EPISTOLA CVIII. AD EUSTOCHIUM VIRGINEM. 1 Si cuncta corporis mei membra verterentur in linguas, et omnes artus humana voce resonarent, nihil dignum sanctae ac venerabilis Paulae virtutibus dicerem. Nobilis genere, sed multo nobilior sanctitate: potens quondam divitiis, sed nunc Christi paupertate insignior; Graecorum stirps, soboles Scipionum, Pauli haeres, cuius vocabulum trahit, Martiae Papyriae matris Africani vera et germana progenies, Romae praetulit Bethleem, et auro tecta fulgentia, informis luti vilitate mutavit. Non moeremus, quod talem amisimus; sed gratias agimus, quod habuimus, imo habeamus. Deo enim vivunt omnia; ET QUIDQUID revertitur ad Dominum, in familiae numero computatur. Quamquam amissio illius, coelestis domus habitatio sit; quae quamdiu in corpore fuit, peregrinata est a Domino, et voce semper flebili querebatur, dicens: Heu mihi, quia peregrinatio mea prolongata est, habitavi cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea, Nec mirum si planxerit se versari in tenebris (hoc enim Cedar interpretatur) cum mundus in maligno positus sit; et sicut tenebrae illius, ita et lumen eius; luxque in tenebris luceat et tenebrae eam non comprehenderunt Unde et illud crebrius inferebat, Advena sum et peregrina sicut omnes patres mei. Et iterum; Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Quoties autem infirmitate corpusculi (quam incredibili abstinentia), et duplicatis contraxerat ieiuniis) vexabatur, hoc in ore volvebat: Subiicio corpus meum, et in servitutem redigo, ne aliis praedicans, ipsa reproba inveniar. Et: Bonum est vinum non bibere, et carnem non manducare. Et: Humiliavi in ieiunio animam meam. Et, Totum lectum meum versasti in infirmitate mea. Et, Versata sum in miseria, dum mihi configitur spina. Atque inter doloris aculeos, quos mira patientia sustinebat, quasi apertos sibi coelos aspiceret, loquebatur: (Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? 2 Testor Iesum et Sanctos eius, ipsumque proprium Angelum, qui custos fuit et comes admirabilis feminae, me nihil in gratiam, nihil more blandientium loqui: sed quidquid dicturus sum, pro testimonio dicere; et minus eius esse meritis, quam totus orbis canit: sacerdotes mirantur, virginum chori desiderant, Monachorum et pauperum turbae deplangunt. Vis lector eius breviter scire virtutes? omnes suos pauperes, pauperior ipsa dimisit. Nec mirum, de proximis et familiola, quam in utroque sexu de servis et ancillis in fratres sororesque mutaverat, ista proferre, cum Eustochium virginem, et devotam Christi filiam, in cuius consolationem libellus hic cuditur, procul a nobili genere, sola fide et gratia divitem reliquerit. 3 Carpamus igitur narrandi ordinem. Alii altius repetant, et a cunabulis eius, ipsisque (ut ita dicam) crepundiis matrem Blaesillam, et Rogatum proferant patrem: quorum altera Scipionum, Graccorumque progenies est: alter per omnes fere Graecias usque hodie stemmatibus et divitiis, ac nobilitate Agamemnonis fertur sanguinem trahere, qui decennali Troiam obsidione delevit. Nos nihil laudabimus, nisi quod proprium est, et de purissimo sanctae mentis fonte profertur. Quanquam Dominus atque Salvator in Evangelio doceat Apostolos sciscitantes quid sibi redditurus sit, qui omnia sua pro nomine eius dimiserunt: centuplum in praesentiarum recepturos, et in futuro vitam aeternam. Ex quo intelligimus, NON LAUDIS esse possidere divitias, sed pro Christo eas contemnere: non tumere ad honores, sed pro Dei fide eos parvipendere. Vere quod pollicitus est servis suis et ancillis Salvator, reddidit in praesenti. Nam quae unius urbis contempsit gloriam, totius orbis opinione celebratur: quam Romae habitantem, nullus extra Romam noverat, latentem in Bethleem, et barbara et Romana terra miratur. Cuius enim gentis homines ad sancta loca non veniunt? Quis autem in sanctis locis praeter Paulam, quod plus inter homines miraretur, invenit? Haec sicut inter multas gemmas pretiosissima gemma micat, et iubar solis parvos igniculos stellarum obruit et obscurat: ita cunctorum virtutes et potentias sua humilitate superavit, minimaque fuit inter omnes ut omnium maior esset. Et quanto se plus deiiciebat, tanto magis a Christo sublevabatur. Latebat, et non latebat. Fugiendo gloriam, gloriam merebatur; quae virtutem quasi umbra sequitur, et appetitores sui deserens, appetit contemptores. Sed quid ago, narrandi ordinem praetermittens, dum in singulis teneor, non servo praecepta dicendi. 4 Tali igitur stirpe generata, iuncta est viro Toxotio, qui Aeneae et Iuliorum altissimum sanguinem trahit. Unde etiam filia eius Christi Virgo Eustochium, Iulia nuncupatur; et ipse Iulius a magno demissum nomen Iulo. Et haec dicimus, non quod habentibus grandia sint, sed quo contemnentibus, mirabilia. Saeculi homines suscipiunt eos, qui his pollent privilegiis. Nos laudamus, qui pro Salvatore ista despexerint: et mirum in modum quos habentes parvipendimus, si habere noluerint praedicamus. His inquam orta maioribus, et foecunditate, ac pudicitia probata: primum viro, deinde propinquis, et totius urbis testimonio, quum quinque liberos edidisset, Blaesillam, super cuius morte eam Romae consolatus sum, Paulinam, quae sanctum et admirabilem virum, et propositi et rerum suarum Pammachium reliquit haeredem, ad quem super obitu eius parvulum libellum edidimus; Eustochium, quae nunc in sanctis Locis virginitatis et Ecclesiae monile pretiosum est; Ruffinam, quae immaturo funere pium matris animum consternavit; et Toxotium, post quem parere desiit, ut intelligeres eam non diu servire voluisse officio coniugali, sed mariti desiderio, qui mares optabat liberos, obedisse. 5 Postquam vir mortuus est, ita eum planxit, ut prope ipsa moreretur; ita se convertit ad Domini servitutem, ut eius mortem videretur optasse. Quid ego referam, amplae et nobilis domus, et quondam opulentissimae, omnes pene divitias in pauperes erogatas? quid in cunctos clementissimum animum, et bonitatem etiam in eos, quos nunquam viderat evagantem? quis inopum moriens, non illius vestimentis obvolutus est? quis clinicorum non eius facultatibus sustentatus est? Quos curiosissime tota urbe perquirens, damnum putabat, et quisquam debilis et esuriens cibo sustentaretur alterius. Spoliabat filios, et inter obiurgantes propinquos, maiorem se eis haereditatem, Christi misericordiam, dimittere loquebatur. 6 Nec diu potuit excelsi apud saeculum generis, et nobilissimae familiae visitationes et frequentiam sustinere. Moerebat honore suo, et ora laudantium declinare, ac fugere festinabat. Cumque Orientis et Occidentis episcopos ob quasdam ecclesiarum dissensiones Romam imperiales litterae contraxissent, vidit admirabiles viros, Christique pontifices, Paulinum Antiochenae urbis episcopum, et Epiphanium Salaminae Cypri, quae nunc Constantia dicitur; quorum Epiphanium etiam hospitem habuit: Paulinum in aliena manentem domo, quasi proprium, humanitate possedit. Quorum accensa virtutibus, per momenta patriam deserere cogitabat. Non domus, non liberorum, non familiae, non possessionum, non alicuius rei, quae ad saeculum pertinet, memor, sola (si dici potest) et incomitata, ad eremum Antoniorum atque Paulorum pergere gestiebat. Tandemque exacta hyeme, aperto mari, redeuntibus ad ecclesias suas episcopis, et ipsa voto cum eis ac desiderio navigavit. Quid ultra differo? Descendit ad portum, fratre, cognatis, affinibus, et quod his maius est, liberis prosequentibus, et clementissimam matrem pietate vincere cupientibus. Iam carbasa tendebantur, et remorum ductu navis in altum protrahebatur. Parvus Toxotius supplices manus tendebat in littore. Ruffina iam nubilis, ut suas exspectaret nuptias, tacens fletibus obsecrabat. Et tamen illa siccos tendebat ad coelum oculos, pietatem in filios, pietate in Deum superans. Nesciebat se matrem, ut Christi probaret ancillam. Torquebantur viscera, et quasi a suis membris distraheretur, cum dolore pugnabat: in eo cunctis admirabilior, quod magnam vinceret caritatem. Inter hostium manus et captivitatis duram necessitatem nihil crudelius est, quam parentes a liberis separari. Hoc contra iura naturae plena fides patiebatur, imo gaudens animus appetebat: et amorem filiorum maiore in Deum amore contemnens, in sola Eustochio, quae et propositi et navigationis eius comes erat, acquiescebat. Sulcabat interim navis mare, et cunctis qui cum ea vehebantur littora respicientibus, ipsa aversos tenebat oculos, ne videret quos sine tormento videre non poterat. Fateor, nulla sic amavit filios, quibus antequam proficisceretur: cuncta largita est: exhaeredans se in terra, et haereditatem inveniret in coelo. 