[117,0] EPISTULA CXVII. AD MATREM ET FILIAM IN GALLIA COMMORANTES. [117,1] PRAEFATIO. Retulit mihi quidam frater e Gallia, se habere sororem uirginem, matremque uiduam, quae in eadem urbe diuisis habitarent cellulis: et uel ob hospitii solitudinem, uel ob custodiendas facultatulas, praesules sibi quosdam Clericos assumpsissent; ut maiore dedecore iungerentur alienis, quam a se fuerant separatae. Cumque ego ingemiscerem, et multo plura tacendo quam loquendo significarem. Quaeso te, inquit, corripias eas litteris tuis, et ad concordiam reuoces; ut mater filiam, et filia matrem agnoscat. Cui ego: Optimam, inquam, mihi iniungis prouinciam: ut alienus conciliem, quas filius fraterque non potuit. Quasi uero Episcopalem cathedram teneam, et non clausus cellula, ac procul a turbis remotus, uel praeterita plangam uitia, uel uitare nitar praesentia. Sed et incongruum est latere corpore, et lingua per totum orbem uagari. Et ille: Nimium, ait, formidolosus es. Ubi illa quondam constantia, in qua multo sale orbem defricans, Lucillianum quippiam retulisti? Hoc est, aio, quod me fugat, et labra diuidere non sinit. Postquam enim arguendo crimina, factus sum criminosus, et iuxta tritum uulgi sermone prouerbium: Iurgantibus, et negantibus cunctis, nec aures me credo habere, nec tactum: ipsique parietes in me maledicto resonarunt, et in me psallebant qui bibebant uinum : coactus malo tacere didici, rectius esse arbitrans, ponere custodiam ori meo, et ostium munitum labiis meis, quam declinare cor meum in uerba malitiae: et dum carpo uitia, in uitium detractionis incurrere. Quod cum dixissem: Non est, inquit, detrahere, uerum dicere; nec priuata correptio generalem facit doctrinam; cum aut rarus, aut nullus sit, qui sub huius culpae rea tum cadat. Quaeso ergo te, ne me tanto itinere uexatum, frustra uenisse patiaris. Scit enim Dominus, quod post uisionem sanctorum Locorum, hanc uel maxime causam habui, ut cum tuis litteris sorori mederer ac matri. Et ego: Iamiam, inquam, quod uis faciam: nam et epistulae transmarinae sunt, et specialiter sermo dictatus, raro potest inuenire quos mordeat. Te autem obsecro, ut clam sermonem hunc habeas. Cumque portaueris eum pro uiatico, si auditus fuerit, laetemur pariter, si autem contemptus fuerit, quod et magis reor, ego uerba perdiderim, tu itineris longitudinem. [117,2] Primum uos scire cupio soror et filia, me non idcirco scribere, quia aliquid de uobis sinistrum suspicer; sed ne caeteri suspicentur uestram me orare concordiam. Alioquin (quod absit) si peccatorum uos existimarem glutino cohaesisse, nunquam scriberem; sciremque me surdis narrare fabulam. Deinde hoc obsecro, ut si mordacius quippiam scripsero, non tam meae putetis austeritatis esse, quam morbi. Putridae carnes ferro curantur et cauterio: uenena serpentino pelluntur antidoto. Quod satis dolet, maiori dolore expellitur. Ad extremum hoc dico, quod si etiam haec conscientia criminis uulnus non habeat, habet tamen fama ignominiam. Mater et filia, nomina pietatis, officiorum uocabula, uincula naturae, secunda post Deum foederatio. Non est laus, si uos diligitis: scelus est, quod odistis. Dominus Iesus subiectus erat parentibus suis : uenerabatur matrem, cuius erat ipse pater. Colebat nutritium, quem nutriuerat: gestatumque se meminerat alterius utero, alterius brachiis. Unde et in cruce pendens, commendat parentem discipulo, quam nunquam ante crucem dimiserat. [117,3] Tu uero, filia (iam enim desino ad matrem loqui, quam forsitan et aetas et imbecillitas, ac solitudo excusabilem facit) tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit uenter angustus? Decem mensibus utero clausa uixisti, et uno die in uno cubiculo cum matre non duras? An oculos eius ferre non potes? et, quae omnes motus tuos, utpote illa, quae genuit, quae aluit, et ad hanc perduxit aetatem, facilius intelligit, testem domesticam fugis? Si uirgo es, quid times diligentem custodiam? si corrupta, cur non palam nubis? Secunda post naufragium tabula est, quod male coeperis, saltem hoc remedio temperare. Neque uero hoc dico, quod post peccatum tollam poenitentiam, ut quod male coepit, male perseueret : sed quod desperem in istiusmodi copula diuulsionem. Alioqui si ad matrem migraueris post ruinam, facilius poteris cum ea plangere, quod per illius absentiam perdidisti. Quod si adhuc integra es, et non perdidisti, serua