[21,0] EPISTULA XXI. AD DAMASUM DE DUOBUS FILIIS. 1. Beatitudinis tuae interrogatio, disputatio fuit: et sic quaesisse quaerendo uiam est dedisse quaesitis. Sapienter quippe interroganti, sapientia reputabitur. Ais, 'quis est iste in Euangelio pater, qui duobus filiis substantiam diuidit? qui duo filii? qui maior? quiue minor? Quomodo minor acceptam substantiam cum meretricibus dissipat? Fame facta, a principe regionis praeponitur porcis, siliquas comedit; ad patrem redit: accipit annulum et stolam; et immolatur ei uitulus saginatus? Quis sit maior frater, et quomodo de agro ueniens, susceptioni fratris inuideat? et caetera quae in Euangelio plenius explicantur. Addis insuper: Scio multos in hac lectione diuersa dixisse: et fratrem maiorem, Iudaeum, minorem existimasse Gentilem populum. Sed quaero, quomodo Iudaico populo possit aptari: Ecce tot annis seruiui tibi, et nunquam mandalum tuum praeterii, et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer. Et illud: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Si autem, ut ais, de iusto et peccatore uoluerimus esse parabolam, iusto non poterit conuenire, ut de salute alterius et maxime fratris contristetur. Si enim inuidia diaboli, mors introiuit in orbem terrarum; et imitantur eum, qui sunt ex parte eius, nunquid personae iusti tam immanis inuidia poterit coaptari, ut foris steterit, et clementissimo patri rigidus obstiterit; solusque liuore cruciatus, laetitiae domus interesse noluerit? 2. Itaque sicut in caeteris parabolis, quae non sunt a Saluatore dissertae, quam ob causam dictae sint, solemus inquirere: ita et in hac facere debemus, quare Dominus in istiusmodi uerba proruperit; et ob quam interrogationem, responsionis similitudino prolata sit. Scribae et Pharisaei mussitabant, dicentes: 'Quare hic peccatores recipit, et uescitur cum eis'? Superior quippe sermo praemiserat: 'Erant autem accedentes ad eum publicani et peccatores,' uolentes audire eum. Itaque hinc omnis inuidia, cur quos Legis praecepta damnarent, eorum confabulationem atque conuiuium Dominus non uitaret. Et haec Lucas. Caeterum Matthaeus ita loquitur: Cum autem discumberet in domo, ecce multi peccatores et publicani uenientes recumbebant cum Iesu, et cum discipulis eius. Quod uidentes Pharisaei, dicebant discipulis eius: Quare cum peccatoribus et publicanis manducat magister uester? Qui audiens dixit: Non necesse habent sani medicum, sed male habentes. Euntes autem discite quid sit, misericordiam uolo, et non sacrificium: non enim ueni uocare iustos, sed peccatores. Marcus quoque in eadem uerba consentit. Igitur, ut diximus, omnis ex Lege quaestio nascebatur. Lex quippe iustitiae tenax, clementiam non habebat: sed quicumque adulter, homicida, fraudator, et ut breuiter dicam, mortali crimine tenebatur, nulla uenia poenitentiae laxabatur a crimine, oculum pro oculo, dentem pro dente, animam pro anima iubebantur exoluere. Omnes itaque declinauerant, simul inutiles facti erant: non erat qui faceret bonum, non erat usque ad unum. 'Ubi autem abundauit peccatum, superabundauit et gratia.' Et, 'misit Deus filium suum factum ex muliere', qui destructo medio pariete, fecit utraque unum, et austeritatem Legis Euangelii gratia temperauit. Unde et Paulus ad Ecclesias scribens: 'Gratia uobis, inquit et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo' : gratia quae non ex merito retributa, sed ex donante concessa est. Pax uero qua reconciliati Deo sumus, habentes propitiatorem Dominum nostrum Iesum Christum, qui donauit nobis delicta nostra; et deleuit chirographum mortis, quod erat contra nos, affigens illud cruci: et principatus et potestates fecit ostentui, triumphans eas in ligno. Quae autem maior potest esse clementia, quam ut Filius Dei, hominis Filius nasceretur? decem mensium fastidia sustineret? partus exspectaret aduentum? inuolueretur pannis? subiiceretur parentibus? per singulas adoleret aetates? Et post contumelias uocum, alapas et flagella, crucis quoque pro nobis fieret maledictum, ut nos a maledicto legis absolueret, Patri factus obediens usque ad mortem: et id opere compleret, quod ante ex persona mediatoris fuerat deprecatus, dicens: 'Pater uolo, ut quomodo ego et tu unum sumus, ita et isti in nobis unum sint'. Ergo quia ad hoc uenerat, ut quod erat, impossibile Legis, quia nemo ex ea iustificabatur, ineffabili misericordia uinceret, publicanos et peccatores ad poenitentiam prouocabat, conuiuium quoque eorum expetens, ut in conuiuio docerentur: sicut manifestum esse poterit ei, qui Euangelia sollicita mente perlegerit, quomodo et cibus eius et potus, et deambulatio, et uniuersa quae gessit in corpore, salutem hominum procurarint. Hoc uidentes Scribae et Pharisaei, aduersus Legem eum facere dicebant: 'Ecce homo uorax et uini potator, amicus publicanorum et peccatorum' Nam ante reprehenderant quare curaret in sabbatis. Dominus ergo, ut hanc eorum accusationem clementi ratione superaret, tres parabolas proposuit: e quibus una est, nonaginta nouem ouium in montibus relictarum, et unius perditae, quae pastoris humeris est reuecta. Alia drachmae, quam mulier accenso lumine perquisiuit, et inuenta ea, uicinas ad laetitiam conuocauit, dicens: 'Congratulamini mihi, quia inueni drachmam quam perdideram'. Tertia uero duorum filiorum, de qua, ut disputarem pauca, iussisti. 