7 Delata ad insulam Pontiam, quam clarissimae quondam feminarum sub Domitiano Principe pro confessione nominis Christiani, Flaviae Domitillae nobilitavit exilium; vidensque cellulas in quibus illa longum martyrium duxerat sumptis fidei alis, Ierosolymam et sancta Loca videre cupiebat. Tardi erant venti, et omnis pigra velocitas. Inter Scyllam et Charybdim Adriatico se credens pelago, quasi per stagnum venit Methonen, ibique refocillato paululum corpusculo, Et sale tabentes artus in littore ponens, Per Maleam, et Cytheram, sparsasque per aequor Cycladas, . . . . et crebris freta concita terris; post Rhodum et Lyciam, tandem vidit Cyprum, ubi sancti et venerabilis Epiphanii pedibus provoluta, decem ab eo diebus retenta est: non in refectionem, ut ille arbitrabatur, sed in opus Dei, ut re comprobatum est. Nam omnia illius regionis lustrans monasteria, prout potuit, refrigeria sumptuum fratribus dereliquit, quos amor sancti viri de toto illuc orbe conduxerat. Inde brevi cursu transfretavit Seleuciam, de qua ascendens Antiochiam, sancti confessoris Paulini modicum caritate detenta, media hyeme, calente ardore fidei, femina nobilis, quae prius eunuchorum manibus portabatur, asello sedens profecta est. 8 Omitto Coeles Syriae, et Phoenicis iter (neque enim hodoeporicon eius disposui scribere): ea tantum loca nominabo, quae sacris Voluminibus continentur. Beryto Romana colonia, et antiqua urbe Sidone derelicta, in Sareptae littore Eliae est ingressa turriculam, in qua adorato Domino Salvatore, per arenas Tyri, in quibus genua Paulus fixit, pervenit Acco, quae nunc Ptolemais dicitur : et per campos Mageddo, Iosiae necis conscios, intravit terram Philisthiim. Mirata ruinas Dor, urbis quondam potentissimae; et versa vice, Stratonis turrim ab Herode rege Iudaeae in honorem Caesaris Augusti Caesaream nuncupatam, in qua Cornelii domum, Christi vidit Ecclesiam, et Philippi aediculas, et cubicula quatuor virginum prophetarum. Deinde Antipatrida, semirutum oppidulum, quod de patris nomine Herodes vocaverat; et Lyddam versam in Diospolim, Dorcadis, atque Aeneae resurrectione, ac sanitate inclytam. Haud procul ab ea Arimathiam viculum Ioseph, qui Dominum sepelivit; et Nobe urbem quondam sacerdotum, nunc tumulum occisorum. Ioppen quoque fugientis portum Ionae; et (ut aliquid perstringam de fabulis Poetarum) religatae ad saxum Andromedae spectatricem. Repetitoque itinere, Nicopolim, quae prius Emmaus vocabatur, apud quam in fractione panis cognitus Dominus, Cleophae domum in Ecclesiam dedicavit. Atque inde proficiscens ascendit Bethoron inferiorem et superiorem, urbes a Salomone conditas, sed varia postea bellorum tempestate deletas: ad dexteram aspiciens Aialon, et Gabaon, ubi Iesus filius Nave contra quinque reges dimicans, soli imperavit et lunae: et Gabaonitas ob dolos et insidias foederis impetrati, in aquarios, lignariosque damnavit . In Gabaa urbe usque ad solum diruta, paululum substitit, recordata peccati eius, et concubinae in frusta divisae, et tribus Beniamin trecentos viros, propter Apostolum reservatos. 9 Quid diu moror? ad laevam mausoleo Helenae derelicto, quae Adiabenorum regina in fame populum frumento iuverat, ingressa est Ierosolymam urbem trinominem, Iebus, Salem, Ierusalem, quae ab Aelio postea Hadriano de ruinis, et cineribus civitatis in Aeliam suscitata est. Cumque proconsul Palaestinae, qui familiam eius optime noverat, praemissis Apparitoribus iussisset parari praetorium, elegit humilem cellulam: et cuncta loca tanto ardore ac studio circumivit, ut nisi ad reliqua festinaret, a primis non posset abduci. Prostrataque ante Crucem, quasi pendentem Dominum cerneret, adorabat. Ingressa sepulcrum resurrectionis, osculabatur lapidem, quem ab ostio monumenti amoverat angelus. Et ipsum corporis locum in quo Dominus iacuerat, quasi sitiens desideratas aquas, fideli ore lambebat. Quid ibi lacrymarum, quantum gemituum, quid doloris effuderit, testis est cuncta Ierosolyma: testis est ipse Dominus, quem rogabat. Unde egrediens ascendit Sion, quae in arcem, vel speculam vertitur Hanc urbem quondam expugnavit et reaedificavit David. De expugnata scribitur: Vae tibi civitas Ariel, id est, leo Dei, et quondam fortissima, quam expugnavit David : et de ea, quae aedificata est: dictum est: Fundamenta eius in montïbus sanctis: diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Iacob. Non eas portas, quas hodie cernimus in favillam et cinerem dissolutas: sed portas, quibus non praevalet infernus, et per quas credentium ad Christum ingreditur multitudo. Ostendebatur illi columna Ecclesiae porticum sustinens, infecta cruore Domini, ad quam vinctus, dicitur flagellatus. Monstrabatur locus, ubi super centum viginti credentium animas Spiritus Sanctus descendisset: ut Ioelis vaticinium compleretur. 10 Deinde pro facultatula sua, pauperibus atque conservis pecunia distributa, perrexit Bethleem, et in dextera parte itineris stetit ad sepulcrum Rachel, in quo Beniamin, non ut mater vocaverat moriens, Benoni, hoc est, filius doloris mei : sed ut pater prophetavit in spiritu, filium dextrae procreavit, atque inde Bethleem ingressa, et in specum Salvatoris introiens, postquam vidit sacrum virginis diversorium, et stabulum in quo agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui; ut illud impleretur, quod in eodem Propheta scriptum est: Beatus qui seminat super aquas, ubi bos et asinus calcant, me audiente iurabat, cernere se oculis fidei infantem pannis involutum, vagientem in praesepi Dominum, Magos adorantes, stellam fulgentem desuper, matrem Virginem, nutricium sedulum, pastores nocte venientes, ut viderent verbum quod factum erat; et iam tunc Evangelistae Ioannis principium dedicarent: In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est; parvulos interfectos, Herodem saevientem, Ioseph et Mariam fugientes in Aegyptum: mixtisque gaudio lacrymis, loquebatur: Salve Bethleem, domus panis, in qua natus est ille panis, qui de coelo descendit. Salve Ephrata, regio uberrima, atque g-karpophore cuius fertilitas Deus est. De te quondam Michaeas vaticinatus est: Et tu Bethleem domus Ephrata, non minima es in millibus Iuda. Ex te mihi egredietur, qui sit princeps in Israel: et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis. Propterea dabis eos usque ad tempus parientis. Pariet, et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel . In te enim natus princeps, qui ante Luciferum genitus est : cuius de Patre nativitas, omnem excedit aetatem. Et tamdiu in te Davidici generis origo permansit, donec virgo pareret, et reliquiae populi credentis in Christum, converterentur ad filios Israel, et libere praedicarent: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimus ad gentes. Dixerat enim Deus, Non veni nisi ad oves perditas domus Israel. Et eo tempore Iacob super eo verba completa sunt: Non deficiet princeps ex Iuda, et dux de femoribus eius, donec veniat, cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium. Bene David iurabat, bene vota faciebat dicens: Si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum strati mei: si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob; et statim quid desideraret exposuit, atque oculis prophetalibus, quem nos venisse iam credimus, ille venturum esse cernebat. Ecce audivimus illum in Ephrata, invenimus eum in campis sylvae. ZO quippe sermo Hebraicus, ut te docente didici, non Mariam matrem Domini, hoc est, g-autehn, sed ipsum, id est, g-auton significat. Unde loquitur confidenter: Introibimus in tabernaculum eius; adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Et ego misera atque peccatrix, digna sum iudicata deosculari praesepe, in quo Dominus parvulus vagiit? orare in spelunca, in qua virgo puerpera Dominum fudit infantem? Haec requies mea, quia Domini mei patria est. Hic habitabo, quoniam Salvator elegit eam. Paravi lucernam Christo meo. Anima mea illi vivet, et semen meum serviet ipsi. Haud procul inde descendit ad turrim Ader, id est, gregis : iuxta quam Iacob pavit greges suos, et pastores nocte vigilantes audire moruerunt: Gloria in excelsis Deo, et super terram vax hominibus bonae voluntatis. Dumque servant oves, invenerunt Agnum Dei puro et mundissimo vellere, quod in ariditate totius terrae coelesti rore complutum est : et cuius sanguistulit peccata mundi, et exterminatorem Aegypti, litus in postibus fugavit. 