[54,0] EPISTULA LIV. AD FURIAM. [54,1] 1 Obsecras litteris, et suppliciter deprecaris, ut tibi scribam, imo rescribam, quomodo uiuere debeas, et uiduitatis coronam illaeso pudicitiae nomine conseruare. Gaudet animus, exsultant uiscera, gestit affectus, hoc te cupere esse post uirum, quod sanctae memoriae mater tua Titiana multo tempore fuit sub marito. Exauditae sunt preces et orationes eius. Impetrauit, ut adipisceretur in unica filia, quod uiuens ipsa possederat. Habes praeterea generis tui grande priuilegium, quod exinde a Camillo (L. Furius Camillus), uel nulla, uel rara uestrae familiae scribitur secundos nosse concubitus: ut NON TAM laudanda sis, si uidua perseueres, quam execranda, si id Christiana non serues, quod per tanta saecula gentiles feminae custodierunt. [54,2] 2 Taceo de Paula et Eustochio, stirpis uestrae floribus, ne per occasionem exhortationis tuae illas laudare uidear. Blaesillamque praetereo, quae maritum suum, tuum secuta germanum, in breui uitae spatio tempora uirtutum multa compleuit. Atque utinam praeconia feminarum imitarentur uiri: ET RUGOSA senectus redderet, quod sponte offert adolescentia. Sciens et uidens in flammam mitto manum: adducentur supercilia, extendetur brachium; Iratusque Chremes tumido desaeuiet ore. Consurgent proceres aduersus Epistulam meam; turba patritia detonabit, me magum, me seductorem clamitans, et in terras ultimas deportandum. Addant, si uolunt, et Samaritem, ut Domini mei titulum recognoscam. Certe filiam a parente non diuido, nec dico illud de Euangelio: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos . Viuit enim, qui credit in Christum. Et qui in illum credit, debet utique quomodo ille ambulauit, et ipse ambulare. [54,3] 3 Facessat inuidia, quam nomini Christiano maledicorum semper genuinus infigit: ut, dum probra metuunt, ad uirtutes non prouocentur. Exceptis epistulis, ignoramus alterutrum. SOLAQUE causa pietatis est, ubi carnis nulla notitia est. Honora patrem tuum; sed si te a uero Patre non separat. TAMDIU SCITO sanguinis copulam, quamdiu ille suum nouerit Creatorem. Alioqui Dauid tibi protinus canet: 'Audi filia, et uide, et inclina aurem tuam, et obliuiscere populum et domum patris tui: et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus tuus'. Grande praemium parentis obliti: Concupiscet rex decorem tuum. Quia audisti, quia uidisti, quia inclinasti aurem tuam; et populi tui, domusque patris tui oblita es, idcirco concupiscet rex decorem tuum, et dicet tibi: Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. Quid pulchrius anima, quae Dei filia nuncupatur, et nullos extrinsecus quaerit ornatus? Credit in Christum, et hac ambitione ditata pergit ad sponsum: eumdem habens Dominum, quem et uirum. [54,4] 4 Quid angustiarum habeant nuptiae, didicisti in ipsis nuptiis: et quasi coturnicum carnibus usque ad nauseam saturata es : amarissimam choleram tuae sensere fauces. Egessisti acescentes et morbidos cibos: releuasti aestuantem stomachum. Quid uis rursum ingerere, quod tibi noxium fuit? Canis reuertens ad uomitum, et sus lota, ad uolutabrum luti. Bruta quoque animalia et uagae aues, in easdem pedicas retiaque non incidunt. An uereris, ne proles Furiana deficiat, et ex te parens tuus non habeat pusionem, qui reptet in pectore, et ceruicem eius stercore liniat? Quippe omnes habent filios, qui habuere matrimonia; et quibus nati sunt liberi, suo generi responderunt. Exhibuit Ciceronis filius patrem in eloquentia? Cornelia uestra, pudicitiae simul et fecunditatis exemplar, Graccos suos se genuisse laetata est? RIDICULUM est sperare pro certo, quod multos et non habere uideas, et cum habuerint, perdidisse. Cui dimittes tantas diuitias? Christo, qui mori non potest. Quem habebis haeredem? Ipsum, quem et Dominum. Contristabitur pater, sed laetabitur Christus: lugebit familia, sed Angeli gratulabuntur. Faciat pater quod uult de substantia sua: NON ES EIUS, cui