[123,0] EPISTOLA CXXIII. AD AGERUCHIAM. [123,1] 1 In uetere uia, nouam semitam quaerimus, et in antiqua detritaque materia, rudem artis excogitamus elegantiam, ut nec eadem sint, et eadem sint. Unum iter, et perueniendi quo cupias, multa compendia. Saepe ad uiduas scripsimus, et in exhortationem eadum multa de Scripturis sanctis exempla repetentes, uarios testimoniorum flores in unam pudicitiae coronam texuimus. Nunc ad Ageruchiam nobis sermo est, quae quodam uaticinio futurorum, ac Dei praesidentis auxilio, nomen accepit. Quam auiae, matris, amitaeque, probatarum in Christo feminarum, nobilis turba circumstat. Quarum auia Metronia, per quadraginta annos uidua perseuerans, Annam nobis filiam Phanuelis de Euangelio retulit. Benigna, mater quartum, et decimum uiduitatis implens annum, centenario uirginum choro cingitur. Soror Celerini, patris Ageruchiae, qui paruulam nutriuit infantem, et in suo natam suscepit gremio, per annos uiginti mariti solatio destituta, erudit neptem; docens quod a matre didicit. [123,2] 2 Haec breui sermone perstrinxi, ut ostendam adolescentulam meam non praestare monogamiam generi suo, sed reddere: nec tam laudandam esse, si tribuat, quam omnibus execrandam, si negare tentauerit: praesertim cum posthumus eius Simplicius nomen patris referat, et nulla sit excusatio desertae ac sine haeredibus domus; sub quorum patrocinio interdum sibi libido blanditur, ut quod propter intemperantiam suam faciunt, uideantur facere desiderio liberorum. Sed quid ego quasi ad retrectantem loquor, cum audiam eam multos Palatii procos, Ecclesiae uitare praesidio, quos certatim diabolus inflammat, ut uiduae nostrae castitatem probent, quam et nobilitas, et forma, et aetas, et opes faciunt cunctis appetibilem: ut quanto plura sunt, quae impugnant pudicitiam, tanto uictricis maiora sint praemia? [123,3] 3 Et quia nobis de portu egredientibus, quasi quidam scopulus opponitur, ne possimus ad pelagi tuta decurrere, et Apostoli Pauli scribentis ad Timotheum profertur auctoritas, in qua de uiduis disputans ait: Volo autem iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare aduersario, maledicti gratia. Iam enim quaedam abierunt retro post Satanam : oportet primum sensum tractare praecepti, et omnem loci huius continentiam discutere; atque ita Apostolicis uestigiis insistentem, ne transuersum quidem, ut dici solet, unguem in partem alteram declinare. Supra scripserat qualis uidua esse deberet: Unius uiri uxor, quae liberos educauit, quae in bonis operibus habuit testimonium, suae tribulatis de sua substantiola subministrauit; cuius spes Deus est, et quae permanet in obsecratione, et orationibus nocte ac die. Post quae iungit contraria: Quae autem iu deliciis est, uiuens mortua est. Statimque infert, ut discipulum suum muniat omni arte doctrinae: Adolescentiores autem uiduas deuita, quae cum lasciuierint in Christo, nubere uolunt: habentes damnationem quod primam fidem irritam fecerunt . Propter has igitur, quae fornicatae sunt in iniuriam uiri sui Christi (hoc enim g-katastrehniasohsi Graecus sermo significat) uult Apostolus alterum matrimonium, praeterens digamiam fornicationi: secundum indulgentiam duntaxat, non secundum imperium. [123,4] 4 Simulque singula testimonii uerba tractanda sunt. Volo, inquit, adolescentulas nubere. Cur quaeso? quia nolo adolescentulas fornicari. Procreare filios. Quam ob causam? ne metu partus ex adulterio, filios necare cogantur. Matresfamilias esse. Quare obsecro? quia multo tolerabilius est digamam esse, quam scortum, et secundum habere uirum, quam plures adulteros. In altero enim miseriarum consolatio, in altero poena peccati est. Sequitur: Nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia; in quo breui accinctoque praecepto, multa simul monita continentur. Ne propositum uiduae exquisitior cultus infamet. Ne oculorum