11 Statimque concito gradu, coepit per viam veterem pergere, quae ducit Gazam, ad potentiam vel ad divitias Dei; et tacita secum volvere, quomodo Eunuchus Aethiops gentium populos praefigurans, mutaverit pellem suam; et dum vetus relegit instrumentum, fontem reperit Evangelii. Atque inde ad dexteram transit. A Bethsur venit Escol, quae in botrum vertitur . Unde in testimonium terrae fertilissimae, et in typum eius qui dicit: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. exploratores botrum mirae magnitudinis portaverunt. Nec post longum spatium intravit Sarae cellulas, videns incunabula Isaac, et vestigia quercus Abraham, sub qua vidit diem Christi, et laetatus est. Atque inde consurgens, ascendit Chebron, haec est Cariath-arbe, id est, oppidum virorum quatuor, Abraham, Isaac, Iacob, et Adam magni, quem ibi conditum, iuxta librum Iesu Nave Hebraei autumant: licet plerique Caleb quartum putent, cuius ex latere memoria monstratur. His inspectis, noluit pergere ad Cariath sepher, id est, vinculum litterarum: quia contemnens occidentem litteram, repererat spiritum vivificantem. Magisque mirabatur superiores et inferiores aquas, quas Othoniel filius Iephone Kenez pro australi terra et arida possessione susceperat, et quarum ductu, siccos prioris Instrumenti agros faciebat irriguos; ut redemptionem veterum peccatorum, in aquis baptismi reperiret. Altera die, orto iam sole, stetit in supercilio Caphar Barucha, id est, villae benedictionis: quem ad locum Abraham Dominum prosecutus est. Unde latam despiciens solitudinem, ac terram quondam Sodomae et Gomorrhae, Adamae, et Seboim, contemplata est balsami vineas in Engaddi, et Segor, vitulam consternantem, quae prius Bala vocabatur; et in Zoaram, id est, parvulam, Syro sermone translata est. Recordabatur speluncae Lot, et versa in lacrymas, virgines socias admonebat, cavenda esse vinum, in quo est luxuria, cuius opus Moabitae sunt, et Ammonitae. 12 Diu haereo in meridie, ubi sponsa cubantem reperit sponsum, et Ioseph inebriatus est cum fratribus suis Revertar Ierosolymam, et per Thecuam atque Amos, rutilantem montis Oliveti Crucem aspiciam, de quo Salvator ascendit ad Patrem. In quo per annos singulos Vacca rufa in holocaustum Domino cremabatur, et cuius cinis expiabat populum Israel : in quo, iuxta Ezechielem, Cherubim de Templo transmigrantes, Ecclesiam Domini fundaverunt. Post ingressa sepulcrum Lazari, Mariae et Marthae vidit hospitium; et Bethphage, villam sacerdotalium maxillarum; et locum in quo pullus lasciviens gentium, Dei frena suscepit, Apostolorumque stratus vestibus, mollia terga praebuit ad sedendum. Rectoque itinere descendebat Iericho, recogitans illum de Evangelio vulneratum, ac Sacerdotibus et Levitis, mentis feritate praetereuntibus, clementiam Samaritae, id est, custodis; qui seminecem suo iumento impositum, ad stabulum Ecclesiae deportavit. Et locum Adomim quod interpretur sanguinum, quia multus in eo sanguis crebris latronum fundebatur incursibus. Et arborem sycomorum Zachaei, id est, bona poenitentiae opera, quibus cruenta dudum et noxia rapinis, peccata calcabat: excelsumque Dominum de excelso virtutum intuebatur; et iuxta viam caecorum loca, qui receptis luminibus, utriusque populi credentis in Dominum, sacramenta praemiserant. Ingressa Iericho, vidit urbem quam fundavit Hiel in Abiram primogenito suo, et cuius portas posuit in Segub novissimo filiorum . Intuita est castra Galgalae, et acervum praeputiorum, et secundae circumcisionis mysterium; et duodecim lapides, qui de Iordanis illuc translati alveo, duodecim Apostolorum fundamenta firmaverant; et fontem quondam Legis amarissimum et sterilem, quem verus Elisaeus sua condivit sapientia, et in dulcorem ubertatemque convertit. Vix nox transierat, ferventissimo aestu venit ad Iordanem; stetit in ripa fluminis, et orto sole, solis iustitiae recordata est; quomodo in medio amnis alveo sicca sacerdotes posuerint vestigia; et ad Eliae et Elisaei imperium, stantibus ex utraque parte aquis, iter unda praebuerit; pollutasque diluvio aquas, et totius humani generis intersectione maculatas, suo Dominus mundaverit baptismate. 13 Longum est, si velim de valle Achor dicere, id est, tumultus atque turbarum, in qua furtum et avaritia condemnata est; et de Bethel, Domo Dei, in qua super nudam humum nudus et pauper dormivit Iacob; et posito subter caput lapide, qui in Zacharia septem oculos habere describitur, et in Isaia lapis dicitur angularis vidit scalam usque ad coelum tendentem, in qua Dominus desuper innitebatur, ascendentibus porrigens manum, et negligentes de sublimi praecipitans. Sepulcra quoque in monte Ephraim Iesu filii Nave, et Eleazari filii Aaron Sacerdotis, e regione venerata est: quorum alter conditus est in Tamnathsare a septentrionali parte montis Gaas : alter in Gabaa filii sui Phinees: satisque mirata est, quod distributor possessionum sibi montana et aspera delegisset. Quid narrem Silo, in qua altare dirutum hodieque monstratur, et raptum Sabinarum a Romulo, tribus Beniamitica praecucurrit. Transivit Sichem, non ut plerique errantes legunt Sichar, quae nunc Neapolis appellatur, et ex latere montis Garizim extructam circa puteum Iacob intravit Ecclesiam: super quo residens Dominus, sitiensque et esuriens, Samaritanae fide satiatus est; quae quinque Mosaicorum voluminum viris, sextoque, quem se habere iactabat, errore Dosithei derelicto, verum Messiam, et verum reperit Salvatorem. Atque inde divertens, vidit duodecim Patriarcharum sepulcra: et Sebastem, id est, Samariam, quae in honorem Augusti ab Herode Graeco sermone Augusta est nominata. Ibi siti sunt Elisaeus et Abdias Prophetae: et (quo maior inter natos mulierum non fuit) Ioannes Baptista. Ubi multis intremuit consternata mirabilibus: namque cernebat variis daemones rugire cruciatibus, et ante sepulcra sanctorum ululare homines more luporum, vocibus latrare canum, fremere leonum, sibilare serpentum, mugire taurorum. Alios rotare caput, et post tergum terram vertice tangere, suspensisque pede feminis, vestes non defluere in faciem. Miserebatur omnium, et per singulos effusis lacrymis, Christi clementiam deprecabatur. Et sicut erat invalida, ascendit pedibus montem; in cuius duabus speluncis, persecutionis et famis tempore, Abdias propheta centum prophetas aluit pane et aqua. Inde cito itinere percucurrit Nazareth, nutriculam Domini; Cana et Capharnaum, signorum eius familiares: lacum Tyberiadis, navigante Domino sanctificatum; solitudinem, in qua multa populorum millia paucis saturata sunt panibus, et de reliquis vescentium repleti sunt cophini duodecim tribuum Israel. Scandebat montem Thabor, in quo transfiguratus est Dominus. Aspiciebat procul montes Hermon et Hermoniim, et campos latissimos Galilaeae, in quibus