[0] Prophetia Ieremiae. [1] 1 Verba Ieremiae filii Helciae, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Beniamin. 2 Quod factum est uerbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon, regis Iuda, in tertiodecimo anno regni eius. 3 Et factum est in diebus Ioakim filii Iosiae, regis Iuda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae, filii Iosiae, regis Iuda, usque ad transmigrationem Ierusalem, in mense quinto. 4 Et factum est uerbum Domini ad me, dicens : 5 Priusquam te formarem in utero, noui te, et antequam exires de uulua, sanctificaui te, et prophetam in gentibus dedi te. 6 Et dixi : A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. 7 Et dixit Dominus ad me : Noli dicere : Puer sum : quoniam ad omnia quae mittam te ibis, et uniuersa quaecumque mandauero tibi loqueris. 8 Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus. 9 Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me : Ecce dedi uerba mea in ore tuo : 10 ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut euellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. 11 Et factum est uerbum Domini ad me, dicens : Quid tu uides, Ieremia ? Et dixi : Virgam uigilantem ego uideo. 12 Et dixit Dominus ad me : Bene uidisti : quia uigilabo ego super uerbo meo, ut faciam illud. 13 Et factum est uerbum Domini secundo ad me, dicens : Quid tu uides ? Et dixi : Ollam succensam ego uideo, et faciem eius a facie aquilonis. 14 Et dixit Dominus ad me : Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae : 15 quia ecce ego conuocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus : et uenient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem, et super omnes muros eius in circuitu, et super uniuersas urbes Iuda : 16 et loquar iudicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libauerunt diis alienis, et adorauerunt opus manuum suarum. 17 Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam uultum eorum. 18 Ego quippe dedi te hodie in ciuitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Iuda, principibus eius, et sacerdotibus, et populo terrae. 19 Et bellabunt aduersum te, et non praeualebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te. [2] 1 Et factum est uerbum Domini ad me, dicens : 2 Vade, et clama in auribus Ierusalem, dicens : Haec dicit Dominus : Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra quae non seminatur. 3 Sanctus Israël Domino, primitiae frugum eius : omnes qui deuorant eum delinquunt : mala uenient super eos, dicit Dominus. 4 Audite uerbum Domini, domus Iacob, et omnes cognationes domus Israël. 5 Haec dicit Dominus : Quid inuenerunt patres uestri in me iniquitatis, quia elongauerunt a me, et ambulauerunt post uanitatem, et uani facti sunt ? 6 Et non dixerunt : Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti ; qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inuiam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram in qua non ambulauit uir, neque habitauit homo ? 7 Et induxi uos in terram Carmeli, ut comederetis fructum eius et optima illius : et ingressi contaminastis terram meam, et haereditatem meam posuistis in abominationem. 8 Sacerdotes non dixerunt : Ubi est Dominus ? et tenentes legem nescierunt me, et pastores praeuaricati sunt in me, et prophetae prophetauerunt in Baal, et idola secuti sunt. 9 Propterea adhuc iudicio contendam uobiscum, ait Dominus, et cum filiis uestris disceptabo. 10 Transite ad insulas Cethim, et uidete : et in Cedar mittite, et considerate uehementer : et uidete si factum est huiuscemodi : 11 si mutauit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii : populus uero meus mutauit gloriam suam in idolum. 12 Obstupescite, caeli, super hoc, et portae eius, desolamini uehementer, dicit Dominus. 13 Duo enim mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aquae uiuae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quia continere non ualent aquas. 14 Numquid seruus est Israël, aut uernaculus ? quare ergo factus est in praedam ? 15 Super eum rugierunt leones, et dederunt uocem suam : posuerunt terram eius in solitudinem. Ciuitates eius exustae sunt, et non est qui habitet in eis. 16 Filii quoque Mempheos et Taphnes constuprauerunt te usque ad uerticem. 17 Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per uiam ? 18 Et nunc quid tibi uis in uia Aegypti, ut bibas aquam turbidam ? et quid tibi cum uia Assyriorum, ut bibas aquam fluminis ? 19 Arguet te malitia tua, et auersio tua increpabit te. Scito et uide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum. 20 A saeculo confregisti iugum meum : rupisti uincula mea, et dixisti : Non seruiam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix. 21 Ego autem plantaui te uineam electam, omne semen uerum : quomodo ergo conuersa es mihi in prauum, uinea aliena ? 22 Si laueris te nitro, et multiplicaueris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus. 23 Quomodo dicis : Non sum polluta ; post Baalim non ambulaui ? Vide uias tuas in conualle ; scito quid feceris : cursor leuis explicans uias suas. 24 Onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit uentum amoris sui : nullus auertet eam : omnes qui quaerunt eam non deficient : in menstruis eius inuenient eam. 25 Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti : Desperaui : nequaquam faciam : adamaui quippe alienos, et post eos ambulabo. 26 Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetae eorum, 27 dicentes ligno : Pater meus es tu : et lapidi : Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suae dicent : Surge, et libera nos. 28 Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi ? surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuae : secundum numerum quippe ciuitatum tuarum erant dii tui, Iuda. 29 Quid uultis mecum iudicio contendere ? omnes dereliquistis me, dicit Dominus. 30 Frustra percussi filios uestros : disciplinam non receperunt. Deuorauit gladius uester prophetas uestros : quasi leo uastator 31 generatio uestra. Videte uerbum Domini : numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina ? quare ergo dixit populus meus : Recessimus ; non ueniemus ultra ad te ? 32 Numquid obliuiscetur uirgo ornamenti sui, aut sponsa fasciae pectoralis suae ? populus uero meus oblitus est mei diebus innumeris. 33 Quid niteris bonam ostendere uiam tuam ad quaerendam dilectionem, quae insuper et malitias tuas docuisti uias tuas, 34 et in alis tuis inuentus est sanguis animarum pauperum et innocentum ? non in fossis inueni eos, sed in omnibus quae supra memoraui. 35 Et dixisti : Absque peccato et innocens ego sum, et propterea auertatur furor tuus a me. Ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris : Non peccaui. 36 Quam uilis facta es nimis, iterans uias tuas ! et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. 37 Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum : quoniam obtriuit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea. [3] 1 Vulgo dicitur : Si dimiserit uir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit uirum alterum, numquid reuertetur ad eam ultra ? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis : tamen reuertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. 2 Leua oculos tuos in directum, et uide ubi non prostrata sis. In uiis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine : et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis. 3 Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluuiarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi ; noluisti erubescere. 4 Ergo saltem amodo uoca me : Pater meus, dux uirginitatis meae tu es : 5 numquid irasceris in perpetuum, aut perseuerabis in finem ? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti. 6 Et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis : Numquid uidisti quae fecerit auersatrix Israël ? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi. 7 Et dixi, cum fecisset haec omnia : Ad me reuertere : et non est reuersa. Et uidit praeuaricatrix soror eius Iuda 8 quia pro eo quod moechata esset auersatrix Israël, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii : et non timuit praeuaricatrix Iuda soror eius, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa : 9 et facilitate fornicationis suae contaminauit terram, et moechata est cum lapide et ligno : 10 et in omnibus his non est reuersa ad me praeuaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus. 11 Et dixit Dominus ad me : Iustificauit animam suam auersatrix Israël, comparatione praeuaricatricis Iudae. 12 Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices : Reuertere, auersatrix Israël, ait Dominus, et non auertam faciem meam a uobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. 13 Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praeuaricata es, et dispersisti uias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et uocem meam non audisti, ait Dominus. 14 Conuertimini, filii reuertentes, dicit Dominus, quia ego uir uester : et assumam uos unum de ciuitate, et duos de cognatione, et introducam uos in Sion. 15 Et dabo uobis pastores iuxta cor meum, et pascent uos scientia et doctrina. 16 Cumque multiplicati fueritis, et creueritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra : Arca testamenti Domini : neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec uisitabitur, nec fiet ultra. 17 In tempore illo uocabunt Ierusalem solium Domini : et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Ierusalem, et non ambulabunt post prauitatem cordis sui pessimi. 18 In diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israël, et uenient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus uestris. 19 Ego autem dixi : Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, haereditatem praeclaram exercituum gentium ? Et dixi : Patrem uocabis me, et post me ingredi non cessabis. 20 Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus. 21 Vox in uiis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël : quoniam iniquam fecerunt uiam suam ; obliti sunt Domini Dei sui. 22 Conuertimini, filii reuertentes, et sanabo auersiones uestras. Ecce nos uenimus ad te : tu enim es Dominus Deus noster. 23 Vere mendaces erant colles, et multitudo montium : uere in Domino Deo nostro salus Israël. 24 Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra : greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum. 25 Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra : quoniam Domino Deo nostro peccauimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc : et non audiuimus uocem Domini Dei nostri. [4] 1 Si reuerteris, Israël, ait Dominus, ad me conuertere : si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoueberis. 2 Et iurabis : Viuit Dominus in ueritate, et in iudicio, et in iustitia : et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. 3 Haec enim dicit Dominus uiro Iuda et Ierusalem : Nouate uobis nouale, et nolite serere super spinas. 4 Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium uestrorum, uiri Iuda, et habitatores Ierusalem : ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum uestrarum. 5 Annuntiate in Iuda, et in Ierusalem auditum facite : loquimini, et canite tuba in terra, clamate fortiter, et dicite : Congregamini, et ingrediamur ciuitates munitas. 6 Leuate signum in Sion ; confortamini, nolite stare : quia malum ego adduco ab aquilone, et contritionem magnam. 7 Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se leuauit : egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem : ciuitates tuae uastabuntur, remanentes absque habitatore. 8 Super hoc accingite uos ciliciis ; plangite, et ululate : quia non est auersa ira furoris Domini a nobis. 9 Et erit in die illa, dicit Dominus : peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur. 10 Et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Ierusalem, dicens : Pax erit uobis : et ecce peruenit gladius usque ad animam ? 11 In tempore illo dicetur populo huic et Ierusalem : Ventus urens in uiis quae sunt in deserto uiae filiae populi mei, non ad uentilandum et ad purgandum. 12 Spiritus plenus ex his ueniet mihi, et nunc ego loquar iudicia mea cum eis. 13 Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus eius : uelociores aquilis equi illius. Vae nobis, quoniam uastati sumus. 14 Laua a malitia cor tuum, Ierusalem, ut salua fias : usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae ? 15 Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim. 16 Dicite gentibus : Ecce auditum est in Ierusalem custodes uenire de terra longinqua, et dare super ciuitates Iuda uocem suam : 17 quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracundiam prouocauit, dicit Dominus. 18 Viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi : ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum. 19 Ventrem meum, uentrem meum doleo ; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam uocem buccinae audiuit anima mea, clamorem praelii. 20 Contritio super contritionem uocata est, et uastata est omnis terra : repente uastata sunt tabernacula mea ; subito pelles meae. 21 Usquequo uidebo fugientem ; audiam uocem buccinae ? 22 Quia stultus populus meus me non cognouit : filii insipientes sunt et uecordes : sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. 23 Aspexi terram, et ecce uacua erat et nihili ; et caelos, et non erat lux in eis. 24 Vidi montes, et ecce mouebantur : et omnes colles conturbati sunt. 25 Intuitus sum, et non erat homo : et omne uolatile caeli recessit. 26 Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini, et a facie irae furoris eius. 27 Haec enim dicit Dominus : Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. 28 Lugebit terra, et moerebunt caeli desuper, eo quod locutus sum. Cogitaui, et non poenituit me, nec auersus sum ab eo. 29 A uoce equitis et mittentis sagittam fugit omnis ciuitas : ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes : uniuersae urbes derelictae sunt, et non habitat in eis homo. 30 Tu autem uastata, quid facies ? cum uestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris : contempserunt te amatores tui ; animam tuam quaerent. 31 Vocem enim quasi parturientis audiui, angustias ut puerperae : uox filiae Sion intermorientis, expandentisque manus suas : Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos ! [5] 1 Circuite uias Ierusalem, et aspicite, et considerate, et quaerite in plateis eius, an inueniatis uirum facientem iudicium, et quaerentem fidem : et propitius ero ei. 2 Quod si etiam : Viuit Dominus, dixerint, et hoc falso iurabunt. 3 Domine, oculi tui respiciunt fidem : percussisti eos, et non doluerunt ; attriuisti eos, et renuerunt accipere disciplinam : indurauerunt facies suas supra petram, et noluerunt reuerti. 4 Ego autem dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes uiam Domini, iudicium Dei sui. 5 Ibo igitur ad optimates, et loquar eis : ipsi enim cognouerunt uiam Domini, iudicium Dei sui : et ecce magis hi simul confregerunt iugum ; ruperunt uincula. 6 Idcirco percussit eos leo de silua ; lupus ad uesperam uastauit eos : pardus uigilans super ciuitates eorum : omnis qui egressus fuerit ex eis capietur : quia multiplicatae sunt praeuaricationes eorum ; confortatae sunt auersiones eorum. 7 Super quo propitius tibi esse potero ? filii tui dereliquerunt me, et iurant in his qui non sunt dii. Saturaui eos, et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. 8 Equi amatores et emissarii facti sunt : unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. 9 Numquid super his non uisitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea ? 10 Ascendite muros eius, et dissipate : consummationem autem nolite facere : auferte propagines eius, quia non sunt Domini. 11 Praeuaricatione enim praeuaricata est in me domus Israël, et domus Iuda, ait Dominus. 12 Negauerunt Dominum, et dixerunt : Non est ipse : neque ueniet super nos malum : gladium et famem non uidebimus. 13 Prophetae fuerunt in uentum locuti, et responsum non fuit in eis : haec ergo euenient illis. 14 Haec dicit Dominus Deus exercituum : Quia locuti estis uerbum istud, ecce ego do uerba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et uorabit eos. 15 Ecce ego adducam super uos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus : gentem robustam, gentem antiquam, gentem cuius ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. 16 Pharetra eius quasi sepulchrum patens ; uniuersi fortes. 17 Et comedet segetes tuas et panem tuum ; deuorabit filios tuos et filias tuas ; comedet gregem tuum et armenta tua ; comedet uineam tuam et ficum tuam : et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. 18 Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam uos in consummationem. 19 Quod si dixeritis : Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia ? dices ad eos : Sicut dereliquistis me, et seruistis deo alieno in terra uestra, sic seruietis alienis in terra non uestra. 20 Annuntiate hoc domui Iacob, et auditum facite in Iuda, dicentes : 21 Audi, popule stulte, qui non habes cor : qui habentes oculos, non uidetis ; et aures, et non auditis. 22 Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis ? qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit : et commouebuntur, et non poterunt ; et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud. 23 Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans : recesserunt, et abierunt. 24 Et non dixerunt in corde suo : Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluuiam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuae messis custodientem nobis. 25 Iniquitates uestrae declinauerunt haec, et peccata uestra prohibuerunt bonum a uobis : 26 quia inuenti sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos uiros. 27 Sicut decipula plena auibus, sic domus eorum plenae dolo : ideo magnificati sunt et ditati. 28 Incrassati sunt et impinguati, et praeterierunt sermones meos pessime. Causam uiduae non iudicauerunt, causam pupilli non direxerunt, et iudicium pauperum non iudicauerunt. 29 Numquid super his non uisitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea ? 30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra : 31 prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in nouissimo eius ? [6] 1 Confortamini, filii Beniamin, in medio Ierusalem : et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem leuate uexillum, quia malum uisum est ab aquilone, et contritio magna. 2 Speciosae et delicatae assimilaui filiam Sion. 3 Ad eam uenient pastores et greges eorum ; fixerunt in ea tentoria in circuitu : pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt. 4 Sanctificate super eam bellum : consurgite, et ascendamus in meridie : uae nobis, quia declinauit dies ; quia longiores factae sunt umbrae uesperi ! 5 Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus eius. 6 Quia haec dicit Dominus exercituum : Caedite lignum eius, et fundite circa Ierusalem aggerem. Haec est ciuitas uisitationis : omnis calumnia in medio eius. 7 Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Iniquitas et uastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. 8 Erudire, Ierusalem, ne forte recedat anima mea a te ; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem. 9 Haec dicit Dominus exercituum : Usque ad racemum colligent quasi in uinea reliquias Israël. Conuerte manum tuam quasi uindemiator ad cartallum. 10 Cui loquar, et quem contestabor ut audiat ? ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt : ecce uerbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. 11 Idcirco furore Domini plenus sum ; laboraui sustinens. Effunde super paruulum foris, et super consilium iuuenum simul : uir enim cum muliere capietur ; senex cum pleno dierum. 12 Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus : 13 a minore quippe usque ad maiorem omnes auaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. 14 Et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes : Pax, pax ! et non erat pax. 15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes : in tempore uisitationis suae corruent, dicit Dominus. 16 Haec dicit Dominus : State super uias, et uidete, et interrogate de semitis antiquis quae sit uia bona, et ambulate in ea : et inuenietis refrigerium animabus uestris. Et dixerunt : Non ambulabimus. 17 Et constitui super uos speculatores : Audite uocem tubae. Et dixerunt : Non audiemus. 