3. Et de oue quidem, ac drachma, licet ad unum pertineant intellectum, non est istius temporis disputatio; hoc tantum dixisse sufficiat, ob id has parabolas esse propositas, ut quomodo ibi in inuentione pecoris et drachmae laetitia est Angelorum, et circa manentium uicinarum: sic in publicanorum peccatorumque poenitentia, omnium debere esse laetitiam, quibus non est necessaria poenitentia. Unde uehementer admiror, Tertullianum in eo libro, quem de Pudicitia aduersum poenitentiam scripsit, et sententiam ueterem, noua opinione dissoluit, hoc uoluisse sentire, quod Publicani et peccatores, qui cum Domino uescebantur, Ethnici fuerint, dicente Scriptura: 'Non erit uectigal pendens ex Israel : quasi uero et Matthaeus, non ex Circumcisione fuerit Publicanus, et ille qui cum Pharisaeo in Templo orans, oculos ad coelum non audebat erigere, non ex Israel fuerit Publicanus: aut non Lucas memoret: 'Et omnis populus audiens, et Publicani iustificauerunt Deum, baptizati baptismo Ioannis'; aut cuiquam credibile possit uideri Ethnicum Templum ingressum, aut Dominum cum Ethnicis habuisse conuiuium, cum id maxime caueret, ne Legem soluere uideretur: et primum uenerit ad oues perditas domus Israel; Chananaeae quoque deprecanti pro salute filiae, responderit: 'Non oportet tollere panem filiorum, et dare eum canibus. Et alibi discipulis praeceperit: In uiam gentium ne abieritis, et in ciuitates Samaritanorum ne intraueritis. Ex quibus omnibus edocemur, in Publicanis, non tam Gentilium, quam generaliter omnium peccatorum, id est, qui erant et de Gentibus, et de Iudaeis, accipi posse personas. Ille autem qui iuxta insanas et blasphemas feminas suas, id dogmatis defendebat, quo Christianos nollet recipire poenitentes, frustra argumentatus est, Publicanos Iudaeos non fuisse, ut in persona eorum Gentilium tantum populus possit intelligi. Itaque ne longum faciam, ipsa Euangelii uerba proponam; et in modum commentarii, quid mihi uideatur, ad singula quaeque subnectam. 4. Homo quidam habebat duos filios. Hominem Deum dici, multis testimoniis approbatur, ut ibi: 'Duorum hominum testimonium uerum est. Ego de me testimonium dico, et Pater qui me misit' . In alia parabola Pastor, in alia paterfamilias nuncupatur, in alia uineam locat, in alia inuitat ad nuptias, et diuersis similitudinibus rem significat eamdem, ut Iudaeorum superbiam reprobet: et in communi omnium peccatorum, siue Gentilium, siue Israelitarum poenitentiam probet. Quod autem ait, duos filios, omnes pene Scripturae de duorum uocatione populorum plenae sunt sacramentis. 5. 'Et dixit illi adolescentior: Pater da mihi portionem substantiae, quae me contingit.' Substantia Dei est, omne quod uiuimus, sapimus, cogitamus, in uerba prorumpimus. Haec Deus aequaliter uniuersis et in commune largitus est, Euangelista dicente: 'Erat lux uera, quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum'. Iste est dexter oculus, qui a scandalis obseruandus est: haec lucerna corporis: hoc talentum quod non est in sudario colligandum, id est, delicate otioseque tractandum; nec in terra defodiendum, terrenis scilicet cogitationibus obscurandum. 6. Qui diuisit eis substantiam. Significantius in Graeco legitur g-dieilen g-autois g-ton g-bion, id est, dedit eis liberum arbitrium, dedit mentis propriae libertatem, et ut uiueret unusquisque non ex imperio Dei sed obsequio suo, id est, non ex necessitate, sed ex uoluntate, ut uirtus haberet locum, ut a caeteris animantibus distaremus, dum ad exemplum Dei, permissum est nobis facere quod uelimus. Unde et in peccatores aequum iudicium, et in sanctos et iustos iustum praemium retribueretur. 7. Et non post multos dies, collectis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam. Si Deus coelum tenet palmo, et terram pugillo: et Ieremias dicit, Deus appropinquans: et non Deus de longinquo : per Dauid quoque, quia nullus absque eo locus sit, praedicatur; quomodo filius peregre proficiscitur, et a patre discedit? sciendum igitur, non locorum spatiis, sed affectu, aut esse nos cum Deo, aut ab eo discedere. Quomodo enim ad discipulos loquitur: Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi : ita ad eos qui sui iactantiam praeferunt, et esse cum Domino non merentur, dicit: Discedite a me, non noui uos, qui operamini iniquitatem. 