Sisara et omnis exercitus eius, Barach vincente, prostratus est torrens Cison, qui mediam planitiem dividebat; et oppidum iuxta Naim, in quo viduae suscitatus est filius, monstrabatur. Dies me prius quam sermo deficiet, si voluero cuncta percurrere, quae Paula venerabilis fide incredibili pervagata est. 14 Transibo ad Aegyptum; et in Sochoth, atque apud fontem Samson, quem de molari maxillae dente produxit, subsistam parumper: et arentia ora colluam, ut refocillatus videam Morasthim, sepulcrum quondam Micheae prophetae, nunc Ecclesiam. Et ex latere derelinquam Chorreos, et Gettheos, Maresa, Idumaeam. et Lachis; et per arenas mollissimas pergentium vestigia subtrahentes, latamque eremi vastitatem, veniam ad Aegypti fluvium Sior, qui interpretatur turbidus: et quinque Aegypti transeam civitates, quae loquuntur lingua Chananitide; et terram Gessen, et campos Taneos, in quibus fecit Deus mirabilia. Et urbem No, quae postea versa est in Alexandriam; et oppidum Domini Nitriam, in quo purissimo virtutum nitro sordes lavantur quotidie plurimorum. Quod cum vidisset, occurrente sibi sancto et venerabili Episcopo Isidoro Confessore, et turbis innumerabilibus Monachorum, ex quibus multos Sacerdotalis et Leviticus sublimabat gradus; laetabatur quidem ad gloriam Domini, sed se indignam tanto honore fatebatur. Quid ergo narrem Macarios Arsenios, Serapionas, et reliqua columnarum Christi nomina? Cuius non intravit cellulam? quorum pedibus non advoluta est? Per singulos sanctos Christum se videre credebat; et quidquid in illos contulerat, in Dominum se contulisse laetabatur. Mirus ardor, et vix in femina credibilis fortitudo. Oblita sexus et fragilitatis corporeae, inter tot millia Monachorum cum puellis suis habitare cupiebat. Et forsitan cunctis eam suscipientibus, impetrasset, ni maius sanctorum Locorum retraxisset desiderium. Atque propter ferventissimos aestus de Pelusio Maiomam navigatione perveniens, tanta velocitate reversa est, ut avem putares. Nec multo post in sancta Bethleem mansura perpetuo, angusto per triennium mansit hospitiolo, donec exstrueret cellulas, ac monasteria, et diversorum peregrinorum iuxta viam conderet mansiones, in qua Maria et Ioseph hospitium non invenerant. Huc usque iter eius descriptum sit, quod multis virginibus et filia comite, peragravit. 15 Nunc virtus latius describatur, quae ipsius propria est, et in qua exponenda, Deo iudice ac teste, profiteor me nihil addere, nihil in maius attollere, more laudantium; sed ne rerum excedam fidem, multa detrahere; et ne apud detractores, et genuino me semper dente rodentes, fingere puter, et cornicem Aesopi alienis coloribus adornare. Quae prima Christianorum virtus est, tanta se humilitate deiecit, ut qui eam non vidisset, et pro celebritate nominis videre gestisset, ipsam esse non crederet, sed ancillularum ultimam. Et cum frequentibus choris virginum cingeretur, et veste et voce et habitu, et incessu minima omnium erat. Nunquam post viri mortem usque ad diem dormitionis suae cum ullo comedit viro, quamvis eum sanctum et in pontificali sciret culmine constitutum. Balneas, nisi periclitans, non adiit. Mollia, etiam in gravissima febre, lectuli strata non habuit, sed super durissimam humum, stratis ciliciolis quiescebat, si tamen illa quies dicenda est, quae iugibus pene orationibus dies noctesque iungebat; illud implens de Psalterio: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. In qua fontes crederes lacrymarum, ita levia peccato plangebat, ut illam gravissimorum criminum crederes ream. Cumque a nobis crebrius moneretur, ut parceret oculis, et eos servaret Evangelicae lectioni, aiebat: Turpanda est facies, quam contra Dei praeceptum purpurisso et cerussa et stibio saepe depinxi. Affligendum corpus, quod multis vacavit deliciis. Longus risus, perpeti compensandus est fletu. Mollia linteamina et serica pretiosissima, asperitate cilicii commutanda. Quae viro et saeculo placui, nunc Christo placere desidero. Si inter tales tantasque virtutes castitatem in illa voluero praedicare, superfluus videar: in qua etiam cum saecularis esset, omnium Romae matronarum exemplum fuit: quae ita se gessit, ut nunquam de illa etiam maledicorum quidquam auderet fama confingere. Nihil animo eius clementius, nihil erga humiles blandius fuit. Non appetebat potentes: nec tamen superbos et gloriolam quaerentes, fastidio despiciebat. Si pauperem videbat, sustentabat; si divitem, ad benefaciendum hortabatur. Liberalitas sola excedebat modum. Et usuras tribuens, versuram quoque saepius faciebat, ut nulli stipem rogantium denegaret. Fateor errorem meum: cum in largiendo esset profusior, arguebam, illud proferens de Apostolo: Non ut aliis sit refrigerium, vobis autem tribulatio: sed ex aequalitate in hoc tempore, ut vestra abundantia sit ad illorum inopiam, et illorum abundantia sit ad vestram inopiam. Et hoc de Evangelio Salvatoris: Qui habet duas tunicas, det alteram non habenti. Et providendum esse, ne quod libenter faceret, semper facere non posset: multaque huiuscemodi, quae illa mira verecundia, et sermone parcissimo dissolvebat: testem invocans Deum, se pro illius nomine cuncta facere; hoc et habere voti, ut mendicans ipsa moreretur: ut unum nummum filiae non dimitteret, et in funere suo aliena sindone involveretur. Ad extremum inferebat: Ego si petiero, multos inveniam qui mihi tribuant: iste mendicans si a me non acceperit, quae ei possum etiam de alieno tribuere, et mortuus fuerit, a quo eius anima requiretur? Ego cautiorem in re familiari esse cupiebam; sed illa ardentior fide, toto Salvatori animo iungebatur, et pauperem Dominum, pauper spiritu sequebatur, reddens ei quod acceperat, pauper pro ipso affecta. Denique consecuta est quod optabat, et in grandi aere alieno filiam dereliquit, quod huc usque debens non suis viribus, sed Christi se confidit misericordia reddituram. 16 Solent pleraeque matronarum buccinatoribus suis dona conferre, et in paucos largitate profusa, manum a caeteris retrahere: quo illa omnino carebat vitio; ita enim singulis suam pecuniam dividebat, ut singulis necessarium erat, non ad luxuriam, sed ad necessitatem. Nemo ab ea pauperum vacuus reversus est. Quod obtinebat, non divitiarum. magnitudine, sed prudentia dispensandi: illud semper replicans, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et: Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum. Et: Facite vobis amicos de iniquo mamona, qui vos recipiant in aeterna tabernacula. Et: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Et verba Danielis, regem Nabuchodonosor monentis, ut eleemosynis redimeret peccata sua. Nolebat in his lapidibus pecuniam effundere, qui cum terra et saeculo transituri sunt, sed in vivis lapidibus, qui volvuntur super terram, de quibus in Apocalypsi Ioannis, civitas magni regis exstruitur: quos in saphirum et smaragdum et iaspidem, et caeteras gemmas esse vertendos, Scriptura commemorat. 17 Verum haec possunt esse communia cum paucis; et scit diabolus non in summo virtutum culmine posita. Unde loquitur ad Dominum, post amissam Iob substantiam, post eversam domum, post liberos interfectos, Corium pro corio, et omnia quae habuerit homo, dabit pro anima sua. Sed extende manum tuam, et tange ossa eius et carnes, nisi in faciem benedixerit tibi. Scimus plerosque dedisse eleemosynam, sed de proprio corpore nihil dedisse: porrexisse egentibus manum, sed carnis voluptate superatos, dealbasse ea quae foris erant, et intus plenos fuisse ossibus mortuorum. At non Paula talis, quae tantae continentiae fuit, ut prope mensuram excederet, et debilitatem corporis nimiis ieiuniis ac labore contraheret. Quae exceptis diebus festis, vix oleum in cibo caperet, ut ex hoc uno aestimetur, quid de vino et liquamine, et piscibus, et lacte, et melle, et ovis, et reliquis, quae gustui suavia sunt, iudicarit. In quibus sumendis quidam se abstinentissimos putant; et si his ventrem ingurgitaverint, tutam pudicitiam suspicantur. 