18 Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis. 19 Audi, terra : ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eius : quia uerba mea non audierunt, et legem meam proiecerunt. 20 Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suaue olentem de terra longinqua ? Holocautomata uestra non sunt accepta, et uictimae uestrae non placuerunt mihi. 21 Propterea haec dicit Dominus : Ecce ego dabo in populum istum ruinas : et ruent in eis patres et filii simul ; uicinus et proximus peribunt. 22 Haec dicit Dominus : Ecce populus uenit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae. 23 Sagittam et scutum arripiet : crudelis est et non miserebitur. Vox eius quasi mare sonabit : et super equos ascendent, praeparati quasi uir ad praelium aduersum te, filia Sion. 24 Audiuimus famam eius ; dissolutae sunt manus nostrae : tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem. 25 Nolite exire ad agros, et in uia ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pauor in circuitu. 26 Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere : luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente ueniet uastator super nos. 27 Probatorem dedi te in populo meo robustum : et scies, et probabis uiam eorum. 28 Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, aes et ferrum : uniuersi corrupti sunt. 29 Defecit sufflatorium ; in igne consumptum est plumbum : frustra conflauit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae. 30 Argentum reprobum uocate eos, quia Dominus proiecit illos. [7] 1 Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino, dicens : 2 Sta in porta domus Domini, et praedica ibi uerbum istud, et dic : Audite uerbum Domini, omnis Iuda, qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum. 3 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Bonas facite uias uestras, et studia uestra, et habitabo uobiscum in loco isto. 4 Nolite confidere in uerbis mendacii, dicentes : Templum Domini, templum Domini, templum Domini est ! 5 Quoniam si bene direxeritis uias uestras, et studia uestra ; si feceritis iudicium inter uirum et proximum eius ; 6 aduenae, et pupillo, et uiduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaueritis in malum uobismetipsis : 7 habitabo uobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus uestris a saeculo et usque in saeculum. 8 Ecce uos confiditis uobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt uobis : 9 furari, occidere, adulterari, iurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis : 10 et uenistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua inuocatum est nomen meum, et dixistis : Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas. 11 Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua inuocatum est nomen meum in oculis uestris ? Ego, ego sum : ego uidi, dicit Dominus. 12 Ite ad locum meum in Silo, ubi habitauit nomen meum a principio, et uidete quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israël. 13 Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad uos mane consurgens, et loquens, et non audistis : et uocaui uos, et non respondistis : 14 faciam domui huic, in qua inuocatum est nomen meum, et in qua uos habetis fiduciam, et loco quem dedi uobis et patribus uestris, sicut feci Silo : 15 et proiiciam uos a facie mea sicut proieci omnes fratres uestros, uniuersum semen Ephraim. 16 Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem : et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. 17 Nonne uides quid isti faciunt in ciuitatibus Iuda, et in plateis Ierusalem ? 18 Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae caeli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam prouocent. 19 Numquid me ad iracundiam prouocant ? dicit Dominus ; nonne semetipsos in confusionem uultus sui ? 20 Ideo haec dicit Dominus Deus : Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super uiros, et super iumenta, et super lignum regionis, et super fruges terrae : et succendetur, et non extinguetur. 21 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Holocautomata uestra addite uictimis uestris, et comedite carnes : 22 quia non sum locutus cum patribus uestris, et non praecepi eis, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de uerbo holocautomatum et uictimarum : 23 sed hoc uerbum praecepi eis, dicens : Audite uocem meam, et ero uobis Deus, et uos eritis mihi populus : et ambulate in omni uia quam mandaui uobis, ut bene sit uobis. 24 Et non audierunt, nec inclinauerunt aurem suam : sed abierunt in uoluntatibus et in prauitate cordis sui mali : factique sunt retrorsum, et non in ante, 25 a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque ad diem hanc. Et misi ad uos omnes seruos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens : 26 et non audierunt me, nec inclinauerunt aurem suam : sed indurauerunt ceruicem suam, et peius operati sunt quam patres eorum. 27 Et loqueris ad eos omnia uerba haec, et non audient te : et uocabis eos, et non respondebunt tibi. 28 Et dices ad eos : Haec est gens quae non audiuit uocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam ; periit fides, et ablata est de ore eorum. 29 Tonde capillum tuum, et proiice, et sume in directum planctum : quia proiecit Dominus et reliquit generationem furoris sui ; 30 quia fecerunt filii Iuda malum in oculis meis, dicit Dominus. Posuerunt offendicula sua in domo in qua inuocatum est nomen meum, ut polluerent eam : 31 et aedificauerunt excelsa Topheth, quae est in ualle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quae non praecepi, nec cogitaui in corde meo. 32 Ideo ecce dies uenient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et uallis filii Ennom, sed uallis interfectionis : et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus. 33 Et erit morticinum populi huius in cibos uolucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat. 34 Et quiescere faciam de urbibus Iuda, et de plateis Ierusalem, uocem gaudii et uocem laetitiae, uocem sponsi et uocem sponsae : in desolationem enim erit terra. [8] 1 In illo tempore, ait Dominus, eiicient ossa regum Iuda, et ossa principum eius, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitauerunt Ierusalem, de sepulchris suis : 2 et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam caeli, quae dilexerunt, et quibus seruierunt, et post quae ambulauerunt, et quae quaesierunt, et adorauerunt. Non colligentur, et non sepelientur : in sterquilinium super faciem terrae erunt. 3 Et eligent magis mortem quam uitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in uniuersis locis quae derelicta sunt, ad quae eieci eos, dicit Dominus exercituum. 4 Et dices ad eos : Haec dicit Dominus : Numquid qui cadit non resurget ? et qui auersus est non reuertetur ? 5 Quare ergo auersus est populus iste in Ierusalem auersione contentiosa ? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reuerti. 6 Attendi, et auscultaui : nemo quod bonum est loquitur ; nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens : Quid feci ? Omnes conuersi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu uadens ad praelium. 7 Miluus in caelo cognouit tempus suum : turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus aduentus sui : populus autem meus non cognouit iudicium Domini. 8 Quomodo dicitis : Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est ? uere mendacium operatus est stylus mendax scribarum ! 9 Confusi sunt sapientes ; perterriti et capti sunt : uerbum enim Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis. 10 Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum haeredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes auaritiam sequuntur : a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. 11 Et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam, dicentes : Pax, pax ! cum non esset pax. 12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes : in tempore uisitationis suae corruent, dicit Dominus. 13 Congregans congregabo eos, ait Dominus. Non est uua in uitibus, et non sunt ficus in ficulnea : folium defluxit, et dedi eis quae praetergressa sunt. 14 Quare sedemus ? conuenite, et ingrediamur ciuitatem munitam, et sileamus ibi : quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis : peccauimus enim Domino. 15 Exspectauimus pacem, et non erat bonum : tempus medelae, et ecce formido. 16 A Dan auditus est fremitus equorum eius ; a uoce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra : et uenerunt, et deuorauerunt terram et plenitudinem eius ; urbem et habitatores eius. 17 Quia ecce ego mittam uobis serpentes regulos, quibus non est incantatio : et mordebunt uos, ait Dominus. 18 Dolor meus super dolorem, in me cor meum moerens. 19 Ecce uox clamoris filiae populi mei de terra longinqua : Numquid Dominus non est in Sion ? aut rex eius non est in ea ? Quare ergo me ad iracundiam concitauerunt in sculptilibus suis, et in uanitatibus alienis ? 20 Transiit messis, finita est aestas, et nos saluati non sumus. 21 Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus : stupor obtinuit me. 22 Numquid resina non est in Galaad ? aut medicus non est ibi ? quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei ? [9] 1 Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei ? 2 Quis dabit me in solitudine diuersorium uiatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis ? quia omnes adulteri sunt, coetus praeuaricatorum. 3 Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non ueritatis : confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognouerunt, dicit Dominus. 4 Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. 5 Et uir fratrem suum deridebit, et ueritatem non loquentur : docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ; ut inique agerent laborauerunt. 6 Habitatio tua in medio doli : in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. 7 Propterea haec dicit Dominus exercituum : Ecce ego conflabo, et probabo eos : quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei ? 8 Sagitta uulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. 9 Numquid super his non uisitabo, dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea ? 10 Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit uir pertransiens, et non audierunt uocem possidentis : a uolucre caeli usque ad pecora transmigrauerunt et recesserunt. 11 Et dabo Ierusalem in aceruos arenae, et cubilia draconum : et ciuitates Iuda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator. 12 Quis est uir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem uerbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat ? 13 Et dixit Dominus : Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis, et non audierunt uocem meam, et non ambulauerunt in ea, 14 et abierunt post prauitatem cordis sui, et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis : 15 idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis. 16 Et dispergam eos in gentibus quas non nouerunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. 17 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Contemplamini, et uocate lamentatrices, et ueniant : et ad eas quae sapientes sunt mittite, et properent : 18 festinent, et assumant super nos lamentum : deducant oculi nostri lacrimas, et palpebrae nostrae defluant aquis. 19 Quia uox lamentationis audita est de Sion : Quomodo uastati sumus, et confusi uehementer ? quia dereliquimus terram ; quoniam deiecta sunt tabernacula nostra. 20 Audite ergo, mulieres, uerbum Domini, et assumant aures uestrae sermonem oris eius, et docete filias uestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum : 21 quia ascendit mors per fenestras nostras ; ingressa est domos nostras, disperdere paruulos deforis, iuuenes de plateis. 22 Loquere : Haec dicit Dominus : Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi foenum post tergum metentis, et non est qui colligat. 23 Haec dicit Dominus : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur diues in diuitiis suis : 24 sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et iudicium, et iustitiam in terra : haec enim placent mihi, ait Dominus. 25 Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et uisitabo super omnem qui circumcisum habet praeputium, 26 super Aegyptum, et super Iuda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab ; et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto : quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde. [10] 1 Audite uerbum quod locutus est Dominus super uos, domus Israël. 2 Haec dicit Dominus : Iuxta uias gentium nolite discere, et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes, 3 quia leges populorum uanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manus artificis in ascia : 4 argento et auro decorauit illud : clauis et malleis compegit, ut non dissoluatur : 5 in similitudinem palmae fabricata sunt, et non loquentur : portata tollentur, quia incedere non ualent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. 6 Non est similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. 7 Quis non timebit te, o Rex gentium ? tuum est enim decus : inter cunctos sapientes gentium, et in uniuersis regnis eorum, nullus est similis tui. 8 Pariter insipientes et fatui probabuntur : doctrina uanitatis eorum lignum est. 9 Argentum inuolutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz : opus artificis et manus aerarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum : opus artificum uniuersa haec. 10 Dominus autem Deus uerus est, ipse Deus uiuens, et rex sempiternus. Ab indignatione eius commouebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. 11 Sic ergo dicetis eis : Dii qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quae sub caelo sunt ! 12 Qui facit terram in fortitudine sua, praeparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit caelos : 13 ad uocem suam dat multitudinem aquarum in caelo, et eleuat nebulas ab extremitatibus terrae : fulgura in pluuiam facit, et educit uentum de thesauris suis. 14 Stultus factus est omnis homo a scientia : confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflauit, et non est spiritus in eis. 15 Vana sunt, et opus risu dignum : in tempore uisitationis suae peribunt. 16 Non est his similis pars Iacob : qui enim formauit omnia, ipse est, et Israël uirga haereditatis eius : Dominus exercituum nomen illi. 17 Congrega de terra confusionem tuam, quae habitas in obsidione : 18 quia haec dicit Dominus : Ecce ego longe proiiciam habitatores terrae in hac uice, et tribulabo eos ita ut inueniantur. 19 Vae mihi super contritione mea : pessima plaga mea. Ego autem dixi : Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam. 20 Tabernaculum meum uastatum est ; omnes funiculi mei dirupti sunt : filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas. 21 Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quaesierunt : propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. 22 Vox auditionis ecce uenit, et commotio magna de terra aquilonis : ut ponat ciuitates Iuda solitudinem, et habitaculum draconum. 23 Scio, Domine, quia non est hominis uia eius, nec uiri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. 24 Corripe me, Domine, uerumtamen in iudicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. 25 Effunde indignationem tuam super gentes quae non cognouerunt te, et super prouincias quae nomen tuum non inuocauerunt : quia comederunt Iacob, et deuorauerunt eum, et consumpserunt illum, et decus eius dissipauerunt. [11] 1 Verbum quod factum est a Domino ad Ieremiam, dicens : 2 Audite uerba pacti huius, et loquimini ad uiros Iuda, et ad habitatores Ierusalem, 3 et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus Israël : Maledictus uir qui non audierit uerba pacti huius 4 quod praecepi patribus uestris, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens : Audite uocem meam, et facite omnia quae praecipio uobis, et eritis mihi in populum, et ego ero uobis in Deum : 5 ut suscitem iuramentum quod iuraui patribus uestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec. Et respondi, et dixi : Amen, Domine. 6 Et dixit Dominus ad me : Vociferare omnia uerba haec in ciuitatibus Iuda, et foris Ierusalem, dicens : Audite uerba pacti huius, et facite illa, 7 quia contestans contestatus sum patres uestros, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc : mane consurgens contestatus sum, et dixi : Audite uocem meam. 8 Et non audierunt, nec inclinauerunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in prauitate cordis sui mali : et induxi super eos omnia uerba pacti huius quod praecepi ut facerent, et non fecerunt. 9 Et dixit Dominus ad me : Inuenta est coniuratio in uiris Iuda et in habitatoribus Ierusalem. 10 Reuersi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire uerba mea : et hi ergo abierunt post deos alienos, ut seruirent eis : irritum fecerunt domus Israël et domus Iuda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum. 11 Quam ob rem haec dicit Dominus : Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt : et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. 12 Et ibunt ciuitates Iuda et habitatores Ierusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non saluabunt eos in tempore afflictionis eorum. 13 Secundum numerum enim ciuitatum tuarum erant dii tui, Iuda : et secundum numerum uiarum Ierusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim. 14 Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum. 15 Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ? numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es ? 16 Oliuam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, uocauit Dominus nomen tuum : ad uocem loquelae, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta eius. 17 Et Dominus exercituum, qui plantauit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israël, et domus Iuda, quae fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim. 18 Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognoui : tunc ostendisti mihi studia eorum. 19 Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad uictimam : et non cognoui quia cogitauerunt super me consilia, dicentes : Mittamus lignum in panem eius, et eradamus eum de terra uiuentium, et nomen eius non memoretur amplius. 20 Tu autem, Domine Sabaoth, qui iudicas iuste, et probas renes et corda, uideam ultionem tuam ex eis : tibi enim reuelaui causam meam. 21 Propterea haec dicit Dominus ad uiros Anathoth, qui quaerunt animam tuam, et dicunt : Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris : 22 propterea haec dicit Dominus exercituum : Ecce ego uisitabo super eos : iuuenes morientur in gladio ; filii eorum et filiae eorum morientur in fame. 23 Et reliquiae non erunt ex eis : inducam enim malum super uiros Anathoth, annum uisitationis eorum. [12] 1 Iustus quidem tu es, Domine, si disputem tecum : uerumtamen iusta loquar ad te : Quare uia impiorum prosperatur ; bene est omnibus qui praeuaricantur et inique agunt ? 2 Plantasti eos, et radicem miserunt : proficiunt, et faciunt fructum : prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. 3 Et tu, Domine, nosti me, uidisti me, et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem ad uictimam, et sanctifica eos in die occisionis. 4 Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea ? Consumptum est animal, et uolucre, quoniam dixerunt : Non uidebit nouissima nostra. 5 Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis ? cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Iordanis ? 6 Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnauerunt aduersum te, et clamauerunt post te plena uoce : ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona. 7 Reliqui domum meam ; dimisi haereditatem meam : dedi dilectam animam meam in manu inimicorum eius. 8 Facta est mihi haereditas mea quasi leo in silua : dedit contra me uocem, ideo odiui eam. 9 Numquid auis discolor haereditas mea mihi ? numquid auis tincta per totum ? Venite, congregamini, omnes bestiae terrae : properate ad deuorandum. 10 Pastores multi demoliti sunt uineam meam, conculcauerunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. 11 Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me : desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde. 12 Super omnes uias deserti uenerunt uastatores, quia gladius Domini deuorabit : ab extremo terrae usque ad extremum eius, non est pax uniuersae carni. 