[120,0] EPISTOLA CXX. AD HEDIBIAM. CAPITULA XII. QUAESTIONUM HEDIBIAE AD S. HIERONYMUM. PRAEFATIO - Ignota uultu, fidei mihi ardore notissima es. Et de extremis Galliae finibus in Bethleemitico rure latitantem, ad respondendum prouocas, de sanctarum quaestiunculis Scripturarum, per hominem Dei, filium meum Apodemium, Commonitoriolum dirigens; quasi uero non habeas, in tua prouincia disertos uiros, et in Lege Dei perfectos: nisi forte experimentum magis nostri, quam doctrinam flagitas, et uis scire, quid de his quae ab aliis audisti, nos quoque sentiamus. Maiores tui Patera, atque Delphidius, quorum alter antequam ego nascerer, Rhetoricam Romae docuit: alter me iam adolescentulo omnes Gallias prosa uersuque, suo illustrauit ingenio, iam dormientes et taciti me iure reprehendunt, quod audeam ad stirpem generis sui quippiam mussitare: licet concedens eis eloquentiae magnitudinem, et doctrinam saecularium litterarum, merito subtraham scientiam Legis Dei, quam nemo accipere potest, nisi ei data fuerit a Patre luminum, qui illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, et stat medius credentium, qui in nomine eius fuerint congregati. Unde libere profiteor (nec dictum superbe pertimesco) me scribere tibi non in doctis humanae sapientiae uerbis, quam Deus destructurus est; sed in uerbis fidei, spiritualibus spiritualia comparantem : ut abyssus ueteris Testamenti inuocet abyssum Euangelicam, in uoce cataractarum, id est, Prophetarum et Apostolorum suorum, et ueritas Domini perueniat usque ad nubes, quibus mandatum est, ne super incredulum Israel imbrem pluerent; sed ut rigarent arua gentilium, et torrentem spinarum, ac mare mortuum dulcorarent. Ora igitur, ut uerus Elisaeus steriles in me et mortuas aquas uiuificet, et Apostolorum sale, quibus dixerat "Vos estis sal terrae", meum olusculum condiat, quia omne sacrificium quod absque sale est, Domino non offertur. Nec fulgore saecularis eloquentiae delecteris, quam uidit Iesus quasi fulgur cadentem de coelo : sed potius eum respice, qui non habet decorem nec speciem: homo in plagis positus et sciens ferre infirmitatem; et quidquid ad proposita respondero, scias me non confidentia respondisse sermonis; sed eius fide, qui pollicitus est: "Aperi os tuum, et ego implebo illud". [120,1] CAPUT PRIMUM. Interrogas, quomodo perfectus esse quis possit, et quomodo uiuere debeat uidua, quae sine liberis derelicta est. Hoc idem in Euangelio Legis Doctor interrogat: Magister, quid faciens uitam aeternam possidebo? Cui respondit Dominus: Mandata nosti? Dicit ille, Quae? Iesus autem dixit: Non homicidium facies, non adulterium, non furtum, non falsum dices testimonium: honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum sicut teipsum. Et illo dicente: Haec omnia feci, Dominus intulit: Unum tibi deest. Si uis esse perfectus, uade, et uende omnia quae habes, et da pauperibus: et ueni sequere me. Itaque et ego tibi Domini nostri respondebo sermonibus: Si uis esse perfecta, et tollere crucem tuam, et sequi Dominum Saluatorem, et imitari Petrum dicentem: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te ; uade et uende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere Saluatorem. Non dixit, da filiis, da fratribus, da propinquis, quos etiamsi haberes, iure his Dominus praeferretur: sed, da pauperibus: imo da Christo, qui in pauperibus pascitur: qui cum diues esset, pro nobis pauper factus est; qui loquitur in tricesimo nono Psalmo: Ego autem mendicus sum et pauper, et Dominus sollicitus est pro me. Statimque quadragesimi Psalmi de eo exordium est: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Intelligentia opus est, ut post intelligentiae beatitudinem, sciatur qui sit egenus et pauper. Non utique ille qui mendicitate, et squalore coopertus est, et tamen non recedit a uitiis; sed de quibus Apostolus loquitur: Tantum ut pauperum memores essemus. Ob quorum refrigeria laborabant Paulus et Barnabas in Ecclesiis gentium, ut collectae fierent per primam sabbati, et hanc ipsam oblationem, non per alios, sed per se deferre festinant his, qui suas pro Christo amisere substantias, qui persecutiones passi sunt, qui dixerunt patri suo et matri, uxoribus et liberis: Non nouimus uos. Hi impleuerunt uoluntatem Patris, et audierunt dicentem Dominum Saluatorem, Mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt uoluntatem Patris mei. Et haec dicimus, non quod in pauperes Iudaeos, siue gentiles, et omnino cuiuslibet gentis sint pauperes, prohibeamus faciendam eleemosynam; sed quod Christianos et credentes pauperes incredulis praeferamus, et inter ipsos Christianos sit multa diuersitas, utrum peccator, an sanctus sit. Unde et Apostolus passim in omnes misericordiam probans, infert: Maxime in domesticos fidei. Domesticus fidei est, qui eadem tibi religione coniungitur, quem a consortio fraternitatis peccata non separant. Quod si de inimicis quoque nobis praecipitur, ut si esurierint, demus eis cibum, si sitierint, demus eis potum: et haec facientes congregemus carbones super caput eorum; quanto magis de his, qui non sunt inimici, et qui Christiani sunt, atque Sancti? Neque uero hoc quod dicitur, Hoc enim faciens, carbones ignis congregabis super caput eius, in malam partem accipiendum est, sed in bonam. Quando enim inimicis nostris praebemus beneficia, malitiam eorum nostra bonitate superamus, et mollimus duritiam, iratumque animum, ad mollitiem et beneuolentiam flectimus; atque ita congregamus carbones super capita eorum, de quibus scriptum est: Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis; ut quomodo de altari a Seraphim carbo sublatus, Prophetae labia purgauit; ita et inimicorum nostrorum peccata purgentur, et uincamus in bono malum, et benedicamus maledicentibus: et imitemur Patrem nostrum, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Igitur et tu, quia paucos non habes filios, plurimos fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula. Pulchre dixit de iniquo; omnes enim diuitiae de iniquitate descendunt, et nisi alter perdiderit, alter non potest inuenire. Unde et illa uulgata sententia mihi uidetur esse uerissima. Diues autem iniquus, aut iniqui haeres. Quod cum legis doctor audisset, et ferre non posset, quia habebat diuitias multas, conuersus Dominus ad discipulos, ait: Quam difficile, qui diuites sunt, intrare possunt in regna coelorum. Non dixit, impossibile; sed difficile: licet exemplum posuerit impossibilitatis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam diuitem intrare in regnum Dei. Hoc autem non tam difficile est, quam impossibile. Nunquam enim fieri potest, ut camelus transeat per foramen acus. Nunquam igitur diues intrare poterit in regna coelorum. Sed camelus tortuosus, et curuus est, et graui sarcina praegrauatur. Et nos ergo, quando prauas ingredimur semitas, et rectam Domini uiam dimittimus, et oneramur mundi diuitiis, siue pondere delictorum, regnum Dei ingredi non ualemus. Quod si deponamus grauissimam sarcinam, et assumamus nobis pennas columbae, uolabimus, et requiescemus, et dicetur nobis: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in pallore auri. Dorsum nostrum, quod prius informe erat, et graui sarcina premebatur, habeat nitorem auri, quod interpretatur in sensu, et alas deargentatas, quae intelliguntur eloquia Scripturarum, et regnum Dei intrare poterimus. Dicunt Apostoli se omnia, quae sua fuerant dimisisse, et mercedem pro hac uirtute audacter exposcunt. Quibus respondit Dominus: Omnis, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et uitam aeternam possidebit. O quanta beatitudo, pro paruis magna recipere, aeterna pro breuibus, pro morituris semper uiuentia, et habere Dominum debitorem. Si qua autem uidua habet liberos, et maxime si nobilis familiae est, egentes filios non dimittat, sed ex aequalitate