18 Semper quidem virtutes sequitur invidia, feriuntque summos Fulgura montes (ex Horatio). Nec mirum si hoc de hominibus loquar, cum etiam Dominus noster Pharisaeorum zelo sit crucifixus, et omnes sancti aemulos habuerint: in paradiso quoque serpens fuerit, cuius invidia mors introivit in orbem terrarum. Suscitaverat ei Dominus Adad Idumaeum, qui eam colaphizaret, ne se extolleret : et quasi quodam stimulo carnis saepius admonebat; ne magnitudo virtutum altius raperet, et aliarum vitiis feminarum, se in excelso crederet constitutam. Ego aiebam, livori esse cedendum, et dandum insaniae locum: quod fecisset Iacob in fratre suo Esaü, et David in pertinacissimo inimicorum Saül: quorum alter in Mesopotamiam fugerit; alter se Allophylis tradiderit, malens hostibus, quam invidis subiacere. At illa respondebat: Iuste haec diceres, si diabolus contra servos Dei, et ancillas, non ubique pugnaret, et ad omnia loca fugientes non praecederet; si non sanctorum Locorum amore retinerer, et Bethleem meam in alia reperire possem parte terrarum. Cur enim non patientia livorem superem? cur non humilitate frangam superbiam; et percutienti maxillam, offeram alteram? Dicente Apostolo Paulo? Vincite in bono malum. Nonne Apostoli gloriabantur, quando pro Domino sunt passi contumeliam? Nonne ipse Salvator humiliavit se, formam servi accipiens, et factus est obediens Patri usque ad mortem, et mortem crucis, ut nos sua passione salvaret? Iob nisi certasset, et vicisset in praelio, non accepisset coronam iustitiae, nec audisset a Domino: Putas me aliter locutum tibi, quam ut appareres iustus? Beati dicuntur in Evangelio, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. SECURA SCIT conscientia, quod non propter peccata patiamur; et afflictio in saeculo, materia praemiorum est. Si quando procacior fuisset inimicus, et usque ad verborum iurgia prosilisset, illud Psalterii decantabat: Cum consisteret adversum me peccator, obmutui et silui a bonis. Et rursus: Ego autem quasi surdus non audiebam, et quasi mutus non aperiens os suum. Et, Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes. In tentationibus, Deuteronomii verba volvebat: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis Dominum Deum vestrum de toto corde vestro, et de tota anima vestra. In tribulationibus et angustiis, Isaiae replicabat eloquia: Qui ablactati estis a lacte, qui abstracti ab ubere, tribulationem super tribulationem exspectate, spem super spem; adhuc pusillum propter malitiam labiorum, propter linguam malignam. Et Scripturae testimonium in consolationem suam edisserebat: ablactatorum esse, eorum scilicet, qui ad virilem aetatem pervenissent, tribulationem super tribulationem sustinere, ut spem super spem mereantur accipere. Scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit . Et, Quod si is qui foris est homo noster, corrumpatur, ille qui intus est, innovetur: Et, In praesentiarum leve et momentaneum tribulationis nostrae, aeternae gloriae pondus operatur in nobis, non aspicientibus quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna. Nec longum fore tempus, etiam si humanae impatientiae tardum videatur, quin Dei statim sequatur auxilium dicentis: Tempore opportuno exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tibi. Nec dolosa labia, et linguas iniquorum esse metuendas, cum Domino adiutore laetemur, et ipsum debeamus audire per Prophetam monentem: Nolite timere opprobria hominum, et blasphemias eorum ne metueritis, sicut enim vestimentum, sic comedit eos vermis; et sicut lanam, sic devoravit eos tinea . Et: Per patientiam vestram possidebitis animas vestras. Et: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis : Et alibi: Tribulationem super tribulationem sustinere : ut patienter agamus in omnibus quae accidunt nobis. Patiens enim vir multum prudens: qui autem pusillanimis est, vehementer insipiens. 19 In languoribus et crebra infirmitate dicebat: Quando ïnfirma sum, tunc fortis sum. Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, donec mortale hoc induat immortalitatem, et corruptivum hoc vestiatur incorruptione. Et iterum: Sicut superabundant passiones Christi in nobis, et per Christum abundavit et consolatio. Ac deinde: Ut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. In moerore cantabat: Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus. In periculis loquebatur: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Et rursum, Qui vult animam suam salvam facere, perdet eam. Et, Qui perdiderit animam suam proter me, salvam eam faciet. Quando dispendia rei familiaris et eversio totius patrimonii nuntiabatur, aiebat: Quid enim prodest homini, si totum mundum lucrifecerit, et animae suae damnum habuerit? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Et, Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redeam. Sicut Domino placuit, ita factum est, Sit nomen Domini benedictum. Et illud: Nolite diligere mundum, neque ea quae sunt in mundo. Quoniam omne, quod in mundo est, desiderium carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae huius: quae non est ex Patre, sed ex mundo. Et mundus transit, et concupiscentia eius . Scio ei scriptas infirmitates gravissimas liberorum et maxime Toxotii sui, quem diligebat plurimum. Cumque illud virtute complesset, turbata sum, et non sum locuta, in haec verba prorupit: Qui amat filium aut filiam plus quam me, non est me dignus. Et orans ad Dominum, loquebatur. Posside Domine filios mortificatorum, qui pro te quotidie mortificant corpora sua. Novi susurronem quemdam (quod genus hominum vel perniciosissimum est) quasi benevolum nuntiasse, quod pro nimio fervore virtutum quibusdam videretur insana, et cerebrum illius dicerent confovendum. Cui illa respondit: Theatrum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus : Et: Nos stulti propter Christum; sed stultum Dei sapientius est hominibus : Unde et Salvator loquitur ad Patrem: Tu scis insipientiam meam. Et iterum: Tanquam prodigium factus sum multis, et tu adiutor fortis, Ut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Quem in Evangelio et propinqui quasi mentis impotem ligare cupiebant, et adversarii suggillabant, dicentes, Daemonium habet, et Samaritanus est. Et, In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia. Sed nos audiamus Apostolum cohortantem. Haec est gloria nostra, testimonium conscientiae nostrae; quoniam in sanctitate et sinceritate, et in gratia Dei conversati sumus in mundo. Et Dominum dicentem ad Apostolos: Ideo mundus odit vos, quoniam non estis de mundo. Si enim essetis de mundo, amaret utique mundus quod suum erat. Et ad ipsum Dominum verba vertebat: Tu nosti cordis abscondita. Et, Haec omnia venerunt super nos, nec sumus obliti tui, nec inique egimus in testamento tuo, nec aversum est retrorsum cor nostrum . Et, Propter te mortificati sumus tota die, reputati sumus ut oves occisionis. Sed Dominus auxiliator meus, non timebo quid faciat mihi homo. Legit enim: Fili honora Dominum, et confortaberis, et extra Dominum nullum timueris. His et talibus testimoniis, quasi armatura Dei, et adversus omnia quidem vitia, sed praecipue instruebat se contra invidiam saevientem; et patiendo iniurias, furorem rabidi pectoris mitigabat. Denique usque ad diem mortis, et huius patientia, et aliorum zelus omnibus patuit: qui suum rodit auctorem, et dum aemulum laedere nititur, in semetipsum proprio furore bacchatur. 