13 Seminauerunt triticum, et spinas messuerunt : haereditatem acceperunt, et non eis proderit. Confundemini a fructibus uestris propter iram furoris Domini. 14 Haec dicit Dominus aduersum omnes uicinos meos pessimos, qui tangunt haereditatem quam distribui populo meo Israël : Ecce ego euellam eos de terra sua, et domum Iuda euellam de medio eorum. 15 Et cum euulsero eos, conuertar, et miserebor eorum, et reducam eos : uirum ad haereditatem suam, et uirum in terram suam. 16 Et erit : si eruditi didicerint uias populi mei, ut iurent in nomine meo : Viuit Dominus ! sicut docuerunt populum meum iurare in Baal, aedificabuntur in medio populi mei. 17 Quod si non audierint, euellam gentem illam euulsione et perditione, ait Dominus. [13] 1 Haec dicit Dominus ad me : Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud. 2 Et possedi lumbare iuxta uerbum Domini, et posui circa lumbos meos. 3 Et factus est sermo Domini ad me secundo, dicens : 4 Tolle lumbare quod possedisti, quod est circa lumbos tuos : et surgens uade ad Euphraten, et absconde ibi illud in foramine petrae. 5 Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut praeceperat mihi Dominus. 6 Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me : Surge, uade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut absconderes illud ibi. 7 Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud : et ecce computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset. 8 Et factum est uerbum Domini ad me, dicens : 9 Haec dicit Dominus : Sic putrescere faciam superbiam Iuda, et superbiam Ierusalem multam : 10 populum istum pessimum qui nolunt audire uerba mea, et ambulant in prauitate cordis sui, abieruntque post deos alienos ut seruirent eis et adorarent eos : et erunt sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est. 11 Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos uiri, sic agglutinaui mihi omnem domum Israël, et omnem domum Iuda, dicit Dominus, ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam : et non audierunt. 12 Dices ergo ad eos sermonem istum : Haec dicit Dominus Deus Israël : Omnis laguncula implebitur uino. Et dicent ad te : Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur uino ? 13 Et dices ad eos : Haec dicit Dominus : Ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius, et reges qui sedent de stirpe Dauid super thronum eius, et sacerdotes, et prophetas, et omnes habitatores Ierusalem, ebrietate. 14 Et dispergam eos uirum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus. Non parcam, et non concedam : neque miserebor, ut non disperdam eos. 15 Audite, et auribus percipite : nolite eleuari, quia Dominus locutus est. 16 Date Domino Deo uestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes uestri ad montes caliginosos : exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem. 17 Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae : plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. 18 Dic regi et dominatrici : Humiliamini, sedete, quoniam descendit de capite uestro corona gloriae uestrae. 19 Ciuitates austri clausae sunt, et non est qui aperiat : translata est omnis Iuda transmigratione perfecta. 20 Leuate oculos uestros et uidete, qui uenitis ab aquilone : ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum ? 21 Quid dices cum uisitauerit te ? tu enim docuisti eos aduersum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem ? 22 Quod si dixeris in corde tuo : Quare uenerunt mihi haec ? propter multitudinem iniquitatis tuae reuelata sunt uerecundiora tua, pollutae sunt plantae tuae. 23 Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus uarietates suas, et uos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. 24 Et disseminabo eos quasi stipulam quae uento raptatur in deserto. 25 Haec sors tua, parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio. 26 Unde et ego nudaui femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua : 27 adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuae : super colles in agro uidi abominationes tuas. Vae tibi, Ierusalem ! non mundaberis post me : usquequo adhuc ? [14] 1 Quod factum est uerbum Domini ad Ieremiam, de sermonibus siccitatis. 2 Luxit Iudaea, et portae eius corruerunt, et obscuratae sunt in terra, et clamor Ierusalem ascendit. 3 Maiores miserunt minores suos ad aquam : uenerunt ad hauriendum. Non inuenerunt aquam : reportauerunt uasa sua uacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua. 4 Propter terrae uastitatem, quia non uenit pluuia in terram, confusi sunt agricolae : operuerunt capita sua. 5 Nam et cerua in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba. 6 Et onagri steterunt in rupibus ; traxerunt uentum quasi dracones : defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. 7 Si iniquitates nostrae responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum : quoniam multae sunt auersiones nostrae : tibi peccauimus. 8 Exspectatio Israël, saluator eius in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi uiator declinans ad manendum ? 9 quare futurus es uelut uir uagus, ut fortis qui non potest saluare ? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum inuocatum est super nos : ne derelinquas nos. 10 Haec dicit Dominus populo huic, qui dilexit mouere pedes suos, et non quieuit, et Domino non placuit : Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et uisitabit peccata eorum. 11 Et dixit Dominus ad me : Noli orare pro populo isto in bonum. 12 Cum ieiunauerint, non exaudiam preces eorum, et si obtulerint holocautomata et uictimas, non suscipiam ea : quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos. 13 Et dixi : A, a, a, Domine Deus : prophetae dicunt eis : Non uidebitis gladium, et fames non erit in uobis : sed pacem ueram dabit uobis in loco isto. 14 Et dicit Dominus ad me : Falso prophetae uaticinantur in nomine meo : non misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et diuinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant uobis. 15 Idcirco haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes : Gladius et fames non erit in terra hac : In gladio et fame consumentur prophetae illi. 16 Et populi quibus prophetant erunt proiecti in uiis Ierusalem prae fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos : ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum : et effundam super eos malum suum. 17 Et dices ad eos uerbum istud : Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est uirgo filia populi mei, plaga pessima uehementer. 18 Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio : et si introiero in ciuitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant. 19 Numquid proiiciens abiecisti Iudam ? aut Sion abominata est anima tua ? quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas ? Exspectauimus pacem, et non est bonum : et tempus curationis, et ecce turbatio. 20 Cognouimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccauimus tibi. 21 Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae : recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum. 22 Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant ? aut caeli possunt dare imbres ? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectauimus ? tu enim fecisti omnia haec. [15] 1 Et dixit Dominus ad me : Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum : eiice illos a facie mea, et egrediantur. 2 Quod si dixerint ad te : Quo egrediemur ? dices ad eos : Haec dicit Dominus : Qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gladium, ad gladium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captiuitatem, ad captiuitatem. 3 Et uisitabo super eos quatuor species, dicit Dominus : gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et uolatilia caeli et bestias terrae ad deuorandum et dissipandum. 4 Et dabo eos in feruorem uniuersis regnis terrae, propter Manassen filium Ezechiae regis Iuda, super omnibus quae fecit in Ierusalem. 5 Quis enim miserebitur tui, Ierusalem, aut quis contristabitur pro te ? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua ? 6 Tu reliquisti me, dicit Dominus ; retrorsum abiisti : et extendam manum meam super te, et interficiam te : laboraui rogans. 7 Et dispergam eos uentilabro in portis terrae : interfeci et disperdidi populum meum, et tamen a uiis suis non sunt reuersi. 8 Multiplicatae sunt mihi uiduae eius super arenam maris : induxi eis super matrem adolescentis uastatorem meridie : misi super ciuitates repente terrorem. 9 Infirmata est quae peperit septem ; defecit anima eius : occidit ei sol cum adhuc esset dies : confusa est, et erubuit : et residuos eius in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus. 10 Vae mihi, mater mea ! quare genuisti me, uirum rixae, uirum discordiae in uniuersa terra ? Non foeneraui, nec foenerauit mihi quisquam : omnes maledicunt mihi. 11 Dicit Dominus : Si non reliquiae tuae in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis aduersus inimicum. 12 Numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone, et aes ? 13 Diuitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis. 14 Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo : super uos ardebit. 15 Tu scis, Domine : recordare mei, et uisita me, et tuere me ab his qui persequuntur me. Noli in patientia tua suscipere me : scito quoniam sustinui propter te opprobrium. 16 Inuenti sunt sermones tui, et comedi eos : et factum est mihi uerbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei, quoniam inuocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum. 17 Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuae : solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. 18 Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari ? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium. 19 Propter hoc haec dicit Dominus : Si conuerteris, conuertam te, et ante faciem meam stabis : et si separaueris pretiosum a uili, quasi os meum eris : conuertentur ipsi ad te, et tu non conuerteris ad eos. 20 Et dabo te populo huic in murum aereum fortem : et bellabunt aduersum te, et non praeualebunt, quia ego tecum sum ut saluem te, et eruam te, dicit Dominus : 21 et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium. [16] 1 Et factum est uerbum Domini ad me, dicens : 2 Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiae in loco isto. 3 Quia haec dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac : 4 Mortibus aegrotationum morientur : non plangentur, et non sepelientur : in sterquilinium super faciem terrae erunt, et gladio et fame consumentur : et erit cadauer eorum in escam uolatilibus caeli et bestiis terrae. 5 Haec enim dicit Dominus : Ne ingrediaris domum conuiuii, neque uadas ad plangendum, neque consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes. 6 Et morientur grandes et parui in terra ista : non sepelientur, neque plangentur, et non se incident, neque caluitium fiet pro eis. 7 Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo, et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre. 8 Et domum conuiuii non ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas. 9 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego auferam de loco isto, in oculis uestris, et in diebus uestris, uocem gaudii et uocem laetitiae, uocem sponsi et uocem sponsae. 10 Et cum annuntiaueris populo huic omnia uerba haec, et dixerint tibi : Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud ? quae iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccauimus Domino Deo nostro ? 11 dices ad eos : Quia dereliquerunt me patres uestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos, et seruierunt eis, et adorauerunt eos, et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt. 12 Sed et uos peius operati estis quam patres uestri : ecce enim ambulat unusquisque post prauitatem cordis sui mali, ut me non audiat. 13 Et eiiciam uos de terra hac in terram quam ignoratis, uos et patres uestri : et seruietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt uobis requiem. 14 Propterea ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra : Viuit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Aegypti, 15 sed : Viuit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis, et de uniuersis terris ad quas eieci eos : et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum. 16 Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos : et post haec mittam eis multos uenatores, et uenabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cauernis petrarum. 17 Quia oculi mei super omnes uias eorum : non sunt absconditae a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis. 18 Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quia contaminauerunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleuerunt haereditatem meam. 19 Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes uenient ab extremis terrae, et dicent : Vere mendacium possederunt patres nostri, uanitatem quae eis non profuit. 20 Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii ? 21 Idcirco ecce ego ostendam eis per uicem hanc, ostendam eis manum meam, et uirtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus. [17] 1 Peccatum Iuda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum, et in cornibus ararum eorum. 2 Cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum, et lucorum suorum, lignorumque frondentium, in montibus excelsis, 3 sacrificantes in agro : fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo ; excelsa tua propter peccata in uniuersis finibus tuis. 4 Et relinqueris sola ab haereditate tua, quam dedi tibi, et seruire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras : quoniam ignem succendisti in furore meo : usque in aeternum ardebit. 5 Haec dicit Dominus : Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius. 6 Erit enim quasi myricae in deserto, et non uidebit cum uenerit bonum : sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili. 7 Benedictus uir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius. 8 Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum uenerit aestus : et erit folium eius uiride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. 9 Prauum est cor omnium, et inscrutabile : quis cognoscet illud ? 10 Ego Dominus scrutans cor, et probans renes : qui do unicuique iuxta uiam suam, et iuxta fructum adinuentionum suarum. 11 Perdix fouit quae non peperit : fecit diuitias, et non in iudicio : in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in nouissimo suo erit insipiens. 12 Solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae. 13 Exspectatio Israël, Domine, omnes qui te derelinquunt confundentur : recedentes a te, in terra scribentur, quoniam dereliquerunt uenam aquarum uiuentium Dominum. 14 Sana me, Domine, et sanabor : saluum me fac, et saluus ero : quoniam laus mea tu es. 15 Ecce ipsi dicunt ad me : Ubi est uerbum Domini ? ueniat : 16 et ego non sum turbatus, te pastorem sequens : et diem hominis non desideraui, tu scis : quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit. 17 Non sis tu mihi formidini : spes mea tu in die afflictionis. 18 Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego : paueant illi, et non paueam ego : induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos. 19 Haec dicit Dominus ad me : Vade, et sta in porta filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Iuda, et egrediuntur, et in cunctis portis Ierusalem : 20 et dices ad eos : Audite uerbum Domini, reges Iuda, et omnis Iuda, cunctique habitatores Ierusalem, qui ingredimini per portas istas. 21 Haec dicit Dominus : Custodite animas uestras, et nolite portare pondera in die sabbati, nec inferatis per portas Ierusalem : 22 et nolite eiicere onera de domibus uestris in die sabbati, et omne opus non facietis : sanctificate diem sabbati, sicut praecepi patribus uestris. 23 Et non audierunt, nec inclinauerunt aurem suam : sed indurauerunt ceruicem suam, ne audirent me, et ne acciperent disciplinam. 24 Et erit : si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas ciuitatis huius in die sabbati : et si sanctificaueritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne opus : 25 ingredientur per portas ciuitatis huius reges et principes, sedentes super solium Dauid, et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, uiri Iuda, et habitatores Ierusalem : et habitabitur ciuitas haec in sempiternum. 26 Et uenient de ciuitatibus Iuda, et de circuitu Ierusalem, et de terra Beniamin, et de campestribus, et de montuosis, et ab austro, portantes holocaustum, et uictimam, et sacrificium, et thus, et inferent oblationem in domum Domini. 27 Si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Ierusalem in die sabbati, succendam ignem in portis eius, et deuorabit domos Ierusalem, et non extinguetur. [18] 1 Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino, dicens : 2 Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies uerba mea. 3 Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam. 4 Et dissipatum est uas quod ipse faciebat e luto manibus suis : conuersusque fecit illud uas alterum, sicut placuerat in oculis eius ut faceret. 5 Et factum est uerbum Domini ad me, dicens : 6 Numquid sicut figulus iste, non potero uobis facere, domus Israël ? ait Dominus : ecce sicut lutum in manu figuli, sic uos in manu mea, domus Israël. 7 Repente loquar aduersum gentem et aduersus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud : 8 si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum aduersus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitaui ut facerem ei. 9 Et subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud. 10 Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat uocem meam, poenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei. 11 Nunc ergo dic uiro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, dicens : Haec dicit Dominus : Ecce ego fingo contra uos malum, et cogito contra uos cogitationem : reuertatur unusquisque a uia sua mala, et dirigite uias uestras et studia uestra. 12 Qui dixerunt : Desperauimus : post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque prauitatem cordis sui mali faciemus. 13 Ideo haec dicit Dominus : Interrogate gentes : Quis audiuit talia horribilia, quae fecit nimis uirgo Israël ? 14 Numquid deficiet de petra agri nix Libani ? aut euelli possunt aquae erumpentes frigidae, et defluentes ? 15 Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in uiis suis, in semitis saeculi, ut ambularent per eas in itinere non trito, 16 ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum : omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et mouebit caput suum. 17 Sicut uentus urens dispergam eos coram inimico : dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum. 18 Et dixerunt : Venite, et cogitemus contra Ieremiam cogitationes : non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta : uenite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad uniuersos sermones eius. 19 Attende, Domine, ad me, et audi uocem aduersariorum meorum. 20 Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foueam animae meae ? Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum, et auerterem indignationem tuam ab eis. 21 Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii : fiant uxores eorum absque liberis, et uiduae : et uiri earum interficiantur morte : iuuenes eorum confodiantur gladio in praelio : 22 audiatur clamor de domibus eorum : adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foueam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. 23 Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum aduersum me in mortem : ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur : fiant corruentes in conspectu tuo ; in tempore furoris tui abutere eis. [19] 1 Haec dicit Dominus : Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum, 2 et egredere ad uallem filii Ennom, quae est iuxta introitum portae fictilis : et praedicabis ibi uerba quae ego loquar ad te. 3 Et dices : Audite uerbum Domini, reges Iuda, et habitatores Ierusalem. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis qui audierit illam, tinniant aures eius, 4 eo quod dereliquerint me, et alienum fecerint locum istum, et libauerunt in eo diis alienis quos nescierunt, ipsi et patres eorum, et reges Iuda : et repleuerunt locum istum sanguine innocentum, 5 et aedificauerunt excelsa Baalim, ad comburendos filios suos igni in holocaustum Baalim : quae non praecepi, nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum. 6 Propterea ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et non uocabitur amplius locus iste Topheth, et uallis filii Ennom, sed uallis occisionis. 7 Et dissipabo consilium Iuda et Ierusalem in loco isto, et subuertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quaerentium animas eorum : et dabo cadauera eorum escam uolatilibus caeli et bestiis terrae. 8 Et ponam ciuitatem hanc in stuporem, et in sibilum : omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et sibilabit super uniuersa plaga eius. 9 Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum : et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia in qua concludent eos inimici eorum, et qui quaerunt animas eorum. 10 Et conteres lagunculam in oculis uirorum qui ibunt tecum, 11 et dices ad eos : Haec dicit Dominus exercituum : Sic conteram populum istum, et ciuitatem istam, sicut conteritur uas figuli, quod non potest ultra instaurari : et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. 12 Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus eius, et ponam ciuitatem istam sicut Topheth. 13 Et erunt domus Ierusalem, et domus regum Iuda, sicut locus Topheth, immundae, omnes domus in quarum domatibus sacrificauerunt omni militiae caeli, et libauerunt libamina diis alienis. 14 Venit autem Ieremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum : 15 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam super ciuitatem hanc, et super omnes urbes eius, uniuersa mala quae locutus sum aduersum eam, quoniam indurauerunt ceruicem suam ut non audirent sermones meos. [20] 1 Et audiuit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos. 2 Et percussit Phassur Ieremiam prophetam, et misit eum in neruum quod erat in porta Beniamin superiori, in domo Domini. 3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Ieremiam de neruo, et dixit ad eum Ieremias : Non Phassur uocauit Dominus nomen tuum, sed Pauorem undique. 4 Quia haec dicit Dominus : Ecce ego dabo te in pauorem, te et omnes amicos tuos : et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui uidebunt : et omnem Iudam dabo in manum regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio. 5 Et dabo uniuersam substantiam ciuitatis huius, et omnem laborem eius, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum : et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem. 6 Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captiuitatem : et in Babylonem uenies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium. 7 Seduxisti me, Domine, et seductus sum : fortior me fuisti, et inualuisti : factus sum in derisum tota die ; omnes subsannant me. 8 Quia iam olim loquor, uociferans iniquitatem, et uastitatem clamito : et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die. 9 Et dixi : Non recordabor eius, neque loquar ultra in nomine illius : et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens. 10 Audiui enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu : Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus uiris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum : si quomodo decipiatur, et praeualeamus aduersus eum, et consequamur ultionem ex eo. 11 Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis : idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt : confundentur uehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. 12 Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui uides renes et cor, uideam, quaeso, ultionem tuam ex eis : tibi enim reuelaui causam meam. 13 Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberauit animam pauperis de manu malorum. 14 Maledicta dies in qua natus sum ! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta ! 15 Maledictus uir qui annuntiauit patri meo, dicens : Natus est tibi puer masculus, et quasi gaudio laetificauit eum ! 16 Sit homo ille ut sunt ciuitates quae subuertit Dominus, et non poenituit eum : audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano, 17 qui non me interfecit a uulua, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et uulua eius conceptus aeternus ! 18 Quare de uulua egressus sum, ut uiderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei ? [21] 1 Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae, et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, dicens : 2 Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, praeliatur aduersum nos : si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis. 3 Et dixit Ieremias ad eos : Sic dicetis Sedeciae : 4 Haec dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego conuertam uasa belli quae in manibus uestris sunt, et quibus uos pugnatis aduersum regem Babylonis et Chaldaeos qui obsident uos in circuitu murorum : et congregabo ea in medio ciuitatis huius. 5 Et debellabo ego uos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi. 6 Et percutiam habitatores ciuitatis huius : homines et bestiae pestilentia magna morientur. 7 Et post haec, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Iuda, et seruos eius, et populum eius, et qui derelicti sunt in ciuitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quaerentium animam eorum : et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur. 8 Et ad populum hunc dices : Haec dicit Dominus : Ecce ego do coram uobis uiam uitae, et uiam mortis. 9 Qui habitauerit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste : qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldaeos qui obsident uos, uiuet, et erit ei anima sua quasi spolium. 10 Posui enim faciem meam super ciuitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus : in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni. 11 Et domui regis Iuda : Audite uerba Domini, 12 domus Dauid. Haec dicit Dominus : Iudicate mane iudicium, et eruite ui oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam studiorum uestrorum. 13 Ecce ego ad te, habitatricem uallis solidae atque campestris, ait Dominus : qui dicitis : Quis percutiet nos ? et quis ingredietur domos nostras ? 14 Et uisitabo super uos iuxta fructum studiorum uestrorum, dicit Dominus : et succendam ignem in saltu eius, et deuorabit omnia in circuitu eius. [22] 1 Haec dicit Dominus : Descende in domum regis Iuda, et loqueris ibi uerbum hoc, 2 et dices : Audi uerbum Domini, rex Iuda, qui sedes super solium Dauid : tu et serui tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas. 3 Haec dicit Dominus : Facite iudicium et iustitiam, et liberate ui oppressum de manu calumniatoris : et aduenam, et pupillum, et uiduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. 4 Si enim facientes feceritis uerbum istud, ingredientur per portas domus huius reges sedentes de genere Dauid super thronum eius, et ascendentes currus et equos, ipsi, et serui, et populus eorum. 5 Quod si non audieritis uerba haec : in memetipso iuraui, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec. 6 Quia haec dicit Dominus super domum regis Iuda : Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles ! 7 Et sanctificabo super te, interficientem uirum et arma eius : et succident electas cedros tuas, et praecipitabunt in ignem. 8 Et pertransibunt gentes multae per ciuitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo : Quare fecit Dominus sic ciuitati huic grandi ? 9 Et respondebunt : Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adorauerint deos alienos, et seruierint eis. 10 Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu : plangite eum qui egreditur, quia non reuertetur ultra, nec uidebit terram natiuitatis suae. 11 Quia haec dicit Dominus ad Sellum, filium Iosiae, regem Iuda, qui regnauit pro Iosia patre suo, qui egressus est de loco isto : Non reuertetur huc amplius, 12 sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non uidebit amplius. 13 Vae qui aedificat domum suam in iniustitia, et coenacula sua non in iudicio : amicum suum opprimet frustra, et mercedem eius non reddet ei : 14 qui dicit : Aedificabo mihi domum latam, et coenacula spatiosa : qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide. 15 Numquid regnabis quoniam confers te cedro ? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei ? 16 Iudicauit causam pauperis et egeni in bonum suum : numquid non ideo quia cognouit me ? dicit Dominus. 17 Tui uero oculi et cor ad auaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis. 18 Propterea haec dicit Dominus ad Ioakim, filium Iosiae, regem Iuda : Non plangent eum : Vae frater ! et uae soror ! non concrepabunt ei : Vae domine ! et uae inclyte ! 19 Sepultura asini sepelietur, putrefactus et proiectus extra portas Ierusalem. 20 Ascende Libanum, et clama, et in Basan da uocem tuam : et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui. 21 Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti : Non audiam : haec est uia tua ab adolescentia tua, quia non audisti uocem meam. 22 Omnes pastores tuos pascet uentus, et amatores tui in captiuitatem ibunt : et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua. 23 Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum uenissent tibi dolores, quasi dolores parturientis ? 24 Viuo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Iechonias filius Ioakim regis Iuda annulus in manu dextera mea, inde euellam eum, 25 et dabo te in manu quaerentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum : 26 et mittam te, et matrem tuam quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini. 27 Et in terram ad quam ipsi leuant animam suam ut reuertantur illuc, non reuertentur. 28 Numquid uas fictile atque contritum uir iste Iechonias ? numquid uas absque omni uoluptate ? quare abiecti sunt ipse et semen eius, et proiecti in terram quam ignorauerunt ? 29 Terra, terra, terra, audi sermonem Domini. 30 Haec dicit Dominus : Scribe uirum istum sterilem, uirum qui in diebus suis non prosperabitur : nec enim erit de semine eius uir qui sedeat super solium Dauid, et potestatem habeat ultra in Iuda. [23] 1 Vae pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae ! dicit Dominus. 2 Ideo haec dicit Dominus Deus Israël ad pastores qui pascunt populum meum : Vos dispersistis gregem meum, et eiecistis eos, et non uisitastis eos : ecce ego uisitabo super uos malitiam studiorum uestrorum, ait Dominus. 3 Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas eiecero eos illuc : et conuertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur. 4 Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos : non formidabunt ultra, et non pauebunt, et nullus quaeretur ex numero, dicit Dominus. 5 Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et suscitabo Dauid germen iustum : et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam in terra. 6 In diebus illis saluabitur Iuda, et Israël habitabit confidenter : et hoc est nomen quod uocabunt eum : Dominus iustus noster. 7 Propter hoc ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra : Viuit Dominus, qui eduxit filios Israël de terra Aegypti, 8 sed : Viuit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israël de terra aquilonis, et de cunctis terris ad quas eieceram eos illuc, et habitabunt in terra sua. 9 Ad prophetas : Contritum est cor meum in medio mei ; contremuerunt omnia ossa mea : factus sum quasi uir ebrius, et quasi homo madidus a uino, a facie Domini, et a facie uerborum sanctorum eius. 10 Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arua deserti : factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis. 11 Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inueni malum eorum, ait Dominus. 12 Idcirco uia eorum erit quasi lubricum in tenebris : impellentur enim, et corruent in ea : afferam enim super eos mala, annum uisitationis eorum, ait Dominus. 13 Et in prophetis Samariae uidi fatuitatem : prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israël. 14 Et in prophetis Ierusalem uidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii : et confortauerunt manus pessimorum, ut non conuerteretur unusquisque a malitia sua : facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores eius quasi Gomorrha. 15 Propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas : Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle : a prophetis enim Ierusalem egressa est pollutio super omnem terram. 16 Haec dicit Dominus exercituum : Nolite audire uerba prophetarum qui prophetant uobis, et decipiunt uos : uisionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. 17 Dicunt his qui blasphemant me : Locutus est Dominus : Pax erit uobis : et omni qui ambulat in prauitate cordis sui dixerunt : Non ueniet super uos malum. 18 Quis enim affuit in consilio Domini, et uidit, et audiuit sermonem eius ? quis considerauit uerbum illius, et audiuit ? 19 Ecce turbo Dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum ueniet. 20 Non reuertetur furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui : in nouissimis diebus intelligetis consilium eius. 21 Non mittebam prophetas, et ipsi currebant : non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. 22 Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent uerba mea populo meo, auertissem utique eos a uia sua mala, et a cogitationibus suis pessimis. 23 Putasne Deus e uicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe ? 24 Si occultabitur uir in absconditis, et ego non uidebo eum ? dicit Dominus. Numquid non caelum et terram ego impleo ? dicit Dominus. 25 Audiui quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes : Somniaui, somniaui. 26 Usquequo istud est in corde prophetarum uaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui ? 27 Qui uolunt facere ut obliuiscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal ? 28 Propheta qui habet somnium, narret somnium : et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum uere. Quid paleis ad triticum ? dicit Dominus. 29 Numquid non uerba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram ? 30 Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur uerba mea unusquisque a proximo suo. 31 Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt : Dicit Dominus. 32 Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narrauerunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis : qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. 33 Si igitur interrogauerit te populus iste, uel propheta, aut sacerdos, dicens : Quod est onus Domini ? dices ad eos : Vos estis onus : proiiciam quippe uos, dicit Dominus. 34 Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit : Onus Domini : uisitabo super uirum illum et super domum eius. 35 Haec dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum : Quid respondit Dominus ? et quid locutus est Dominus ? 36 Et onus Domini ultra non memorabitur : quia onus erit unicuique sermo suus, et peruertistis uerba Dei uiuentis, Domini exercituum, Dei nostri. 37 Haec dices ad prophetam : Quid respondit tibi Dominus ? et quid locutus est Dominus ? 38 Si autem onus Domini dixeritis, propter hoc haec dicit Dominus : Quia dixistis sermonem istum : Onus Domini, et misi ad uos dicens : Nolite dicere : Onus Domini : 39 propterea ecce ego tollam uos portans, et derelinquam uos, et ciuitatem quam dedi uobis et patribus uestris, a facie mea : 40 et dabo uos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam aeternam, quae numquam obliuione delebitur. [24] 1 Ostendit mihi Dominus : et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioakim, regem Iuda, et principes eius, et fabrum, et inclusorem, de Ierusalem, et adduxit eos in Babylonem. 2 Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis : et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant eo quod essent malae. 3 Et dixit Dominus ad me : Quid tu uides, Ieremia ? Et dixi : Ficus, ficus bonas, bonas ualde : et malas, malas ualde, quae comedi non possunt eo quod sint malae. 4 Et factum est uerbum Domini ad me, dicens : 5 Haec dicit Dominus Deus Israël : Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Iuda, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum. 6 Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc : et aedificabo eos, et non destruam : et plantabo eos, et non euellam. 7 Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus : et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia reuertentur ad me in toto corde suo. 8 Et sicut ficus pessimae quae comedi non possunt eo quod sint malae, haec dicit Dominus : Sic dabo Sedeciam regem Iuda, et principes eius, et reliquos de Ierusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra Aegypti. 9 Et dabo eos in uexationem, afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium, et in parabolam, et in prouerbium, et in maledictionem in uniuersis locis ad quae eieci eos. 10 Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem, donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum. [25] 1 Verbum quod factum est ad Ieremiam, de omni populo Iuda, in anno quarto Ioakim filii Iosiae regis Iuda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis), 2 quod locutus est Ieremias propheta ad omnem populum Iuda, et ad uniuersos habitatores Ierusalem, dicens : 3 A tertiodecimo anno Iosiae filii Amon regis Iuda, usque ad diem hanc, iste tertius et uigesimus annus, factum est uerbum Domini ad me, et locutus sum ad uos, de nocte consurgens et loquens, et non audistis. 4 Et misit Dominus ad uos omnes seruos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque : et non audistis, neque inclinastis aures uestras ut audiretis, 5 cum diceret : Reuertimini unusquisque a uia sua mala, et a pessimis cogitationibus uestris, et habitabitis in terra quam dedit Dominus uobis et patribus uestris, a saeculo et usque in saeculum : 6 et nolite ire post deos alienos, ut seruiatis eis, adoretisque eos : neque me ad iracundiam prouocetis in operibus manuum uestrarum, et non affligam uos. 7 Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam prouocaretis in operibus manuum uestrarum, in malum uestrum. 8 Propterea haec dicit Dominus exercituum : Pro eo quod non audistis uerba mea, 9 ecce ego mittam et assumam uniuersas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis seruum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores eius, et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt : et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas. 10 Perdamque ex eis uocem gaudii et uocem laetitiae, uocem sponsi et uocem sponsae, uocem molae et lumen lucernae. 11 Et erit uniuersa terra haec in solitudinem, et in stuporem : et seruient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. 12 Cumque impleti fuerint septuaginta anni, uisitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. 13 Et adducam super terram illam omnia uerba mea, quae locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetauit Ieremias aduersum omnes gentes : 14 quia seruierunt eis, cum essent gentes multae, et reges magni : et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum. 15 Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sume calicem uini furoris huius de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te. 16 Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos. 17 Et accepi calicem de manu Domini, et propinaui cunctis gentibus ad quas misit me Dominus, 18 Ierusalem, et ciuitatibus Iuda, et regibus eius, et principibus eius, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista : 19 Pharaoni regi Aegypti, et seruis eius, et principibus eius, et omni populo eius : 20 et uniuersis generaliter : cunctis regibus terrae Ausitidis, et cunctis regibus terrae Philisthiim, et Ascaloni, et Gazae, et Accaron, et reliquiis Azoti : 21 et Idumaeae, et Moab, et filiis Ammon : 22 et cunctis regibus Tyri, et uniuersis regibus Sidonis, et regibus terrae insularum qui sunt trans mare : 23 et Dedan, et Thema, et Buz, et uniuersis qui attonsi sunt in comam : 24 et cunctis regibus Arabiae, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto : 25 et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum : 26 cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum : et omnibus regnis terrae quae super faciem eius sunt : et rex Sesach bibet post eos. 27 Et dices ad eos : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Bibite, et inebriamini, et uomite : et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter uos. 28 Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos : Haec dicit Dominus exercituum : Bibentes bibetis : 29 quia ecce in ciuitate in qua inuocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et uos quasi innocentes et immunes eritis ? non eritis immunes : gladium enim ego uoco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum. 30 Et tu prophetabis ad eos omnia uerba haec, et dices ad illos : Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit uocem suam : rugiens rugiet super decorem suum : celeuma quasi calcantium concinetur aduersus omnes habitatores terrae. 