eos amet, et ut meminerit primum animae suae, et ipsam putet esse de filiis, et partiatur potius cum liberis, quam omnia filiis derelinquat; imo Christum liberorum suorum faciat cohaeredem. Respondebis, difficile est, durum est, et contra naturam. Sed Dominum audies tibi respondentem: Qui potest capere, capiat. Et si uis esse perfecta, non tibi iugum necessitatis imponit, sed potestati tuae liberum concedit arbitrium. Vis esse perfecta, et in primo stare fastigio dignitatis, fac quod fecerunt Apostoli, uende omnia, quae habes, et da pauperibus, et sequere Saluatorem, nudam, solamque crucem, nuda sequaris et sola. Non uis esse perfecta, sed secundum uis tenere gradum uirtutis, dimitte omnia quaecumque habes, da filiis, da propinquis. [823] Nemo te reprehendit, si inferiora secteris, dummodo illam scias tibi iure praelatam, quae elegerit prima. Dices, hoc Apostolorum est, et uirorum: mulierem autem nobilem non posse omnia uendere, quae multis adiumentis huius uitae indigeat. Audi igitur Apostolum commonentem: Non ut aliis refrigerium, uobis autem tribulatio: sed ex aequalitate, uestra abundantia, illorum sustentet inopiam; ut et illorum abundantia uestrae inopiae sit supplementum. Unde inquit Dominus: Qui habet duas tunicas, det alteram non habenti. Quid si Scythiae frigora sint, et Alpinae niues, quae non duabus, et tribus tunicis, sed uix pecudum pellibus repelluntur? Quidquid ergo corpori nostro sufficere potest, et humanae succurrere imbecillitati, quos nudos natura profudit, hoc una appellanda est tunica; et quidquid in praesentibus alimentis necessarium est, hoc unius diei uictus appellatur. Unde praeceptum est: Non cogitetis de crastino, hoc est de futuro tempore. Et Apostolus, Habentes, inquit, uictum, et uestitum, his contenti simus. Si plus habes, quam tibi ad uictum uestitumque necessarium est, illud eroga, et in illo debitricem esse te noueris. Ananias et Sapphira Apostoli meruere sententiam, quia sua timide reseruarunt. Ergone, inquies, puniendus est, qui sua non dederit? Minime. Ideo puniti sunt, quia mentiri uoluerunt Spiritui Sancto, et reseruantes necessaria uictui suo, quasi perfecte saeculo renuntiantes, uanam gloriam sectabantur. Alioqui licet libere uel dare, uel non dare. Quanquam ei, qui cupiat esse perfectus, praesens paupertas futuris diuitiis compensanda sit. Quomodo autem uidua uiuere debeat, breui sermone comprehendit Apostolus, dicens: Vidua, quae in deliciis est, uiuens mortua est; et nos in duobus libellis, quos ad Furiam, et Saluinam scripsimus, plenius dictum putamus. [120,2] CAPUT II. Quomodo accipiendum sit illud Saluatoris apud Matthaeum: Dico autem uobis: Non bibam amodo de hoc genimine uitis, usque in diem illum, quo bibam illud nouum uobiscum in regno Patris mei. Ex hoc loco quidam mille annorum fabulam struunt, in quibus Christum regnaturum corporaliter esse contendunt, et bibiturum uinum, quod ex illo tempore usque ad consummationem mundi non biberit. Nos autem audiamus panem, quem fregit Dominus, deditque discipulis suis, esse Corpus Domini Saluatoris, ipso dicente ad eos, Accipite, et comedite, hoc est Corpus meum: et calicem illum esse, de quo iterum locutus est: Bibite ex hoc omnes: hic est enim Sanguis meus noui Testamenti, qui pro multis effundetur , etc. Iste est calix de quo in Propheta legimus: Calicem salutaris accipiam. Et alibi: Calix tuus inebrians quam praeclarus est. Si ergo panis, qui de coelo descendit, Corpus est Domini; et uinum quod discipulis dedit, Sanguis illius est noui Testamenti qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum, Iudaicas fabulas repellamus, et ascendamus cum Domino coenaculum magnum, stratum, atque mundatum, et accipiamus ab eo sursum calicem noui Testamenti; ibique cum eo Pascha celebrantes, inebriemur ab eo uino sobrietatis. Non enim est regnum Dei cibus, et potus, sed iustitia, et gaudium, et pax in Spiritu Sancto. Nec Moyses dedit nobis panem uerum; sed Dominus Iesus: ipse conuiua et conuiuium, ipse comedens, et qui comeditur. Illius bibimus Sanguinem, et sine ipso potare non possumus, et quotidie in sacrificiis eius de genimine uitis uerae, et uineae Sorec, quae interpretatur, electa, rubentia musta calcamus, et nouum ex his uinum bibimus de regno Patris, nequaquam in uetustate litterae, sed in nouitate spiritus: cantantes canticum nouum, quod nemo potest cantare, nisi in regno Ecclesiae, quod regnum Patris est. Hunc panem et Iacob Patriarcha comedere cupiebat, dicens: Si fuerit Dominus Deus mecum, et dederit mihi panem ad uescendum, et uestimentum ad operiendum. Quotquot enim in Christo baptizamur, Christum induimus, et panem comedimus Angelorum, et audimus Dominum praedicantem: Meus cibus est, ut faciam uoluntatem eius, qui me misit Patris, ut impleam opus eius. Faciamus igitur uoluntatem eius, qui misit nos, Patris, et impleamus opus eius; et Christus nobiscum bibet in regno Ecclesiae sanguinem suum. [120,3] CAPUT III. Quae causa sit, ut de resurrectione Domini et apparitione Euangelistae diuersa narrauerint. In quibus primum quaeris, cur Matthaeus dixerit, Vespere autem sabbati illucescente in una sabbati Dominum surrexisse, et Marcus mane resurrectionem eius factam esse commemoret, ita scribens: Cum autem resurrexisset, una sabbati, mane apparuit Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia: et illa abiens nuntiauit his, qui cum eo fuerant lugentibus, et flentibus. Illique audientes quod uiueret, et quod uidisset eum, non crediderunt ei. Huius quaestionis duplex solutio est; aut enim non recipimus Marci testimonium, quod in raris fertur Euangeliis, omnibus Graeciae libris pene hoc capitulum in fine non habentibus, praesertim cum diuersa atque contraria Euangelistis caeteris narrare uideatur; aut hoc respondendum, quod uterque uerum dixerit: Matthaeus, quando Dominus surrexerit uespere sabbati, Marcus autem, quando eum uiderit Maria Magdalene, id est, mane prima sabbati. Ita enim distinguendum est: Cum autem resurrexisset, et parumper spiritu coarctato, inferendum, prima sabbati, mane apparuit Mariae Magdalenae, ut qui uespere sabbati (iuxta Matthaeum) surrexerat, ipse mane primo sabbati (iuxta Marcum) apparuerit Mariae Magdalenae. Quod quidem et Ioannes Euangelista (Cap. 20) significat, mane eum alterius diei uisum esse demonstrans. [120,4] CAPUT IV. Quomodo iuxta Matthaeum, uespere sabbati Maria Magdalene uidit Dominum resurgentem, et Ioannes Euangelista refert eam mane una sabbati iuxta sepulcrum flere? Una sabbati, dies Dominica intelligenda est, quia omnis hebdomada in sabbatum, et in primam, et secundam, et tertiam, et quartam, et quintam, et sextam sabbati diuiditur, quam Ethnici, idolorum, et elementorum nominibus appellant. Denique Apostolus collectam pecuniae, quae indigentibus praeparabatur, in una sabbati praecepit congregandam. Nec putandum est, Matthaeum, et Ioannem diuersa sensisse, sed unum atque idem tempus, mediae noctis scilicet, et gallorum cantus, diuersis appellasse nominibus. Matthaeus enim scribit, Vespere sabbati, id est, sero, non incipiente nocte, sed iam profunda et magna ex parte transacta, apparuisse Dominum Mariae Magdalenae, et apparuisse uespere sabbati illucescentis in unam sabbati, seipsum interpretans quid dixisset, uespere sabbati, id est appopinquante iam luce sequentis diei. Et Ioannem non absolute dixisse, Una autem sabbati uenit Maria Magdalene mane ad sepulcrum: sed addidisse, cum adhuc essent tenebrae. Eiusdem igitur atque unius temporis, id est mediae noctis, atque gallorum cantus, alterum finem, alterum dixisse principium. Mihique uidetur Euangelista Matthaeus, qui Euangelium Hebraico sermone conscripsit, non tam uespere dixisse, quam sero, et eum qui interpretatus est, uerbi ambiguitate deceptum, non sero interpretatum esse, sed uespere. Quanquam consuetudo humani