nutibus, et hilaritate uultus, iuuenum post se greges trahat. Ne aliud uerbo, aliud habitu polliceatur, et conueniat ei uersiculus ille uulgatus: "Risit, et arbuto quiddam promisit ocello", Atque ut omnes nubendi causas breui sermone concluderet, cur hoc praecepisset, ostendit, dicens: Iam enim quaedam abierunt retro post Satanam. Ideo ergo secunda, et, si necesse est, tertia incontinentibus aperit matrimonia, ut a Satana abstrahat, ut magis mulierem qualicumque uiro iunctam faciat esse, quam diabolo. [123,5] Sed et ad Corinthios tale quid loquitur: Dico autem innuptis, et uiduis: bonum est illis, si sic permanserint, ut ego. Si autem non se continent, nubant: Melius enim est nubere, quam uri. Cur Apostole? Statim intulit, quia peius est uri. 5 Alioquin absolutum bonum est, et sine comparatione peioris, esse quod Apostolus est, id est, solutum, non ligatum; nec seruum, sed liberum; cogitantem ea quae Dei sunt, non ea quae uxoris. Et protinus in consequentibus: Mulier, inquit, alligata est uiro, quamdiu uir eius uiuit; quod si dormierit uir eius, libera est: cui uult nubat; tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit secundum consilium meum. Puto autem quod, et ego spiritum Dei habeam, et in hoc idem sensus est, quia idem spiritus; Diuersae Epistulae, sed unus auctor Epistularum. Viuente uiro, mulier alligata est; et mortuo, soluta. Ergo matrimonium uinculum est, et uiduitas solutio. Uxor alligata est uiro, et uir uxori alligatus est: in tantum, ut sui corporis non habeant potestatem, et alterutrum debitum reddant. Nec possint habere pudicitiae libertatem, qui seruiunt dominatui nuptiarum. Quodque addidit, tantum in Domino, amputat Ethnicorum coniugia, de quibus in alio loco dixerat: "Nolite iugum ducere cum infidelibus". Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas lucis cum tenebris? Quae conuentio Christi cum Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Qui consensus templo Dei cum idolis? Ne scilicet aremus in boue, et asino : ne tunica nuptialis, uario sit texta subtegmine. Extemploque tollit quod concesserat, et quasi poeniteat cum sententiae suae, retrahit: Beatior erit, si sic permanserit; suique hoc magis dicit esse consilii. Quod ne contemnatur ut hominis: Spiritus Sancti auctoritate confirmat, ut non indulgens homo fragilitati carnis humanae; sed in Apostolo Spiritus Sanctus praecipiens audiatur. [123,6] Nec sibi in eo annorum puellarium debet uidua blandiri, quod non minus sexagenariam eligi praecipit. Neque enim innuptas, uel iuuenculas cogit, ut nubant, qui de nuptis quoque loquitur: Tempus breue est: Superest, ut, et qui habent uxores sic sint, quasi non habeant; sed de his uiduis disputat, quae suorum nutriuntur alimentis, quae filiorum, et nepotum ceruicibus imponuntur. Quibus imperat, ut discant domum suam colere, et remunerare parentes et sufficienter eis tribuere, ut non grauetur Ecclesia, et possit certis uiduis ministrare. De quibus scriptum est: Honora uiduas, quae uerae uiduae sunt, hoc est, quae omni suorum auxilio destitutae, quae manibus suis laborare non possunt, quas paupertas debilitat, aetasque conficit: quibus Deus spes est, et omne opus oratio. Ex quo datur intelligi, adolescentulas uiduas, exceptis his quas excusat infirmitas, uel suo labori, uel liberorum, et propinquorum ministerio delegari. Honor autem impraesentiarum, uel pro eleemosyna, uel pro munere accipitur, ut est illud, Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in uerbo, et doctrina. Et in Euangelio Dominus disserit mandatum Legis, in quo dicitur: Honora patrem tuum, et matrem tuam; non in uerborum sono, qui inopiam parentum, cassa potest adulatione frustrari, sed in uictus necessariis ministrandis debere intelligi. Iubente enim Domino, ut filii alerent parentes pauperes, et redderent beneficia senibus, quae paruuli acceperant, Scribae, et