31 Peruenit sonitus usque ad extrema terrae, quia iudicium Domino cum gentibus : iudicatur ipse cum omni carne. Impios tradidi gladio, dicit Dominus. 32 Haec dicit Dominus exercituum : Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terrae. 33 Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terrae usque ad summum eius : non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur : in sterquilinium super faciem terrae iacebunt. 34 Ululate, pastores, et clamate, et aspergite uos cinere, optimates gregis : quia completi sunt dies uestri ut interficiamini, et dissipationes uestrae : et cadetis quasi uasa pretiosa. 35 Et peribit fuga a pastoribus, et saluatio ab optimatibus gregis. 36 Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis, quia uastauit Dominus pascua eorum : 37 et conticuerunt arua pacis a facie irae furoris Domini. 38 Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae, et a facie irae furoris Domini. [26] 1 In principio regni Ioakim filii Iosiae regis Iuda, factum est uerbum istud a Domino, dicens : 2 Haec dicit Dominus : Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes ciuitates Iuda, de quibus ueniunt ut adorent in domo Domini uniuersos sermones quos ego mandaui tibi ut loquaris ad eos : noli subtrahere uerbum, 3 si forte audiant, et conuertantur unusquisque a uia sua mala, et poeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum. 4 Et dices ad eos : Haec dicit Dominus : Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea quam dedi uobis, 5 ut audiatis sermones seruorum meorum prophetarum quos ego misi ad uos, de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis : 6 dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae. 7 Et audierunt sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, Ieremiam loquentem uerba haec in domo Domini. 8 Cumque complesset Ieremias, loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad uniuersum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, dicens : Morte moriatur. 9 Quare prophetauit in nomine Domini, dicens : Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator ? Et congregatus est omnis populus aduersus Ieremiam in domo Domini. 10 Et audierunt principes Iuda uerba haec, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portae domus Domini nouae. 11 Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes, et ad omnem populum, dicentes : Iudicium mortis est uiro huic, quia prophetauit aduersus ciuitatem istam, sicut audistis auribus uestris. 12 Et ait Ieremias ad omnes principes, et ad uniuersum populum, dicens : Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad ciuitatem hanc, omnia uerba quae audistis. 13 Nunc ergo bonas facite uias uestras et studia uestra, et audite uocem Domini Dei uestri, et poenitebit Dominum mali quod locutus est aduersum uos. 14 Ego autem ecce in manibus uestris sum : facite mihi quod bonum et rectum est in oculis uestris. 15 Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra uosmetipsos, et contra ciuitatem istam, et habitatores eius : in ueritate enim misit me Dominus ad uos, ut loquerer in auribus uestris omnia uerba haec. 16 Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas : Non est uiro huic iudicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos. 17 Surrexerunt ergo uiri de senioribus terrae, et dixerunt ad omnem coetum populi, loquentes : 18 Michaeas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iuda, et ait ad omnem populum Iuda, dicens : Haec dicit Dominus exercituum : Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem in aceruum lapidum erit, et mons domus in excelsa siluarum. 19 Numquid morte condemnauit eum Ezechias rex Iuda, et omnis Iuda ? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et poenituit Dominum mali quod locutus fuerat aduersum eos ? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras. 20 Fuit quoque uir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetauit aduersus ciuitatem istam, et aduersus terram hanc, iuxta omnia uerba Ieremiae. 21 Et audiuit rex Ioakim, et omnes potentes et principes eius, uerba haec, et quaesiuit rex interficere eum : et audiuit Urias, et timuit, fugitque, et ingressus est Aegyptum. 22 Et misit rex Ioakim uiros in Aegyptum, Elnathan filium Achobor, et uiros cum eo, in Aegyptum, 23 et eduxerunt Uriam de Aegypto, et adduxerunt eum ad regem Ioakim, et percussit eum gladio, et proiecit cadauer eius in sepulchris uulgi ignobilis. 24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Ieremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum. [27] 1 In principio regni Ioakim filii Iosiae regis Iuda, factum est uerbum istud ad Ieremiam a Domino, dicens : 2 Haec dicit Dominus ad me : Fac tibi uincula et catenas, et pones eas in collo tuo, 3 et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis, in manu nuntiorum qui uenerunt Ierusalem ad Sedeciam regem Iuda. 4 Et praecipies eis ut ad dominos suos loquantur : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Haec dicetis ad dominos uestros : 5 Ego feci terram, et homines, et iumenta quae sunt super faciem terrae, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis. 6 Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis serui mei : insuper et bestias agri dedi ei, ut seruiant illi : 7 et seruient ei omnes gentes, et filio eius, et filio filii eius, donec ueniat tempus terrae eius et ipsius : et seruient ei gentes multae et reges magni. 8 Gens autem et regnum quod non seruierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curuauerit collum suum sub iugo regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste uisitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu eius. 9 Vos ergo nolite audire prophetas uestros, et diuinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt uobis : Non seruietis regi Babylonis : 10 quia mendacium prophetant uobis, ut longe uos faciant de terra uestra, et eiiciant uos, et pereatis. 11 Porro gens quae subiecerit ceruicem suam sub iugo regis Babylonis, et seruierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam, et habitabit in ea. 12 Et ad Sedeciam regem Iuda locutus sum secundum omnia uerba haec, dicens : Subiicite colla uestra sub iugo regis Babylonis, et seruite ei et populo eius, et uiuetis. 13 Quare moriemini, tu et populus tuus, gladio, et fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem quae seruire noluerit regi Babylonis ? 14 Nolite audire uerba prophetarum dicentium uobis : Non seruietis regi Babylonis : quia mendacium ipsi loquuntur uobis : 15 quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut eiiciant uos, et pereatis, tam uos quam prophetae qui uaticinantur uobis. 16 Et ad sacerdotes, et ad populum istum, locutus sum, dicens : Haec dicit Dominus : Nolite audire uerba prophetarum uestrorum, qui prophetant uobis, dicentes : Ecce uasa Domini reuertentur de Babylone nunc cito : mendacium enim prophetant uobis. 17 Nolite ergo audire eos : sed seruite regi Babylonis, ut uiuatis : quare datur haec ciuitas in solitudinem ? 18 Et si prophetae sunt, et est uerbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non ueniant uasa quae derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Iuda, et in Ierusalem, in Babylonem. 19 Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua uasorum quae remanserunt in ciuitate hac, 20 quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Iechoniam filium Ioakim regem Iuda de Ierusalem in Babylonem, et omnes optimates Iuda et Ierusalem : 21 quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad uasa quae derelicta sunt in domo Domini, et in domo regis Iuda et Ierusalem : 22 In Babylonem transferentur, et ibi erunt usque ad diem uisitationis suae, dicit Dominus, et afferri faciam ea, et restitui in loco isto. [28] 1 Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis Iuda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabaon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens : 2 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Contriui iugum regis Babylonis. 3 Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia uasa domus Domini, quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem. 4 Et Iechoniam filium Ioakim regem Iuda, et omnem transmigrationem Iuda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego conuertam ad locum istum, ait Dominus : conteram enim iugum regis Babylonis. 5 Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam, in oculis sacerdotum, et in oculis omnis populi qui stabat in domo Domini : 6 et ait Ieremias propheta : Amen ! sic faciat Dominus : suscitet Dominus uerba tua quae prophetasti, ut referantur uasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum. 7 Verumtamen audi uerbum hoc quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus uniuersi populi : 8 prophetae qui fuerunt ante me et ante te, ab initio, et prophetauerunt super terras multas et super regna magna de praelio, et de afflictione, et de fame : 9 propheta qui uaticinatus est pacem, cum uenerit uerbum eius, scietur propheta quem misit Dominus in ueritate. 10 Et tulit Hananias propheta catenam de collo Ieremiae prophetae, et confregit eam. 11 Et ait Hananias in conspectu omnis populi, dicens : Haec dicit Dominus : Sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis, post duos annos dierum de collo omnium gentium. 12 Et abiit Ieremias propheta in uiam suam. Et factum est uerbum Domini ad Ieremiam, postquam confregit Hananias propheta catenam de collo Ieremiae prophetae, dicens : 13 Vade, et dices Hananiae : Haec dicit Dominus : Catenas ligneas contriuisti, et facies pro eis catenas ferreas. 14 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut seruiant Nabuchodonosor regi Babylonis, et seruient ei : insuper et bestias terrae dedi ei. 15 Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam : Audi, Hanania : non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. 16 Idcirco haec dicit Dominus : Ecce ego mittam te a facie terrae : hoc anno morieris : aduersum enim Dominum locutus es. 17 Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo. [29] 1 Et haec sunt uerba libri quem misit Ieremias propheta de Ierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum quem traduxerat Nabuchodonosor de Ierusalem in Babylonem, 2 postquam egressus est Iechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Iuda et Ierusalem, et faber et inclusor, de Ierusalem, 3 in manu Elasa filii Saphan, et Gamariae filii Helciae, quos misit Sedecias rex Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens : 4 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël, omni transmigrationi quam transtuli de Ierusalem in Babylonem : 5 Aedificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructum eorum. 6 Accipite uxores, et generate filios et filias : et date filiis uestris uxores, et filias uestras date uiris, et pariant filios et filias : et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero. 7 Et quaerite pacem ciuitatis ad quam transmigrare uos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax uobis. 8 Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non uos seducant prophetae uestri qui sunt in medio uestrum, et diuini uestri, et ne attendatis ad somnia uestra quae uos somniatis : 9 quia falso ipsi prophetant uobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus. 10 Quia haec dicit Dominus : Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, uisitabo uos, et suscitabo super uos uerbum meum bonum, ut reducam uos ad locum istum. 11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super uos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem uobis finem et patientiam. 12 Et inuocabitis me, et ibitis : et orabitis me, et ego exaudiam uos. 13 Quaeretis me, et inuenietis, cum quaesieritis me in toto corde uestro. 14 Et inueniar a uobis, ait Dominus : et reducam captiuitatem uestram, et congregabo uos de uniuersis gentibus et de cunctis locis ad quae expuli uos, dicit Dominus, et reuerti uos faciam de loco ad quem transmigrare uos feci. 15 Quia dixistis : Suscitauit nobis Dominus prophetas in Babylone : 16 quia haec dicit Dominus ad regem qui sedet super solium Dauid, et ad omnem populum habitatorem urbis huius, ad fratres uestros qui non sunt egressi uobiscum in transmigrationem : 17 haec dicit Dominus exercituum : Ecce mittam in eos gladium, et famem, et pestem : et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi non possunt eo quod pessimae sint : 18 et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia : et dabo eos in uexationem uniuersis regnis terrae : in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus ad quas ego eieci eos, 19 eo quod non audierint uerba mea, dicit Dominus, quae misit ad eos per seruos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens : et non audistis, dicit Dominus. 20 Vos ergo audite uerbum Domini, omnis transmigratio quam emisi de Ierusalem in Babylonem. 21 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad Achab filium Coliae, et ad Sedeciam filium Maasiae, qui prophetant uobis in nomine meo mendaciter : Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis uestris : 22 et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda quae est in Babylone, dicentium : Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne : 23 pro eo quod fecerint stultitiam in Israël, et moechati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt uerbum in nomine meo mendaciter, quod non mandaui eis. Ego sum iudex et testis, dicit Dominus. 24 Et ad Semeiam Nehelamiten dices : 25 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Ierusalem, et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, et ad uniuersos sacerdotes, dicens : 26 Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem uirum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in neruum et in carcerem : 27 et nunc quare non increpasti Ieremiam Anathothiten, qui prophetat uobis ? 28 Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens : Longum est : aedificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructus eorum. 29 Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Ieremiae prophetae. 30 Et factum est uerbum Domini ad Ieremiam, dicens : 31 Mitte ad omnem transmigrationem, dicens : Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten : Pro eo quod prophetauit uobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit uos confidere in mendacio, 32 idcirco haec dicit Dominus : Ecce ego uisitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen eius : non erit ei uir sedens in medio populi huius, et non uidebit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia praeuaricationem locutus est aduersus Dominum. [30] 1 Hoc uerbum quod factum est ad Ieremiam a Domino, dicens : 2 Haec dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia uerba quae locutus sum ad te, in libro. 3 Ecce enim dies ueniunt, dicit Dominus, et conuertam conuersionem populi mei Israël et Iuda, ait Dominus : et conuertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. 4 Et haec uerba quae locutus est Dominus ad Israël et ad Iudam : 5 Quoniam haec dicit Dominus : Vocem terroris audiuimus : formido, et non est pax. 6 Interrogate, et uidete si generat masculus : quare ergo uidi omnis uiri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conuersae sunt uniuersae facies in auruginem ? 7 Vae ! quia magna dies illa, nec est similis eius : tempusque tribulationis est Iacob, et ex ipso saluabitur. 8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum : conteram iugum eius de collo tuo, et uincula eius dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni : 9 sed seruient Domino Deo suo, et Dauid regi suo, quem suscitabo eis. 10 Tu ergo ne timeas, serue meus Iacob, ait Dominus, neque paueas, Israël : quia ecce ego saluabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captiuitatis eorum : et reuertetur Iacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet : 11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut saluem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te : te autem non faciam in consummationem : sed castigabo te in iudicio, ut non uidearis tibi innoxius. 12 Quia haec dicit Dominus : Insanabilis fractura tua ; pessima plaga tua : 13 non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum : curationum utilitas non est tibi. 14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quaerent : plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli : propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua. 15 Quid clamas super contritione tua ? insanabilis est dolor tuus : propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua, feci haec tibi. 16 Propterea omnes qui comedunt te deuorabuntur, et uniuersi hostes tui in captiuitatem ducentur : et qui te uastant uastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. 17 Obducam enim cicatricem tibi, et a uulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia eiectam uocauerunt te, Sion : haec est, quae non habebat requirentem. 18 Haec dicit Dominus : Ecce ego conuertam conuersionem tabernaculorum Iacob, et tectis eius miserebor : et aedificabitur ciuitas in excelso suo, et templum iuxta ordinem suum fundabitur : 19 et egredietur de eis laus, uoxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur : et glorificabo eos, et non attenuabuntur. 20 Et erunt filii eius sicut a principio, et coetus eius coram me permanebit, et uisitabo aduersum omnes qui tribulant eum. 21 Et erit dux eius ex eo, et princeps de medio eius producetur : et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi ? ait Dominus : 22 et eritis mihi in populum, et ego ero uobis in Deum. 23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens : in capite impiorum conquiescet. 24 Non auertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui : in nouissimo dierum intelligetis ea. [31] 1 In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus uniuersis cognationibus Israël, et ipsi erunt mihi in populum. 2 Haec dicit Dominus : Inuenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio : uadet ad requiem suam Israël. 3 Longe Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te : ideo attraxi te, miserans. 4 Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, uirgo Israël : adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium. 5 Adhuc plantabis uineas in montibus Samariae : plantabunt plantantes, et donec tempus ueniat, non uindemiabunt. 6 Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim : Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum. 7 Quia haec dicit Dominus : Exsultate in laetitia, Iacob, et hinnite contra caput gentium : personate, et canite, et dicite : Salua, Domine, populum tuum, reliquias Israël. 8 Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terrae : inter quos erunt caecus et claudus, praegnans et pariens simul, coetus magnus reuertentium huc. 9 In fletu uenient, et in misericordia reducam eos : et adducam eos per torrentes aquarum in uia recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est. 10 Audite uerbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite : Qui dispersit Israël congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum. 11 Redemit enim Dominus Iacob, et liberauit eum de manu potentioris. 