sermonis teneat, sero non uesperum significare, sed tarde. Solemus enim dicere, sero uenisti, id est tarde, et quae facere ante debueras, fac saltem sero, id est tarde. Sin autem illud obiicitur, quomodo eadem Maria quae prius uiderat Dominum resurgentem, postea ad sepulcrum eius flere referatur, hoc dicendum est, quod et sola, et cum altera, siue cum aliis mulieribus memor beneficiorum, quae in se Dominus contulerat, ad sepulcrum eius frequenter cucurrerit, et nunc adorauerit, quem uidebat, nunc fleuerit, quem quaerebat absentem: Licet quidam duas Marias Magdalenas de eodem uico Magdalo fuisse contendant, et alteram esse, quae in Matthaeo eum uiderit resurgentem, alteram, quae in Ioanne eum quaerebat absentem. Quatuor autem fuisse Marias, in Euangeliis legimus, unam matrem Domini Saluatoris, alteram materteram eius, quae appellata est Maria Cleophe, tertiam Mariam matrem Iacobi et Iose, quartam Mariam Magdalenam. Licet alii matrem Iacobi et Iose, materteram eius fuisse contendant. Nonnulli (ut se liberent quaestione) in Marco uolunt unam esse de Mariis, sed non additum cognomen Magdalene, et ex superfluo scriptorum inoleuisse uitio, quod primum Euangelista non scripserit. Nobis autem simplex uidetur et aperta responsio, sanctas feminas, Christi absentiam non ferentes, per totam noctem, non semel, nec bis, sed crebro ad sepulcrum Domini cucurrisse, praesertim cum terraemotus, et saxa disrupta, et sol fugiens, et rerum natura turbata, et (quod his maius est) desiderium Saluatoris somnum ruperit feminarum. [120,5] CAPUT V. Quomodo iuxta Matthaeum Maria Magdalene uespere sabbati cum altera Maria aduoluta sit pedibus Saluatoris: cum secundum Ioannem mane sabbati audierit a Domino: Noli me tangere, necdum enim ascendi ad Patrem meum. Quae prius uiderat Dominum resurgentem cum altera Maria, et eius pedibus fuerat aduoluta, postea reuersa per noctem (domi enim ob desiderium eius manere non poterat) uenit ad sepulcrum. Cumque lapidem, quo monumentum fuerat clausum, uidisset ablatum, cucurrit ad Simonem Petrum, et ad alterum discipulum, quem Iesus amabat plurimum, et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento: et nescio ubi posuerunt eum. Error mulieris cum pietate sociatus est. Pietas in eo erat, quod desiderabat eum, cuius nouerat maiestatem. Error in eo, quod dicebat: Tulerunt Dominum de monumento, et caetera. Denique cum Petrus, et Ioannes introeuntes sepulcrum uidissent linteamina separata; et sudarium quo caput Domini fuerat inuolutum, seorsum positum; et resurrexisse crederent, cuius corpus non inuenerant in sepulcro: Maria stabat ad monumentum foris plorans. Cumque se inclinasset, uidit duos Angelos in albis sedentes in loco monumenti ad caput et pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu, ut sub tanta custodiae dignitate non crederet ab hominibus potuisse furari, qui ministris Angelis seruabatur. Dicunt ei Angeli, quos cernebat: Mulier, quid ploras? secundum illud quod Dominus loquebatur ad matrem: Quid mihi, et tibi est mulier? nondum uenit hora mea, ut eo quod appellauerunt mulierem, arguerent frustra plorantem et dicerent, Quid ploras? In tantum autem Maria Magdalene obstupefacta torpuerat, et fidem, miraculis territa, quasi in caligine, possidebat: ut ne Angelorum quidem praesentium sentiret aspectum, sed muliebriter responderet, et diceret: Ideo ploro, quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. O Maria, si Dominum credis, et Dominum tuum, quomodo arbitraris ab hominibus sublatum? Nescio, inquit, ubi posuerunt eum. Quomodo nescis, quem paulo ante adorasti? Cumque uideret Angelos; et quos cernebat, ignoraret, stupore perterrita, huc atque illuc faciem circumferebat, nihil aliud nisi Dominum uidere desiderans, conuersaque retro, uidit Iesum stantem, et nesciebat, quia Iesus erat. Non quod iuxta Manichaeum, et alios haereticos formam Dominus uultumque mutasset: ut pro uoluntate diuersus ac uarius uideretur, sed quod Maria stupefacta miraculo, hortulanum putaret, quem tanto studio requirebat. Itaque et Dominus iisdem uerbis, quibus et Angeli, loquitur ad eam: Mulier quid ploras? Addiditque de suo, quem quaeris? At illa respondit: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum; et ego eum tollam. Hic Dominum non de confessione uerae fidei Saluatorem uocat: sed humilitate, et timore hortulano defert obsequium. Et uide quanta ignorantia. Quem custodiebat cohors militum, cuius sepulcro Angeli praesidebant, ab uno hortulano arbitratur ablatum: et ignorans imbecillitatem femineam, tantarum se uirium ropromittit, et credit, ut corpus uiri, et perfectae aetatis: quod (ut caetera taceam) centum libris myrrhae circumlitum erat, existimaret ab una, et pauida muliere posse portari. Cumque Iesus appellasset eam, atque dixisset: Maria, ut quem facie non agnoscebat, uoce intelligeret, illa in errore persistens, nequaquam Dominum, sed Rabboni, id est, magistrum uocat. Et uide quanta turbatio, quem hortulanum putans, Dominum nuncupauerat, Dei Filium resurgentem, magistrum uocat. Itaque ad eam, quae quaerebat uiuentem cum mortuis; quae errore femineo et imbecillitate muliebri huc, illucque currebat, et corpus quaerebat occisi; cuius pedes uiuentis tenuerat, loquitur Dominus et dicit: Noli me tangere, tibi enim nondum ascendi ad Patrem meum. Et est sensus: Quem mortuum quaeris, uiuentem tangere non mereris. Si me necdum putas ascendisse ad Patrem, sed hominum fraude sublatum, meo tactu indigna es. Hoc autem dicebat: non ut studium quaerentis obtunderet; sed ut dispensationem carnis assumptae, in diuinitatis gloriam sciret esse mutatam: et nequaquam corporaliter uellet esse cum Domino, quem spiritualiter credere deberet regnare cum Patre. Unde et Apostoli maioris fidei sunt, qui absque Angelorum uisu, absque ipsius Saluatoris aspectu, postquam corpus eius in monumento non repererant, crediderunt eum ab inferis surrexisse. Alii putant primum esse quod a Ioanne narratum est, uenisse Mariam Magdalenam ad sepulcrum, et uidisse reuolutum lapidem a monumento, et postea regressam cum Apostolis Petro et Ioanne, solam ad monumentum remansisse: et idcirco adhuc incredulam, a Domino fuisse correptam: reuersamque domum, rursum ad sepulcrum uenisse cum Maria; et ab Angelo monitam, exeuntem de monumento, adorasse Dominum, et tenuisse pedes eius, quando ab eo pariter audierunt: Auete. Et illae accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adorauerunt eum. Quae in tantum profecerunt, ut mittantur ad Apostolos, et audiant primum, Nolite timere: secundo, Ite nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me uidebunt. [120,6] CAPUT VI. Quomodo custodiente militum turba, Petrus et Ioannes libere ingressi sunt sepulcrum, nullo prohibente custodum. Hac uidelicet causa, quia uespere sabbati, quae lucescebat in prima sabbati, uenit Maria Magdalene, et altera Maria uidere sepulcrum. Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus quoque Domini descendit de coelo, et accedens reuoluit lapidem, et sedebat super eum: eratque aspectus eius sicut fulgur, et uestimentum illius, sicut nix. Prae timore autem eius perterriti sunt custodes, et facti sunt uelut mortui. Igitur qui fuerant tanto timore perterriti, ut putarentur mortui; aut dimisisse sepulcrum, et fugisse credendi sunt; aut ita corpore, et animo obtorpuisse, ut non dicam uiros, sed ne mulierculas quidem, sepulcrum intrare cupientes, auderent prohibere. Magnus enim timor eos exterruerat, uidentes lapidem reuolutum, et terraemotum, factum, non ex more solito, sed tam magnum, qui cuncta concuteret, et euersionem terrae funditus minaretur: Angelum quoque descendisse de coelo, tam claro uultu, ut non lampadem, et humana lumen arte succensum, sed fulgur imitaretur coeli, quo illustrantur omnia. Unde et in tenebris uidere potuerunt. Itaque libere introeunt. Viderat enim Maria Magdalene, quae eis nuntiauerat lapidem reuolutum, et corpus Domini de monumento esse sublatum. Angelum autem non putemus idcirco uenisse, ut aperiret sepulcrum Domino resurgenti, et reuolueret lapidem: sed postquam Dominus resurrexit, hora qua ipse uoluit, et quae nulli mortalium cognita est, indicasse quod factum est: Et sepulcrum uacuum reuolutione lapidis, et sui ostendisse praesentia: quae omnia uidebantur, splendore faciei ipsius et horrorem tenebrarum fulgoris claritate uincente. [120,7] CAPUT VII. Quomodo Matthaeus, et Marcus scribant Apostolis mandatum per mulieres, ut irent in Galilaeam Dominum reuisuri : quam Lucas, et Ioannes, Ierosolymis ab illis uisum esse perhibeant. Aliud est undecim se offerre discipulis, qui propter metum Iudaeorum absconditi erant, quando ad eos clausis ingressus est ianuis, et putantibus quod uideretur in spiritu, manus, et latus obtulit, clauis, et lancea uulneratum: aliud quando secundum Lucam, praebuit se eis in multis argumentis per dies quadraginta, apparens eis et loquens de regno Dei: et conuescens praecepit eis, ab Ierosolymis ne discederent. In altero enim pro consolatione timentium uidebatur, et uidebatur breuiter, rursumque ex oculis tollebatur: in altero autem tanta familiaritas erat, et perseuerantia, ut cum eis pariter uesceretur. Unde et Paulus Apostolus refert eum quingentis simul apparuisse discipulis. Et in Ioanne legimus, quod piscantibus Apostolis, in littore steterit, et partem assi piscis, fauumque comederit quae uerae resurrectionis indicia sunt. In Ierusalem autem nihil horum fecisse narratur. [120,8] CAPUT VIII. Quid significet quod in Euangelista Matthaeo scriptum est, Iesus autem clamans uoce magna, emisit spiritum: et uelum Templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum, et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt: et multa corpora Sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis, post resurrectionem eius, uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis. De hoc loco in iisdem Matthaei Commentariis disseruimus. Primumque dicendum, quod diuinae sit potentiae, ponere animam quando uoluerit, et rursum accipere eam. Denique Centurio audiens eum dixisse ad Patrem: In manus tuas commendo spiritum meum, et statim spiritum sponte dimisisse, commotus signi magnitudine, ait: Vere Dei Filius erat iste. Velum quoque Templi scissum est in duas partes; ut compleretur illud, quod refert Iosephus, praesides Templi dixisse uirtutes: Transeamus ex his sedibus. In Euangelio autem quod Hebraicis litteris scriptum est, legimus, non uelum Templi scissum; sed superliminare Templi mirae magnitudinis corruisse. Terra, inquit, mota est, pendentem Dominum suum ferre non sustinens; et petrae scissae sunt, ut indicarent duritiam Iudaeorum, qui praesentem Dei Filium intelligere noluerunt; et monumenta aperta sunt, in signum futurae resurrectionis; multaque Sanctorum corpora exeuntia de sepulcris, uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis. Sanctam ciuitatem, Ierosolymam debemus accipere, ad distinctionem omnium ciuitatum, quae tunc idolis seruiebant. In hac enim sola fuit Templum, et unius Dei cultus, et uera religio: et non omnibus apparuerunt, sed multis, qui resurgentem Dominum susceperunt. 2. Deinde iuxta anagogen dicendum est, quod inclamante Iesu, et emittente spiritum, uelum Templi scissum sit in duas partes a summo usque deorsum: et omnia Legis sint reuelata mysteria; ut quae prius recondita tenebantur, uniuersis gentibus proderentur. In duas autem partes, in uetus et nouum Testamentum; et a summo usque deorsum, ab initio mundi, quando homo conditus est, et reliqua quae facta sunt in medio, sacra narrat historia, usque ad consummationem mundi. Et quaerendum, quod uelum Templi scissum sit, exterius, an interius? Mihi uidetur in passione Domini illud uelum esse conscissum, quod in tabernaculo, et in Templo foris positum fuerat; et appellabatur exterius: Quia nunc ex parte uidemus, et ex parte cognoscimus. Cum autem uenerit quod perfectum est, tunc et uelum interius dirumpendum est: ut omnia quae, nunc nobis abscondita sunt, domus Dei sacramenta, uideamus. Videamus quid significent duo Cherubim, quid Oraculum, quid uas aureum, in quo manna reconditum fuit. Nunc enim per speculum uidemus in aenigmate : et cum historiae nobis uelum scissum sit, ut ingrediamur atrium Dei, tamen secreta eius et uniuersa mysteria, quae in coelesti Ierusalem clausa retinentur, scire non possumus. Igitur in passione Domini terra commota est, iuxta illud quod scriptum est in Aggaeo; Adhuc semel, et ego mouebo coelum et terram: et ueniet desideratus cunctis gentibus; ut ab Oriente et Occidente ueniant et recumbant cum Abraham, Isaac, et Iacob. Et petrae scissae sunt, id est dura corda gentilium; siue petrae, uniuersa uaticinia Prophetarum, qui et ipsi a petra, hoc est, a Christo cum Apostolis petrae uocabulum acceperunt: ut quidquid in eis duro Legis uelamine claudebatur, scissum pateret gentibus. Monumenta quoque, de quibus scriptum est: Vos estis sepulcra extrinsecus dealbata, quae intus plena sunt ossibus mortuorum, ideo sunt aperta, ut egrederentur de his, qui prius in infidelitate mortui erant, et cum resurgente Christo, atque uiuente, uiuerent, et ingrederentur coelestem Ierusalem; et haberent municipatum, nequaquam in terra, sed in coelo; morientesque cum terreno Adam, resurgerent cum Adam supercoelesti. Porro secundum litteram, nulli uiolentum esse uideatur, mortuo Saluatore appellari Ierusalem sanctam ciuitatem; cum usque ad destructionem eius semper Apostoli Templum ingressi sint; et ob scandalum eorum, qui de Iudaeis crediderant, Legis exercuerint caeremonias. In tantum autem Ierusalem amauit Dominus, ut fleret eam, et plangeret, et pendens in cruce loqueretur: Pater, ignosce illis: quod enim faciunt, nesciunt. Itaque impetrauit, quod petierat: multaque statim de Iudaeis millia crediderunt, et usque ad quadragesimum secundum annum datum est ei tempus poenitentiae. Post quos, perseuerantibus illis in malitia, egressi sunt duo ursi de siluis gentium Romanarum, Vespasianus, et Titus: et blasphemantes pueros, ascendente uero Elisaeo in domum Dei (hoc enim interpretatur Bethel) uoce consona illudentes interfecerunt, atque lacerauerunt: et ex eo tempore Ierusalem non appellatur ciuitas sancta: sed sanctitatem et pristinum nomen amittens, spiritualiter uocatur Sodoma, et Aegyptus: ut aedificetur pro ea ciuitas noua, quam fluminis impetus laetificat; et de cuius medio egreditur fons, qui totius orbis amaritudinem mitigauit: ut miserabilis Israel ruinas Templi, nudatis plangat lacertis: et in Christo turba credentium, noua quotidie uideat Ecclesiae tecta consurgere, et dicat Sion, Angustus mihi locus est: impleaturque illud, quod in Isaia scriptum est: Et erit sepulcrum eius inclytum. [120,9] CAPUT IX. Quomodo Saluator secundum Ioannem, insufflauit Spiritum Sanctum in sanctos Apostolos, et secundum Lucam, post ascensionem se missurum repromittit? Huius quaestionis perfacilis solutio est, si docente Apostolo Paulo, Spiritus Sancti diuersas gratias nouerimus. Scribit enim in prima ad Corinthios Epistola: «Diuisiones donorum sunt, idem uero Spiritus: et diuisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et diuisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio spiritus. ad id quod expedit. Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii fides in eodem Spiritu, alii operatio uirtutum, alii Prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii autem interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, diuidens singulis prout uult». Ergo Dominus, qui post resurrectionem suam iuxta Lucae Euangelium dixerat: «Ecce ego mittam promissionem Patris mei in uos: Vos autem sedete in ciuitate quoadusque induamini uirtute ex alto» : et iuxta eumdem in Apostolorum Actibus est locutus: «Praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent; sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis, inquit, per os meum: quia Ioannes quidem baptizauit aqua, uos autem baptizabimini Spiritu Sancto, non post multos hos dies» ; rursum in fine Euangelii secundum Ioannem, eo die quo resurrexerat, id est die Dominica, clausis ianuis ad Apostolos introisse narratur, et dixisse eis secundo, «Pax uobis;» et intulisse: «Sicut misit me Pater, et ego mitto uos: hoc cum dixisset, insufflauit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta erunt. Prima igitur die resurrectionis, acceperunt Spiritus Sancti gratiam, qua peccata dimitterent, et baptizarent, et filios Dei facerent, et spiritum adoptionis credentibus largirentur: ipso Saluatore dicente: «Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt» Die autem Pentecostes eis amplius repromissum est, ut baptizarentur Spiritu Sancto, et induerentur uirtute ex alto, qua Christi Euangelium cunctis gentibus praedicarent, iuxta illud, quod in sexagesimo septimo Psalmo legimus: Donus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa; ut haberent operationem uirtutum, et gratiam sanitatum; et praedicaturi multis gentibus, acciperent genera linguarum: ut iam tunc nosceretur, qui Apostolorum, quibus deberent gentibus nuntiare. Denique Apostolus Paulus, qui de Ierusalem usque ad Illyricum praedicauit, et inde per Romam ad Hispaniam ire festinat, gratias agit Deo, quod cunctis Apostolis magis linguis loquatur. Qui enim multis gentibus annuntiaturus erat, multarum linguarum acceperat gratiam. Quae repromissio Spiritus Sancti die decima post ascensionem Saluatoris expleta est, Luca referente, qui scripsit; Cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco, et factus est repente de coelo sonus tanquam aduenientis Spiritus uehementis: et repleuit totam domum, ubi erant sedentes; et apparuerunt illis dispartitae linguae tanquam ignis: seditque supra singulos eorum; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto: et caeperunt loqui uariis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Tunc completum est illud quod legitur in Ioel: Et erit in nouissimis diebus, dicit Dominus: effundam de spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii uestri, et filiae uestrae: seniores uestri somnia somniabunt: et iuuenes uestri uisiones uidebunt. Verbum autem effusionis significat gratiae largitatem, et idipsum sonat, quod Dominus repromisit: Vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. In tantum enim Spiritu Sancto baptizati sunt, ut repleretur tota domus, ubi erant sedentes: et ignis Spiritus Sancti stationem in eis inueniret optatam, linguasque diuideret; et secundum Isaiam, qui immunda labia habere se dixerat, purgaret labia eorum, ut Euangelium Christi purius praedicarent. Et in Isaia quidem superliminare Templi dicitur fuisse commotum; et repleta est omnis domus fumo, id est, errore, et tenebris, uerique ignorantia. In principio autem Euangelii repletur Spiritu Sancto Ecclesia, ut gratia eius, atque feruore, omnium credentium peccata purgentur: et igne Spiritus Sancti, quem Dominus missurum esse se dixerat, praedicatura Christum lingua sanetur. Non ergo Ioannes Lucasque discordant, ut quod ille primo resurrectionis die datum esse significat, hic quinquagesimo die uenisse describat: sed profectus Apostolicus est, ut qui primo remittendorum peccatorum gratiam acceperant, postea acciperent operationes uirtutum, et cuncta donationum genera, quae ab Apostolo descripta commemorauimus: et (quod magis necessarium erat) diuersitatem linguarum omnium gentium; ut annuntiaturi Christum, nullo indigerent interprete. Unde et in Lycaonia cum audissent Paulum, et Barnabam loqui linguis suis, deos in homines conuersos esse credebant. Et reuera indumentum uirtutis, Spiritus Sancti gratia est: quam possidentes, iudicum tribunalia, et regum purpuras non timebant. Promiserat enim Dominus prius quam pateretur, et dixerat: Cum autem tradent uos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini; dabitur enim uobis in illa hora, quid loquamini. Non enim uos estis, qui loquimini, Sed Spiritus Patris uestri, qui loquitur in uobis. Ego autem audacter, et tota libertate pronuntio, ex eo tempore, quo Apostoli Domino crediderunt, semper eos habuisse Spiritum Sanctum: nec potuisse signa facere absque Spiritus Sancti gratia: sed pro modulo atque mensura. Unde Saluator clamabat in Templo, dicens: Qui sitit, ueniat ad me, et bibat: et qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Et in eodem loco infert: Nondum enim erat Spiritus datus: quia Iesus nondum fuerat glorificatus: non quo non esset Spiritus Sanctus, dicente Domino Saluatore: Si autem ego in Spiritu Sancto eiicio daemonia, filii uestri in quo eiiciunt? sed quia erat in Domino, necdum totus in Apostolis morabatur. Quamobrem terrentur ad passionem eius, et negant et Christum se nescire iurant. Postquam autem baptizantur in Spiritu Sancto, et nfunditur in eos Spiritus Sancti gratia, tunc libere loquuntur ad principes Iudaeorum: Obedire magis Deo oportet, quam hominibus: mortuos suscitant, inter flagella laetantur; fundunt sanguinem pro Christo; et suppliciis suis coronantur. Nondum ergo erat Spiritus in Apostolis, nec de uentre eorum fluebant gratiae spiritales, quia Dominus necdum fuerat glorificatus. Quae sit autem gloria, ipse in Euangelio loquitur: Pater glorifica me gloria, quam apud te habui prius quam mundus esset. Gloria Saluatoris, patibulum triumphantis est. Crucifigitur ut homo; glorificatur ut Deus. Denique sol fugit, luna mutatur in sanguinem, terraemotu insolito contremiscit: aperiuntur inferi, mortui ambulant, saxa rumpuntur. Haec est gloria, de qua loquebatur in Psalmo: Exurge gloria mea, exurge psalterium, et cithara. Ipsaque de se respondit gloria et dispensatio carnis assumptae: Exurgam diluculo; ut impleatur uigesimi primi Psalmi titulus, pro assumptione matutina. Haec dicimus non quod alium Deum, alium hominem esse credamus, et duas personas faciamus in uno Filio Dei, sicut noua haeresis calumniatur; sed unus atque idem Filius Dei, et Filius hominis est: et quidquid loquitur, aliud referimus ad diuinam eius gloriam, aliud ad nostram salutem. Pro quibus non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens: factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Et Verbum caro factum est, et habitauit in nobis. Miror autem Montanum, et insanas feminas eius, abortiuos Prophetas, Domino promittente, atque dicente: Vado et alium Paracletum mittam uobis; et postea, Luca Euangelista narrante, quod Apostoli acceperunt quod promissum est: id multo post tempore in se dicere fuisse completum. Apostolis enim promissum est: Ego mittam sponsionem Patris mei in uos: et uos sedebitis in ciuitate, quoadusque induamini uirtute ex alto: et resurgens,in Apostolos insufflauit, et non in Montanum, Priscillam, et Maximillam: et illis, id est, Apostolis, ait: Quorum dimiseritis peccata, dimittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Apostolis, inquam, praecepit, ne discederent ab Ierosolymis, sed exspectarent promissionem Patris. Et postea quod promissum est, expletum legimus. Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui uariis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Spiritus enim Sanctus ubi uult spirat. Et quando dicit Dominus, alium Paracletum mittam uobis, et se ostendit esse Paracletum, qui appellatur Consolator. Unde et Deus Pater hoc censetur nomine, Deus miserationum, et totius consolationis. Si autem et Pater consolator, et Filius consolator, et Spiritus Sanctus consolator est: et in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, quod intelligitur Deus, baptizantur credentes, quorum unum diuinitatis, et consolatoris est nomen, eorum et una natura est. Hic Spiritus Sanctus, non solum in Apostolis, sed etiam in Prophetis fuit, de quo Dauid orabat, dicens: Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me. Et Daniel Spiritum Dei habuisse narratur: et Dauid in spiritu loquitur, dixisse Dominum Domino suo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum. Nec sine Spiritu Sancto prophetauerunt Prophetae: et uerbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis uirtus eorum: et quidquid Patris, et Filii est, hoc idem et Spiritus Sancti est: et ipse Spiritus Sanctus cum mittitur, a Patre et Filio mittitur: in alio atque alio loco, Spiritus Dei Patris, et Christi Spiritus appellatur. Unde et in Actibus Apostolorum, qui Ioannis Baptismate fuerant baptizati, et credebant in Deum Patrem, et Christum, quia Spiritum Sanctum nesciebant, iterum baptizantur: imo tunc uerum accipiunt baptisma. ABSQUE ENIM Spiritu Sancto, imperfectum est mysterium Trinitatis. Et in eodem uolumine, Petrus Ananiae, et Sapphirae dixisse narratur, quod mentientes Spiritui Sancto, non sint hominibus mentiti, sed Deo. [120,10] CAPUT X. Quid significet illud, quod Apostolus Paulus disputat, ad Romanos scribens, Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? absit, usque ad eum locum, ubi ait: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti fuissemus, et sicut Gomorra similes fuissemus. Omnis quidem ad Romanos Epistola interpretatione indiget, et tantis obscuritatibus inuoluta est, ut ad intelligendam eam, Spiritus Sancti indigeamus auxilio, qui per Apostolum haec ipsa dictauit: sed praecipue locus hic, in quo quidam uolentes Dei seruare iustitiam, ex praecedentibus causis, dicunt electum in utero Rebeccae Iacob, et abiectum Esau: sicut et Ieremias, et Baptista Ioannes eliguntur in utero: et ipse Apostolus Paulus praedestinatur in Euangelium antequam nascatur. Nobis autem nihil placet, nisi quod Ecclesiasticum est, et publice in ecclesia dicere non timemus: ne iuxta Pythagoram, et Platonem, et discipulos eorum, qui sub nomine Christiano introducunt dogma gentilium, dicamus animas lapsas de coelo esse: et pro diuersitate meritorum, in his uel in illis corporibus poenas antiquorum luere peccatorum. Multoque melius est simpliciter imperitiam confiteri, et inter caetera quae nescimus, etiam huius loci obscuritatem refugere. effugere], quam, dum uolumus Dei probare iustitiam, Basilidis et Manichaei haeresim defendere, et Iberas naenias, Aegyptiaque portenta sectari. Dicamus igitur, ut possumus, et Apostolicae uoluntatis sequentes uestigia, ne punctum quidem (ut dicitur) atque unguem transuersum, ab illius sententiis recedamus. Fleuerat supra, et dolori suo, et conscientiae testem inuocauerat Spiritum Sanctum, quod fratres sui et cognati secundum carnem, id est, Israelitae, Dei Filium non recepissent: quorum fuit adoptio, et gloria, et testamentum, et legislatio, et cultura, et promissio: ex quibus etiam ipse Christus secundum carnem de Maria generatus est Virgine: et tam continuo cordis dolore torquetur: ut ipse optet anathema esse a Christo, id est solus perire, ne omne Israeliticum genus pereat. Et quia hoc dixerat, statim uenientem e regione praeuidit quaestionem. Quid ergo dicis? Omnes qui ex Israel sunt perierunt? Et quomodo tu ipse et caeteri Apostoli, et infinita Iudaici populi multitudo, Christum Dei Filium recepistis? Quam ita soluit: Israel in Scripturis sanctis dupliciter appellatur, et in duos diuiditur filios: in unum, qui iuxta carnem est; et in alterum, qui iuxta repromissionem et spiritum. Abraham duos habuit filios, Ismael et Isaac, Ismael, qui secundum carnem natus est, haereditatem patris non accepit. Isaac, qui de repromissione generatus ex Sara est, semen Dei appellatur. Scriptum est enim: In Isaac uocabitur tibi semen, id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui sunt filii repromissionis, isti existimantur in semine. Et hoc non solum in Ismael et Isaac accidisse conuincimus; sed etiam in duobus Rebeccae filiis, Esau et Iacob, quorum alter abiectus, alter electus est. Et hoc totum dicit, ut in duobus prioribus fratribus, Ismael et Esau, populum Iudaeorum abiectum esse significet. In posterioribus autem, hoc est, in Isaac et Iacob, electum populum gentium, uel eos qui ex Iudaeis in Christum credituri erant. Et quoniam hoc uolens approbare, proposuerat testimonium nascentium geminorum Esau et Iacob, de quibus scriptum est: Maior seruiet minori: et in Malachia legimus: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, uenientem e latere quaestionem more suo proponit, et disserit: et hac soluta, reuertitur ad id, de quo coeperat disputare. Si Esau et Iacob necdum nati erant; nec aliquid egerant boni aut mali, ut uel promererentur Deum, uel offenderent: et electio eorum atque abiectio, non merita singulorum, sed uoluntatem eligentis et abiicientis ostendit, quid ergo dicemus? Iniquus est Deus? Secundum illud exemplum, quo loquitur ad Moysen: Miserebor cui misertus fuero, et misericordiam praestabo, cui miserebor. Si hoc, inquit, recipimus, ut faciat Deus quodcumque uoluerit, et absque merito et operibus, uel eligat aliquem, uel condemnet: ergo non est uolentis neque currentis, sed miserentis Dei: maxime cum eadem Scriptura, hoc est idem Deus loquatur ad Pharaonem: In hoc ipsum excitaui te, ut ostendam in te uirtutem meam, et annuntietur nomen meum in uniuersa terra. Si hoc ita est, et pro uoluntate sua miseretur Israeli, et indurat Pharaonem: ergo frustra queritur, atque causatur, nos uel bona non fecisse, uel fecisse mala: cum in potestate ipsius sit et uoluntate, absque bonis et malis operibus, uel eligere aliquem, uel abiicere; praesertim cum uoluntati illius humana fragilitas resistere nequeat. Quam ualidam quaestionem Scripturarum ratione contextam, et pene insolubilem, breui Apostolus sermone dissoluit, dicens: O homo! tu quis es qui respondeas Deo? Et est sensus. Ex eo quod respondes Deo, et calumniam facis, et de Scripturis tanta perquiris, ut loquaris contra Deum, et iustitiam uoluntatis eius incusas, ostendis te liberi esse arbitrii, et facere quod uis, uel tacere, uel loqui. Si enim in similitudinem uasis fictilis te a Deo creatum putas, et illius non posse resistere uoluntati: hoc considera: quia uas fictile non dicit figulo: quare me sic fecisti? Figulus enim habet potestatem de eodem luto, aut eadem massa, aliud uas in honorem facere, aliud in contumeliam. Deus autem aequali cunctos sorte generauit, et dedit arbitrii libertatem, ut faciat unusquisque quod uult, siue bonum, siue malum. In tantum autem dedit omnibus potestatem; ut uox impia disputet contra Creatorem suum, et causas uoluntatis illius perscrutetur. Sin autem Deus uolens ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia uasa irae, apta ad interitum, ut ostenderet diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam: quos et uocauit, non solum nos ex Iudaeis, sed etiam ex gentibus, sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam: et erit in loco ubi dictum est eis: non plebs mea uos, ibi uocabuntur filii Dei uiui, et caetera quae sequuntur Si inquit, patientia Dei indurauit Pharaonem, et multo tempore poenas distulit Israelis, ut iustius condemnaret, quos tanto tempore sustinuerat, non Dei accusanda est patientia et infinita clementia, sed eorum duritia, qui bonitate Dei, in perditionem suam abusi sunt. Alioquin unus est solis calor, et secundum essentias subiacentes, alia liquefacit, alia indurat, alia soluit, alia constringit. Liquatur enim cera, et induratur lutum: et tamen caloris non est diuersa natura. Sic et bonitas, et clementia Dei, uasa irae, quae apta sunt in interitum, id est populum Israel, indurat: uasa autem misericordiae, quae praeparauit in gloriam, quae