8. Recessit ergo iunior filius cum uniuersa substantia a patre, et peregre profectus est. Et Cain egressus a facie Domini habitauit in terra Naid, quod interpretatur, fluctuatio. Quicumque a Deo recedit, statim saeculi fluctibus quatitur et mouentur pedes eius. Nam postquam moti sunt homines ab oriente, et a uero lumine recesserunt, tunc aduersus Deum impietatis suae aedificauere turrim; tunc dogmatum superbias confinxerunt, uolentes curiositate non licita in ipsius coeli alta penetrare. Et uocatus est locus ille Babel, id est, confusio. 9. Et ibi dissipauit substantiam suam, uiuens luxuriose. Luxuria inimica Deo, inimica uirtutibus, perdit omnem substantiam patris; et ad praesens uoluptate deliniens, futuram non sinit cogitare paupertatem. [21,10] Cumque consumpsisset omnia, facta est fames ualida per regionem illam. Acceperat a patre facultates, ut inuisibilia eius per ea quae erant uisibilia cognosceret, et ex pulchritudine creaturarum consequenter intelligeret Creatorem. Qui ueritatem in iniustitia detinens, et pro Deo idola colens, naturae bona uniuersa consumpsit: et consumptis omnibus, coepit egere uirtutibus, derelicto fonte uirtutum. Facta est fames ualida per regionem illam. Omnis locus quem patre incolimus absente, famis, penuriae et egestatis est. Famis autem g-meta g-emphaseohs ualide haec est regio, de qua dicitur per Prophetam: Qui habitatis in regione umbrae mortis, lux fulgebit super uos. At contra est alia regio, quam possessuri sumus mundo corde atque puro uiuentes, quam sanctus Dauid desiderat, dicens: Credo uidere bona Domini in terra uiuentium. 11. Et ipse coepit egere, et abiit, et coniunxit se uni de principibus regionis illius. Deserto nutricio, qui ad primam uocem bona ei fuerat cuncta largitus, iunxit se principi huius mundi, id est, diabolo, rectori tenebrarum. Quem nunc inimicum hominem, nunc iudicem iniquitatis, nunc draconem, nunc Satan, nunc malleum, nunc perdicem, nunc Belial, nunc rugientem leonem, nunc Leuiathan, nunc Thaninim, nunc Behemoth, et multis aliis uocabulis Scriptura cognominat. Quod autem ait, uni de principibus, plures esse intelligendum est, qui per istum uolitent aerem, et diuersorum fraude uitiorum, genus hominum suae subiiciant seruituti. 12. Qui misit illum in agrum suum, ut pasceret porcos. Porcus animal immundum est, quod coeno et sordibus delectatur. Talis est daemonum multitudo, quae per idola manufacta, cruore pecudum et uictimis pascitur; et nouissime saginatiore quadam hostia, ipsius hominis morte saturatur. Misit ergo eum in possessionem suam, id est, suum effecit esse famulum, ut pasceret porcos, immolans ei animam suam. 13. Et cupiebat implere uentrem suum de siliquis percorum; et nemo illi dabat. In quod in Ezechiele cum increpatione dicitur ad Ierusalem: Et factum est in te peruersum ultra mulieres quae ante fornicationem tuam, et post te sunt fornicatae, in eo quod dedisti mercedes, et mercedes tibi non sunt datae, uidemus in filio minore completum. Substantiam suam in regione principis perdidit; et post perditas facultates, missus ad porcos, egestate contabuit. DAEMONUM CIBUS est ebrietas, luxuria, fornicatio, et uniuersa uitia. Haec blanda sunt et lasciua, et sensus uoluptate demulcent: statimque ut apparuerint, ad usum sui prouocant. Quibus ideo luxuriosus adolescens non poterat saturari, quia semper uoluptas famem sui habet; et transacta non satiat: et Satanas cum aliquem sua arte deceperit, et proprium ei imposuerit iugum, ultra ad abundantiam uitiorum non procurat, sciens esse iam mortuum, sicuti multos idololatras uidemus panis miseria et egestate confectos. Hi sunt in quibus Propheticus sermo completur: 'Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes omnibus amatoribus tuis, et non accepisti mercedes'. Possumus autem et aliter siliquas interpretari. Daemonum cibus est carmina Poetarum, saecularis sapientia, Rhetoricorum pompa uerborum. Haec sua omnes suauitate delectant: et dum aures uersibus dulci modulatione currentibus capiunt, animam quoque penetrant, et pectoris interna deuinciunt. Verum ubi cum summo studio fuerint ac labore perlecta, nihil aliud, nisi inanem sonum, et sermonum strepitum suis lectoribus tribuunt: NULLA IBI SATURITAS ueritatis, nulla refectio iustitiae reperitur. Studiosi earum in fame ueri, et uirtutum penuria perseuerant. Huius sapientiae typus, et in Deuteronomio sub mulieris captiuae figura describitur: de qua diuina uox praecipit, ut si Israelites eam habere uoluerit uxorem, caluitium ei faciat, ungues praesecet, et pilos auferat: et cum munda fuerit effecta, tunc transeat in uictoris amplexus. Haec si secundum litteram intelligimus, nonne ridicula sunt? Itaque et nos facere solemus, quando Philosophos