Pharisaei e contrario docebant filios, ut parentibus responderent: Corban, hoc est, donum, quod altari pollicitus sum, et in templi dona promisi, si tu a me acceperis cibos, uertetur in tuum refrigerium. Atque ita fiebat, ut egentibus patre, et matre, sacrificium offerrent filii, quod Sacerdotes Scribaeque consumerent. Si ergo Apostolus pauperes uiduas (eas tamen quae adolescentulae sunt, et nulla debilitate franguntur) cogit suis manibus laborare, ne grauetur Ecclesia, et possit anus uiduas sustentare; qua excusatione utetur, quae opibus mundi affluit, quae potest etiam aliis ministrare, et de iniquo mammona sibi facere amicos, qui possint eam in aeterna tabernacula recipere? Simulque considera, quod uidua non eligatur nisi unius uiri uxor: et nos putamus Sacerdotum hoc tantum esse priuilegium, ut non admittatur ad altare, nisi qui unam habuerit uxorem. Non solum enim ab officio Sacerdotii digamus excluditur; sed et ab eleemosyna Ecclesiae, dum indigna putatur stipe, quae ad secunda coniugia deuoluta est. Quanquam lege Sacerdotali teneatur, et laicus, qui talem praebere se debet, ut possit eligi in Sacerdotium. Non enim eligitur, si digamus fuerit. Porro eliguntur ex laicis sacerdotes. Ergo et laicus tenetur mandato, per quod ad sacerdotium peruenitur. [123,7] 7 Aliud est quod uult Apostolus: aliud quod cogitur uelle. Ut concedat secunda matrimonia meae est incontinentiae, non illius uoluntatis. Vult omnes esse sicut seipsum, et ea cogitare quae Dei sunt, et solutos nequaquam ultra alligari. Sed si labentes, per incontinentiam ad barathrum stupri uiderit peruenire; digamiae porrigit manum, ut cum una magis, quam cum pluribus uolutentur. Quod nequaquam ut amare dictum, et contra Apostoli regulam, secundus nuptiator exaudiat. Duae enim sunt Apostoli uoluntates: una qua praecepit, Dico autem innuptis, et uiduis: bonum est illis si sic permanserint, sicut et ego. Altera qua indulget: Si autem non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. Primum quid uelit: deinde quid cogatur uelle, demonstrat. Vult nos permanere post nuptias, sicut seipsum: et propositae beatitudinis Apostolicum ponit exemplum. Sin autem nos uiderit nolle quod ipse uult, incontinentiae nostrae tribuit indulgentiam. Quam e duabus eligimus uoluntatem, quod magis uult, et quod per se bonum est: an quod mali comparatione fit leuius, et quodam modo nec bonum est, quia praefertur malo? Ergo si eligimus, quod Apostolus non uult, sed uelle compellitur, imo acquiescit deteriora cupientibus, non Apostoli, sed nostram facimus uoluntatem [123,8] Legimus in ueteri Testamento : Semel maritatas filias Sacerdotum, si uiduae fuerint, uesci debere de sacerdotalibus cibis: mortuisque sicut patri, et matri sic exhibendum inferiarum officium. Sin autem alios uiros acceperint, alienas eas, et a patre, et a sacrificis fieri, et inter externas debere deputari. 8 Quod quidem obseruat, et gentilitas, in condemnationem nostri, si hoc non exhibeat ueritas Christo, quod tribuit mendacium diabolo; qui et castitatem reperit perditricem. Hierophanta apud Athenas eiurat uirum, et aeterna debilitate fit castus. Flamen unius uxoris ad sacerdotium admittitur. Flaminea quoque unius mariti eligitur uxor. Ad tauri Aegyptii sacra semel maritus assumitur. Ut omittam uirgines Vestae, et Apollinis, Iunonisque Achiuae, et Dianae ac Mineruae, quae perpetua sacerdotii uirginitate marcescunt. Stringam breuiter reginam Carthaginis, quae magis ardere uoluit, quam Hiarbae regi nubere: et Hasdrubalis uxorem, quae apprehensis utraque manu liberis, in subiectum se praecipitauit incendium, ne pudicitiae damna sentiret: et Lucretiam, quae amissa gloria castitatis, noluit pollutae conscientiae superuiuere. Ac ne multa longo sermone contexam, quae potes de primo contra Iouinianum uolumine ad aedificationem tuam sumere, unum tantum, quod