ne perdas. Quid tibi necesse est in ea uersari domo, in qua necesse habes quotidie aut perire, aut uincere? Quisquamne mortalium iuxta uiperam securos somnos capit? quae etsi non percutiat, certe sollicitat. Securius est perire non posse, quam iuxta periculum non perisse. In altero tranquillitas est, in altero gubernatio. Ibi gaudemus, hic euadimus. [117,4] Sed forte respondeas: Non bene morata mater est, res saeculi cupit, amat diuitias, ignorat ieiunium, oculos stibio linit, uult compta procedere, et nocet proposito meo, nec possum cum huiusmodi uiuere. Primum quidem etiamsi talis est, ut causaris, maius habebis praemium, si talem non deseras. Illa te diu portauit in utero, diu aluit, et difficiliores infantiae mores blanda pietate sustinuit. Lauit pannorum sordes, et immundo saepe foedata est stercore. Assedit aegrotanti; et quae pro te sua fastidia sustinuit, tua quoque passa est. Ad hanc perduxit aetatem; ut Christum amares, docuit. Non tibi displiceat eius conuersatio, quae te sponso tuo uirginem consecrauit. Quod si ferre non potes et delicias eius fugis: atque (ut hoc uulgo solet dici) saecularis est mater, habes alias uirgines, habes sanctum pudicitiae chorum. Quid matrem deserens, eum eligis, qui forsitan suam reliquit sororem et matrem? Illa difficilis; sed iste facilis. Illa iurgatrix: ergo iste placabilis. Quaero, utrum uirum secuta sis, an postea inueneris? Si eum secuta es, manifestum est matrem reliqueris. Si postea reperisti, ostendis quid in matris hospitio non potueris inuenire. Durus dolor est, et meo mucrone me uulnerans. Qui ambulat, inquit, simpliciter, ambulat confidenter. Tacerem, si me non morderet conscientia, et in aliis meum crimen non reprehenderem: nec per trabem oculi mei alterius festucam uiderem. Nunc autem cum inter fratres procul habitans, eorumque fruens contubernio honeste sub arbitris, et uideam raro, et uidear: impudentissimum est huius te uerecundiam non sequi, cuius sequi testeris exemplum. Quod si dixeris: Et mihi sufficit conscientia mea: habeo Deum iudicem, qui meae uitae est testis; non curo quid loquantur homines: audi Apostolum scribentem: Prouidentes bona, non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Si quis te carpit, quod sis Christiana, quod sis uirgo, ne cures, quod ideo dimiseris matrem, ut in monasterio inter uirgines uiueres: talis detractio laus tua est. UBI NON LUXURIA in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est. Illum enim praefers matri, quem praeferre iuberis et animae tuae. Quem si et ipsa praetulerit, et filiam te sentiet et sororem. [117,5] Quid igitur? scelus est sancti uiri habere contubernium? Obtorto collo me in ius trahis ut aut probem quod nolo, aut multorum inuidiam subeam. Sanctus uir nunquam a matre filiam seiungit: utramque suscipit, et utramque ueneratur. Sit quamlibet sancta filia, mater uidua indicium castitatis est. Si coaeuus tuus est ille nescio quis, matrem tuam honoret ut suam: si senior, te ut filiam diligat, et parentis subiiciat disciplinae. Non expedit amborum famae, plus te illum amare quam matrem: ne non uideatur in te affectum eligere, sed aetatem. Et haec dicerem, si fratrem Monachum non haberes, si domesticis careres praesidiis. Nunc uero, proh dolor. inter matrem atque germanum, et matrem uiduam, fratremque Monachum, cur se alienus interserit? Bonum quidem est, ut te et filiam noueris et sororem. Si autem utrumque non potes, et mater quasi dura respuitur, saltem frater placeat. Si frater asperior est, mollior sit illa quae genuit. Quid palles? quid aestuas? quid uultum rubore suffundis, et trementibus labiis impatientiam pectoris contestaris? Non superat amorem matris et fratris, nisi solius uxoris affectus. [117,6] Audio praeterea te suburbana rura, uillarum amoenitates cum affinibus atque cognatis, et istiusmodi generis hominibus circumire. Nec dubito quin uel consobrina, uel soror sit, in quarum solatium noui generis ducaris assecla. Absit quippe, ut quamuis proximi sint et cognati, uirorum te suspicer captare consortia. Obsecro ergo te, uirgo, ut mihi respondeas: Sola uadis in comitatu propinquorum, an cum amasio tuo? Quamuis sis impudens, saecularium oculis eum ingerere non audebis. Si enim hoc feceris, et te et illum familia uniuersa cantabit: uos cunctorum digiti denotabunt: ipsa quoque soror, aut affinis, siue cognata, quae