[58,0] EPISTOLA LVIII AD PAULINUM. [58,1] Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert ea quae bona sunt, et ex fructibus arbor cognoscitur. Metiris nos uirtutibus tuis, et paruos magnus extollis: ultimamque partem conuiuii occupas, ut patrisfamilias iudicio proueharis. Quid enim in nobis, aut quantulum est, ut doctae uocis mereamur praeconium? ut illo ore, quo religiosissimus Princeps defenditur, humiles modicique laudemur? Noli igitur, frater carissime, annorum nos aestimare numero: nec sapientiam canos reputes, sed canos sapientiam, Salomone testante: «Cani hominis prudentia eius». Nam et Moyses septuaginta Presbyteros iubetur eligere, quos ipse sciret esse Presbyteros: utique non aeuo, sed prudentia iudicandos. Et Daniel adhuc puer, longaeuos iudicat, atque impudicos senes aetas lasciua condemnat. Noli, inquam, fidem pensare temporibus: nec me idicirco meliorem putes, quod prior in Christi exercitu coeperim militare. Paulus Apostolus, uas electionis, de persecutore mutatus, nouissimus in ordine, primus in meritis est: quia extremus licet, plus omnibus laborauit. Iudas, qui quondam audierat: «Tu autem homo, qui simul mecum dulces capiebas cibos, dux meus et notus meus; in domo Dei ambulauimus cum consessu», proditor amici et magistri, Saluatoris arguitur uoce; "Et nodum informis lethi trabe nectit ab alta". E contrario latro crucem mutat paradiso, et facit homicidii poenam martyrium. Quanti hodie diu uiuendo portant funera sua, et quasi sepulcra dealbata, plena sunt ossibus mortuorum? Subitus calor longum uincit teporem. [58,2] Denique et tu, audita sententia Saluatoris: «Si uis perfectus esse, uade, et uende omnia quae habes, et da pauperibus, et ueni sequere me»; uerba uertis in opera, et nudam crucem nudus sequens, expeditior et leuior scandis scalam Iacob. Tunicam mutas cum animo, nec pleno marsupio, gloriosas sordes appetis: sed puris manibus et candido pectore, pauperem te et spiritu et operibus gloriaris. Nihil est enim grande, tristi et lurida facie, uel simulare, uel ostentare ieiunia: possessionum redditibus abundare, et uile iactare palliolum. Crates ille Thebanus, homo quondam ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abiecit; nec putauit se simul posse et uirtutes et diuitias possidere. Nos suffarcinati auro, Christum pauperem sequimur; et sub praetextu eleemosynae, pristinis opibus incubantes, quomodo possumus aliena fideliter distribuere, qui nostra timide reseruamus? Plenus uenter facile de ieiuniis disputat. Non Ierosolymis fuisse, sed Ierosolymis bene uixisse, laudandum est. Illa expetenda, illa laudanda est ciuitas, non quae occidit Prophetas, et Christi sanguinem fudit; sed quam fluminis impetus laetificat : quae in monte sita, caelari non potest: quam matrem sanctorum Apostolus clamitat: in qua se municipatum cum iustis laetatur habere. [58,3] Neque uero hoc dicens, memetipsum inconstantiae redarguo, damnoque quod facio: ut frustra uidear ad exemplum Abraham, et meos et patriam reliquisse: sed non audeo Dei omnipotentiam angusto fine concludere, et coarctare paruo terrae loco, quem non capit coelum. Singuli quique credentium, non locorum diuersitatibus, sed fidei merito ponderantur. Et ueri adoratores, neque Ierosolymis, neque in monte Garizim adorant Patrem: quia Deus Spiritus est, et adoratores eius in spiritu et ueritate adorare oportet. «Spiritus autem spirat ubi uult. Domini est terra et plenitudo eius». Postquam siccato Iudaeae uellere, uniuersus orbis coelesti rore perfusus est, et multi de Oriente et Occidente uenientes, recubuerunt in sinu Abrahae; desiit notus esse tantum in Iudaea Deus, et in Israel magnum nomen eius: sed in omnem terram exiuit sonus Apostolorum, et in fines orbis terrae uerba eorum. Saluator ad discipulos suos loquens, cum esset in templo: Surgite, inquit, abeamus hinc: et ad Iudaeos: Relinquetur uobis domus uestra deserta. Si coelum et terra transibunt, utique transibunt omnia quae terrena sunt. Et Crucis igitur et Resurrectionis loca prosunt his, qui portant crucem suam; et cum Christo resurgunt