in patria tua gestum est, repetam; ut scias pudicitiam etiam barbaris ac feris, et sanguinariis gentibus esse uenerabilem. Gens Theutonum ex ultimis Oceani atque Germaniae profecta littoribus, omnes Gallias inundauit; saepiusque caesis Romanis exercitibus, apud Aquas Sextias Mario pugnante, superata est. Quorum trecentae matronae, cum aliis se uiris captiuitatis conditione tradendas esse didicissent, primum Consulem deprecatae sunt, ut templo Cereris ac Veneris in seruitium traderentur. Quod cum non impetrarent, submouente eas lictore, paruulis caesis liberis, mane mortuae sunt repertae, suffocatis laqueo faucibus, et mutuis complexibus se tenentes. [123,9] 9 Quod igitur barbarae castitati non potuit inferre captiuitas, hoc matrona nobilis faciet? et experietur alterum uirum, quae priorem aut bonum perdidit, aut malum experta est, ut rursum contra iudicium Dei facere nitatur? Quid si statim secundum perdiderit, sortietur et tertium? et si ille dormierit, in quartum quintumque procedet, ut nihil sit quo a meretricibus differat? Omni ratione uiduae prouidendum est, ne castitatis primos excedat limites. Quos si excesserit, et uerecundiam ruperit matronalem, in omnem debacchabitur luxuriam, ita ut Prophetam mereatur audire dicentem: Facies meretricis facta est tibi: Impudorata es tu. Quid igitur? Damnamus secunda matrimonia? Minime; sed prima laudamus. Abiicimus de Ecclesia digamos? Absit: sed monogamos ad continentiam prouocamus. In Arca Noe non solum munda, sed et immunda fuerunt animalia. Habuit homines, habuit et serpentes. In domo quoque magna, uasa diuersa sunt; alia in honorem, alia in contumeliam. Est crater ad bibendum; est et matula ad secretiora naturae. Nam cum in semente terrae bonae, centesimum, et sexagesimum, et trigesimum fructum Euangelia doceant; et centenarius pro uirginitatis corona, primum gradum teneat; sexagenarius pro labore uiduarum, in secundo sit numero; tricenarius foedera nuptiarum, ipsa digitorum coniunctione testetur, digamia in quo erit numero? Imo extra numerum. Certe in bona terra non oritur, sed in uepribus, et spinetis uulpium, quae Herodi impiissimo comparantur, ut in eo se putet esse laudabilem, si scortis melior sit: si publicarum libidinum uictimas superet, si uni sit prostituta, non pluribus. [123,10] 10 Rem dicturus sum incredibilem, sed multorum testimoniis approbatam. Ante annos plurimos, cum in chartis Ecclesiasticis iuuarem Damasum Romanae urbis Episcopum, et Orientis atque Occidentis Synodicis consultationibus responderem, uidi duo inter se paria, uilissimorum e plebe hominum comparata, unum qui uiginti sepelisset uxores, alteram quae uicesimum secundum habuisset maritum, extremo sibi, ut ipsi putabant, matrimonio copulatos. Summa omnium exspectatio uirorum pariter ac feminarum, post tantas rudes quis quem prius efferret. Vicit maritus, et totius urbis populo confluente, coronatus, et palmam tenens, adoreamque per singulos sibi acclamantes, uxoris multinubae feretrum praecedebat. Quid dicemus tali mulieri? Nempe illud, quod Dominus Samaritanae: Viginti duos habuisti maritos, et iste a quo nunc sepeliris, non est tuus. [123,11] 11 Itaque obsecro te, religiosa in Christo filia, ut testimonia ista non noueris, quibus incontinentibus et miseris subuenitur; sed illa potius lectites, quibus pudicitia coronatur. Sufficit tibi quod primum perdidisti uirginitatis gradum, et per tertium uenisti ad secundum, id est, per officium coniugale, ad uiduitatis continentiam. Extrema, imo abiecta ne cogites: nec aliena et longe posita exempla perquiras. Habes auiam, matrem, et amitam, quarum tibi abundans imitatio atque doctrina, et praecepta uiuendi, norma uirtutum est. Si enim multae in coniugio, uiuentibus adhuc uiris, intelligunt illud Apostoli: Omnia licent, sed non omnia expediunt, et castrant se propter regna coelorum, uel a