uocauit, hoc est nos, qui non solum ex Iudaeis sumus, sed etiam ex gentibus, non saluat irrationabiliter, et absque iudicii ueritate; sed causis praecedentibus: quia alii non susceperunt Filium Dei; alii autem recipere sua sponte uoluerunt. Haec autem uasa misericordiae, non solum populus gentium est, sed etiam hi, qui ex Iudaeis credere uoluerunt, et unus credentium effectus est populus. Ex quo ostenditur, non gentes eligi, sed hominum uoluntates, atque ita factum est, ut impleretur illud, quod dictum est in Osee: Vocabo non plebem meam, plebem meam, hoc est, populum gentium: et quibus prius dicebatur: non plebs mea uos, nunc uocentur filii Dei uiui. Quod ne solum de gentibus dicere uideretur, etiam eos qui ex Israelitica multitudine crediderunt, uasa misericordiae, et electionis appellat. Clamat enim Isaias pro Israel; Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae saluae fient, hoc est, etiam si multitudo non crediderit, tamen pauci credent. Verbum enim consummatum atque breuiatum in sua Deus aequitate librauit, ut humilitate, et incarnatione Christi, eos saluos faceret, qui in eum credere uoluissent. Hoc ipsum et in alio loco dixit Isaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti fuissemus, et sicut Gomorra similes essemus. Cumque testimonia proposuisset, quibus duplex uocatio praedicitur, et gentium et populi Iudaeorum, transit ad cohaerentem disputationem, et idcirco dicit gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehendisse iustitiam, quia non superbierint, sed in Christum crediderint. Israelis autem magnam partem ideo corruisse, quia offenderit in lapidem offensionis, et petram scandali, et ignorauerit iustitiam Dei: et quaerens suam statuere iustitiam, iustitiae Dei, quae Christus est, subiici noluerit. Legi in cuiusdam Commentariis sic respondisse Apostolum ut magis implicuerit, quam soluerit quaestionem. Ait enim ad id, quod proposuerat: Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas apud Deum? Et, Non est uolentis neque currentis, sed miserentis Dei: Et, Cuius uult miseretur, et quem uult indurat Deus: Et, Voluntati eius quis potest resistere? Sic Apostolum respondisse: O homo, qui terra, et cinis es, audes facere quaestionem Deo? et uas fragile atque testaceum rebellas contra figulum tuum? Numquid figmentum potest dicere ei qui se finxit, quare me sic fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere, aliud quidem uas in honorem, aliud uero in contumeliam? Aeterno igitur silentio conticesce: et scito fragilitatem tuam, et Deo ne moueas quaestionem, qui fecit quod uoluit: ut in alios clemens, in alios seuerus existeret. [120,11] CAPUT XI. Quid sit quod Apostolus scribit ad Corinthios in secunda Epistola: Aliis odor mortis in mortem: aliis odor uitae in uitam; et ad haec quis tam idoneus? Totum loci huius capitulum proponamus, ut ex praecedentibus, et sequentibus possint intelligi media, quae ex utroque contexta sunt. Cum uenissem, ait, Troadem, propter Euangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non inuenerim Titum fratrem meum; sed ualefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. Deo autem gratia, qui semper nos triumphat in Christo Iesu, et odorem notitiae suae per nos manifestat in omni loco; quia Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salui fiunt, et in his qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor uitae in uitam. Et ad haec quis tam idoneus? Non enim sumus, sicut plurimi uenundantes uerbum Dei; sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo in Christo loquimur. Narrat Corinthiis quae fecerit, quae passus sit, et quomodo in cunctis Deo agat gratias, ut sub exemplo sui illos prouocet ad certandum. Veni, inquit, Troadem, quae prius Troia appellabatur, ut Euangelium Christi in Asia praedicarem. Cumque mihi ostium apertum esset in Domino, hoc est, plurimi credidissent, siue per signa atque uirtutes quae in me operabatur Deus, et spes esset nascentis fidei, et in Domino succrescentis, non habui requiem spiritui meo, hoc est, speratam consolationem inuenire non potui, eo quod Titum fratrem meum non inuenerim, siue quem ibi reperiendum putabam, siue quem ibi audieram degere, uel qui uenturum esse illuc se dixerat. Quae autem fuit tanta consolatio, et quae requies spiritui in praesentia Titi, quem quia non inuenit, ualefaciens eis, profectus est in Macedoniam? Aliquoties diximus Apostolum Paulum uirum fuisse doctissimum, et eruditum ad pedes Gamalielis, qui in Apostolorum Actibus concionatur, et dicit: Et nunc quid habetis cum hominibus istis? Si enim a Deo est, stabit, si ex hominibus, destruetur. Cumque haberet scientiam sanctarum Scripturarum, et sermonis diuersarumque linguarum gratiam possideret: unde ipse gloriatur in Domino, et dicit: Gratias ago Deo, quod omnium uestrum linguis magis loquor, diuinorum sensuum maiestatem digno non poterat Graeci eloquii explicare sermone. Habebat ergo Titum interpretem: sicut, et beatus Petrus Marcum, cuius Euangelium, Petro narrante, et illo scribente, compositum est. Denique et duae Epistolae quae feruntur Petri, stylo inter se et charactere discrepant, structuraque uerborum. Ex quo intelligimus, pro necessitate rerum, diuersis eum usum interpretibus. Ergo et Paulus Apostolus contristatur: quia praedicationis suae in praesentiarum fistulam, organumque per quod Christo caneret, non inuenerat: perrexitque in Macedoniam, apparuerat enim ei uir Macedo, dicens: Transiens adiuua nos; ut ibi inueniret Titum, et uisitaret fratres: uel persecutionibus probaretur: hoc est enim quod dicit: Deo autem gratia, qui semper triumphat nos in Christo Iesu, et odorem notitiae suae spargit in omni loco. Triumphat nos, pro eo quod est, triumphat de nobis, siue triumphum suum agit per nos: qui in alio loco dixerat: Spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus. Denique narrat in consequentibus. Nam cum uenissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra: sed omnem tribulationem passi sumus. Foris pugnae, intus timores. Sed Deus qui consolatur humiles, consolatus est nos in aduentu Titi. Non solum autem in aduentu eius, sed etiam in consolatione. Ergo propterea ualefaciens Troianis siue Troadensibus, profectus est in Macedoniam, ut inueniret ibi Titum, et haberet interpretationis Euangeliique solatium: quem intelligimus non ibi repertum, sed post tribulationes, et persecutiones Apostoli superuenisse. Prius ergo quam uenisset Titus, multa perpessus, agit gratias Deo in Christo Iesu, quem gentibus praedicabat, quod dignum se elegerit, in quo ageret triumphum Filii sui. Triumphus Dei est passio Martyrum; et pro Christi nomine cruoris effusio, et inter tormenta laetitia. Cum enim quis uiderit tanta perseuerantia stare Martyres, atque torqueri, et in suis cruciatibus gloriari, odor notitiae Dei disseminatur in gentes, et subit tacita cogitatio quod nisi uerum esset Euangelium, nunquam sanguine defenderetur. NEQUE ENIM DELICATA et diuitiis studens ac secura confessio est; sed in carceribus, in plagis, in persecutionibus, in fame, in nuditate et siti. Hic triumphus est Dei Apostolorumque uictoria. Sed poterat audiens respondere: Quomodo ergo non omnes crediderunt? Prius ergo quam interrogaretur, soluit ἀνθυποφορὰν (exceptionem); et iuxis morem suum quidquid alius obiicere potest, antequam obiiciatur edisserit. Et est sensus: Nominis Christi in omni loco bonus odor sumus Deo, et praedicationis nostrae longe lateque spirat fragrantia. Sed quia homines suo arbitrio derelicti sunt: neque enim bonum necessitate faciunt, sed uoluntate, ut credentes coronam accipiant, increduli suppliciis mancipentur: ideo odor noster qui per se bonus est, uirtute eorum et uitio qui suscipiunt siue non suscipiunt, in uitam transit, aut mortem: ut qui crediderint, salui fiant, qui uero non crediderint