12 Et uenient, et laudabunt in monte Sion : et confluent ad bona Domini, super frumento, et uino, et oleo, et foetu pecorum et armentorum : eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient. 13 Tunc laetabitur uirgo in choro, iuuenes et senes simul : et conuertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo. 14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus. 15 Haec dicit Dominus : Vox in excelso audita est lamentationis : luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt. 16 Haec dicit Dominus : Quiescat uox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et reuertentur de terra inimici : 17 et est spes nouissimis tuis, ait Dominus, et reuertentur filii ad terminos suos. 18 Audiens audiui Ephraim transmigrantem : Castigasti me, et eruditus sum, quasi iuuenculus indomitus : conuerte me, et conuertar, quia tu Dominus Deus meus. 19 Postquam enim conuertisti me, egi poenitentiam : et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. 20 Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor eius. Idcirco conturbata sunt uiscera mea super eum : miserans miserebor eius, ait Dominus. 21 Statue tibi speculam ; pone tibi amaritudines ; dirige cor tuum in uiam rectam in qua ambulasti : reuertere, uirgo Israël, reuertere ad ciuitates tuas istas. 22 Usquequo deliciis dissolueris, filia uaga ? quia creauit Dominus nouum super terram : femina circumdabit uirum. 23 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Adhuc dicent uerbum istud in terra Iuda et in urbibus eius, cum conuertero captiuitatem eorum : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo iustitiae, mons sanctus : 24 et habitabunt in eo Iudas et omnes ciuitates eius simul, agricolae et minantes greges. 25 Quia inebriaui animam lassam, et omnem animam esurientem saturaui. 26 Ideo quasi de somno suscitatus sum : et uidi, et somnus meus dulcis mihi. 27 Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israël et domum Iuda semine hominum et semine iumentorum. 28 Et sicut uigilaui super eos ut euellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem, sic uigilabo super eos ut aedificem et plantem, ait Dominus. 29 In diebus illis non dicent ultra : Patres comederunt uuam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. 30 Sed unusquisque in iniquitate sua morietur : omnis homo qui comederit uuam acerbam, obstupescent dentes eius. 31 Ecce dies uenient, dicit Dominus, et feriam domui Israël et domui Iuda foedus nouum, 32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti, pactum quod irritum fecerunt : et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. 33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus : dabo legem meam in uisceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum : 34 et non docebit ultra uir proximum suum et uir fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus : quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius. 35 Haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis : qui turbat mare, et sonant fluctus eius : Dominus exercituum nomen illi : 36 Si defecerint leges istae coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israël deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus. 37 Haec dicit Dominus : Si mensurari potuerint caeli sursum, et inuestigari fundamenta terrae deorsum, et ego abiiciam uniuersum semen Israël, propter omnia quae fecerunt, dicit Dominus. 38 Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et aedificabitur ciuitas Domino, a turre Hananeel usque ad portam anguli. 39 Et exibit ultra norma mensurae in conspectu eius super collem Gareb, et circuibit Goatha, 40 et omnem uallem cadauerum, et cineris, et uniuersam regionem mortis usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portae equorum orientalis, Sanctum Domini : non euelletur, et non destruetur ultra in perpetuum. [32] 1 Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino, in anno decimo Sedeciae regis Iuda, ipse est annus decimusoctauus Nabuchodonosor. 2 Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Ierusalem, et Ieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Iuda. 3 Clauserat enim eum Sedecias rex Iuda, dicens : Quare uaticinaris, dicens : Haec dicit Dominus : Ecce ego dabo ciuitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam : 4 et Sedecias rex Iuda non effugiet de manu Chaldaeorum, sed tradetur in manus regis Babylonis : et loquetur os eius cum ore illius, et oculi eius oculos illius uidebunt : 5 et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec uisitem eum, ait Dominus : si autem dimicaueritis aduersum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis ? 6 Et dixit Ieremias : Factum est uerbum Domini ad me, dicens : 7 Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, ueniet ad te, dicens : Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas. 8 Et uenit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum uerbum Domini, ad uestibulum carceris, et ait ad me : Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Beniamin, quia tibi competit haereditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod uerbum Domini esset : 9 et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum : septem stateres, et decem argenteos. 10 Et scripsi in libro, et signaui, et adhibui testes, et appendi argentum in statera. 11 Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus : 12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiae, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Iudaeorum qui sedebant in atrio carceris. 13 Et praecepi Baruch coram eis, dicens : 14 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in uase fictili, ut permanere possint diebus multis : 15 haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Adhuc possidebuntur domus, et agri, et uineae in terra ista. 16 Et oraui ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens : 17 Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento : non erit tibi difficile omne uerbum : 18 qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos : fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi. 19 Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu : cuius oculi aperti sunt super omnes uias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum uias suas, et secundum fructum adinuentionum eius. 20 Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc, et in Israël, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies haec. 21 Et eduxisti populum tuum Israël de terra Aegypti, in signis et in portentis, et in manu robusta et in brachio extento, et in terrore magno : 22 et dedisti eis terram hanc, quam iurasti patribus eorum ut dares eis, terram fluentem lacte et melle. 23 Et ingressi sunt, et possederunt eam, et non obedierunt uoci tuae, et in lege tua non ambulauerunt : omnia quae mandasti eis ut facerent non fecerunt, et euenerunt eis omnia mala haec. 24 Ecce munitiones exstructae sunt aduersum ciuitatem ut capiatur, et urbs data est in manus Chaldaeorum qui praeliantur aduersus eam, a facie gladii, et famis, et pestilentiae : et quaecumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis. 25 Et tu dicis mihi, Domine Deus : Eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldaeorum ? 26 Et factum est uerbum Domini ad Ieremiam, dicens : 27 Ecce ego Dominus Deus uniuersae carnis : numquid mihi difficile erit omne uerbum ? 28 Propterea haec dicit Dominus : Ecce ego tradam ciuitatem istam in manus Chaldaeorum, et in manus regis Babylonis, et capient eam. 29 Et uenient Chaldaei praeliantes aduersum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me. 30 Erant enim filii Israël et filii Iuda iugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua : filii Israël, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus. 31 Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi ciuitas haec, a die qua aedificauerunt eam usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo, 32 propter malitiam filiorum Israël et filiorum Iuda, quam fecerunt ad iracundiam me prouocantes, ipsi et reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetae eorum, uiri Iuda et habitatores Ierusalem. 33 Et uerterunt ad me terga, et non facies, cum docerem eos diluculo et erudirem, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. 34 Et posuerunt idola sua in domo in qua inuocatum est nomen meum, ut polluerent eam. 35 Et aedificauerunt excelsa Baal quae sunt in ualle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch, quod non mandaui eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc : et in peccatum deducerent Iudam. 36 Et nunc propter ista, haec dicit Dominus Deus Israël ad ciuitatem hanc, de qua uos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste : 37 Ecce ego congregabo eos de uniuersis terris ad quas eieci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi : et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter : 38 et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. 39 Et dabo eis cor unum, et uiam unam, ut timeant me uniuersis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos. 40 Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere : et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me. 41 Et laetabor super eis, cum bene eis fecero : et plantabo eos in terra ista in ueritate, in toto corde meo et in tota anima mea. 42 Quia haec dicit Dominus : Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos. 43 Et possidebuntur agri in terra ista, de qua uos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et iumentum, et data sit in manus Chaldaeorum. 44 Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur, in terra Beniamin et in circuitu Ierusalem, in ciuitatibus Iuda, et in ciuitatibus montanis, et in ciuitatibus campestribus, et in ciuitatibus quae ad austrum sunt, quia conuertam captiuitatem eorum, ait Dominus. [33] 1 Et factum est uerbum Domini ad Ieremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens : 2 Haec dicit Dominus, qui facturus est, et formaturus illud, et paraturus : Dominus nomen eius : 3 Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quae nescis. 4 Quia haec dicit Dominus Deus Israël ad domos urbis huius, et ad domos regis Iuda, quae destructae sunt, et ad munitiones, et ad gladium 5 uenientium ut dimicent cum Chaldaeis, et impleant eas cadaueribus hominum quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a ciuitate hac, propter omnem malitiam eorum : 6 Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et reuelabo illis deprecationem pacis et ueritatis. 7 Et conuertam conuersionem Iuda et conuersionem Ierusalem, et aedificabo eos sicut a principio. 8 Et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccauerunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus dereliquerunt mihi et spreuerunt me. 9 Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis : et pauebunt et turbabuntur in uniuersis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis. 10 Haec dicit Dominus : Adhuc audietur in loco isto quem uos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo nec iumentum in ciuitatibus Iuda, et foris Ierusalem, quae desolatae sunt, absque homine, et absque habitatore, et absque pecore, 11 uox gaudii et uox laetitiae, uox sponsi et uox sponsae, uox dicentium : Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia eius : et portantium uota in domum Domini : reducam enim conuersionem terrae sicut a principio, dicit Dominus. 12 Haec dicit Dominus exercituum : Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque iumento, et in cunctis ciuitatibus eius, habitaculum pastorum accubantium gregum. 13 In ciuitatibus montuosis, et in ciuitatibus campestribus, et in ciuitatibus quae ad austrum sunt, et in terra Beniamin, et in circuitu Ierusalem, et in ciuitatibus Iuda, adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus. 14 Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et suscitabo uerbum bonum quod locutus sum ad domum Israël et ad domum Iuda. 15 In diebus illis et in tempore illo germinare faciam Dauid germen iustitiae, et faciet iudicium et iustitiam in terra : 16 in diebus illis saluabitur Iuda, et Ierusalem habitabit confidenter : et hoc est nomen quod uocabunt eum : Dominus iustus noster. 17 Quia haec dicit Dominus : Non interibit de Dauid uir qui sedeat super thronum domus Israël : 18 et de sacerdotibus et de Leuitis non interibit uir a facie mea, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificum, et caedat uictimas omnibus diebus. 19 Et factum est uerbum Domini ad Ieremiam, dicens : 20 Haec dicit Dominus : Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo, 21 et pactum meum irritum esse poterit cum Dauid seruo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius, et Leuitae et sacerdotes ministri mei. 22 Sicuti enumerari non possunt stellae caeli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen Dauid serui mei, et Leuitas ministros meos. 23 Et factum est uerbum Domini ad Ieremiam, dicens : 24 Numquid non uidisti quid populus hic locutus sit, dicens : Duae cognationes quas elegerat Dominus abiectae sunt ? et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis. 25 Haec dicit Dominus : Si pactum meum inter diem et noctem, et leges caelo et terrae non posui, 26 equidem et semen Iacob et Dauid serui mei proiiciam, ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham, Isaac, et Iacob : reducam enim conuersionem eorum, et miserebor eis. [34] 1 Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus eius, uniuersaque regna terrae quae erant sub potestate manus eius, et omnes populi, bellabant contra Ierusalem, et contra omnes urbes eius, dicens : 2 Haec dicit Dominus Deus Israël : Vade, et loquere ad Sedeciam regem Iuda, et dices ad eum : Haec dicit Dominus : Ecce ego tradam ciuitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni : 3 et tu non effugies de manu eius, sed comprehensione capieris, et in manu eius traderis : et oculi tui oculos regis Babylonis uidebunt, et os eius cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis. 4 Attamen audi uerbum Domini, Sedecia, rex Iuda : Haec dicit Dominus ad te : Non morieris in gladio, 5 sed in pace morieris : et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te : et : Vae domine, plangent te : quia uerbum ego locutus sum, dicit Dominus. 6 Et locutus est Ieremias propheta ad Sedeciam regem Iuda uniuersa uerba haec in Ierusalem. 7 Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Ierusalem, et contra omnes ciuitates Iuda quae reliquae erant, contra Lachis et contra Azecha : hae enim supererant de ciuitatibus Iuda, urbes munitae. 8 Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Ierusalem, praedicans 9 ut dimitteret unusquisque seruum suum et unusquisque ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam, liberos, et nequaquam dominarentur eis, id est, in Iudaeo et fratre suo. 10 Audierunt ergo omnes principes et uniuersus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque seruum suum et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur eis : audierunt igitur, et dimiserunt. 11 Et conuersi sunt deinceps : et retraxerunt seruos et ancillas suas quos dimiserant liberos, et subiugauerunt in famulos et famulas. 12 Et factum est uerbum Domini ad Ieremiam a Domino, dicens : 13 Haec dicit Dominus Deus Israël : Ego percussi foedus cum patribus uestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de domo seruitutis, dicens : 14 Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui uenditus est ei : et seruiet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum : et non audierunt patres uestri me, nec inclinauerunt aurem suam. 15 Et conuersi estis uos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum : et inistis pactum in conspectu meo, in domo in qua inuocatum est nomen meum super eam : 16 et reuersi estis, et commaculastis nomen meum, et reduxistis unusquisque seruum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suae potestatis, et subiugastis eos ut sint uobis serui et ancillae. 17 Propterea haec dicit Dominus : Vos non audistis me, ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo : ecce ego praedico uobis libertatem, ait Dominus, ad gladium, ad pestem, et ad famem, et dabo uos in commotionem cunctis regnis terrae. 18 Et dabo uiros qui praeuaricantur foedus meum, et non obseruauerunt uerba foederis quibus assensi sunt in conspectu meo, uitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter diuisiones eius, 19 principes Iuda et principes Ierusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terrae, qui transierunt inter diuisiones uituli : 20 et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam uolatilibus caeli et bestiis terrae. 21 Et Sedeciam regem Iuda, et principes eius, dabo in manus inimicorum suorum, et in manus quaerentium animas eorum, et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a uobis. 22 Ecce ego praecipio, dicit Dominus, et reducam eos in ciuitatem hanc, et praeliabuntur aduersus eam, et capient eam, et incendent igni : et ciuitates Iuda dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator. [35] 1 Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino in diebus Ioakim filii Iosiae regis Iuda, dicens : 2 Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere uinum. 3 Et assumpsi Iezoniam filium Ieremiae filii Habsaniae, et fratres eius, et omnes filios eius, et uniuersam domum Rechabitarum, 4 et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Iegedeliae hominis Dei, quod erat iuxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiae filii Sellum, qui erat custos uestibuli : 5 et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos uino, et calices, et dixi ad eos : Bibite uinum. 6 Qui responderunt Non bibemus uinum, quia Ionadab filius Rechab, pater noster, praecepit nobis, dicens : Non bibetis uinum, uos et filii uestri, usque in sempiternum : 7 et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et uineas non plantabitis, nec habebitis : sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus uestris, ut uiuatis diebus multis super faciem terrae in qua uos peregrinamini. 8 Obediuimus ergo uoci Ionadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quae praecepit nobis, ita ut non biberemus uinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostrae, filii, et filiae nostrae, 9 et non aedificaremus domos ad habitandum : et uineam, et agrum, et sementem non habuimus : 10 sed habitauimus in tabernaculis, et obedientes fuimus iuxta omnia quae praecepit nobis Ionadab pater noster. 11 Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus : Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldaeorum, et a facie exercitus Syriae : et mansimus in Ierusalem. 12 Et factum est uerbum Domini ad Ieremiam, dicens : 13 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Vade, et dic uiris Iuda et habitatoribus Ierusalem : Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis uerbis meis ? dicit Dominus. 14 Praeualuerunt sermones Ionadab filii Rechab quos praecepit filiis suis ut non biberent uinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt praecepto patris sui : ego autem locutus sum ad uos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi. 15 Misique ad uos omnes seruos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens : Conuertimini unusquisque a uia sua pessima, et bona facite studia uestra : et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi uobis et patribus uestris : et non inclinastis aurem uestram, neque audistis me. 16 Firmauerunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui quod praeceperat eis : populus autem iste non obediuit mihi. 17 Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego adducam super Iuda et super omnes habitatores Ierusalem uniuersam afflictionem quam locutus sum aduersum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt ; uocaui illos, et non responderunt mihi. 18 Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Pro eo quod obedistis praecepto Ionadab patris uestri, et custodistis omnia mandata eius, et fecistis uniuersa quae praecepit uobis, 19 propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non deficiet uir de stirpe Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. [36] 1 Et factum est in anno quarto Ioakim filii Iosiae regis Iuda, factum est uerbum hoc ad Ieremiam a Domino, dicens : 2 Tolle uolumen libri, et scribes in eo omnia uerba quae locutus sum tibi aduersum Israël et Iudam, et aduersum omnes gentes, a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc : 3 si forte, audiente domo Iuda uniuersa mala quae ego cogito facere eis, reuertatur unusquisque a uia sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum. 4 Vocauit ergo Ieremias Baruch filium Neriae : et scripsit Baruch ex ore Ieremiae omnes sermones Domini quos locutus est ad eum, in uolumine libri : 5 et praecepit Ieremias Baruch, dicens : Ego clausus sum, nec ualeo ingredi domum Domini. 