legimus, quando in manus nostras libri ueniunt sapientiae saecularis, si quid in eis utile reperimus, ad nostrum dogma conuertimus: si quid uero superfluum, de idolis, de amore, de cura saecularium rerum, haec radimus, his caluitium inducimus, haec in unguium morem ferro acutissimo desecamus. Unde et Apostolus prohibet, ne in idolio quis recumbat, dicens: 'Videte autem, ne haec licentia uestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis uiderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta, et peribit qui infirmus est in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est'? Nonne tibi uidetur sub aliis uerbis dicere, ne legas Philosophos, Oratores, Poetas; nec in eorum lectione requiescas? Nec nobis blandiamur, si in eis, quae sunt scripta, non credimus, cum aliorum conscientia uulneretur, et putemur probare, quae dum legimus, non reprobamus. Alioqui quale erit, ut existimemus Apostolum eius, qui uescebatur in idolio, conscientiam comprobasse, et eum dixisse perfectum, quem sciret de idolothytis manducare? Absit, ut de ore Christiano sonet, 'Iupiter omnipotens; et me Hercule, et me Castor,' et caetera magis portenta, quam numina. At nunc etiam Sacerdotes Dei, omissis Euangeliis et Prophetis, uidemus Comoedias legere, amatoria Bucolicorum uersuum uerba canere, tenere Virgilium: et id QUOD IN PUERIS necessitatis est, crimen in se facere uoluptatis. Cauendum igitur, si captiuam uelimus habere uxorem, ne in idolio recumbamus; aut si certe fuerimus eius amore decepti, mundemus eam, et omni sordium errore purgemus, ne scandalum patiatur frater, pro quo Christus mortuus est, cum in ore Christiani carmina in idolorum laudem composita audierit per sonare. 14. 'In se autem conuersus dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo.' Mercenarios secundum alium intellectum eos animaduertimus ex Iudaeis, qui ob praesentia tantum bona, Legis praecepta custodiunt. Hi iusti sunt et misericordes, non ob ipsam iustitiam, et ob ipsum misericordiae bonum; sed ut a Deo terrenae felicitatis et longae uitae praemium consequantur. Qui autem ista desiderat, merito compellitur ad obsequium praeceptorum, ne eorum praeuaricatione quae iussa sunt, careat concupitis. Porro ubi metus est, non est dilectio. Perfecta quippe dilectio foras mittit timorem. Nam qui diligit, non ideo imperata custodit, quia aut timore poenarum, aut praemii auiditate compellitur; sed quia hoc ipsum quod a Deo iubetur, est optimum. Sensus itaque iste est: Quanti ex Iudaeis ob praesentia tantum bona a Dei obsequio non recedunt, et ego egestate conficior. 15. 'Surgens ibo ad patrem meum.' Pulchre ait, surgens: patre quippe absente, non steterat. Peccatorum iacere, iustorum stare est. Ad Moysen dicitur, 'Tu uero hic sta mecum'. Et in centesimo tricesimo tertio Psalmo: 'Ecce nunc benedicite Dominum, omnes serui Domini, qui statis in domo Domini,' ad benedictionem Domini stantes Propheta in domo Domini cohortatur. 16. 'Et dicam illi: Pater, peccaui in coelum et coram te, iam non sum dignus uocari filius tuus.' Peccauerat in coelum, qui Ierusalem coelestem reliquerat matrem. Peccauerat coram patre, qui Conditore deserto, fuerat ligna ueneratus. Non erat dignus uocari filius Dei, qui seruus esse maluerat idolorum. 'Omnis enim qui facit peccatum, de diabolo patre natus est.' 17. 'Fac me sicut unum de mercenariis tuis.' Fac me, inquit, sicut unum ex Iudaeis, qui te ob praesentium tantum rerum promissa uenerantur. Recipe filium poenitentem, qui merecnariis tuis peccantibus saepissime pepercisti. 18. 'Et uenit usque ad patrem suum.' Venimus ad patrem, quando recedimus a porcorum pastione, secundum illud: 'Statim ut conuersus ingemueris, saluus eris'. 19. 'Cumque adhuc longe esset, uidit eum pater eius, et misericordia motus est. Antequam dignis operibus et uera poenitentia ad patrem rediret antiquum, Deus, apud quem cuncta futura iam facta sunt, et qui est omnium praescius futurorum, ad eius praecurrit aduentum, et per Verbum suum, quod carnem sumpsit ex Virgine, reditum filii sui iunioris anticipat. [21,20] 'Et praecurrens incubuit super collum ipsius.' Ante uenit ad terram, quam ille domum confessionis intraret. Incubuit super collum ipsius, id est, corpus sumpsit humanum. Et sicuti Ioannes super pectus Iesu recubuit, qui secretorum eius effectus est particeps: ita et iugum suum leue, id est, mandatorum suorum facilia praecepta, ex gratia magis quam ex merito super iuniorem filium collocauit. 21. 'Et osculatus est eum;' iuxta illud quod in Cantico Canticorum Ecclesia de sponsi precatur aduentu: 'Osculetur me osculo oris sui.' Nolo mihi, dicens, per Moysen, nolo per Prophetas loquatur: ipse meum corpus assumat, ipse me osculetur in carne: ut et illud quoque quod in Isaia scriptum est, huic sententiae coaptemus: 'Si quaeris, quaere: et ad me habita in saltu.' Et ibi quippe flens Ecclesia clamare iubetur ex Seir; quia Seir, pilosus et hispidus interpretatur: ut et antiquum Gentilium significet horrorem, illa pari similitudine respondente: 'Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem'. 