nata es, sed cui renata: et qui te grandi pretio redemit, sanguine suo. [54,5] 5 Caue nutrices, et gerulas, et istiusmodi uenenata animalia, quae de corio tuo saturari uentrem suum cupiunt. Non suadent quod tibi, sed quod sibi prosit. Et saepe illud obganniunt: Solane perpetua moerens carpere iuuenta? Nec dulces natos, Veneris nec praemia noris? Ubi pudicitiae sanctitas, ibi frugalitas est. Ubi frugalitas, ibi damna seruulorum. Quidquid non tulerint, sibi ablatum putant: nec considerant de quanto, sed quantum accipiant. Ubicumque uiderint Christianum, statim illud de triuio, g-ho g-graikos g-ho g-epithetehs. Hi rumores turpissimos serunt: et quod ab ipsis egressum est, id ab aliis audisse se simulant, iidem auctores et exaggeratores. Exit fama de mendacio: quae cum ad matronas peruenerit, et earum linguis fuerit uentilata, prouincias penetrat. Videas plerasque rabido ore saeuire, et tincta facie, uiperinis orbibus, dentibus pumicatis carpere Christianos. Hic aliqua, ---. Cui circa humeros hiacynthina laena est; Rancidulum quiddam, balba de nare locuta. Perstrepit, ac tenero supplantat uerba palato. Omnis consonat chorus, et latrant uniuersa subsellia. Iunguntur nostri ordinis, qui et roduntur et rodunt. Aduersus nos loquaces, pro se muti; quasi et ipsi aliud sint, quam Monachi; et non quidquid in Monachos dicitur, redundet in Clericos, qui sunt Monachorum. Detrimentum pecoris, pastoris patres ignominia est. Sicut e regione, illius Monachi uita laudanda est, qui uenerationi habet Sacerdotes Christi: et non detrahit gradui, per quem factus est Christianus. [54,6] 6 Haec locutus sum, in Christo filia, non dubitans de proposito tuo (nunquam enim exhortatorias litteras postulares, si ambigeres de bono monogamiae), sed ut nequitiam seruulorum, qui te uenalem portant, et insidias affinium, ac pium parentis errorem intelligeres: cui, ut amorem in te tribuam, amoris scientiam non concedo, dicens aliquid cum Apostolo: 'Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam'. Imitare potius (crebro enim idipsum repetam) sanctam matrem tuam, cuius ego quoties recordor, uenit in mentem ardor in Christum, pallor ex ieiuniis, eleemosynae in pauperes, obsequium in seruos Dei, humilitas uestium et cordis, atque in cunctis sermo moderatus. Pater tuus, quem ego honoris causa nomino (non quia Consularis et Patritius, sed quia Christianus est) impleat nomen suum. Laetetur filiam genuisse Christo, non saeculo. Quin potius doleat, quod et uirginitatem frustra amiseris, et fructus perdideris nuptiarum. Ubi est maritus quem tibi dedit? Etiam si amabilis, etiam si bonus fuisset, mors repuisset omnia: et copulam carnis soluisset interitus. Arripe, quaeso, occasionem, et fac de necessitate uirtutem. NON QUAERUNTUR in Christianis initia, sed finis. Paulus male coepit, sed bene finiuit. Iudae laudantur exordia; sed finis proditione damnatur. Lege Ezechielem: 'Iustitia iusti non liberabit eum, in quacumque die peccauerit. Et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conuersus fuerit ab impietate sua'. Ista est scala Iacob, per quam Angeli ascendunt, et descendunt; cui Dominus innititur lapsis porrigens manum, et fessos ascendentium gradus, sui contemplatione sustentans. Sed sicut non uult mortem peccatoris, tantum ut conuertatur et uiuat: ita tepidos odit, et cito ei nauseam faciunt. Cui plus dimittitur, plus diligit. [54,7] 7 Meretrix illa in Euangelio baptizata lacrymis suis, et crine, quo multos ante deceperat, pedes Domini tergens, saluata est. Non habuit crispantes mitras, nec stridentes calceolos, nec orbes stibio fuliginatos. Quanto foedior, tanto pulchrior. Quid facit in facie Christianae purpurissus et cerussa? quorum alterum ruborem genarum labiorumque mentitur: alterum candorem oris et colli: ignis iuuenum, fomenta libidinum, impudicae mentis indicia. Quomodo flere potest pro peccatis suis, quae lacrymis cutem nudat, et sulcos ducit