secunda natiuitate post lauacrum ex consensu, uel post nuptias ex ardore fidei; cur uidua quae iudicio Dei, uirum habere desiit, non illud laetabunda congeminet, Dominus dedit, Dominus abstulit; et oblatam occasionem arripiat libertatis, ut sui corporis habeat potestatem, nec rursum ancilla fiat hominis? Et certe multo laboriosius est, non frui eo quod habeas, quam desiderare quod amiseris. Unde et uirginitas in eo facilior est, quod carnis incentiua non nouit: et uiduitas in eo sollicitior, quod praeteritas animo recolit uoluptates: MAXIME SI SE uirum putet perdidisse, non praemisisse: quorum alterum doloris, alterum gaudii est. [123,12] 12 Primi hominis creatura nos doceat, plures nuptias refutare. Unus Adam, et una Eua, imo una ex eo costa separatur in feminam. Rursumque quod diuisum fuerat, nuptiis copulatur, dicente Scriptura: Erunt duo in carnem unam; non in duas, nec in tres. Propter quod relinquet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae; certe non uxoribus. Quod testimonium Paulus edisserens, ad Christum refert, et ad Ecclesiam; ut primus Adam in carne, et secundus in spiritu monogamus sit. Sit una Eua mater cunctorum uiuentium, et una Ecclesia parens omnium Christianorum. Sicut illam maledictus Lamech in duas diuisit uxores, sic hanc haeretici in plures Ecclesias lacerant, quae iuxta Apocalypsim Ioannis, synagogae magis diaboli appellandae sunt, quam Christi conciliabula. Legimus in Carminum libro, Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentulae, quarum non est numerus. Una est columba mea, perfecta mea: una est matri suae, electa genitrici suae. Ad quam scribit idem Ioannes Epistulam, Senior, Electae dominae, et filiis eius. Sed et in Arcam quam Petrus Apostolus sub typo interpretatur Ecclesiae, Noe cum tribus filiis, singulas, non binas uxores introduxit. Etiam de immundis animalibus bina sumuntur, masculus, et femina: ut ne in bestiis quidem, serpentibusque, crocodilis, ac lacertis, digamia habeat locum. Quod si de mundis septena ponuntur, id est, imparia: et in hoc uirginitatis ac pudicitiae palma monstratur. Egressus enim de Arca Noe, Deo uictimas immolauit: non utique de pari, sed de impari numero, quia alterum foetibus atque coniugio, alterum sacrificio praeparatum est. [123,13] 13 At Patriarchae non singulas habuerunt uxores, imo et concubinas habuere plurimas. Et, ne hoc parum sit, Dauid multas, et Salomon habuit innumerabiles. Iudas ad Thamar, quasi ad scortum ingreditur. Et iuxta occidentem litteram, Osee Propheta non solum meretrici, sed etiam adulterae copulatur. Quod si et nobis iure conceditur, adhinniamus ad omnes feminas, et in exemplum Sodomae et Gomorrae, ab ultimo die deprehendamur uendentes, et ementes, nubentes, et nuptui tradentes, et tunc sit finis coniugii, quando terminus uitae. Quod et si post Diluuium, et ante Diluuium uiguit ista sententia: Crescite et multiplicamini, et replete terram, quid ad nos, in quos fines saeculorum decurrerunt, quibus dicitur: Tempus breue est : Et, Iam securis ad radices arborum posita est, quae siluam Legis, et nuptiarum Euangelica castitate succidat? Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Ieremias, captiuitate propinqua, uxorem prohibetur accipere. Ezechiel in Babylone, Mortua est, inquit, uxor mea; et apertum est os meum. Nec ducturus uxorem, nec ille qui duxerat, possunt in opere coniugali libere prophetare. Olim gloriae erat illum audire uersiculum: Filii tui sicut nouellae oliuarum, in circuitu mensae tuae; Et, Videas filios filiorum tuorum. Nunc de continentibus dicitur: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Et, Adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua. Tunc oculum pro oculo: nunc uerberanti maxillam, praebemus et alteram. Illo tempore bellatoribus dicebatur: Accingere gladio tuo super femur tuum, Potentissime; modo audit