quotidie; qui dignos se tanto exhibent habitaculo.Caeterum qui dicunt: Templum Domini, Templum Domini, audiant ab Apostolo: Vos estis templum Domini, et Spiritus Sanctus habitat in uobis. Et de Ierosolymis et de Britania aequaliter patet aula coelestis: Regnum enim Dei intra uos est. Antonius, et cuncta Aegypti, et Mesopotamiae, Ponti, Cappadociae, et Armeniae examina Monachorum non uiderunt Ierosolymam: et patet illis absque hac urbe paradisi ianua. Beatus Hilarion, cum Palaestinus esset, et in Palaestina uiueret, uno tantum die uidit Ierosolymam, ut nec contemnere loca sancta propter uiciniam, nec rursus Dominum loco claudere uideretur. Ab Hadriani temporibus usque ad imperium Constantini, per annos circiter centum octoginta, in loco Resurrectionis simulacrum Iouis; in Crucis rupe, statua ex marmore Veneris a gentibus posita colebatur: existimantibus persecutionis auctoribus, quod tollerent nobis fidem resurrectionis et crucis, si loca sancta per idola polluissent. Bethleem nunc nostram, et augustissimum orbis locum de quo Psalmista canit: Veritas de terra orta est, lucus inumbrabat Thamuz, id est, Adonidis: et in specu, ubi quondam Christus paruulus uagiit, Veneris amasius plangebatur. [58,4] Cur, inquies, haec tam longo repetita principio? Videlicet ne quidquam fidei tuae deesse putes, quia Ierosolymam non uidisti: nec nos idcirco meliores aestimes, quod huius loci habitaculo fruimur: sed siue hic, siue alibi, aequalem te pro operibus tuis apud Dominum nostrum habere mercedem. Reuera, ut simpliciter motus mentis meae fatear, considerans et propositum tuum, et ardorem quo saeculo renuntiasti, differentias in locis arbitror, si urbibus et frequentia urbium derelicta, in agello habites, et Christum quaeras in solitudine, et ores solus in monte cum Iesu, Sanctorumque tantum locorum uicinitatibus perfruaris, id est, ut et urbe careas, et propositum Monachi non amittas. Quod loquor, non de Episcopis, non de Presbyteris, non de Clericis loquor, quorum aliud officium est; sed de Monacho, et Monacho quondam apud saeculum nobili: qui idcirco pretium possessionum suarum ad pedes Apostolorum posuit, docens pecuniam esse calcandam; ut humiliter et secreto uictitans, semper contemnat quod semel contempsit. Si Crucis et Resurrectionis loca non essent in Urbe celeberrima, in qua curia, in qua aula militum, in qua scorta, mimi, scurrae, et omnia sunt, quae solent in caeteris urbibus: uel si Monachorum turbis solummodo frequentaretur, expetendum reuera huiuscemodi cunctis Monachis esset habitaculum. NUNC VERO summae stultitiae est renuntiare saeculo, dimittere patriam, urbes deserere, Monachum profiteri, et inter maiores populos peraeque uiuere, quam eras uicturus in patria. De toto huc orbe concurritur. Plena est ciuitas uniuersi generis hominum: et tanta utriusque sexus constipatio, ut quod alibi ex parte fugiebas, hic totum sustinere cogaris. [58,5] Quia igitur fraterne interrogas, per quam uiam incedere debeas, reuelata tecum facie loquar. Si officium uis exercere Presbyteri, si Episcopatus, te uel opus, uel honor forte delectat, uiue in urbibus et castellis; ET ALIORUM salutem, fac lucrum animae tuae. Sin autem cupis esse, quod diceris Monachus, id est, solus, quid facis in urbibus, quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? Habet unumquodque propositum principes suos. Romani duces imitentur Camillos, Fabricios, Regulos, Scipiones. Philosophi proponant sibi Pythagoram, Socratem, Platonem, Aristotelem. Poetae aemulentur Homerum, Virgilium, Menandrum, Terentium. Historici, Thucydidem, Sallustium, Herodotum, Liuium. Oratores, Lysiam. Graccos, Demosthenem, Tullium. Et ut ad nostra ueniamus, Episcopi et Presbyteri habeant in exemplum Apostolos, et Apostolicos uiros: quorum honorem possidentes, habere nitantur et meritum. Nos autem habeamus propositi nostri principes, Paulos et Antonios, Iulianos, Hilariones, Macarios. Et ut ad Scripturarum auctoritatem redeam, noster princeps Elias, noster Elisaeus, nostri duces filii Prophetarum, qui habitabant in agris et solitudinibus, et