22. 'Dixit autem illi filius: Pater, peccaui in coelum et coram te, iam non sum dignus uocari filius tuus.' Dicit se non esse dignum filium nuncupari, et tamen ex naturae uoce, ex illa substantia, quam illi pater fuerat aliquando largitus, in nomen trepidus ueritatis erumpit: Pater, inquiens, peccaui in caelum. Frustra igitur quidam argumentantur, nomen patris in sanctos tantummodo conuenire: cum etiam Deum hic patrem uocet, qui se filii nomine confitetur indignum: nisi forte ideo patrem audet uocare, quia plena mente conuersus est. 23. 'Dixit autem pater ad pueros suos: Celerius proferte stolam priorem, et induite eum;' stolam, quam Adam peccando perdiderat, stolam, quae in alia parabola indumentum dicitur nuptiale, id est, uestem Spiritus Sancti, quam qui non habuerit, non potest regis interesse conuiuio. 24. 'Et date annulum in manu illius;' signaculum similitudinis Christi, secundum illud: 'In quem credentes, signati estis spiritu repromissionis sancto'. Et ad principem dicitur Tyri, qui similitudinem Conditoris amiserat: 'Tu signaculum similitudinis, et corona decoris, in deliciis paradisi Dei natus es' . Isaias quoque de hoc signaculo loquitur: 'Tunc manifesti erunt qui signantur.' Hoc signaculum in manu datur, quando opera iustitiae Scriptura significat, ut ibi: 'Factum est uerbum Domini in manu Aggaei Prophetae' , dicentis ad Ierusalem: 'Ornaui te, inquit, ornamento, et imposui tibi armillas circa manus tuas'. Rursum ad eum qui indutus est podere, alius locus signaculi demonstratur: 'Pertransi per mediam Ierusalem, et da signaculum in frontibus uirorum gementium, et dolentium in omnibus iniquitatibus, quae fiunt in medio eorum'. Quare? ut postea possint dicere: 'Signatum est super nos lumen uultus tui, Domine'. 25. 'Et calceamentum in pedibus eius.' Sponsi quippe perdiderat dignitatem, et nudis pedibus Pascha celebrare non poterat. Haec sunt calceamenta de quibus Dominus ait: 'Et calceaui te hiacyntho. Et calceamenta in pedibus eius'; nec ubi coluber insidians, plantam ingredientis inuaderet: et super scorpiones et serpentes securius ambularet; ut praepararetur ad Euangelium pacis: iam non gradiens secundum carnem, sed secundum spiritum; et dictum ei Propheticum conueniret: 'Quam speciosi pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona'. 26. 'Et afferte uitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur; quoniam hic filius meus mortuus fuerat, et reuixit, perierat, et inuentus est.' Vitulus saginatus qui ad poenitentis immolatur salutem, ipse Saluator est, cuius quotidie carne pascimur, cruore potamur. Fidelis mecum lector intelligis, qua pinguedine saturati, in ructum laudis eius erumpimus, dicentes: 'Eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi'; licet quidam superstitiose magis, quam uere, non considerantes textum Psalmi, ex Patris persona arbitrentur hoc intelligi. Quod autem, ait, 'epulemur, quoniam hic filius meus mortuus fuerat, et reuixit, perierat, et inuentus est,' ad eumdem parabolae superioris pertinet sensum, in qua dicitur: 'Sic dico uobis, quia gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.' 27. 'Et coeperunt epulari.' Hoc conuiuium quotidie celebratur, quotidie pater filium recipit: semper Christus credentibus immolatur. 28. 'Erat autem filius illius senior in agro.' Hucusque de persona filii iunioris disputatum est, quem secundum praesentem parabolam, in publicanis et peccatoribus, qui a Domino ad poenitentiam prouocabantur, debemus accipere: secundum mysticos autem intellectus, de futura quoque uocatione Gentium prophetari. Nunc ad seniorem filium sermo transgreditur, quem multi simpliciter ad omnium Sanctorum personam, multi proprie ad Iudaeos referunt. Et de Sanctis quidem non difficilis interpretatio est, in eo quod dicitur, nunquam mandatum tuum praeteriui: licet illud uideatur obsistere, quod reuersioni fratris inuideat. In Iudaeos autem cum liuor in fratris salute conueniat, hoc repugnat, quod nunquam se dicat eius praeterisse mandatum; de quibus quid nobis uideatur, suis in locis conabimur explanare. 'Erat autem filius illius senior in agro, 'in terrenis operibus labore desudans, longe a gratia Spiritus Sancti, et a consilio patris extorris. Hic est, qui ait: 'Agrum emi, et necesse habeo exire et uidere illum: rogo te, habe me excusatum'. Hic, qui iuga boum emit quinque, et Legis onere depressus, terrenorum sensuum uoluptate perfruitur. Hic, qui uxore ducta, ire ad nuptias non potest; et effectus caro, nequaquam unum potest esse cum spiritu. In huius persona etiam illius parabolae operarii congruunt, in qua prima, tertia, sexta, nona hora, id est, uocationibus uariis mittuntur ad uineam, et indignantur sibi undecimae horae operarios coaequari. 