Petrus: Conde gladium tuum in uaginam. Qui enim gladio percutit, gladio morietur. Haec dicimus, non separantes Legem, et Euangelium, ut Marcion calumniatur; sed unum atque eumdem suscipientes Deum, qui pro uarietate temporum atque causarum principium, et finis; serit, ut metat; plantat, ut habeat quod succidat; iacit fundamentum, ut aedificationi, consummato saeculo, culmen imponat. Alioqui si ad sacramenta ueniamus, et futurorum typos, non nostro arbitrio, sed Apostolo disserente consideremus; Agar, et Sara, uel mons Sina, et Sion, duo Testamenta significant. Lia lippientibus oculis, et Rachel, quam Iacob amabat plurimum, Synagogam Ecclesiamque testantur. Unde et Anna prius sterilis, Fennenae ubertate foecundior est. Licet et monogamia nos in Isaac, et Rebecca praecesserit: cuius solius partus Domini reuelatio est. Nec ulla alia feminarum Deum per seipsam consuluit. Quid loquar de Thamar, quae Zaram, et Pharez geminos fudit infantes? In quorum natiuitate diuisa maceria, duos populos separauit: et ligata manus coccino, conscientiam Iudaeorum iam tunc Christi passione respersit. Ac de scorto prophetico, cuius similitudo uel Ecclesiam significat de gentibus congregatam: uel (quod ipsi loco magis conuenit) Synagogam primum assumptam de idololatris per Abraham, et Moysen: deinde post adulterium, et negationem Saluatoris, sedentem plurimo tempore sine altari, Sacerdotibus ac Prophetis, et uiri pristini consortium praestolantem; ut postquam subintrauerit plenitudo gentium, tunc omnis Israel saluus fiat. [123,14] 14 Quasi in breui tabella latissimos terrarum situs ostendere uolui, ut pergam ad alias quaestiunculas; quarum prima de Annae consilio est: Solane perpetua moerens carpere iuuenta? Nec dulces natos, Veneris nec praemia noris? Id cinerem, aut manes credis curare sepultos? Cui breuiter respondeat ipsa, quae passa est: Tu lacrymis euicta meis: tu prima furentem His, germana, malis oneras, atque obiicis hosti. Non licuit thalami expertem sine crimine uitam Degere more ferae, tales nec tangere curas. Non seruata fides cineri promissa Sichaei. Proponis mihi gaudia nuptiarum: ego tibi opponam pyram, gladium, et incendium. Non tantum boni est in nuptiis quod speramus, quantum mali, quod accidere potest, et timendum est. LIBIDO TRANSACTA semper sui relinquit poenitudinem: nunquam satiatur; et extincta reaccenditur. Usu crescit, et deficit: nec rationi paret, quae impetu ducitur. Sed dices: Amplae opes, et dispensatio rei familiaris egent auctoritate uiri. Scilicet perierunt domus coelibum, et nisi cum seruulis tuis ipsa seruieris, familiae tuae imperare non poteris. Auia tua, mater et amita, nonne auctoritatis pristinae, honorisque maioris sunt, dum eas, et tota prouincia, et Ecclesiarum principes suspiciunt? Ergo milites, et peregrinantes, sine uxoribus sua hospitiola non regunt, et nec inuitant ad conuiuia, nec inuitantur? Quasi non possis probatae aetatis habere famulos, uel libertos, in quorum nutrita es manibus; qui praesint domui, ad publicum respondeant, tributa persoluant; qui te suspiciant, ut patronam, diligant, ut alumnam, uenerentur, ut sanctam. Quaere primum regnum Dei, et haec omnia adiicientur tibi. Si de ueste cogitaueris, lilia tibi de Euangelio proponuntur. Si de cibo, remitteris ad aues, quae non serunt, neque metunt, et Pater tuus coelestis pascit illas. Quantae uirgines et uiduae absque ulla sorde rumoris, suam substantiolam gubernarunt? [123,15] 15 Caue ne iungaris adolescentulis: ne his adhaereas, propter quas Apostolus concedit secunda matrimonia, et sustineas in media tranquillitate naufragium. Si Timotheo dicitur: Adolescentiores uiduas deuita: Et iterum: Ama anus, ut matres: adolescentulas, ut sorores cum omni castitate; quare tu me commonentem non audias? Fuge personas, in quibus potest malae conuersationis esse suspicio, nec paratum habeas