pereant. Nec hoc mirandum de Apostolo, cum etiam de Domino legerimus: Ecce hic positus est in ruinam, et in resurectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur: solisque radios tam munda loca excipiant, quam immunda, et sic in floribus, quom do in stercore luceant: nec tamen solis radii polluuntur. Sic et Christi bonus odor, qui nunquam mutari potest, nec suam naturam amittere, credentibus uita est, incredulis mors. Mors autem non ista communis, quia cum bestiis morimur et iumentis: sed illa de qua scriptum est: Anima quae peccauerit, ipsa morietur. Ergo et uita arbitranda est non haec, qua spiramus, et incedimus, et huc illucque discurrimus; sed illa de qua Dauid loquitur: Credo uidere bona Domini in terra uiuentium. Deus enim uiuorum est, et non mortuorum: et, Vita nostra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit uita nostra, tunc et nos cum illo apparebimus in gloria. Nec uobis inquit, o Corinthii, parum esse uideatur, si nobis praedicantibus ueritatem, alii credant, alii non credant; alii uera morte moriantur, alii uiuant ea uita quae dicit: Ego sum uita. Nisi enim nos locuti essemus, nec incredulos mors, nec credentes uita sequeretur: quia difficile dignus praeco uirtutum Christi inueniri potest, qui in annuntiandis illis non suam, sed eius quaerat gloriam quem praedicat. In eo autem quod se negat non esse sicut multos, qui uenditent uerbum Dei, ostendit esse quam plurimos, qui quaestum putant esse pietatem, et turpis lucri gratia omnia faciunt, qui deuorant domos uiduarum; se autem ex sinceritate quasi missum a Deo, et praesente eo qui se miserit, omnia in Christo et pro Christo loqui: ut causa praedicationis Dei, triumphus Christi, eiusque sit gloria. Et notandum quod mysterium Trinitatis in huius capituli fine monstretur. Ex Deo enim, in Spiritu Sancto, coram Deo, Patre, in Christo loquitur. Ad comprobandum autem quod de Troade perrexerit Macedoniam, de Apostolorum Actibus ponam testimonium. Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem, et uisio per noctem Paulo ostensa est. Vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, ac dicens: Transiens in Macedoniam, adiuua nos. Quod cum uidisset, statim quaesiuimus proficisci in Macedoniam, certi facti, quod uocasset nos Deus euangelizare eis. [120,12] CAPUT XII. Quid sit quod in Epistola scribit ad Thessalonicenses prima: Ipse autem Deus pacis sanctificet uos per omnia, ut integer spiritus uester et anima et corpus, sine querela in aduentu Domini nostri Iesu Christi seruetur. Famosa quaestio, sed breui sermone tractanda. Supra dixerat, spiritum nolite extinguere: quod si fuerit intellectum, statim sciemus quis iste sit spiritus, qui cum anima et corpore in die aduentus Domini conseruandus est. Quis enim possit credere, quod instar flammae, quae extincta desinit esse quod fuerat, extinguatur Spiritus Sanctus, et sustineat abolitionem sui, qui fuit quondam in Israel, quando per Isaiam et Ieremiam et singulos Prophetas dicere poterat: Haec dicit Dominus, et nunc in Ecclesia per Agabum loquitur: Haec dicit Spiritus Sanctus. Diuisiones donorum sunt, idem uero Spiritus: et diuisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et diuisiones operationum, idem uero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad id quod expedit. Alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum: alii fides in eodem Spiritu, alii operatio uirtutum, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii Prophetia, alii discretio spirituum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, diuidens singulis prout uult. De hoc Spiritu, ne a se auferretur, rogabat Dauid, dicens: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Qui quando aufertur, non substantia sui, sed ei a quo aufertur, extinguitur. Ego puto unum atque idem significare, Spiritum nolite extinguere, et quod in alio loco scribit: Spiritu feruentes. In quo enim feruor spiritus, multiplicata iniquitate, et caritatis frigore, non tepescit, in hoc spiritus nequaquam extinguitur. Deus igitur pacis sanctificet uos per omnia, uel in omnibus, siue plenos atque perfectos: hoc enim magis sonat g-oloteleis. Deus autem appellatur pacis: quia per Christum ei reconciliati sumus; qui est pax nostra, qui fecit utraque unum: qui et in alio loco pax Dei dicitur, superans omnem sensum, quae custodit corda cogitationesque Sanctorum. Qui autem sanctificatur, siue perfectus in omnibus est, in hoc et spiritus et anima et corpus in die Domini conseruatur. Corpus, si singulorum membrorum utatur officiis, uerbi gratia, si operetur manus, pes ambulet, oculus uideat, audiat auris, dentes cibos molant, stomachus coquat, aluus digerat, aut si nulla membrorum parte truncatum est. Et hoc quisquam potest credere Apostolum pro credentibus deprecari, ut in die iudicii integrum omnium corpus Christus inueniat: cum omnium corpora, aut morte dissoluta sint, aut si (ut quidam uolunt) reperta fuerint spirantia, adhuc habeant debilitates suas, et maxime Martyrum, et eorum qui pro Christi nomine uel oculos effossos, uel amputatas nares, uel abscissas manus habeant? Ergo integrum corpus est, de quo diximus in alia quaestione, tenens caput, ex quo omne corpus connexum atque compactum, accipiet augmentum in administrationem corporis Christi. Hoc corpus Ecclesia est. Et quicumque huius corporis tenuerit caput, et caetera membra seruauerit, habebit integrum corpus: quantum accipere potest humana natura. Iuxta hunc modum et animae integritas conseruanda est, quae dicere potest: Benedic anima mea Dominum, qui sanat omnes infirmitates tuas; et de qua scriptum est: Misit uerbum suum, et sanauit eos. Spiritus quoque in nobis integer conseruatur, quando non erramus in spiritualibus, sed uiuimus in spiritu, acquiescimus spiritui, et opera carnis mortificamus spiritu, afferimusque omnes fructus eius, caritatem, gaudium, pacem, et caetera. Aliter. Praecipitur nobis, Salomone dicente: Tu autem describe ea tripliciter in consilio et scientia; ut respondeas uerbo ueritatis, his qui proponunt tibi. Triplex in corde nostro descriptio, et regula Scripturarum est. Prima, ut intelligamus eas iuxta historiam. Secunda, iuxta tropologiam. Tertia, iuxta intelligentiam spiritualem. In historia, eorum quae scripta sunt, ordo seruatur. In tropologia, de littera ad maiora consurgimus, et quidquid in priori populo carnaliter factum est, iuxta moralem interpretamur locum, et ad animae nostrae emolumenta conuertimus. In spirituali θεωρίᾳ ad sublimiora transimus, terrena dimittimus, de futurorum beatitudine, et coelestibus disputamus: ut praesentis uitae meditatio, umbra futurae beatitudinis sit. Quos Christus tales inuenerit, ut et corpore, et anima, et spiritu integri conseruentur, et perfectam habeant triplicis in se scientiae ueritatem, hos sua pace sanctificabit et faciet esse perfectos. Multi simpliciter hunc locum de resurrectione intelligunt, ut et spiritus, et anima, et corpus in aduentu Domini integra conseruentur. Alii ex hoc loco triplicem in homine uolunt affirmare substantiam: Spiritus, quo sentimus, animae, qua uiuimus, corporis, quo incedimus. Sunt qui ex anima tantum, et corpore subsistere hominem disserentes, spiritum in eo tertium, non substantiam uelint intelligi, sed efficientiam, per quam et mens in nobis, et sensus, et cogitatio, et animus appellantur, utique non sunt tot substantiae, quot nomina. Cumque illud eis oppositum fuerit: Benedicite spiritus, et animae iustorum Domino, Scripturam non recipiunt, dicentes eam in Hebraico non haberi. Nos autem in praesenti loco (ut supra diximus) scriptum, qui cum anima et corpore integer conseruatur, non substantiam Spiritus Sancti, quae non potest interire, sed gratias eius donationesque accipimus, quae nostra uel uirtute, uel uitio, et acceduntur, et extinguuntur in nobis.