29. 'Et cum ueniret, et appropinquaret domui, audiuit symphoniam et chorum.' Illud quod in quodam Psalmo superscribitur pro MELETH, huic sensui conuenit. Siquidem MELETH, chorus in unum concinens dicitur. Male autem quidam de Latinis symphoniam putant esse genus organi, cum concors in Dei laudibus concentus, hoc uocabulo significetur: g-symphohnia quippe consonantia exprimitur in Latino. [21,30] 'Et uocauit unum de pueris, et interrogauit quidnam essent haec.' Et nunc interrogat Israel, quare Deus in Gentium assumptione laetetur: et aemulatione cruciatus, paternam scire non potest uoluntatem. 31. 'Qui ait illi, quoniam frater tuus uenit, et occidit pater tuus uitulum saginatum, quoniam incolumem illum recepit.' Causa laetitiae, quod pari in Dei laudes toto orbe concinitur, salus est Gentium, salus est peccatorum: laetantur Angeli: omnis in gaudium creatura consentit; et de solo dicitur Israel: 32. 'Iratus autem noluit intrare.' Irascitur se absente fratrem esse susceptum, irascitur eum uiuere, quem putabat extinctum: et nunc foris stat Israel, et nunc discipulis Euangelia in Ecclesia audientibus, mater eius et fratres foris stant quaerentes eum. 33. 'Egressus autem pater illius coepit rogare eum.' Quam benignus et clemens pater; rogat filium, ut laetitiae domus particeps fiat: rogat autem pater per Apostolos, rogat per Euangelii praedicatores. E quibus Paulus ait: 'Precamur pro Christo, reconciliamini Deo.' Et alibi 'Vobis oportebat primum annuntiari uerbum Dei: sed quia repulistis illud, et indignos uos iudicastis aeternae uitae, ecce conuertimur ad gentes'. 34. 'Ipse autem respondens, ait patri suo: Ecce tot annis seruio tibi. Pater supplex ad concordiam deprecatur: ille iustitiam, quae in Lege est, sequens, Dei iustitiae non subiicitur. Porro quae maior iustitia Dei, quam ignoscere poenitentibus, filium suscipere redeuntem? 'Ecce tot annis seruio tibi, et nunquam mandatum tuum praeteriui; quasi hoc ipsum non sit praeterire mandatum, saluti alterius inuidere, ante Deum se iactare iustitiae, cum nemo coram eo mundus sit. Quis enim laetabitur castum se habere cor, ne si unius quidem diei fuerit? Dauid confitetur: 'In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea'. Et in alio loco: 'Si iniquitatem attendis, Domine, quis sustinebit'? Et hic dicit nunquam se praeterisse mandatum, toties ob idololatriam captiuitatibus traditus. 'Ecce tot annis seruio tibi, et nunquam mandatum tuum praeteriui.' Hoc est quod Paulus Apostolus loquitur: 'Quid ergo dicemus? quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem quae ex fide est. Israel uero sectando legem iustitiae, ad legem iustitiae non peruenit' . Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus Legis. Potest ergo et ex eius persona dici, qui iuxta eumdem Apostolum in iustitia, quae ex lege est, sine reprehensione uersatus sit: licet mihi uideatur magis se iactare Iudaeus, quam uera dicere, ad exemplum illius Pharisaei, dicentis: 'Deus gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, iniusti, adulteri, sicut et hic Publicanus'. Oro te, nonne tibi uidetur ea quae ille de publicano dixerat, dicere iste de fratre? Hic est qui comedit omnem substantiam suam, uiuens cum meretricibus. Ad id autem quod ait: 'Mandatum tuum nunquam praeteriui,' patris sermo non congruit: non enim confirmauit uera esse quae dixerat filius, sed irascentem alia ratione compescuit: 'Fili, tu semper mecum es.' Numquid, ait, bene quidem dicis, et fecisti cuncta quae iusseram? Sed mecum es, inquit, semper. Mecum es lege qua stringeris: mecum es, dum mihi et in captiuitatibus erudiris: mecum es, non quia praecepta mea compleueris, sed quod te in longinquam regionem abire non passus sum: mecum es ad extremum, secundum illud quod loquutus sum ad Dauid: 'Si dereliquerint filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulauerint; si iustitias' 'meas profanauerint, et mandata mea non custodierint, uisitabo in uirga iniquitates eorum, et in flagellis iniustitias eorum: misericordiam autem meam non auferam ab eis.' Quo testimonio et id in quo filius senior gloriatur, falsum esse conuincitur, dum in Dei iudiciis non ambulat, et eius mandata non facit. Et quomodo ista non faciens, cum patre semper fuisse dicitur? Dum peccans uisitatur in uirga, et uisitato misericordia non negatur. Nec mirandum patri eum ausum fuisse mentiri, qui fratri potuit inuidere: maxime cum in die iudicii quidam impudentius mentiantur, dicentes: 'Nonne in nomine tuo comedimus et bibimus, et uirtutes multas fecimus, et daemonia eiecimus? Quid uero sit, et omnia mea tua sunt, suo loco congruentius explicabitur. 