in facie? Ornatus iste non Domini est; uelamen istud Antichristi est. QUA FIDUCIA erigit ad coelum uultus, quos Conditor non agnoscat? Frustra obtenditur adolescentia, et aetas puellaris asseritur. Vidua quae marito placere desiuit, et iuxta Apostolum uere uidua est, nihil habet necessarium, nisi perseuerantiam. Meminit pristinae uoluptatis, scit quid amiserit, quo delectata sit. Ardentes diaboli sagittae, ieiuniorum et uigiliarum rigore restinguendae sunt. Aut loquendum nobis est, ut uestiti sumus: aut uestiendum, ut loquimur. Quid aliud pollicemur, et aliud ostendimus? LINGUA personat castitatem, et totum corpus praefert impudicitiam. [54,8] 8 Hoc quantum ad habitum pertinet et ornatum. Caeterum uidua quae in deliciis est (non est meum, sed Apostoli) uiuens mortua est. Quid sibi uult hoc quod ait: uiuens mortua est? Viuere quidem uidetur ignorantibus, et non esse peccato mortua, sed Christo, quem secreta non fallunt, mortua est. 'Anima quae peccauerit, ipsa morietur'. 'Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium: quosdam autem et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt: et quae aliter se habent, abscondi non possunt'. Quod dicit istiusmodi est: Quidam tam libere et palam peccant, ut postquam eos uideris, statim intelligas peccatores. Alios autem, qui callide occultant uitia sua, ex sequenti conuersatione cognoscimus. Similiter et bona apud aliquos in propatulo sunt, in aliis longo usu discimus. Quid ergo necesse est nos iactare pudicitiam, quae sine comitibus et appendiciis suis, continentia et parcitate, fidem sui facere non potest? Apostolus macerat corpus suum, et animae subiicit imperio; ne quod aliis praecipit, ipse non seruet: ET ADOLESCENTULA feruente cibis corpore, de castitate secura est? [54,9] 9 Neque uero haec dicens, condemno cibos, quos Deus creauit ad utendum cum gratiarum actione; sed iuuenibus et puellis incentiua aufero uoluptatum. Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Veseuus et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut iuueniles medullae uino plenae, et dapibus inflammatae. Auaritia calcatur a plerisque, et cum marsupio deponitur. Maledicam linguam indictum emendat silentium. Cultus corporis et habitus uestium, unius horae spatio commutatur. Omnia alia peccata extrinsecus sunt; et quod foris est, facile abiicitur. Sola libido insita a Deo, ob liberorum procreationem, si fines suos egressa fuerit, redundat in uitium, et quadam lege naturae in coitum gestit erumpere. Grandis igitur uirtutis est, et sollicitae diligentiae, superare quod nata sis: in carne, non carnaliter uiuere: tecum pugnare quotidie, et inclusum hostem Argi (ut fabulae ferunt) centum oculis obseruare. Hoc est quod Apostolus uerbis aliis loquebatur: 'Omne peccatum quod fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur in corpus suum peccat'. Aiunt medici et qui de humanorum corporum scripsere naturis, praecipueque Galenus in libris, quorum titulus g-PERI g-Hygieinohn, puerorum et iuuenum, ac perfectae aetatis uirorum mulierumque corpora insito calore feruere, et noxios esse his aetatibus cibos, qui calorem augeant; sanitatique conducere frigida quaeque in esu et potu sumere. Sicut e contrario senibus, qui pituita laborant et frigore, calidos cibos, et uetera uina prodesse. Unde et Saluator: 'Attendite, inquit, uobis, ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate, et curis huius uitae. Et Apostolus: 'Nolite inebriari uino, in quo est luxuria'. Nec mirum hoc figulum sensisse de uasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam Comicus, cuius finis est humanos mores nosse atque describere, dixerit: "Sine Cerere et Libero friget Venus". [54,10] 10 Primum igitur, si tamen stomachi firmitas patitur, donec puellares annos transeas, aquam in potu sume, quae natura frigidissima est. Aut si hoc imbecillitas prohibet, audi cum Timotheo: 'Vino modico utere propter stomachum, et