20 Dicam et de ordine monasterii, quomodo Sanctorum continentiam in suum verterit lucrum. Seminabat carnalia, ut meteret spiritualia : dabat terrena, ut coelestia tolleret: brevia concedebat, ut pro his aeterna mutaret. Post virorum monasterium, quod viris tradiderat gubernandum, plures virgines quas e diversis provinciis congregarat, tam nobiles, quam medii, et infimi generis, in tres turmas, monasteriaque divisit: ita duntaxat, ut in opere et in cibo separatae, psalmodiis et orationibus iungerentur. Post ALLELUIA cantatum (quo signo vocabantur ad Collectam) nulli residere licitum erat. Sed prima, seu inter primas veniens, caeterarum operiebatur adventum, pudore et exemplo ad laborem eas provocans, non terrore. Mane, hora Tertia, Sexta, Nona, Vespere, noctis medio, per ordinem Psalterium cantabant. Nec licebat cuiquam sororum ignorare Psalmos, et non de Scripturis sanctis quotidie aliquid discere. Die tantum Dominico ad Ecclesiam procedebant, ex cuius habitabant latere. Et unumquodque agmen matrem propriam sequebatur: atque inde pariter revertentes, instabant operi distributo, et vel sibi, vel caeteris indumenta faciebant. Si qua erat nobilis, non permittebatur de domo sua habere comitem, ne veterum actuum memor, et lascivientis infantiae errorem refricaret antiquum, et crebra confabulatione renovaret. Unus omnium habitus. Linteamine ad tergendas solum manus utebantur. A viris tanta separatio, ut a spadonibus quoque eas seiungeret, ne ullam daret occasionem linguae maledicae, quae sanctos carpere solita est in solatium delinquendi. Si qua vel tardior veniebat ad Psalmos, vel erat in opere pigrior, variis eam modis aggrediebatur. Si erat iracunda, blanditiis, si patiens, correptione; illud Apostoli imitans: Quid vultis In virga veniam ad vos, an in spiritu lenitatis et mansuetudinis? Excepto victu et vestitu, nullam habere quidquam patiebatur, dicente Paulo: Habentes victum et vestitum, his contenti sumus; ne consuetudine plus habendi, praeberet locum avaritiae, quae nullis expletur opibus: et quanto amplius habuerit, plus requirit; et neque copia, neque inopia minuitur. Iurgantes inter se, sermone lenissimo foederabat. Lascivientem adolescentularum carnem crebris et duplicatis frangebat ieiuniis, malens eis stomachum dolere, quam mentem. Si vidisset aliquam comptiorem, contractione frontis, et vultus tristitia arguebat errantem, dicens: Munditiam corporis atque vestitus, animae esse immunditiam. Et turpe verbum atque lascivum, nunquam de ore virgineo proferendum: quibus signis libidinosus animus ostenditur: et per exteriorem hominem, interioris hominis vitia demonstrantur. Quam linguosam, garrulam, ac procacem, rixisque perspexerat delectari, et saepius commonitam nolle converti, inter ultimas et extra conventum sororum, ad fores triclinii orare faciebat, et separatim cibum capere: ut quam obiurgatio non correxerat, emendaret pudor. Furtum quasi sacrilegium detestabatur. Et quod inter saeculi homines, vel leve putatur, vel nihil, hoc in monasteriis gravissimum dicebat esse delictum. Quid memorem clementiam et sedulitatem in aegrotantes, quas miris obsequiis, et ministeriis confovebat? Cumque aliis languentibus, large praeberet omnia, et esum quoque exhiberet carnium; si quando ipsa aegrotasset, sibi non indulgebat, et in eo inaequalis videbatur, quod in aliis clementiam, in se duritiam commutabat. 21 Nulla iuvenum puellarum sano et vegeto corpore, tantae se dederat continentiae, quantae ipsa fracto et senili debilitatoque corpusculo. Fateor, in hac re pertinacior fuit, ut sibi non parceret, et nulli cederet admonenti. Referam quod expertus sum. Mense Iulio ferventissimis aestibus incidit in ardorem febris, et post desperationem, cum Dei misericordia respirasset, et medici persuaderent ob refectionem corporis vino opus esse tenui et parco, ne aquam bibens in hydropem verteretur; et ego clam beatum Papam Epiphanium rogarem, ut eam moneret, imo compelleret vinum bibere, illa ut erat prudens et solertis ingenii, statim sensit insidias; et subridens, meum esse quod ille diceret, intimavit. Quid plura? cum beatus Pontifex post multa hortamenta exisset foras, quaerenti mihi quid egisset, respondit: Tantum profeci, ut seni homini pene persuaserit, ne vinum bibam. Haec refero, non quod inconsideranter, et ultra vires sumpta onera probem, monente Scriptura: Super te onus ne levaveris; sed quod mentis eius ardorem, et desiderium fidelis animae, ex hac quoque probare velim perseverantia, decantantis: Sitivit anima mea in te, quam multipliciter tibi caro mea. Difficile est modum tenere in omnibus. Et vere iuxta Philosophorum sententiam, g-mesotehs g-heh g-areteh, g-hyperboleh g-kakia reputantur: Quod nos una et brevi sententiola exprimere possumus: Ne quid nimis. Quae in contemptu ciborum tantam habebat pertinaciam: in luctu mitis erat, et suorum mortibus frangebatur, maxime liberorum. Nam et in viri et filiarum dormitione semper periclitata est. Et cum os stomachumque signaret, et matris dolorem crucis niteretur impressione lenire; superabatur affectu, et credulam mentem, parentis viscera consternabant, animoque vincens, fragilitate corporis vincebatur: quam semel languor arripiens, longo tempore possidebat; ut et nobis inquietudinem, et sibi discrimen afferret. In quo illa laetabatur, per momenta commemorans; Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Dicat prudens lector, pro laudibus me vituperationem scribere. Testor Iesum, cui illa servivit, et ego servire cupio, me utramque in partem nihil fingere, sed quasi Christianum de Christiana, quae sunt vera, proferre, id est, historiam scribere, non panegyricum, et illius vitia, aliorum esse virtutes. Vitia loquor, secundum animum meum, et omnium sororum ac fratrum desiderium, qui illam diligimus, et absentem quaerimus. 22 Caeterum illa implevit cursum suum, fidemque servavit, et nunc fruitur corona iustitiae : sequiturque Agnum quocumque vadit. Saturatur, quia esurivit, et laeta decantat: Sicut audivimus, ita et vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. O beata rerum commutatio: flevit, ut semper rideret. Despexit lacus contritos, ut fontem Dominum reperiret. Vestita cilicio est, ut nunc albis vestimentis uteretur, et diceret: Scidisti saccum meum, et induisti me laetitia. Cinerem sicut panem manducabat, et potionem suam cum fletu miscebat, dicens: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, ut in aeternum pane Angelorum vesceretur et caneret: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Et, Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. Et Isaiae, imo Domini per Isaiam in se cerneret verba compleri. Ecce qui serviunt mihi, manducabunt, vos autem esurietis. Ecce qui serviunt mihi, bibent, vos, autem sitietis. Ecce qui serviunt mihi, laetabuntur, vos autem confundemini. Ecce qui serviunt mihi, exultabunt in gaudio, vos autem clamabitis ob dolorem cordis, et propter contritionem spiritus ululabitis . Dixeram, lacus eam semper fugisse contritos, ut fontem Dominum reperiret, ut posset laeta cantare: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. Quando veniam et apparebo ante faciem Dei? 23 Tangam ergo breviter quomodo haereticorum coenosos devitaverit lacus, et eos instar habuerit Ethnicorum. Quidam veterator callidus, atque, ut sibi videbatur, doctus et sciolus, me nesciente coepit ei proponere quaestiones, et dicere: Quid peccavit infans, ut a daemone corripiatur? In qua aetate resurrecturi sumus? Si in ipsa qua morimur: ergo nutricibus post resurrectionem opus erit. Sin aliter, nequaquam erit resurrectio mortuorum; sed transformatio in alios. Diversitas quoque sexus maris ac feminae erit, aut non erit? Si erit, sequentur et nuptiae, et concubitus, sed et generatio. Si non erit, sublata diversitate sexus, eadem corpora non resurgent: Aggravat enim terrena inhabitatio sensum multa cogitantem; sed tenuia erunt et spiritualia, dicente Apostolo: Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale. Ex quibus omnibus probare cupiebat, rationales creaturas ob quaedam vitia, et antiqua peccata in corpora esse delapsas: et pro diversitate et meritis peccatorum tali vel tali conditione generari, ut vel corporum sanitate gauderent, et parentum divitiis ac nobilitate, vel in morbidas carnes, et domos inopum venientes, poenas pristinorum luerent delictorum, et praesenti saeculo atque corporibus, quasi