faciebant sibi tabernacula prope fluenta Iordanis. De his sunt et illi filii Rechab, qui uinum et siceram non bibebant, qui morabantur in tentoriis, qui Dei per Ieremiam uoce laudantur, et promittitur eis quod non deficiat de stirpe eorum uir stans coram Domino. Hoc reor et septuagesimi Psalmi titulum significare: Filiorum Ionadab: et eorum qui primi in captiuitatem ducti sunt. Iste est Ionadab filius Rechab, qui in Regnorum libro scribitur currum ascendisse cum Ieu. Et huius filii sunt, qui in tabernaculis semper habitantes, ad extremum propter irruptionem Chaldaici exercitus, Ierosolymam intrare compulsi, hanc primi captiuitatem sustinuisse dicuntur, quod post solitudinis libertatem, urbe quasi carcere sunt reclusi. [58,6] Obsecro itaque te, ut quoniam sanctae sororis tuae (Therasiae uxoris) ligatus es uinculo, et non penitus expedito pergis gradu, siue hic, siue ibi, multitudines hominum, et officia, et salutationes, et conuiuia, ueluti quasdam catenas fugias uoluptatum. Sit uilis et uespertinus cibus, olera et legumina: interdumque pisciculos pro summis ducas deliciis. Qui Christum desiderat, et illo pane uescitur, non quaerit magnopere de quam pretiosis cibis stercus conficiat. Quidquid post gulam non sentitur, idem tibi sit quod panis et legumina. Habes aduersus Iouinianum libros de contemptu uentris et gutturis plenius disserentes. Semper in manu tua sacra sit lectio. Frequenter orandum, et flexo corpore, mens erigenda ad Dominum. Crebrae uigiliae: et uentre uacuo saepius dormiendum. Rumusculos et gloriolas et palpantes adulatores, quasi hostes fuge. Pauperibus et fratribus refrigeria sumptuum manu propria distribue. Rara est in hominibus fides. Non credis uerum esse quod dico? Cogita Iudae loculos. Humilitatem uestium tumenti animo non appetas. Saecularium, et maxime potentium consortia deuita. Quid tibi necesse est ea uidere crebrius, quorum comtemptu Monachus esse coepisti? Soror praecipue tua matronarum declinet colloquia; nec inter sericas uestes et gemmas circumsedentium feminarum se sordidatam, aut doleat, aut miretur: QUIA ALTERUM propositi poenitentiam, alterum iactantiae seminarium est. Caue ne quasi fidelis et famosus tuorum quondam dispensator, alienam pecuniam distribuendam accipias. Intelligis quid loquar; dedit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Habeto simplicitatem columbae, ne cuiquam machineris dolos: et serpentis astutiam, ne aliorum supplanteris insidiis. NON MULTUM distat in uitio, uel decipere posse, uel decipi Christianum. Quem senseris tibi aut semper, aut crebro de numnis loquentem, excepta eleemosyna, quae indifferenter omnibus patet, institorem potius habeto, quam Monachum. Praeter uictum et uestitum, et manifestas necessitates, nihil cuiquam tribuas: ne filiorum panem canes comedant. [58,7] Verum Christi templum anima credentis est: illam exorna, illam uesti, illi offer donaria, in illa Christum suscipe. QUAE UTILAS est parietes fulgere gemmis et Christum in paupere fame periclitari? Iam non sunt tua quae possides, sed dispensatio tibi credita est. Memento Ananiae et Sapphirae. Illi sua timide seruauerunt: tu considera, ne Christi substantiam imprudenter effundas, id est, ne immoderato iudicio rem pauperum tribuas non pauperibus, et secundum dictum prudentissimi uiri liberalitate liberalitas pereat. Noli "Respicere ad phaleras, et nomina uana Catonum". "Ego te, inquit, intus et in cute noui". ESSE CHRISTIANUM grande est, non uideri. Et nescio quomodo plus placent mundo, qui Christo displicent: Haec non sicut aiunt, Sus Mineruam; sed ingredientem pelagus, amicus amicum monui, malens a te facultatem meam requiri, quam uoluntatem: ut in quo ego lapsus sum, tu firmo pergeres gradu. [58,8] Librum tuum, quem pro Theodosio principe prudenter ornateque compositum transmisisti, libenter legi; et praecipue mihi in eo subdiuisio placuit. Cumque in primis partibus uincas alios, in penultimis teipsum superas. Sed et ipsum genus eloquii pressum est et nitidum: et cum Tulliana luceat puritate, crebrum est in sententiis. Iacet enim (ut