6 Ingredere ergo tu, et lege de uolumine in quo scripsisti ex ore meo uerba Domini, audiente populo in domo Domini, in die ieiunii : insuper et audiente uniuerso Iuda qui ueniunt de ciuitatibus suis, leges eis, 7 si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et reuertatur unusquisque a uia sua pessima : quoniam magnus furor et indignatio est quam locutus est Dominus aduersus populum hunc. 8 Et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia quae praeceperat ei Ieremias propheta, legens ex uolumine sermones Domini in domo Domini. 9 Factum est autem in anno quinto Ioakim filii Iosiae regis Iuda, in mense nono : praedicauerunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Ierusalem, et uniuersae multitudini quae confluxerat de ciuitatibus Iuda in Ierusalem. 10 Legitque Baruch ex uolumine sermones Ieremiae in domo Domini, in gazophylacio Gamariae filii Saphan scribae, in uestibulo superiori, in introitu portae nouae domus Domini, audiente omni populo. 11 Cumque audisset Michaeas filius Gamariae filii Saphan omnes sermones Domini ex libro, 12 descendit in domum regis, ad gazophylacium scribae, et ecce ibi omnes principes sedebant : Elisama scriba, et Dalaias filius Semeiae, et Elnathan filius Achobor, et Gamarias filius Saphan, et Sedecias filius Hananiae, et uniuersi principes : 13 et nuntiauit eis Michaeas omnia uerba quae audiuit, legente Baruch ex uolumine in auribus populi. 14 Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi, dicentes : Volumen ex quo legisti, audiente populo, sume in manu tua, et ueni. Tulit ergo Baruch filius Neriae uolumen in manu sua, et uenit ad eos : 15 et dixerunt ad eum : Sede, et lege haec in auribus nostris. Et legit Baruch in auribus eorum. 16 Igitur cum audissent omnia uerba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum, et dixerunt ad Baruch : Nuntiare debemus regi omnes sermones istos. 17 Et interrogauerunt eum, dicentes : Indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore eius. 18 Dixit autem eis Baruch : Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in uolumine atramento. 19 Et dixerunt principes ad Baruch : Vade, et abscondere, tu et Ieremias, et nemo sciat ubi sitis. 20 Et ingressi sunt ad regem in atrium : porro uolumen commendauerunt in gazophylacio Elisamae scribae, et nuntiauerunt, audiente rege, omnes sermones. 21 Misitque rex Iudi ut sumeret uolumen : qui tollens illud de gazophylacio Elisamae scribae, legit, audiente rege et uniuersis principibus qui stabant circa regem. 22 Rex autem sedebat in domo hiemali, in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis. 23 Cumque legisset Iudi tres pagellas uel quatuor, scidit illud scalpello scribae, et proiecit in ignem qui erat super arulam, donec consumeretur omne uolumen igni qui erat in arula. 24 Et non timuerunt, neque sciderunt uestimenta sua, rex et omnes serui eius qui audierunt uniuersos sermones istos. 25 Verumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gamarias, contradixerunt regi, ne combureret librum : et non audiuit eos. 26 Et praecepit rex Ieremiel filio Amelech, et Saraiae filio Ezriel, et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam, et Ieremiam prophetam : abscondit autem eos Dominus. 27 Et factum est uerbum Domini ad Ieremiam prophetam, postquam combusserat rex uolumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Ieremiae, dicens : 28 Rursum tolle uolumen aliud, et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in primo uolumine, quod combussit Ioakim rex Iuda. 29 Et ad Ioakim regem Iuda dices : Haec dicit Dominus : Tu combussisti uolumen illud, dicens : Quare scripsisti in eo annuntians : Festinus ueniet rex Babylonis, et uastabit terram hanc, et cessare faciet ex illa hominem et iumentum ? 30 Propterea haec dicit Dominus contra Ioakim regem Iuda : Non erit ex eo qui sedeat super solium Dauid : et cadauer eius proiicietur ad aestum per diem, et ad gelu per noctem. 31 Et uisitabo contra eum, et contra semen eius, et contra seruos eius, iniquitates suas : et adducam super eos, et super habitatores Ierusalem, et super uiros Iuda, omne malum quod locutus sum ad eos, et non audierunt. 32 Ieremias autem tulit uolumen aliud, et dedit illud Baruch filio Neriae scribae : qui scripsit in eo ex ore Ieremiae omnes sermones libri quem combusserat Ioakim rex Iuda igni : et insuper additi sunt sermones multo plures quam antea fuerant. [37] 1 Et regnauit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iuda : 2 et non obediuit ipse, et serui eius, et populus terrae, uerbis Domini, quae locutus est in manu Ieremiae prophetae. 3 Et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae, et Sophoniam filium Maasiae, sacerdotem, ad Ieremiam prophetam, dicens : Ora pro nobis Dominum Deum nostrum. 4 Ieremias autem libere ambulabat in medio populi : non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium, recesserunt ab Ierusalem. 5 Et factum est uerbum Domini ad Ieremiam prophetam, dicens : 6 Haec dicit Dominus Deus Israël : Sic dicetis regi Iuda, qui misit uos ad me interrogandum : Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est uobis in auxilium, reuertetur in terram suam in Aegyptum : 7 et redient Chaldaei, et bellabunt contra ciuitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni. 8 Haec dicit Dominus : Nolite decipere animas uestras, dicentes : Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldaei : quia non abibunt. 9 Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum qui praeliantur aduersum uos, et derelicti fuerint ex eis aliqui uulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent ciuitatem hanc igni. 10 Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Ierusalem, propter exercitum Pharaonis, 11 egressus est Ieremias de Ierusalem ut iret in terram Beniamin, et diuideret ibi possessionem in conspectu ciuium. 12 Cumque peruenisset ad portam Beniamin, erat ibi custos portae per uices, nomine Ierias filius Selemiae filii Hananiae : et apprehendit Ieremiam prophetam, dicens : Ad Chaldaeos profugis. 13 Et respondit Ieremias : Falsum est : non fugio ad Chaldaeos. Et non audiuit eum, sed comprehendit Ierias Ieremiam, et adduxit eum ad principes : 14 quam ob rem irati principes contra Ieremiam, caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Ionathan scribae : ipse enim praepositus erat super carcerem. 15 Itaque ingressus est Ieremias in domum laci et in ergastulum : et sedit ibi Ieremias diebus multis. 16 Mittens autem Sedecias rex, tulit eum : et interrogauit eum in domo sua abscondite, et dixit : Putasne est sermo a Domino ? Et dixit Ieremias : Est : et ait : In manus regis Babylonis traderis. 17 Et dixit Ieremias ad regem Sedeciam : Quid peccaui tibi, et seruis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris ? 18 ubi sunt prophetae uestri, qui prophetabant uobis, et dicebant : Non ueniet rex Babylonis super uos, et super terram hanc ? 19 Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex : ualeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi. 20 Praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Ieremias in uestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de ciuitate : et mansit Ieremias in uestibulo carceris. [38] 1 Audiuit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Iuchal filius Selemiae, et Phassur filius Melchiae, sermones quos Ieremias loquebatur ad omnem populum, dicens : 2 Haec dicit Dominus : Quicumque manserit in ciuitate hac, morietur gladio, et fame, et peste : qui autem profugerit ad Chaldaeos, uiuet, et erit anima eius sospes et uiuens. 3 Haec dicit Dominus : Tradendo tradetur ciuitas haec in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam. 4 Et dixerunt principes regi : Rogamus ut occidatur homo iste : de industria enim dissoluit manus uirorum bellantium qui remanserunt in ciuitate hac, et manus uniuersi populi, loquens ad eos iuxta uerba haec : siquidem homo iste non quaerit pacem populo huic, sed malum. 5 Et dixit rex Sedecias : Ecce ipse in manibus uestris est : nec enim fas est regem uobis quidquam negare. 6 Tulerunt ergo Ieremiam, et proiecerunt eum in lacum Melchiae filii Amelech, qui erat in uestibulo carceris : et submiserunt Ieremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum : descendit itaque Ieremias in coenum. 7 Audiuit autem Abdemelech Aethiops, uir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Ieremiam in lacum. Porro rex sedebat in porta Beniamin : 8 et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens : 9 Domine mi rex, male fecerunt uiri isti omnia quaecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame : non sunt enim panes ultra in ciuitate. 10 Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi, dicens : Tolle tecum hinc triginta uiros, et leua Ieremiam prophetam de lacu, antequam moriatur. 11 Assumptis ergo Abdemelech secum uiris, ingressus est domum regis, quae erat sub cellario, et tulit inde ueteres pannos, et antiqua quae computruerant, et submisit ea ad Ieremiam in lacum per funiculos. 12 Dixitque Abdemelech Aethiops ad Ieremiam : Pone ueteres pannos, et haec scissa et putrida, sub cubito manuum tuarum, et super funes. Fecit ergo Ieremias sic, 13 et extraxerunt Ieremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu : mansit autem Ieremias in uestibulo carceris. 14 Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Ieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini : et dixit rex ad Ieremiam : Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid. 15 Dixit autem Ieremias ad Sedeciam : Si annuntiauero tibi, numquid non interficies me ? et si consilium dedero tibi, non me audies. 16 Iurauit ergo rex Sedecias Ieremiae clam, dicens : Viuit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manus uirorum istorum qui quaerunt animam tuam. 17 Et dixit Ieremias ad Sedeciam : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, uiuet anima tua, et ciuitas haec non succendetur igni : et saluus eris tu, et domus tua. 18 Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur ciuitas haec in manus Chaldaeorum, et succendent eam igni : et tu non effugies de manu eorum. 19 Et dixit rex Sedecias ad Ieremiam : Sollicitus sum propter Iudaeos qui transfugerunt ad Chaldaeos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi. 20 Respondit autem Ieremias : Non te tradent. Audi, quaeso, uocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et uiuet anima tua. 21 Quod si nolueris egredi, iste est sermo quem ostendit mihi Dominus : 22 ecce omnes mulieres quae remanserunt in domo regis Iuda educentur ad principes regis Babylonis, et ipsae dicent : Seduxerunt te, et praeualuerunt aduersum te, uiri pacifici tui : demerserunt in coeno et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te. 23 Et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldaeos : et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris, et ciuitatem hanc comburet igni. 24 Dixit ergo Sedecias ad Ieremiam : Nullus sciat uerba haec, et non morieris. 25 Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et uenerint ad te, et dixerint tibi : Indica nobis quid locutus sis cum rege : ne celes nos, et non te interficiemus : et quid locutus est tecum rex : 26 dices ad eos : Prostraui ego preces meas coram rege, ne me reduci iuberet in domum Ionathan, et ibi morerer. 27 Venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam, et interrogauerunt eum, et locutus est eis iuxta omnia uerba quae praeceperat ei rex : et cessauerunt ab eo : nihil enim fuerat auditum. 28 Mansit uero Ieremias in uestibulo carceris usque ad diem quo capta est Ierusalem : et factum est ut caperetur Ierusalem. [39] 1 Anno nono Sedeciae regis Iuda, mense decimo, uenit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus eius, ad Ierusalem, et obsidebant eam. 2 Undecimo autem anno Sedeciae, mense quarto, quinta mensis, aperta est ciuitas : 3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media : Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis. 4 Cumque uidisset eos Sedecias rex Iuda, et omnes uiri bellatores, fugerunt : et egressi sunt nocte de ciuitate per uiam horti regis, et per portam quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad uiam deserti. 5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Ierichontinae, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quae est in terra Emath : et locutus est ad eum iudicia. 6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha, in oculis eius : et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis. 7 Oculos quoque Sedeciae eruit, et uinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem. 8 Domum quoque regis et domum uulgi succenderunt Chaldaei igni, et murum Ierusalem subuerterunt. 9 Et reliquias populi qui remanserant in ciuitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos uulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem. 10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda, et dedit eis uineas et cisternas in die illa. 11 Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistro militum, dicens : 12 Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias : sed ut uoluerit, sic facias ei. 13 Misit ergo Nabuzardan princeps militiae, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis, 14 miserunt, et tulerunt Ieremiam de uestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo. 15 Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in uestibulo carceris, dicens : 16 Vade, et dic Abdemelech Aethiopi, dicens : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam sermones meos super ciuitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa. 17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus uirorum quos tu formidas : 18 sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus. [40] 1 Sermo qui factus est ad Ieremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama, quando tulit eum uinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Ierusalem et Iuda, et ducebantur in Babylonem. 2 Tollens ergo princeps militiae Ieremiam, dixit ad eum : Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum : 3 et adduxit, et fecit Dominus sicut locutus est, quia peccastis Domino, et non audistis uocem eius : et factus est uobis sermo hic. 4 Nunc ergo ecce solui te hodie de catenis quae sunt in manibus tuis : si placet tibi ut uenias mecum in Babylonem, ueni, et ponam oculos meos super te : si autem displicet tibi uenire mecum in Babylonem, reside : ecce omnis terra in conspectu tuo est : quod elegeris, et quo placuerit tibi ut uadas, illuc perge : 5 et mecum noli uenire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis ciuitatibus Iuda : habita ergo cum eo in medio populi : uel quocumque placuerit tibi ut uadas, uade. Dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula, et dimisit eum. 6 Venit autem Ieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphath, et habitauit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra. 7 Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et socii eorum, quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae, et quod commendasset ei uiros, et mulieres, et paruulos, et de pauperibus terrae, qui non fuerant translati in Babylonem, 8 uenerunt ad Godoliam in Masphath, et Ismahel filius Nathaniae, et Iohanan et Ionathan filii Caree, et Sareas filius Thanehumeth, et filii Ophi, qui erant de Netophathi, et Iezonias filius Maachathi, ipsi et uiri eorum. 9 Et iurauit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan, et comitibus eorum, dicens : Nolite timere seruire Chaldaeis : habitate in terra, et seruite regi Babylonis, et bene erit uobis. 10 Ecce ego habito in Masphath, ut respondeam praecepto Chaldaeorum qui mittuntur ad nos : uos autem colligite uindemiam, et messem, et oleum, et condite in uasis uestris, et manete in urbibus uestris quas tenetis. 11 Sed et omnes Iudaei qui erant in Moab, et in filiis Ammon, et in Idumaea, et in uniuersis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaea, et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan, 12 reuersi sunt, inquam, omnes Iudaei de uniuersis locis ad quae profugerant, et uenerunt in terram Iuda ad Godoliam in Masphath, et collegerunt uinum et messem multam nimis. 13 Iohanan autem filius Caree, et omnes principes exercitus qui dispersi fuerant in regionibus, uenerunt ad Godoliam in Masphath, 14 et dixerunt ei : Scito quod Baalis, rex filiorum Ammon, misit Ismahel filium Nathaniae percutere animam tuam. Et non credidit eis Godolias filius Ahicam. 15 Iohanan autem filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphath, loquens : Ibo, et percutiam Ismahel filium Nathaniae, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Iudaei qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae Iuda. 16 Et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree : Noli facere uerbum hoc : falsum enim tu loqueris de Ismahel. [41] 1 Et factum est in mense septimo, uenit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama, de semine regali, et optimates regis, et decem uiri cum eo, ad Godoliam filium Ahicam, in Masphath, et comederunt ibi panes simul in Masphath. 2 Surrexit autem Ismahel filius Nathaniae, et decem uiri qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis terrae. 3 Omnes quoque Iudaeos qui erant cum Godolia in Masphath, et Chaldaeos qui reperti sunt ibi, et uiros bellatores, percussit Ismahel. 4 Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente, 5 uenerunt uiri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, octoginta uiri, rasi barba, et scissis uestibus, et squallentes : et munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. 6 Egressus ergo Ismahel filius Nathaniae in occursum eorum de Masphath, incedens et plorans ibat : cum autem occurrisset eis, dixit ad eos : Venite ad Godoliam filium Ahicam. 7 Qui cum uenissent ad medium ciuitatis, interfecit eos Ismahel filius Nathaniae circa medium laci, ipse et uiri qui erant cum eo. 8 Decem autem uiri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismahel : Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti, et hordei, et olei, et mellis : et cessauit, et non interfecit eos cum fratribus suis. 9 Lacus autem in quem proiecerat Ismahel omnia cadauera uirorum quos percussit propter Godoliam, ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israël : ipsum repleuit Ismahel filius Nathaniae occisis. 10 Et captiuas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphath, filias regis, et uniuersum populum qui remanserat in Masphath, quos commendauerat Nabuzardan princeps militiae, Godoliae filio Ahicam : et cepit eos Ismahel filius Nathaniae, et abiit ut transiret ad filios Ammon. 11 Audiuit autem Iohanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniae, 12 et assumptis uniuersis uiris, profecti sunt ut bellarent aduersum Ismahel filium Nathaniae : et inuenerunt eum ad aquas multas quae sunt in Gabaon. 13 Cumque uidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Iohanan filium Caree, et uniuersos principes bellatorum qui erant cum eo, laetati sunt : 14 et reuersus est omnis populus quem ceperat Ismahel, in Masphath, reuersusque abiit ad Iohanan filium Caree. 15 Ismahel autem filius Nathaniae fugit cum octo uiris a facie Iohanan, et abiit ad filios Ammon. 16 Tulit ergo Iohanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, uniuersas reliquias uulgi quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniae de Masphath, postquam percussit Godoliam filium Ahicam : fortes uiros ad praelium, et mulieres, et pueros, et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon. 17 Et abierunt, et sederunt peregrinantes in Chamaam, quae est iuxta Bethlehem, ut pergerent, et introirent Aegyptum, 18 a facie Chaldaeorum : timebant enim eos, quia percusserat Ismahel filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam, quem praeposuerat rex Babylonis in terra Iuda. [42] 1 Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Iohanan filius Caree, et Iezonias filius Osaiae, et reliquum uulgus, a paruo usque ad magnum, 2 dixeruntque ad Ieremiam prophetam : Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro uniuersis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur : 3 et annuntiet nobis Dominus Deus tuus uiam per quam pergamus, et uerbum quod faciamus. 