carcere clauderentur. Quod cum audisset, et ad me retulisset, indicans hominem, mihique incubuisset necessitas nequissimae viperae ac mortiferae bestiae resistendi, de quibus Psalmista commemorat, dicens: Ne traaas bestiis animas confitentium tibi : Et, Increpa Domine bestias calami, qui scribentes iniquitatem, loquuntur contra Dominum mendacium, et elevant in excelsum os suum; conveni hominem, et orationibus eius, quam decipere nitebatur, brevi interrogatione conclusi: Utrum crederet futuram resurrectionem mortuorum, an non? Qui cum se credere respondisset; intuli: Eadem resurgent corpora, an altera? Cum dixisset, eadem; sciscitatus sum: In eodem sexu, an in altero? Ad interrogata reticenti, et instar colubri huc atque illuc transferenti caput, ne feriretur; quia, inquam, taces, ego mihi pro te respondebo, et consequentia inferam. Si non resurget mulier, ut mulier, neque masculus, ut masculus, non erit resurrectio mortuorum; quia sexus membra habet, membra autem totum corpus efficiunt. Si autem sexus et membra non fuerint, ubi erit resurrectio corporum, quae sine sexu non constant et membris? Porro si corporum non fuerit resurrectio, nequaquam erit resurrectio mortuorum. Sed et illud quod de nuptiis obiicis: Si eadem membra fuerint, sequi nuptias; a Salvatore dissolvitur dicente: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei: in resurrectione enim mortuorum, non nubent, neque nubentur, sed erunt similes Angelorum . Ubi dicitur, non nubent, neque nubentur, sexuum diversitas demonstratur. Nemo enim de lapide et ligno dicit, non nubent neque nubentur, quae naturam nubendi non habent: sed de his qui possint nubere, et gratia Christi ac virtute non nubant. Quod si opposueris, quomodo ergo erimus similes Angelorum, cum inter Angelos, non sit masculus et femina? Breviter ausculta: Non substantiam nobis Angelorum, sed conversationem, et beatitudinem Dominus repromittit. Quomodo et Ioannes Baptista antequam decollaretur, Angelus appellatus est; et omnes Sancti ac Virgines Dei, etiam in isto saeculo vitam in se exprimunt Angelorum. Quando enim dicitur: Eritis similes Angelorum, similitudo promittitur, non natura mutatur. 24 Simulque responde: quomodo illud interpretaris, quod Thomas Domini resurgentis palpaverit manus, et viderit lancea latus eius perforatum? Et Petrus in littore stantem viderit Dominum, et partem assi piscis, ac favum mellis comedentem? Qui stabat, profecto habebat pedes. Qui monstravit latus vulneratum, utique et ventrem, et pectus habuit, sine quibus non sunt latera ventri et pectori cohaerentia. Qui locutus est, lingua et palato ac dentibus loquebatur. Sicut enim plectrum chordis, ita lingua illiditur dentibus, et vocalem reddit sonum. Cuius palpatae sunt manus, consequenter et brachia habuit. Cum igitur omnia membra habuisse dicatur, necesse est, ut totum corpus habuerit, quod conficitur ex membris: non utique femineum, sed virile, id est, eiusdem sexus, in quo mortuus est. Quod si obtenderis: ergo et nos post resurrectionem comedemus? Et quomodo clausis ingressus est ianuis, contra naturam pinguium, et solidorum corporum? Audies: Noli propter cibum, resurrectionis fidem in calumniam trahere. Nam et Archisynagogi filiae resuscitatae iussit cibum dari. Et Lazarus quatriduanus mortuus, cum ipso scribitur inisse convivium, ne resurrectio eorum phantasma putaretur. Sin autem clausis ingressus est ianuis, et idcirco spirituale et aereum corpus niteris approbare: ergo et antequam pateretur, quia contra naturam graviorum corporum super mare ambulavit, spirituale corpus habuit. Et Apostolus Petrus, qui et ipse super aquas pendulo incessit gradu, spirituale corpus habuisse credendus est, cum potentia magis et virtus ostendatur Dei, quando fit aliquid contra naturam. Et ut scias in signorum magnitudine, non naturae mutationem, sed Dei omnipotentiam demonstrari: Qui ambulabat fide, coepit infidelitate mergi, nisi eum manus Domini sublevasset, dicentis: Modicae fidei, quare dubitasti? Miror autem te obdurare frontem loquente Domino: Infer digitum tuum huc, et tange manus meas; et porrige manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Et alibi: Videte manus meas, et pedes meos, quia ipse ego sum, Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes . Ossa audis, et carnem, et pedes, et manus; et globos mihi Stoicorum, atque aeria quaedam deliramenta confingis. 25 Porro si quaeris, cur infans a daemone corripiatur, qui peccata non habuit: aut in qua aetate resurrecturi simus, cum diversa aetate moriamur, ingratis suscipies : Iudicia Dei abyssus multa. Et: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius. Quis enim cognovit sensum Domini: aut quis consiliarius eius fuit ? Aetatum autem diversitas non mutat corporum veritatem. Cum enim corpora quotidie nostra fluant, et aut crescant, aut decrescant: ergo tot erimus homines, quot quotidie commutamur? aut alius fui, cum decem annnorum essem, alius cum triginta, alius cum quinquaginta, alius cum iam toto cano capite sum? Igitur iuxta Ecclesiarum traditiones, et Apostolum Paulum, illud est respondendum: quod in virum perfectum, et in mensuram aetatis plenitudinis Christi resurrecturi sumus, in qua et Adam Iudaei conditum autumant: et Dominum Salvatorem legimus surrexisse, et multa alia, quae de utroque Testamento in suffocationem haeretici protuli. 26 Ex quo die ita coepit hominem detestari, et omnes qui eiusdem dogmatis erant, ut eos voce publica, hostes Domini proclamaret. Et haec dixi, non ut breviter haeresim confutarem, cui multis voluminibus respondendum est, sed ut fidem tantae feminae ostenderem, QUAE MALUIT inimicitias hominum subire perpetuas, quam Dei offensam, amicitiis noxiis provocare. 27 Dicam ergo ut coeperam, nihil ingenio eius docilius fuit. Tarda erat ad loquendum, velox ad audiendum : memor illius praecepti: Audi Israel, et tace. Scripturas sanctas tenebat memoriter; et cum amaret historiam, et hoc veritatis diceret fundamentum; magis tamen sequebatur intelligentiam spiritualem: et hoc culmine aedificationem animae protegebat. Denique compulit me: ut vetus et novum Instrumentum, cum filia, me disserente, perlegeret. Quod propter verecundiam negans, propter assiduitatem tamen et crebras postulationes eius praestiti, ut docerem quod didiceram: non a meipso, id est a praesumptione, pessimo praeceptore, sed ab illustribus Ecclesiae viris. Sic ubi haesitabam, et nescire me ingenue confitebar, nequaquam mihi voluit acquiescere; sed iugi interrogatione cogebat, ut e multis variisque sententiis, quae mihi videretur probabilior, indicarem. Loquar et aliud, quod forsitan aemulis videatur incredibile. Hebraeam linguam, quam ego ab adolescentia multo labore ac sudore ex parte didici, et infatigabili meditatione non desero, ne ipse ab ea deserar, discere voluit, et consecuta est: ita ut Psalmos hebraice caneret, et sermonem absque ulla latinae linguae proprietate personaret. Quod quidem usque hodie in sancta filia eius Eustochio cernimus, quae ita semper adhaesit matri, et eius obedivit imperiis, ut nunquam absque ea cubaret, nunquam procederet, nunquam cibum caperet, ne unum quidem nummum haberet potestatis suae, sed et paternam et maternam substantiolam, a matre distribui pauperibus laetaretur, et pietatem in parentem, haereditatem maximam et divitias crederet. Non debeo silentio praeterire, quanto exultaverit gaudio, quod Paulam neptem suam ex Laeta et Toxotio genitam imo voto et futurae virginitatis repromissione conceptam, audierat in cunis et crepitaculis balbutiente lingua, ALLELUIA cantare: aviaeque et amitae nomina, dimidiatis verbis frangere. In hoc solo, patriae desiderium habuit; ut filium, nurum, neptem, renuntiasse saeculo, et Christo servire cognosceret. Quod et impetravit ex parte. Nam neptis Christi flammeo reservatur: nurus aeternae se tradens pudicitiae, socrus opera, fide, et eleemosynis sequitur, et Romae conatur exprimere, quod Ierosolymis illa complevit. 