illud e triuio: Sufficit mihi conscientia mea: non curo quid de me loquantur homines. Et certe Apostolus prouidebat bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus, ne per illum nomen Dei blasphemaretur in gentibus. Habebat utique potestatem sororem mulierem circumducendi, sed nolebat se iudicari ab infideli conscientia. Et cum posset de Euangelio uiuere, diebus ac noctibus laborabat manibus suis, ne quem grauaret credentium. Si scandalizat, inquit, esca fratrem, in aeternum carnem non manducabo. Dicamus et nos: Si scandalizat soror, uel frater, non unum, et alterum, sed totam Ecclesiam; nec sororem uidebo, nec fratrem. Melius est rem familiarem minui, quam salutem animae perire. Melius est amittere, quod uelimus, nolimus, aliquando periturum est. Melius est sponte dimittere; quam id amittere, pro quo omnia dimittenda sunt. Quis nostrum, non dicam cubitum, quod enorme est; sed unius unciolae decimam partem adiicere potest ad staturam suam? et solliciti sumus quid manducemus, aut quid bibamus? Ne cogitemus ergo de crastino: Sufficit diei malitia sua. Iacob fratrem fugiens, magnis in patris domo diuitiis derelictis, nudus pergit in Mesopotamiam; et ut nobis fortitudinis suae praeberet exemplum, lapide capiti supposito, uidit scalam ad coelum usque subrectam, et Dominum innitentem super eam: per quam ascendebant Angeli et descendebant; ut nec peccator desperet salutem, nec iustus in sua uirtute securus sit. Atque, ut multa praeteream (neque enim tempus est, ut assumpti testimonii omnia edisseram) post annos uiginti diues dominus, et pater ditior, qui dudum Iordanem in baculo transierat, cum tribus turmis gregum in patriam reuertitur. Apostoli toto orbe peregrini, non aes in zona, non uirgam in manu, non caligas habuere in pedibus, et tamen dicere poterant: Nihil habentes, et omnia possidentes. Et, aurum et argentum non est nobis, quod autem habemus, hoc tibi damus: in nomine Iesu Christi Nazareni, surge, et ambula. Non enim erant diuitiarum sarcina praegrauati. Et ideo stantes cum Elia in foramine petrae, per angustias acus transire poterant, et posteriora Domini contemplari. Nos uero ardemus auaritia, et contra pecunias disputantes, auro sinum expandimus; nihilque nobis satis est. Et illud, quod de Megarensibus dicitur, iure miseris coaptari potest: Aedificant quasi semper uicturi: uiuunt quasi altera die morituri. Et haec facimus, quia Domini uerbis non credimus; et quia aetas optata cunctis non uiciniam mortis, quae debetur mortalibus lege naturae; sed cassa spe, annorum nobis spatia pollicetur. Nemo enim tam fractis uiribus, et sic decrepitae senectutis est, ut non putet se unum adhuc annum esse uicturum. Unde subrepit obliuio conditionis suae, ut terrenum animal, et iam iamque soluendum, erigatur in superbiam, et animo coelum teneat. [123,16] 16 Verum quid ago? Fracta naui de mercibus disputo. Qui tenebat, de medio fit, et non intelligimus Antichristum appropinquare, quem Dominus Iesus Christus interficiet spiritu oris sui. Vae praegnantibus, et nutrientibus in illa die ; quorum utrumque de fructibus nuptiarum est. Praesentium miseriarum pauca percurram. Quod rari hucusque residemus, non nostri meriti, sed Domini misericordiae est. Innumerabiles et ferocissimae nationes uniuersas Gallias occuparunt. Quidquid inter Alpes et Pyrenaeum est, quod Oceano et Rheno includitur, Quadus, Wandalus, Sarmata, Halani, Gipedes, Heruli, Saxones, Burgundiones, Alemani, et, o lugenda respublica! hostes Pannonii uastarunt. Etenim Assur uenit cum illis. Moguntiacum, nobilis quondam ciuitas, capta atque subuersa est, et in Ecclesia multa hominum millia trucidata. Vangiones longa obsidione deleti. Remorum urbs praepotens, Ambiani, Attrebatae, extremique hominum Morini, Tornacus, Nemetae, Argentoratus, translatae in Germaniam. Aquitaniae, Nouemque populorum, Lugdunensis, et