35. 'Et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer.' Tantus, inquit, Israel sanguis effusus est, tot hominum caesa sunt millia, et nullus eorum nostrae exstitit salutis redemptor. Ipse Iosias qui placuit in conspectu tuo : et nuper Machabaei, qui pro tua haereditate pugnabant, contra fas sanctitatis, hostium gladiis interempti sunt, et nullius cruor nobis reddidit libertatem. Ecce adhuc Romano imperior subiacemus: non Propheta, non Sacerdos, non iustus quisquam immolatus est pro nobis. Et pro luxurioso filio, id est, pro gentibus, pro peccatoribus, totius creaturae gloriosus sanguis effusus est. Cumque merentibus minora non dederis, immeritis maiora tribuisti. 'Nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer.' Erras, Israel: dic potius, ut tecum epularer. Aut potest esse tibi aliqua iucunditas, nisi patre tecum celebrante conuiuium? Saltem exemplo docere praesenti. Reuerso filio iuniore, et pater laetatur et pueri. Manducemus, ait, et epulemur: non manducate, et epulamini. At tu ea mente, qua inuides fratri, qua a patris recedis aspectu, et semper in agro es, nunc quoque uis eo absente inire conuiuium. 'Nunquam dedisti mihi haedum.' Nunquam pater deteriora dat munera: habes uitulum immolatum: ingredere, manduca cum fratre. Quid haedum quaeris, cui agnus est missus? Et ne simules te nescire, quod missus est, Ioannes tibi eum in eremo demonstrauit: 'Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi'. Et pater quidem quasi clemens, et poenitentiam tribuens, te hortatur ad uitulum, non immolans haedum, quem stare scit ad sinistram. Tu uero in fine saeculi, ipse tibi es haedum immolaturus Antichristum, et cum amicis tuis, spiritibus immundis, eius carne saturandus, expleto uaticinio: 'Tu confregisti caput draconis magni: dedisti eum escam populi Aethiopum. 36. 'Cum autem filius alius hic, qui deuorauit omnem substantiam suam, uiuens cum meretricibus, uenit, occidisti ei uitulum saginatum.' Confitetur et nunc Israel saginatum uitulum fuisse qui caesus est: intelligunt uenisse Christum: sed torquentur inuidia, et nolunt, fratre non pereunte, saluari. 37. 'Ipse autem dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et mea omnia tua sunt.' Filium uocal, licet intrare nolentem. Quomodo autem Dei omnia Iudaeorum sunt? Nunquid Angeli, Throni, Dominationes, caeteraeque Virtutes? Omnia ergo intelligamus, Legem, Prophetas, eloquia diuina. Haec ei dedit, ut in lege eius meditarentur die ac nocte, secundum illum canonem quem saepe exposuimus Scripturarum, Omnia non ad totum referenda esse, sed ad partem maximam, ut ibi: 'Omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt'. Et alibi: 'Omnes qui uenerunt ante me, fures fuerunt et latrones'. Et Paulus ad Corinthios: 'Omnibus, inquit, omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem' Et ad Philippenses: 'Omnes enim quae sua sunt, quaerunt; non ea quae sunt Iesu Christi'. Quanquam nihil unquam illi negasse credendum sit, quem ad uituli hortatur esum. 38. 'Epulari nos oportet, et gaudere, quoniam hic frater tuus mortuus fuerat, et reuixit; perierat, et inuentus est.' Confidamus igitur et nos uiuere posse per poenitentiam, qui fueramus mortui per delicta. Et hic quidem ipse filius reuertitur: in superioribus uero, in Oue scilicet, et in Drachma, quod errauerat, affertur; et quod perierat inuenitur: et simili tres parabolae fine clauduntur, dum in ista ponitur, perierat, et inuentus est: ut intelligamus diuersis similitudinibus, de eadem peccatorum susceptione signatum. Et haec quidem in Ethnici persona dicta sint, et Iudaei. 39. Videamus autem quomodo super sancto generaliter et peccatore parabola ista possit intelligi. Et de caeteris quin iusto conueniat, non ambigitur. Illud est, in quo legenti scrupulus commouetur, cur iustus saluti peccatoris inuideat: et in tantum iracundia repleatur, ut nec fratris misericordia, nec patris precibus, nec totius domus iucunditate superetur. Ad quod breuiter respondebimus: omnem mundi istius iustitiam, ad Dei comparationem non esse iustitiam. Quomodo enim ex peccatis Ierusalem, Sodoma iustificatur, non quod ipsa sit iusta, sed quod maioribus delictis fiant minora delicta: ita et hominum omnium uniuersa iustitia non est Deo collata iustitia. Denique Paulus qui dixerat: 'Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus', in alio loco confitetur, et clamitat: 'O profundum diuitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et ininuestigabiles uiae eius'? Et alibi, 'Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus.' Et, 'Nunc uidemus per speculum in aenigmate' . Et ad Romanos: 'Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius'? Ex quibus omnibus edocemur, Dei