28 Quid agimus, anima? cur ad mortem eius venire formidas? Iamdudum prolixior liber cuditur, dum timemus ad ultima pervenire, quasi tacentibus nobis, et in laudibus illius occupatis, differri possit occubitus. Hucusque prosperis navigavimus ventis, et crispantia maris aequora labens carina sulcavit. Nunc in scopulos incurrit oratio, et tumentibus fluctuum montibus, praesens utrique nostrum intentatur naufragium: ita ut cogamur dicere: Praeceptor, salvos nos fac, perimus . Et illud: Exurge, ut quid obdormis, Domine? Quis enim possit siccis oculis Paulam narrare morientem? Incidit in gravissimam valetudinem, imo quod optabat, invenit, ut nos desereret, et plenius Domino iungeretur. In quo languore, Eustochii filiae probata semper in matrem pietas, magis ab omnibus comprobata est. Ipsa assidere lectulo, flabellum tenere, sustentare caput, pulvillum supponere, fricare pedes, manu stomachum confovere, mollia strata componere, aquam calidam temperare, mappulam apponere, omnium ancillarum praevenire officia, et quidquid alia fecisset, de sua mercede putare subtractum. Quibus illa precibus, quibus lamentis et gemitu, inter iacentem matrem, et specum Domini discurrit, ne privaretur tanto contubernio, ne illa absente viveret: ut eodem feretro portaretur? Sed, o mortalium fragilis et caduca natura, et nisi Christi fides nos extollat ad coelum, et aeternitas animae promittatur, cum bestiis ac iumentis, corporum una conditio est. Idem occubitus iusto et impio, bono et malo, mundo ac immundo, sacrificanti et non sacrificanti. Sicut bonus, ita et qui peccat. Sicut qui iurat, ita et is qui iuramentum metuit. Similiter et homines et iumenta in favillam et cinerem dissolvuntur. 29 Quid diu immoror, et dolorem meum differendo facio longiorem? Sentiebat prudentissima feminarum adesse mortem, et frigente alia parte corporis atque membrorum, solum animae teporem in sacro pectore palpitare, nihilominus quasi ad suos pergeret, alienosque desereret, illos versiculos susurrabat : Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae. Et, Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum, concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini. Et, Elegi abiecta esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Cumque a me interrogaretur, cur taceret, cur nollet respondere inclamanti, an doleret aliquid, Graeco sermone respondit, nihil se habere molestiae, sed omnia quieta et tranquilla perspicere. Post haec obmutuit, et clausis oculis quasi iam mortalia despiceret, usque ad expirationem animae, eosdem repetebat versiculos, ut quod dicebat, vix audire possemus; digitumque ad os tenens, crucis signum pingebat in labiis. Defecerat spiritus, et anhelabat in mortem; animaque erumpere gestiens, ipsum stridorem, quo mortalium vita finitur, in laudes Domini convertebat. Aderant Ierosolymorum, et aliarum urbium Episcopi, et Sacerdotum inferioris gradus, ac Levitarum innumerabilis multitudo. Omne monasterium, virginum et monachorum chori repleverant. Statimque ut audivit sponsum vocantem, Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, columba mea: Quoniam ecce hyems transiit et recessit, pluvia abiit sibi ; laeta respondit: Flores visi sunt in terra, tempus sectionis advenit. Et Credo videre bona Domini in terra viventium. 30 Ex hinc non ululatus, non planctus, ut inter saeculi homines fieri solet, sed Psalmorum linguis diversis examina concrepabant. Translataque Episcoporum manibus, et cervicem feretro subiicientibus; cum alii Pontifices lampadas cereosque praeferrent, alii choros psallentium ducerent, in media Ecclesia speluncae Salvatoris est posita. Tota ad funus eius, Palaestinarum urbium turba convenit. Quem monachorum latentium in eremo cellula sua tenuit? Quam virginum cubiculorum secreta texerunt? Sacrilegium putabat, qui non tali feminae ultimum reddidisset officium. Viduae et pauperes in exemplum Dorcadis, vestes ab ea praebitas ostendebant. Omnis inopum multitudo matrem, et nutritiam se perdidisse clamabat. Quodque mirum sit, nihil pallor mutaverat faciem, sed ita dignitas quaedam, et gravitas ora compleverat, ut eam putares non mortuam, sed dormientem. in ordine personabant: non solum triduo, donec subter Ecclesiam, et iuxta specum Domini conderetur; sed per omnem hebdomadam, cunctis qui venerant, suum funus, et proprias credentibus lacrymas. Venerabilis virgo filia eius Eustochium, quasi ablactata super matrem suam, abstrahi a parente non poterat: deosculari oculos, haerere vultui, totum corpus amplexari, et se cum matre velle sepeliri. 31 Testis est Iesus, ne unum quidem nummum ab ea filiae derelictum, sed, ut ante iam dixi, derelictum magnum aes alienum: et, quod his difficilius est, fratrum et sororum immensam multitudinem, quos sustentare arduum, et abiicere impium est. Quid hac virtute mirabilius, feminam nobilissimae familiae, magnis quondam opibus, tanta fide omnia dilargitam, ut ad egestatem pene ultimam perveniret? Iactent alii pecunias, et in corbonam Dei aera congesta, funalibusque aureis dona pendentia. NEMO plus dedit pauperibus, quam quae sibi nihil reservavit. Nunc illa divitiis fruitur, et his bonis, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt. Nostram vicem dolemus, et invidere potius gloriae eius videbimur, si voluerimus diutius flere regnantem. 32 Secura esto, Eustochium, magna haereditate ditata es. Pars tua Dominus: et quo magis gaudeas, mater tua longo martyrio coronata est. Non solum enim effusio sanguinis in confessione reputatur; SED DEVOTAE quoque mentis servitus immaculata quotidianum martyrium est. Illa corona de rosis et violis plectitur, ista de liliis. Unde et in Cantico scribitur Canticorum: Fratruelis meus candidus et rubicundus; et in pace, et in bello eadem praemia vincentibus tribuens. Mater inquam tua audivit cum Abraham: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram, quam ostendam tibi. Et per Ieremiam Dominum praecipientem: Fugite de medio Babylonis, et salvate animas vestras. Et usque ad diem mortis suae non est reversa in Chaldaeam; nec ollas Aegypti, et virulentias carnium desideravit, sed choris comitata virgineis, civis est Salvatoris effecta, et de parvula Bethleem coelestia regna conscendens, dicit ad veram Noemi: Populus tuus, populus meus, et Deus tuus, Deus meus. 33 Hunc tibi librum ad duas lucubratiunculas, eodem quem tu sustines dolore, dictavi. Nam quotiescumque stylum figere volui, et opus exarare promissum, toties obriguerunt digiti, cecidit manus, sensus elanguit. Unde et inculta oratio, votum scribentis absque ulla elegantia et verborum lepore testatur. 34 Vale, o Paula, et cultoris tui ultimam senectutem, orationibus iuva. Fides et opera tua Christo te sociant, praesens facilius quod postulas, impetrabis. Exegi monumentum aere perennius, quod nulla destruere possit vetustas. Incidi elogium sepulcro tuo, quod huic volumini subdidi, ut quocumque noster sermo pervenerit, te laudatam, te in Bethleem conditam lector agnoscat. Sequitur titulus sepulchri. Scipio quam genuit, Pauli fudere parentes, Graccorum soboles, Agamemnonis inclyta proles, Hoc iacet in tumulo: Paulam dixere priores, Eustochii genitrix, Romani prima Senatus: Pauperiem Christi, et Bethlemitica rura secuta est. In fronte speluncae. Aspicis angustum, praecisa in rupe sepulcrum? Hospitium Paulae est, coelestia regna tenentis. Fratrem, cognatos, Romam, patriamque relinquens Divitias, sobolem, Bethlemiti conditur antro. Hic praesepe tuum, Christe, atque hic mystica magi Munera portantes, hominique, Deoque dedere. 35 Dormivit sancta et beata Paula, septimo Kalendas Februarias, tertia subbati post solis occubitum. Sepulta est quinto Kalend. earumdem. Honorio Augusto sexies, et Aristaeneto Consulibus. Vixit in Sancto proposito, Romae annos quinque, Bethleem annos viginti. Omne vitae tempus implevit, annis quinquaginta sex, mensibus octo, diebus viginti et uno.