frequentes tuas infirmitates'. Deinde in ipsis cibis calida quaeque deuita: non solum de carnibus loquor, super quibus uas electionis profert sententiam: 'Bonum est uinum non bibere, et carnem non manducare;' sed etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque, et grauia declinanda sunt: nihilque ita scias conducere Christianis adolescentibus, ut esum olerum. Unde et in alio loco: 'Qui infirmus est, ait, olera manducet'; ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est. Sic autem tres pueri et Daniel leguminibus uescebantur. Pueri erant, necdum ad sartaginem uenerant, in qua rex Babylonius senes iudices frixit. Nobis non corporis cultus, qui in illis (excepto priuilegio gratiae Dei) ex huiuscemodi cibis enituerat; sed animae uigor quaeritur, quae carnis infirmitate fit fortior. Inde est quod nonnulli uitam pudicam appetentium, in medio tinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium putant; et leguminibus onerant stomachum, quae momoderate parceque sumpta, innoxia sunt. Et, ut quod sentio loquar, nihil sic inflammat corpora, et titillat membra genitalia, sicut indigestus cibus, ructusque conuulsus. Malo apud te, filia, uerecundia parumper, quam causa periclitari. QUIDQUID seminarium uoluptatum est, uenenum puta. Parcus cibus, et uenter semper esuriens, triduanis ieiuniis praefertur; et multo melius est quotidie parum, quam raro satis sumere. Pluuia illa optima est, quae sensim descendit in terram. Subitus et nimius imber in praeceps arua subuertit. [54,11] 11 Quando comedis, cogita quod statim tibi orandum, illico et legendum sit. De Scripturis sanctis habeto fixum uersuum numerum; istud pensum Domino tuo redde. Nec ante quiete membra concedas, quam calathum pectoris tui, hoc subtegmine impleueris. Post Scripturas sanctas doctorum hominum tractatus lege: eorum dumtaxat, quorum fides nota est. Non necesse habes aurum in luto quaerere; multis margaritis, unam redime margaritam. Sta, iuxta Ieremiam, in uiis pluribus, ut ad illam uiam quae ad Patrem ducit, peruenias. Amorem monilium atque gemmarum, sericarumque uestium, transfer ad scientiam Scripturarum. Ingredere terram repromissionis, lacte et melle manantem. Comede similam et oleum: uestire cum Ioseph uariis indumentis : perforentur aures tuae cum Ierusalem sermone Dei; ut pretiosa ex illis nouarum segetum grana dependeant. Habes Sanctum Exsuperium, probatae aetatis et fidei, qui te monitis suis frequenter instituat. [54,12] 12 Fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula. Illis tribue diuitias tuas, qui non Phasides aues, sed cibarium panem comedant; qui famem expellat, non qui augeat luxuriam. Intellige super egenum et pauperem. Omni petenti te, da; sed maxime domesticis fidei: nudum uesti, esurientem ciba, aegrotantem uisita. Quotiescumque manum extendis, Christum cogita. Caue ne, mendicante Domino Deo tuo, alienas diuitias augeas. [54,13] 13 Iuuenum fuge consortia. Comatulos, comptos, atque lasciuos, domus tuae tecta non uideant. Cantor pellatur, ut noxius. Fidicinas et psaltrias, et istiusmodi chorum diaboli, quasi mortifera sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis. Noli ad publicum subinde procedere, et spadonum exercitu praeeunte, uiduarum circumferri libertate. Pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus et imbecilla aetas suo arbitrio abutitur, et putat licere, quod libet, 'Omnia quidem licent, sed non omnia expediunt'. Nec procurator calamistratus, nec formosus collactaneus, nec candidus et rubicundus assecla adhaereat lateri tuo. Interdum animus dominarum ex ancillarum habitu iudicatur. Sanctarum uirginum et uiduarum societatem appete. Et si sermocinandi cum uiris incubuerit necessitas, arbitros ne diuites: tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio, nec paueas, nec erubescas. Speculum mentis est facies, et taciti oculi cordis fatentur arcana. Vidimus nuper ignominiosum quemdam per totum Orientem uolitasse rumorem. Et aetas, et cultus, et habitus, et incessus, et indiscreta societas, exquisitae epulae, regius apparatus, Neronis et Sardanapali nuptias loquebantur. Aliorum uulnus, nostra sit cautio. 