in adulationem tui, sanctum et Nonnum coram te uocant, cum se paululum auerterint, portentuosum ridebunt maritum. Siu autem sola ieris (quod et magis existimo) utique inter seruos adolescentes, inter maritatas feminas atque nupturas, inter lasciuas puellas, et comatos liniatosque iuuenes, furuarum uestium puella gradieris. Dabit tibi barbatulus quilibet manum, sustentabit lassam; et pressis digitis, aut tentabitur, aut tentabit. Erit tibi inter uiros matronasque conuiuium: spectabis aliena oscula, praegustatos cibos; et non absque scandalo tuo, in aliis sericas uestes, auratasque miraberis. In ipso quoque conuiuio ut uescaris carnibus, quasi inuita cogeris. Ut uinum bibas, Dei laudabitur creatura. Ut laues balneis, sordibus detrahetur: et omnes te, cum aliquid eorum, quae suadent, si retrectans feceris, puram, simplicem, dominam, et uere ingenuam conclamabunt. Personabit interim aliquis cantator ad mensam, et inter psalmos dulci modulamine currentes, quoniam alienas non audebit uxores, te, quae custodem non habes, saepius respectabit. Loquetur nutibus, et quidquid metuit dicere, significabit affectibus. Inter has et tantas illecebras uoluptatum, etiam ferreas mentes libido domat: quae maiorem in uirginibus patitur famem, dum dulcius putat omne quod nescit. Narrant gentilium fabulae, cantibus sirenarum nautas isse in saxa praecipites: et ad Orphei citharam, arbores bestiasque, ac silicum dura mollita. Difficile inter epulas seruatur pudicitia. Nitens cutis sordidum ostendit animum. [117,7] Legimus in scholis pueri, et spirantia in plateis aera perspeximus, aliquem ossibus uix haerentem, illicitis arsisse amoribus, et ante uita caruisse, quam peste. Quid tu facies puella sani corporis, delicata, pinguis, rubens, aestuans inter carnes, inter uina, et balneas, iuxta maritos, iuxta adolescentulos? Quae et si rogata non feceris, tamen de forma putes testimonium, si rogeris. Libidinosa mens ardentius inhonesta persequitur; et quod non licet, dulcius suspicatur. Vestis ipsa uilis et pulla, animi tacentis indicium est; si rugam non habeat; si per terram, ut altior uidearis, trahatur; si de industria dissuta sit tunica, ut aliquid intus appareat, operiatque quod foedum est, et aperiat quod formosum. Caliga quoque ambulantis nigella ac nitens stridore ad se iuuenes uocat. Papillae fasciolis comprimuntur, et crispanti cingulo angustius pectus arctatur. Capilli, uel in frontem, uel in aures defluunt. Palliolum interdum cadit, ut candidos nudet humeros, et quasi uideri noluerit, celat festina, quod uolens detexerat. Et quando in publico quasi per uerecundiam operit faciem, lupanarium arte id solum ostendit, quod ostensum magis placere potest. [117,8] Respondebis: Unde me nosti? et quomodo tam longe positus, iactas in me oculos tuos? Fratris tui hoc mihi narrauerunt lacrymae, et intolerabiles per momenta singultus. Atque utinam ille mentitus sit, et magis timens hoc quam arguens, dixerit. Sed mihi crede: nemo mentiens plorat. Dolet sibi praelatum iuuenem, non quidem comatum, non uestium sericarum, sed torosulum et in sordibus delicatum qui ipse saeculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat quidquid de publico necessarium est. Dispensator et dominus, et praeueniens officia seruulorum, quem omnes rodant famuli: et quidquid domina non dederit, illum clamitent subtraxisse. Querulum seruulorum genus est, et quantacumque dederis, semper eis minus est. Non enim considerant de quanto, sed quantum detur; doloremque suum solis, quod possunt, obtrectationibus consolantur. Ille parasitum, iste impostorem, hic haeredipetam, alius nouo quolibet appellat uocabulo. Ipsum iactant assidere lectulo, obstetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas. Facilius mala credunt homines, et quodcumque domi fingitur, rumor in publicum fit. Nec mireris, si ancillae et seruuli de uobis ista confingant, cum mater quoque idipsum queratur et frater. [117,9] Fac igitur quod moneo, quod precor, ut primum matri, dehinc, si id fieri non potest, saltem fratri reconcilieris. Aut si ista tam cara nomina hostiliter detestaris diuidere, ab eo, quem tuis diceris praetulisse. Si autem et hoc non potes (reuerteris enim ad tuos, si illum possis deserere) uel honestius sodali tuo utere. Separentur domus uestrae, diuidaturque conuiuium, ne maledici homines sub uno tectulo uos manentes, lectulum