solius perfectam esse iustitiam, qui solem suum oriri facit super iustos et iniustos: dat pluuiam serotinam et matutinam, merentibus pariter et non merentibus; qui de uicis, angulis, et plateis inuitat ad nuptias, et deintus quosdam iam quasi securos expellit foras: et ouem, quae ad exemplum filii poenitentis ipsa redire non poterat, uel nolebat, quaerit, et inuenit; et inuentam suis humeris reportat. Multum enim errando laborauerat. [21,40] Ut autem doceamur in Sanctos quoque cadere posse inuidiam, et soli Deo puram elementiam derelinqui, filiorum Zebedaei consideremus exemplum: pro quibus cum mater mota pietatis affectu, nimis grandia postulasset, reliqui decem discipuli indignati sunt. Et Iesus aduocans eos, dixit: 'Scitis quia principes gentium dominantur eorum; et qui maiores sunt, potestatem exercent in eis. Non ita erit inter uos: sed quicumque uoluerit inter uos maior esse, sit uester minister: et quicumque uestrum uoluerit inter uos esse primus, sit uester seruus: quoniam Filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis'. Nulli periculosum, nulli uideatur esse blasphemum, quod et in Apostolos in uidiae malum diximus potuisse subrepere, cum etiam de Angelis hoc dictum putemus. 'Sidera quippe non sunt munda in conspectu eius, et contra Angelos suos peruersum quid intellexit'. Et in Psalmis dicitur: 'Non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens.' Non ait, 'non iustificabitur omnis homo,' sed 'omnis uiuens,' id est, non Euangelista, non Apostolus, non Propheta. Ad maiora conscendo, non angeli, non Throni, non Dominationes, non Potestates, caeteraeque Virtutes. Solus Deus est, in quem peccatum non cadit: caetera cum sint liberi arbitrii, iuxta quod et homo ad imaginem et similitudinem Dei factus est, in utramque partem possunt suam flectere uoluntatem. Quod si hac sententia non adduceris, saltem illius auctoritate parabolae commouere, in qua per totum diem operarii mittuntur ad uineam; et in prima hora uocantur Adam, Abel, Seth: in tertia Noe: in sexta Abraham: in nona Moyses: in undecima Gentium populus, cui dicitur: Quid hic statis tota die otiosi? et illi responderunt: Nemo nos conduxit. Quod autem extrema hora, nostri sit Saluatoris aduentus, testis est Ioannes Apostolus, dicens: 'Fratres, nouissima hora est. Etenim sicut audistis, quia Antichristus uenit, nunc autem Antichristi multi facti sunt, propter quod cognoscimus, quia nouissima hora est'. Si haec displicet interpretatio, sequor quocumque duxeris: ita tamen ut eos qui uocati sunt primi, iustos esse fatearis. Quod cum obtinuero, illud inferam: et quomodo iusti murmurauerunt aduersum patremfamilias, dicentes: 'Hi nouissimi uenerunt, et una hora fecerunt: et aequales illos nobis fecisti, qui portauimus pondus diei et aestus? Videntur quidem iuste dicere, nos aequalem debere esse mercedem eius, qui prima hora ad noctem usque sudauerit, et eius qui una hora sit in labore uersatus. Sed ista iustitia habet in se liuorem, cum alterius inuideat felicitati. Denique et Dominus oculum in eis arguit inuidentem, dicens: Amice, an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Unde et ab Apostolo solus iustus, solus dicitur immortalis: non quod Angeli sint iniusti et mortales, sed quod ipse sit immortalis et iustus, cui collata uniuersa iustitia, iniquitas inuenitur. 41. Ut autem in hac eadem parabola, quam nunc proposuimus, iniustitiam intelligas conductorum, attende paulisper. Qui prima hora conductus est, plus meretur ab eo, qui hora tertia missus est ad uineam: rursum horae tertiae operarius, et sextae horae operarium antecedit: et sextae horae, nonae horae uincit operarium. Quomodo igitur nouissimo omnes inuident, et eamdem inter se iustitiam non requirunt? Tu qui hora nona conductus es, cur inuides ei qui undecima hora est missus in uineam? Quodcumque responderis, quamuis diuersum asserueris laborem, ut et praemium maius in diuerso labore merearis, eidem apud sextum sententiae subiacebis. Et tu qui hora sexta conductus es, nouissimo inuides, cur tecum denarium, id est, aequalem consequatur salutem: licet salutis pro labore diuersa sit gloria, eadem de te potest tertius dicere: et de tertio rursum primus. Verum ipsi inter se ob non aequalem laborem, et uocationis spatia diuersa, aequale praemium libenter accipiunt: in nouissimo tantum operario, id est, in Gentium salute discordant, et Domino iniuriam faciunt, et sub omnibus parabolis arguuntur inuidiae. 42. Non ambigo, quin inculta tibi nostrae paruitatis uideatur oratio; sed saepe causatus sum, expoliri non posse sermonem, nisi quem propria manus limauerit. Itaque ignosce dolentibus oculis, id est, ignosce dictanti, maxime cum in ecclesiasticis rebus non quaerantur uerba, sed sensus, id est, panibus sit uita sustentanda, non siliquis.