios eius, et lauit eos aqua, et uestiuit eum tunica, et cinxit eum zona, et uestiuit eum g-hypodytehn' quod nos, subtunicalem, siue tunicam, qua subtus uestitus est, possumus interpretari. 'Et imposuit ei superhumerale,' inquit, 'et cinxit eum secundum facturam superhumeralis, et constrinxit eam in ipso' . Vides itaque hoc Aaron superhumerali cingi, quomodo Samuel Ephod bad illo, nescio quo, cingebatur. Sed ne te longius traham, hanc habe sententiam. Ubicumque in Septuaginta Interpretibus, hoc est, in codicibus nostris g-epohmis, id est, superhumerale legitur, in Hebraeo scriptum est Ephod. Quod quare alibi interpretari uoluerint, et alibi ininterpretatum relinquerint, non est mei iudicii, cum hoc ipsum in pluribus fecerint: ut quae alibi aliter atque aliter expresserant, nouissime translationis uarietate lassati, ipsa Hebraea uerba posuerint. Aquila autem id quod illi g-hypodytehn et g-epohmida dixerunt, g-endyma et g-ependyma, id est, uestimentum et super uestimentum dixit. Quod scilicet g-endyma, quod Hebraeo sermone uocatur MAIL, subteriorem tunicam; g-ependyma uero, id est, ?p?΅??, quod Hebraice dicitur EPHOD, superius pallium significet, quo tota sacerdotalis protegatur ambitio. 5 Quaeras forsitan, si Ephod sacerdotale sit pallium, quare in quibusdam locis addatur bar? Audiens bar, risum tenere non possum. Nam cum apud Hebraeos dicatur bad, ipsos quoque Septuaginta Interpretes sic transtulisse manifestum sit: ut pro bad, bar, scriberetur, error obtinuit: BAD autem Hebraica lingua linum dicitur, licet linum PHESTHA significantius exprimatur. Denique ubi nos legimus: 'Et fac eis femorale lineum, ut operiant carnis turpitudines, a lumbis usque ad crura eorum' : In Hebraeo pro lineo, bad ponitur. Qua specie uir quoque ille qui Danieli monstratur, indutus est. 'Et extuli oculos meos, et uidi: et ecce uir unus uestitus est baddim', quo plurali numero, uestes lineae nuncupantur. Propterea autem Samuel et octoginta quinque uiri sacerdotes, Ephod lineum portasse referuntur, quoniam Sacerdos magnus solus habebat licentiam Ephod non lineo uestiendi; uerum (ut Scriptura commemorat) auro, hiacyntho, purpura, cocco, byssoque contexto. Caeteri habebant Ephod, non illa uarietate distinctum, et duodecim lapibus ornatum, qui in humero utroque residebant, sed lineum et simplex, et toto candore purissimum. 6 Verum quia supra promiseram, me, si spatium dictandi fuisset, de Theraphim quoque breuiter disserturum: nec quisquam interim interpellator aduenit: Scito Theraphim ab Aquila g-morphohmata interpretari, quas nos figuras siue figurationes possumus dicere. Nam in eo loco, quando Saul misit nuntios, ut acciperent Dauid: et responderunt, uexari illum grauiter, misit rursum dicens: 'Afferte illum in lecto ad me, ut occidam illum: et uenerunt nuntii, et ecce cenotaphia in lecto' : pro cenotaphiis, in Hebraeo Theraphim, id est, ΅??f?΅ata posita sunt: et non iecur caprarum ut nostri codices habent, sed puluillus de caprarum pelle consutus, qui intonsis pilis, caput inuoluti in lectulo hominis mentiretur. Ut autem utriusque sermonis ueritatem pariter explicem, in Osee comminatur Deus, se a populo fornicante omnem gratiam ablaturum, dicens, quod 'diebus multis sedebunt filii Israel sine Rege, et principe, sine sacrificio, sine altari, et sine sacerdotio, et manifestationibus'. Pro sacerdotio et manifestationibus, in Hebraeo est, sine Ephod, et sine Theraphim: sicut Theodotion et Symmachus transtulerunt. Ex quo intelligimus in Ephod, iuxta Septuaginta quoque, qui sensum magis, quam uerba interpretati sunt, sacerdotium interpretari; in Theraphim uero, id est, figurationibus uel figuris, uaria opera, quae Theraphim uocantur, intelligi. Nam et in Exodo caeterisque locis, ubi describuntur uestes plumaria arte contextae, opus Cherubim, id est, uarium atque depictum, esse factum describitur: ita tamen, ut VAU literam Cherubim non habeat: quia ubicumque cum hac littera scribitur, animalia magis quam opera significat. Iuxta igitur hunc sensum et Micha cum ueste sacerdotali, caetera quoque, quae ad sacerdotalia pertinent ornamenta, per Theraphim fecisse monstratur. 7 Quam uellem nunc tibi omnem habitum sacerdotalem exponere, et per singulas uestium species, diuina ostendere sacramenta. Verum quia in hoc ipso breuitatem Epistulae excessimus, et Iosephus ac Philo uiri doctissimi Iudaeorum, multique de nostris id latissime persecut siunt, quorum, ut aiunt, uoce audies me: quae de caetero uelis, praesens percunctator praesentem, ut si quid forte nescimus, sine teste, sine iudice in fida aure moriatur. Mater communis si ualeat, gaudeo, et ut ualeat, Dominum precor. Nos, ut scis, Hebraeorum lectione detenti, in Latina lingua rubiginem obduximus; in tantum, ut loquentibus quoque nobis stridor quidam non latinus interstrepat. Unde ignosce ariditati: et si imperitus sum sermone, inquit Apostolus, sed non scientia. Illi utrumque non deerat, et unum humiliter renuebat. Nobis utrumque deest, quia et quod pueri plausibile habueramus, amisimus; nec scientiam quam uolebamus, consecuti sumus, iuxta Aesopici canis fabulam, dum magna sectamur, etiam minora perdentes.