quoque criminentur habere communem. Potes et ad necessitates tuas quale uoluisti habere solatium, et aliqua ex parte publica carere infamia. Quanquam cauenda sit macula, quae nullo nitro secundum Ieremiam, nulla fullonum herba elui potest. Quando uis, ut te uideat et inuisat, adhibe arbitros, amicos, libertos, seruulos. Bona conscientia nullius oculos fugit. Intret, intrepidus, securus exeat. Taciti oculi, et sermo silens, et totius corporis habitus uel, trepidationem interdum, uel securitatem loquuntur. Aperi quaeso aures tuas, et clamorem totius ciuitatis exaudi. Iam perdidistis uestra uocabula, et mutuo ex uobis cognomina suscepistis: tu illius diceris, et ille tuus. Haec mater audit et frater: paratique sunt, et precantur uos sibi diuidere; et priuatam uestrae coniunctionis infamiam, laudem facere communem. Tu esto cum matre, sit ille cum fratre. Audentius diliges sodalem fratris tui: honestius amabit mater amicum filii, quam filiae suae. Quod si nolueris, si mea monita rugata fronte contempseris, epistula tibi haec uoce libera proclamabit: Quid alienum seruum obsides? quid ministrum Christi, famulum tibi facis? Respice ad populum, singulorum facies intuere. Ille in Ecclesia legit, in te aspiciunt uniuersi: nisi quod pene licentia coniugali de tua infamia gloriaris. Nec iam secreto dedecore potes esse contenta. Procacitatem, libertatem uocas. Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere. [117,10] Iterum me malignum, iterum suspiciosum et rumigerulum clamitas. Egone suspiciosus? egone maleuolus? qui ut in principio epistulae praefatus sum, ideo scripsi, quia non suspicabar. An tu negligens, dissoluta, contemptrix, quae annos nata uiginti quinque, adolescentem necdum bene barbatulum, ita brachiis tuis, quasi cassibus inclusisti? Optimum reuera paedagogum, qui te moneat, qui asperitate frontis terreat. Et quanquam in nullis aetatibus libido sit tuta, tamen uel cano capite, ab aperta defendit ignominia. Veniet, ueniet tempus (dies enim allabitur, dum ignoras) et iste formosulus tuus, quia cito senescunt mulieres, maxime quae iuxta uiros sunt, uel ditiorem reperiet, uel iuniorem. Tunc te poenitebit consilii tui, et taedebit pertinaciae, quando et rem et famam amiseris, quando quod male iunctum fuerat, diuidetur bene. Nisi forte secura es, et coalescente tanti temporis caritate, dissidium non uereris. [117,11] Tu quoque mater, quae propter aetatem maledicta non metuis, noli sic uindicare, ut pecces. Magis a te discat filia separari, quam tu ab illa seiungi. Habes filium, et filiam, et generum, imo et contubernalem filiae tuae. Quid quaeris aliena solatia, et ignes iam sopitos suscitas? Honestius est tibi saltem culpam filiae sustentare, quam occasionem tuae quaerere. Sit tecum filius Monachus, pietatis uiduitatisque praesidium. Quid tibi alienum hominem quaeris, in ea praesertim domo, quae filium et filiam capere non potuit? Eius iam aetatis es, ut possis nepotes habere ex filia. In uita ad te utrumque. Reuertatur cum uiro, quae sola exierat. Virum dixi, non maritum. Nenio calumnietur. Sexum significare uolui, non coniugium. Aut si erubescit, et retractat, et domum, in qua nata est, arbitratur angustam, uos ad eius hospitiolum pergite; quamuis arctum sit, facilius matrem et fratrem capere potest, quam hominem alienum, cum quo certe in domo una, uno cubiculo, casta manere non poterat. Sint in una domo duae feminae, et duo masculi. Si autem et tertius ille g-gehroboskos tuus habitare non uult, et seditiones ac turbas concitat, sit biga, sit triga, frater uester hac filius, et sororem illi exhibebit et matrem. Alii uitricum et generum uocitent, ille nutricium appellet et fratrem. [117,12] Haec ad breuem lucubratiunculam celeri sermone dictaui, uolens desiderio postulantis satisfacere, et quasi ad scholasticam materiam me exercens. Eadem enim die mane pulsabat ostium, qui profecturus erat. Simulque ut ostenderem obtrectatoribus meis, quod et ego possim quidquid uenerit in buccam dicere. Unde et de Scripturis pauca perstrinxi; nec orationem meam, ut in caeteris libris facere solitus sum, illarum floribus texui. Extemporalis est dictatio, et tanta ad lumen lucernulae facilitate profusa, ut notariorum manus lingua praecurreret; et signa ac furta uerborum uolubilitas sermonum obrueret. Quod idcirco dixi, ut qui non ignoscit ingenio, ignoscat uel tempori.