[68,0] EPISTULA LXVIII. AD CASTRUTIUM. [68,1] Sanctus filius meus Heraclius diaconus mihi retulit, quod cupiditate nostri Cissam usque uenisses: et homo Pannonius, id est, terrenum animal, non timueris Adriatici maris aestus, et Aegei atque lonii subire discrimina. Et nisi te pius fratrum retinuisset affectus, uoluntatem opere complesses. Habeo itaque gratias, et in acceptum refero. In amicis enim non res quaeritur, sed uoluntas. Quia alterum ab inimicis saepe praebetur: alterum sola caritas tribuit. Simulque obsecro, ne imbecillitatem corporis quam sustines, de peccato tibi existimes euenisse. Quod quidem et Apostoli suspicantes de eo qui natus erat caecus ex utero, interrogantesque Dominum Saluatorem: Iste peccauit, an parentes eius, ut caecus nasceretur, audiunt: Neque hic peccauit, nec parentes eius; sed ut manifestentur opera Dei in ipso . Quantos enim cernimus Ethnicos atque Iudaeos, haereticos, atque diuersorum dogmatum homines uolutari in coeno libidinum, madere sanguine, feritate lupos, rapacitate miluos uincere; et nihilominus flagellum non appropinquare tabernaculis eorum, nec eos cum hominibus uerberari: et idcirco superbire contra Deum, et transire usque ad coelum os eorum. Cum sanctos e contrario uiros, sciamus aegrotationibus, miseriis et egestate torqueri, qui forsitan dicunt. Ergo frustra sanctificaui animam meam, et laui inter innocentes manus meas. Et statim se reprehendentes aiunt: Si narrauero sic, ecce nationem filiorum tuorum reprobaui. Si caecitatis causam putas esse peccatum, et id Dei inferre iram, quod crebro medici remediantur, insimulabis Isaac, qui in tantum lucis istius expers fuit, ut etiam cui nollet, errore deceptus benediceret. Referes crimen in Iacob, cuius caligauerat acies, et cum interioribus oculis, et spiritu prophetali longe post futura prospiceret, et Christum cerneret de stirpe regia esse uenturum, Ephraim et Manassem uidere non poterat. Quid inter reges Iosia sanctius? Aegyptio mucrone interfectus est. Quid Petro, quid Paulo sublimius? Neronianum gladium cruentarunt. Et (ut de hominibus taceam) Dei Filius sustinuit ignominiam crucis: et tu putas beatos, qui felicitate istius saeculi et deliciis perfruuntur? Magna ira est, quando peccantibus non irascitur Deus. Unde et in Ezechiele ad Ierusalem, Iam, inquit, non irascar tibi, zelus meus recessit a te. Quem enim diligit Dominus, corripit; Et, castigat omnem filium quem recipit. Non erudit pater, nisi quem amat. Non corripit magister discipulum, nisi eum quem ardentioris cernit ingenii. Medicus si cessauerit curare, desperat. Quod si responderis: quo modo Lazarus recepit mala in uita sua, libenter nunc tormenta patiar, ut futura mihi gloria reseruetur; Non enim uindicabit Dominus bis in idipsum. Iob uir sanctus et immaculatus, et iustus in generatione sua cur tanta perpessus sit ipsius uolumine continetur. [68,2] Et ne ueteres replicando historias, longum faciam, et excedam mensuram epistulae, breuem tibi fabulam referam, quae infantiae meae temporibus accidit. Beatus Antonius cum a sancto Athanasio, Alexandriae Episcopo, propter confutationem haereticorum, in urbem Alexandriam esset accitus, et isset ad eum Didymus uir eruditissimus, captus oculis, inter caeteras sermocinationes, quas de Scripturis sanctis habebant, cum eius admiraretur ingenium, et acumen animi collaudaret, sciscitans ait: Num tristis es, quod oculis carnis careas? Cum ille pudore reticeret; secundo tertioque interrogans, tandem elicuit, ut moerorem animi simpliciter fateretur. Cui Antonius: Miror, ait, prudentem uirum eius rei dolere damno, quam formicae et muscae et culices habent, et non laetari illius possessione, quam sancti soli et Apostoli meruerunt. Ex quo peruides, quod multo melius sit spiritu uidere quam carne: et illos oculos possidere, in quos peccati festuca non possit incidere. Nos, licet hoc anno non ueneris, tamen non desperamus aduentum tuum. Quod si sanctus Diaconus portitor litterarum, tuis rursum amplexibus fuerit irretitus, et illo comitante, huc ueneris, libenter suscipiam, dispensationis moram magnitudine foenoris duplicari.