'Pestilente flagellato, stultus sapientior erit.'. Sanctus amor impatientiam non habet. Falsus rumor cito opprimitur, et uita posterior iudicat de priore. Fieri quidem non potest, ut absque morsu hominum, uitae huius curricula quis pertranseat: malorumque solatium est, bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum. Sed tamen cito ignis stipulae conquiescit, et exundans flamma, deficientibus nutrimentis, paulatim emoritur. Si anno praeterito fama mentita est, aut si certe uerum dixit, cesset uitium, cessabit et rumor. Haec dico, non quod de te sinistrum quid metuam, sed quod pietatis affectu, etiam quae tuta sunt, pertimescam. O si uideres sororem tuam, et illud sacri oris eloquium coram te audire contingeret, cerneres in paruulo corpusculo ingentes animos. Audires totam ueteris et noui Testamenti supellectilem ex illius corde feruere. Ieiunia pro ludo habet, orationem pro deliciis. Tenet tympanum in exemplum Mariae, et Pharaone merso, Virginum choro praecinit: 'Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare'. Has docet psaltrias Christo, has fidicinas erudit Saluatori. Sic dies, sic nox ducitur, et oleo ad lampades praeparato, sponsi exspectatur aduentus. Imitare ergo et tu consanguineam tuam. Habeat Roma, quod augustior urbe Romana possidet Bethleem. [54,14] 14 Habes opes, facile tibi est indigentibus uictus subsidia ministrare. Quod luxuriae parabatur, uirtus insumat: nullam nuptias contemptura timeat egestatem. Redime uirgines, quas in cubiculum regis inducas. Suscipe uiduas, quas inter Virginum lilia, et Martyrum rosas, quasi quasdam uiolas, misceas: pro corona spinea, in qua Christus mundi delicta portauit, talia serta compone. Laetetur et adiuuetur nobilissimus pater tuus: discat a filia, quod didicerat ab uxore. Iam incanuit caput, tremunt genua, dentes cadunt: et fronte ob senium rugis arata, uicina est mors in foribus; designatur rogus prope. Velimus, nolimus, senescimus. Paret sibi uiaticum, quod longo itineri necessarium est. Secum portet, quod inuitus dimissurus est; imo praemittat in coelum, quod si negauerit, terra sumptura est. [54,15] 15 Solent adolescentulae uiduae, quarum nonnullae abierunt retro post Satanam, cum luxuriatae fuerint in Christo nubentes dicere: Patrimoniolum meum quotidie perit: maiorum haereditas dissipatur: seruus contumeliose locutus est: imperium ancilla neglexit. Quis procedet ad publicum? quis respondebit pro agrorum tributis? Paruulos meos qui erudiet, et uernulas quis educabit? Et hanc proh nefas, causam opponunt matrimonii, quae uel sola debuit nuptias impedire. Superducit mater filiis, non nutritium, sed hostem; non parentem, sed tyrannum. Inflammata libidine, obliuiscitur uteri sui: et inter paruulos suas miserias nescientes, lugens dudum, noua nupta componitur. Quid obtendis Scribuntur tibi nunc sponsales tabulae, ut post paululum testamentum facere compellaris. Simulabitur mariti infirmitas: et quod te morituram facere uolet, ipse uicturus faciet: aut si euenerit, ut ex secundo marito habeas filios, domestica oritur pugna, intestinum praelium. Non licebit tibi amare liberos, nec aequis aspicere oculis, quos genuisti. Clam porriges cibos, inuidebit mortuo: et nisi oderis filios, adhuc eorum amare uideberis patrem. Quod si de priore uxore sobolem habens, domum te introduxerit: etiam si clementissima fueris, omnes Comoedi, et Mimographi, et communes Rhetorum loci, in nouercam saeuissimam declamabunt. Si priuignus languerit, et condoluerit caput, infamaberis ut uenefica. Si non dederis cibos, crudelis; si dederis, malefica diceris. Oro te, quid habent tantum boni secundae nuptiae, ut haec mala ualeant compensare? [54,16] 16 Volumus scire