ait quidam) oratio in qua tantum uerba laudantur. Praeterea magna est rerum consequentia, et alterum pendet ex altero. Quidquid assumpseris, uel finis superiorum, uel initium sequentium est. Felix Theodosius, qui a tali Christi oratore defenditur. Illustrasti purpuras eius, et utilitatem legum futuris saeculis consecrasti. Macte uirtute: qui talia habes rudimenta, qualis exercitatus miles eris? O si mihi liceret istiusmodi ingenium non per Aonios montes et Heliconis uertices, ut Poetae canunt, sed per Sion et Itabyrium , et Sina excelsa ducere. Si contingeret docere quae didici: et quasi per manus mysteria tradere Prophetarum, nasceretur nobis aliquid quod docta Graecia non haberet. [58,9] Audi ergo, mi conserue, amice, germane: ausculta paulisper, quo in Scripturis sanctis calle gradiaris. TOTUM quod legimus in diuinis Libris, nitet quidem, et fulget etiam in cortice, sed dulcius in medulla est. Qui edere uult nucleum, frangat nucem. «Reuela,» inquit Dauid, «oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua». Si tantus Propheta tenebras ignorantiae confitetur, qua nos putas paruulos, et pene lactentes inscitiae nocte circumdari? Hoc autem uelamen non solum in facie Moysi, sed et in Euangelistis et in Apostolis positum est. Turbis Saluator in parabolis loquebatur, et contestans mysticum esse quod dicebatur, aiebat: Qui habet aures audiendi audiat. Nisi aperta fuerint uniuersa quae scripta sunt ab eo, qui habet clauem Dauid: qui aperit, et nemo claudit, claudit, et nemo aperit: nullo alio reserante, pandentur. Si haberes hoc fundamentum, imo si quasi extrema manus operi tuo induceretur, nihil pulchrius, nihil doctius, nihil dulcius, nihilque Latinius tuis haberemus uoluminibus. [58,10] Tertullianus creber est in sententiis, sed difficilis in loquendo. Beatus Cyprianus instar fontis purissimi, dulcis incedit et placidus; et cum totus sit in exhortatione uirtutum, occupatus persecutionum angustiis, de Scripturis diuinis nequaquam disseruit. Inclyto Victorinus martyrio coronatus, quod intelligit, eloqui non potest. Lactantius quasi quidam fluuius eloquentiae Tullianae, utinam tam nostra affirmare potuisset, quam facile aliena destruxit. Arnobius inaequalis et nimius, et absque operis sui partitione confusus. Sanctus Hilarius Gallicano cothurno attollitur: et cum Graeciae floribus adornetur, longis interdum periodis inuoluitur, et a lectione simpliciorum fratrum procul est. Taceo de caeteris, uel defunctis, uel etiam adhuc uiuentibus, super quibus in utramque partem post nos alii iudicabunt. [58,11] Ad teipsum ueniam symmysten, sodalem meum, et amicum, amicum, inquam, meum, antequam notum; et precabor, ne assentationem in necessitudine suspiceris: quin potius uel errare me aestimato, uel amore labi, quam amicum adulatione decipere. Magnum habes ingenium, et infinitam sermonis supellectilem: et facile loqueris et pure, facilitasque ipsa et puritas mixta prudentiae est. Capite quippe sano omnes sensus uigent. Huic prudentiae et eloquentiae si accederet uel studium, uel intelligentia Scripturarum, uiderem te breui arcem tenere nostrorum: et ascendentem cum Ioab tectum Sion, canere in domatibus, quod in cubilibus cognouisses. Accingere, quaeso, te, accingere. «Nihil sine magno labore uita dedit mortalibus, Nobilem te Ecclesia habeat, ut prius Senatus habuit. Praepara tibi diuitias, quas quotidie eroges: et nunquam deficiant, dum uiget aetas, dum nondum canis spargitur caput: antequam «subeant morbi, tristisque senectus, Et labor, et durae» rapiat «inclementia mortis.» Nihil in te mediocre esse contentus sum: totum summum, totum perf ectum desidero. Sanctum Vigilantium Presbyterum qua auiditate susceperim, melius est ut ipsius uerbis, quam meis discas litteris: qui cur tam cito a nobis profectus sit, et nos reliquerit, non possum dicere, ne laedere quempiam uidear. Tamen quasi praetereuntem et festinantem paululum retinui, et gustum ei nostrae amicitiae dedi, ut per eum discas, quid in nobis desideres. Sanctam conseruam tuam, et tecum in Domino militantem, per te salutari uolo.