Narbonensis prouinciae, praeter paucas urbes populata sunt cuncta. Quas et ipsas foris gladius, intus uastat fames. Non possum absque lacrymis Tolosae facere mentionem, quae ut hucusque non rueret, sancti Episcopi Exuperii merita praestiterunt. Ipsae Hispaniae iam iamque periturae, quotidie contremiscunt, recordantes irruptionis Cimbricae, et quidquid alii semel passi sunt, illae semper timore patiuntur. [123,17] 17 Caetera taceo, ne uidear de Dei desperare clementia. Olim a mari Pontico usque ad Alpes Iulias, non erant nostra, quae nostra sunt. Et per annos triginta fracto Danubii limite, in mediis Romani imperii regionibus pugnabatur. Aruerunt uetustate lacrymae. Praeter paucos senes, omnes in captiuitate et obsidione generati, non desiderabant, quam non nouerant libertatem. Quis hoc credet? quae digno sermone historiae comprehendent? Romam in gremio suo, non pro gloria, sed pro salute pugnare? imo ne pugnare quidem, sed auro et cuncta supellectile uitam redimere? Quod non uitio Principum, qui uel religiosissimi sunt, sed scelere semibarbari accidit proditoris, qui nostris contra nos opibus armauit inimicos. Aeterno quondam dedecore Romanum laborabat imperium, quod Gallis cuncta uastantibus, fusoque apud Alliam exercitu, Romam Brennus intrauit. Nec pristinam poterat abolere ignominiam, donec et Gallias, genitale Gallorum solum, et Gallograeciam, in qua consederant Orientis Occidentisque uictores, suo imperio subiugasset. Hannibal, de Hispaniae finibus orta tempestas, cum uastasset Italiam, uidit urbem, nec ausus est obsidere. Pyrrhum tanta tenuit Romani nominis reuerentia, ut deletis omnibus, e propinquo recederet loco: nec audebat uictor aspicere, quam regum didicerat ciuitatem. Et tamen pro hac iniuria (non enim dicam superbia) quae bonos exitus habuit, alter toto orbe fugitiuus, tandem Bithyniae mortem ueneno reperit; alter reuersus in patriam, in suo regno occubuit; et utriusque prouinciae populi Romani uectigales sunt. Nunc ut omnia prospero fine eueniant, praeter nostra quae amisimus, non habemus quod uictis hostibus auferamus. Potentiam Romanae urbis, ardens Poeta describens, ait: "Quid satis est, si Roma parum est". Quod nos alio mutemus elogio: "Quid saluum est, si Roma perit?" Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, Ferrea uox, omnes captorum dicere poenas, Omnia caesorum percurrere nomina possim. Et haec ipsa quae dixi, periculosa sunt, tam loquentibus, quam audientibus, ut ne gemitus quidem liber sit, nolentibus, imo nec audentibus nobis flere quae patimur. [123,18] 18 Responde mihi, carissima in Christo filia, inter ista nuptura es? quem acceptura uirum, cedo? fugiturum, an pugnaturum? Quid utrumque sequatur intelligis. Et pro Fescennino carmine terribilis tibi rauco sonitu buccina concrepabit: ut quas habes pronubas, habeas forte lugentes. Aut quibus deliciis affluas, quae possessionum tuarum redditus perdidisti; quae obsessam familiolam tuam, morbo et fame cernis contabescere? Sed absit, ut de te talia sentiam, ut sinistrum quippiam suspicer de ea, quae suam Domino animam consecrauit. Non tam tibi, quam sub tuo nomine aliis sum locutus: quae otiosae et curiosae, atque uerbosae domos circumeunt matronarum: quarum Deus uenter est, et gloria in confusione earum, quae nihil aliud de Scripturis, nisi digamiae praecepta nouerunt; quae in alieno corpore, sua desideria consolantur, ut quod ipsae fecerint, alias facere uideant, et malarum societate palpentur. Quarum cum impudentiam et propositiones, Apostolicarum sententiarum interpretatione contriueris, legito quomodo tibi in uiduitate seruanda uiuendum sit, librum ad Eustochium de Virginitate seruanda, et alios ad Furiam, atque Saluinam, quarum altera Probi quondam consulis nurus, altera Gildonis, qui Africam tenuit, filia est. Hic libellus de Monogamia sub nomine tuo, titulum possidebit.