quales esse debeant uiduae? Legamus Euangelium secundum Lucam: Et erat, inquit, Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser. Anna, interpretatur gratia. Phanuel, in lingua nostra, resonat uultum Dei. Aser, uel in beatitudinem, uel in diuitias uertitur. Quia igitur ab adolescentia usque ad octoginta quatuor annos uiduitatis onus sustinuerat, et non recedebat de templo Dei, diebus ac noctibus insistens ieiuniis et obsecrationibus: idcirco meruit gratiam spiritualem, et nuncupari filia uultus Dei; et ab atauis, beatitudine, diuitiisque censetur. Recordemur uiduae Sareptanae, quae et suae et filiorum saluti, Eliae praetulit famem: ut in ipsa nocte moritura cum filio, superstitem hospitem relinqueret, malens uitam perdere, quam eleemosynam: et in pugillo farinae seminarium sibi messis Dominicae praeparauit. Farina seritur, et olei capsaces nascitur. In Iudaea frumenti est penuria. Granum enim tritici ibi mortuum fuerat, et in gentium uidua olei fluenta manabant. Legimus in Iudith (si cui tamen placet uolumen recipere) uiduam confectam ieiuniis, et habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum uirum, sed squalore corporis, sponsi quaerebat aduentum. Video armatam gladio manum, cruentam dexteram. Recognosco caput Holophernis de mediis hostibus reportatum. Vincit uiros femina, et castitas truncat libidinem: habituque repente mutato, ad uictrices sordes redit, omnibus saeculi cultibus mundiores. [54,17] 17 Quidam imperite et Deboram inter uiduas numerant, ducemque Barac, arbitrantur Deborae filium; cum aliud Scriptura commemoret. Nobis ad hoc nominabitur, quod Prophetissa fuerit, et in ordine Iudicum supputetur. Et quia dicere poterat: 'Quam dulcia gutturi meo eloquia tua: super mel et fauum ori meo. Apis nomen accepit, Scripturarum floribus pasta, Spiritus Sancti odore perfusa, et dulces ambrosiae succos prophetali ore componens. Noemi (quae nobiscum sonat g-parakeklehmeneh, quam interpretari possumus consolatam) marito et liberis peregre mortuis, pudicitiam reportauit in patriam; et hoc sustentata uiatico nurum Moabitidem tenuit; ut illud Isaiae uaticinium compleretur: Emitte agnum Domine dominatorem terrae de petra deserti, ad montem filiae Sion'. Venio ad Viduam de Euangelio, uiduam pauperculam, omni Israelitico populo ditiorem, quae accipiens granum sinapis, et mittens fermentum in farinae satis tribus; Patris et Filii confessionem, Spiritus Sancti gratia temperauit, et duo minuta misit in Gazophylacium. Quidquid habere poterat in substantia sua, uniuersasque diuitias in utroque fidei suae obtulit Testamento. Haec sunt duo Seraphim ter glorificantia Trinitatem, et in thesauros Ecclesiae condita. Unde et forcipe utriusque Testamenti, ardens carbo comprehensus, purgat labia peccatoris. [54,18] 18 Quid uetera repetam, et uirtutes feminarum de libris proferam, cum possis multas ante oculos tibi proponere in Urbe qua uiuis, quarum imitari exemplum debeas? Et ne uidear adulatione per singulas currere, sufficit tibi sancta Marcella, quae respondens generi suo, aliquid nobis de Euangelio retulit. Anna septem annis a uirginitate sua uixerat cum marito, ista septem mensibus. Illa Christi exspectabat aduentum: ista tenet, quem illa susceperat. Illa uagientem canebat : ista praedicat triumphantem. Illa loquebatur de eo omnibus, qui expectabant redemptionem Israel : haec cum redemptis gentibus clamitat: 'Frater non redimit, redimet homo'. et de alio Psalmo, 'Homo natus est in ea, et ipse fundauit eam altissimus'. Scio me ante hoc ferme biennium, edidisse libros contra Iouinianum, quibus uenientes e contrario quaestiones, ubi Apostolus concedit secunda matrimonia, Scripturarum auctoritate contriui. Et non est necesse eadem ex integro scribere, cum possis inde quae scripta sunt mutuari. Hoc tantum, ne modum egrediar epistulae, admonitam te uolo: COGITA quotidie, te esse morituram, et nunquam de secundis nuptiis cogitabis.