4 Dixit autem ad eos Ieremias propheta : Audiui. Ecce ego oro ad Dominum Deum uestrum secundum uerba uestra : omne uerbum quodcumque responderit mihi indicabo uobis, nec celabo uos quidquam. 5 Et illi dixerunt ad Ieremiam : Sit Dominus inter nos testis ueritatis et fidei, si non iuxta omne uerbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus : 6 siue bonum est, siue malum, uoci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus uocem Domini Dei nostri. 7 Cum autem completi essent decem dies, factum est uerbum Domini ad Ieremiam, 8 uocauitque Iohanan filium Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, et uniuersum populum, a minimo usque ad magnum. 9 Et dixit ad eos : Haec dicit Dominus Deus Israël, ad quem misistis me ut prosternerem preces uestras in conspectu eius : 10 Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo uos, et non destruam : plantabo, et non euellam : iam enim placatus sum super malo quod feci uobis. 11 Nolite timere a facie regis Babylonis, quem uos pauidi formidatis : nolite metuere eum, dicit Dominus, quia uobiscum sum ego ut saluos uos faciam, et eruam de manu eius : 12 et dabo uobis misericordias, et miserebor uestri, et habitare uos faciam in terra uestra. 13 Si autem dixeritis uos : Non habitabimus in terra ista, nec audiemus uocem Domini Dei nostri, 14 dicentes : Nequaquam, sed ad terram Aegypti pergemus, ubi non uidebimus bellum, et clangorem tubae non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus : 15 propter hoc nunc audite uerbum Domini, reliquiae Iuda : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Si posueritis faciem uestram ut ingrediamini Aegyptum, et intraueritis ut ibi habitetis, 16 gladius quem uos formidatis ibi comprehendet uos in terra Aegypti : et fames, pro qua estis solliciti, adhaerebit uobis in Aegypto, et ibi moriemini. 17 Omnesque uiri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Aegyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste : nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos. 18 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Ierusalem, sic conflabitur indignatio mea super uos cum ingressi fueritis Aegyptum : et eritis in iusiurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra uidebitis locum istum. 19 Verbum Domini super uos, reliquiae Iuda : Nolite intrare Aegyptum : scientes scietis, quia obtestatus sum uos hodie, 20 quia decepistis animas uestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes : Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et iuxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus. 21 Et annuntiaui uobis hodie, et non audistis uocem Domini Dei uestri super uniuersis pro quibus misit me ad uos. 22 Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco ad quem uoluistis intrare ut habitaretis ibi. [43] 1 Factum est autem, cum complesset Ieremias loquens ad populum uniuersos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia uerba haec, 2 dixit Azarias filius Osaiae, et Iohanan filius Caree, et omnes uiri superbi, dicentes ad Ieremiam : Mendacium tu loqueris : non misit te Dominus Deus noster, dicens : Ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illuc. 3 Sed Baruch filius Neriae incitat te aduersum nos, ut tradat nos in manus Chaldaeorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem. 4 Et non audiuit Iohanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et uniuersus populus, uocem Domini, ut manerent in terra Iuda. 5 Sed tollens Iohanan filius Caree, et uniuersi principes bellatorum, uniuersos reliquiarum Iuda, qui reuersi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Iuda, 6 uiros, et mulieres, et paruulos, et filias regis, et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiae cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Ieremiam prophetam, et Baruch filium Neriae : 7 et ingressi sunt terram Aegypti, quia non obedierunt uoci Domini, et uenerunt usque ad Taphnis. 8 Et factus est sermo Domini ad Ieremiam in Taphnis, dicens : 9 Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus uiris Iudaeis : 10 et dices ad eos : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis, seruum meum : et ponam thronum eius super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos : 11 ueniensque percutiet terram Aegypti, quos in mortem, in mortem, et quos in captiuitatem, in captiuitatem, et quos in gladium, in gladium : 12 et succendet ignem in delubris deorum Aegypti, et comburet ea, et captiuos ducet illos, et amicietur terra Aegypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace : 13 et conteret statuas domus solis quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni. [44] 1 Verbum quod factum est per Ieremiam ad omnes Iudaeos qui habitabant in terra Aegypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatures, dicens : 2 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Vos uidistis omne malum istud quod adduxi super Ierusalem, et super omnes urbes Iuda : et ecce desertae sunt hodie, et non est in eis habitator, 3 propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam prouocarent, et irent ut sacrificarent, et colerent deos alienos quos nesciebant, et illi, et uos, et patres uestri. 4 Et misi ad uos omnes seruos meos prophetas, de nocte consurgens, mittensque et dicens : Nolite facere uerbum abominationis huiuscemodi, quam odiui. 5 Et non audierunt, nec inclinauerunt aurem suam, ut conuerterentur a malis suis, et non sacrificarent diis alienis. 6 Et conflata est indignatio mea et furor meus, et succensa est in ciuitatibus Iuda, et in plateis Ierusalem : et uersae sunt in solitudinem et uastitatem secundum diem hanc. 7 Et nunc haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Quare uos facitis malum grande hoc contra animas uestras, ut intereat ex uobis uir et mulier, paruulus et lactens, de medio Iudae, nec relinquatur uobis quidquam residuum : 8 prouocantes me in operibus manuum uestrarum, sacrificando diis alienis in terra Aegypti, in quam ingressi estis ut habitetis ibi : et dispereatis, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terrae ? 9 Numquid obliti estis mala patrum uestrorum, et mala regum Iuda, et mala uxorum eius, et mala uestra, et mala uxorum uestrarum, quae fecerunt in terra Iuda, et in regionibus Ierusalem ? 10 Non sunt mundati usque ad diem hanc : et non timuerunt, et non ambulauerunt in lege Domini, et in praeceptis meis quae dedi coram uobis et coram patribus uestris. 11 Ideo haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego ponam faciem meam in uobis in malum : et disperdam omnem Iudam. 12 Et assumam reliquias Iudae, qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Aegypti, et habitarent ibi, et consumentur omnes in terra Aegypti : cadent in gladio, et in fame, et consumentur a minimo usque ad maximum : in gladio et in fame morientur, et erunt in iusiurandum, et in miraculum, et in maledictionem, et in opprobrium. 13 Et uisitabo super habitatores terrae Aegypti sicut uisitaui super Ierusalem, in gladio, et fame, et peste : 14 et non erit qui effugiat, et sit residuus de reliquiis Iudaeorum qui uadunt ut peregrinentur in terra Aegypti, et reuertantur in terram Iuda, ad quam ipsi eleuant animas suas ut reuertantur, et habitent ibi : non reuertentur, nisi qui fugerint. 15 Responderunt autem Ieremiae omnes uiri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et uniuersae mulieres quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Phatures, dicentes : 16 Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te : 17 sed facientes faciemus omne uerbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginae caeli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Iuda, et in plateis Ierusalem : et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non uidimus. 18 Ex eo autem tempore quo cessauimus sacrificare reginae caeli, et libare ei libamina, indigemus omnibus, et gladio et fame consumpti sumus. 19 Quod si nos sacrificamus reginae caeli, et libamus ei libamina, numquid sine uiris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam, et libandum ei libamina ? 20 Et dixit Ieremias ad omnem populum, aduersum uiros, et aduersum mulieres, et aduersum uniuersam plebem, qui responderant ei uerbum, dicens : 21 Numquid non sacrificium quod sacrificastis in ciuitatibus Iuda, et in plateis Ierusalem, uos et patres uestri, reges uestri, et principes uestri, et populus terrae, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor eius ? 22 Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum uestrorum, et propter abominationes quas fecistis : et facta est terra uestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies haec. 23 Propterea quod sacrificaueritis idolis, et peccaueritis Domino, et non audieritis uocem Domini, et in lege, et in praeceptis, et in testimoniis eius non ambulaueritis, idcirco euenerunt uobis mala haec, sicut est dies haec. 24 Dixit autem Ieremias ad omnem populum, et ad uniuersas mulieres : Audite uerbum Domini, omnis Iuda qui estis in terra Aegypti. 25 Haec inquit Dominus exercituum, Deus Israël, dicens : Vos et uxores uestrae locuti estis ore uestro, et manibus uestris implestis, dicentes : Faciamus uota nostra quae uouimus, ut sacrificemus reginae caeli, et libemus ei libamina. Implestis uota uestra, et opere perpetrastis ea. 26 Ideo audite uerbum Domini, omnis Iuda qui habitatis in terra Aegypti : Ecce ego iuraui in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra uocabitur nomen meum ex ore omnis uiri Iudaei, dicentis : Viuit Dominus Deus, in omni terra Aegypti. 27 Ecce ego uigilabo super eos in malum, et non in bonum : et consumentur omnes uiri Iuda qui sunt in terra Aegypti gladio et fame, donec penitus consumantur. 28 Et qui fugerint gladium, reuertentur de terra Aegypti in terram Iuda uiri pauci : et scient omnes reliquiae Iuda, ingredientium terram Aegypti ut habitent ibi, cuius sermo compleatur, meus an illorum. 29 Et hoc uobis signum, ait Dominus, quod uisitem ego super uos in loco isto, ut sciatis quia uere complebuntur sermones mei contra uos in malum : 30 haec dicit Dominus : Ecce ego tradam Pharaonem Ephree regem Aegypti in manu inimicorum eius, et in manu quaerentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Iuda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui, et quaerentis animam eius. [45] 1 Verbum quod locutus est Ieremias propheta ad Baruch filium Neriae, cum scripsisset uerba haec in libro ex ore Ieremiae, anno quarto Ioakim filii Iosiae regis Iuda, dicens : 2 Haec dicit Dominus Deus Israël ad te, Baruch : 3 Dixisti : Vae misero mihi ! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo : laboraui in gemitu meo, et requiem non inueni. 4 Haec dicit Dominus : Sic dices ad eum : Ecce quos aedificaui, ego destruo, et quos plantaui, ego euello, et uniuersam terram hanc : 5 et tu quaeris tibi grandia ? noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quaecumque perrexeris. [46] 1 Quod factum est uerbum Domini ad Ieremiam prophetam contra gentes. 2 Ad Aegyptum, aduersum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat iuxta fluuium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Ioakim filii Iosiae regis Iuda. 3 Praeparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum. 4 Iungite equos, et ascendite, equites : state in galeis, polite lanceas, induite uos loricis. 5 Quid igitur ? uidi ipsos pauidos, et terga uertentes, fortes eorum caesos : fugerunt conciti, nec respexerunt : terror undique, ait Dominus. 6 Non fugiat uelox, nec saluari se putet fortis : ad aquilonem iuxta flumen Euphraten uicti sunt, et ruerunt. 7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et ueluti fluuiorum intumescunt gurgites eius ? 8 Aegyptus fluminis instar ascendit, et uelut flumina mouebuntur fluctus eius, et dicet : Ascendens operiam terram : perdam ciuitatem, et habitatores eius. 9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Aethiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et iacientes sagittas. 10 Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat uindictam de inimicis suis : deuorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum : uictima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten. 11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, uirgo filia Aegypti : frustra multiplicas medicamina : sanitas non erit tibi. 12 Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus repleuit terram : quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt. 13 Verbum quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam, super eo quod uenturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Aegypti : 14 Annuntiate Aegypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis : dicite : Sta, et praepara te, quia deuorabit gladius ea quae per circuitum tuum sunt. 15 Quare computruit fortis tuus ? non stetit, quoniam Dominus subuertit eum. 16 Multiplicauit ruentes, ceciditque uir ad proximum suum, et dicent : Surge, et reuertamur ad populum nostrum, et ad terram natiuitatis nostrae, a facie gladii columbae. 17 Vocate nomen Pharaonis regis Aegypti : tumultum adduxit tempus. 18 Viuo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen eius), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, ueniet. 19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Aegypti : quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit. 20 Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulator ab aquilone ueniet ei. 21 Mercenarii quoque eius, qui uersabantur in medio eius quasi uituli saginati, uersi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt : quia dies interfectionis eorum uenit super eos, tempus uisitationis eorum. 22 Vox eius quasi aeris sonabit : quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus uenient ei quasi caedentes ligna. 23 Succiderunt saltum eius, ait Dominus, qui supputari non potest : multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus. 24 Confusa est filia Aegypti, et tradita in manu populi aquilonis. 25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego uisitabo super tumultum Alexandriae, et super Pharaonem, et super Aegyptum, et super deos eius, et super reges eius, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo : 26 et dabo eos in manu quaerentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu seruorum eius : et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus. 27 Et tu ne timeas, serue meus Iacob, et ne paueas, Israël : quia ecce ego saluum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captiuitatis tuae : et reuertetur Iacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum. 28 Et tu noli timere, serue meus Iacob, ait Dominus, quia tecum ego sum : quia ego consumam cunctas gentes ad quas eieci te, te uero non consumam : sed castigabo te in iudicio, nec quasi innocenti parcam tibi. [47] 1 Quod factum est uerbum Domini ad Ieremiam prophetam contra Palaestinos, antequam percuteret Pharao Gazam. 2 Haec dicit Dominus : Ecce aquae ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae, 3 a strepitu pompae armorum, et bellatorum eius, a commotione quadrigarum eius, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis, 4 pro aduentu diei in quo uastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis : depopulatus est enim Dominus Palaestinos, reliquias insulae Cappadociae. 5 Venit caluitium super Gazam ; conticuit Ascalon, et reliquiae uallis earum : usquequo concideris ? 6 O mucro Domini, usquequo non quiesces ? ingredere in uaginam tuam, refrigerare, et sile. 7 Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei aduersus Ascalonem, et aduersus maritimas eius regiones, ibique condixerit illi ? [48] 1 Ad Moab. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Vae super Nabo, quoniam uastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit. 2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon : cogitauerunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius. 3 Vox clamoris de Oronaim, uastitas et contritio magna. 4 Contrita est Moab : annuntiate clamorem paruulis eius. 5 Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt. 6 Fugite, saluate animas uestras, et eritis quasi myricae in deserto : 7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris : et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius et principes eius simul. 8 Et ueniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla saluabitur : et peribunt ualles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus : 9 Date florem Moab, quia florens egredietur : et ciuitates eius desertae erunt, et inhabitabiles. 10 Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. 11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requieuit in faecibus suis : nec transfusus est de uase in uas, et in transmigrationem non abiit : idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus. 12 Propterea ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum : et sternent eum, et uasa eius exhaurient, et lagunculas eorum collident. 13 Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam. 14 Quomodo dicitis : Fortes sumus, et uiri robusti ad praeliandum ? 15 Vastata est Moab, et ciuitates illius succiderunt, et electi iuuenes eius descenderunt in occisionem, ait Rex : Dominus exercituum nomen eius. 16 Prope est interitus Moab ut ueniat, et malum eius uelociter accurret nimis. 17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu eius : et uniuersi qui scitis nomen eius, dicite : Quomodo confracta est uirga fortis, baculus gloriosus ? 18 Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiae Dibon, quoniam uastator Moab ascendit ad te : dissipauit munitiones tuas. 19 In uia sta, et prospice, habitatio Aroër : interroga fugientem, et ei qui euasit dic : Quid accidit ? 20 Confusus est Moab, quoniam uictus est. Ululate, et clamate : annuntiate in Arnon, quoniam uastata est Moab, 21 et iudicium uenit ad terram campestrem, super Helon, et super Iasa, et super Mephaath, 22 et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim, 23 et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon, 24 et super Carioth, et super Bosra, et super omnes ciuitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt. 25 Abscissum est cornu Moab, et brachium eius contritum est, ait Dominus. 26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est : et allidet manum Moab in uomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. 27 Fuit enim in derisum tibi Israël : quasi inter fures reperisses eum : propter uerba ergo tua quae aduersum illum locutus es, captiuus duceris. 28 Relinquite ciuitates, et habitate in petra, habitatores Moab : et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. 29 Audiuimus superbiam Moab : superbus est ualde : sublimitatem eius, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis eius. 30 Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sit iuxta eam uirtus eius, nec iuxta quod poterat conata sit facere. 31 Ideo super Moab eiulabo, et ad Moab uniuersam clamabo, ad uiros muri fictilis lamentantes : 32 de planctu Iazer plorabo tibi, uinea Sabama. Propagines tuae transierunt mare ; usque ad mare Iazer peruenerunt : super messem tuam et uindemiam tuam praedo irruit. 33 Ablata est laetitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et uinum de torcularibus sustuli : nequaquam calcator uuae solitum celeuma cantabit. 34 De clamore Hesebon usque Eleale et Iasa, dederunt uocem suam ; a Segor usque ad Oronaim, uitula conternante : aquae quoque Nemrim pessimae erunt. 35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis eius. 36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit, et cor meum ad uiros muri fictilis dabit sonitum tibiarum : quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt. 37 Omne enim caput caluitium, et omnis barba rasa erit : in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium : 38 super omnia tecta Moab, et in plateis eius, omnis planctus : quoniam contriui Moab sicut uas inutile, ait Dominus. 39 Quomodo uicta est, et ululauerunt ? quomodo deiecit ceruicem Moab, et confusus est ? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo. 40 Haec dicit Dominus : Ecce quasi aquila uolabit, et extendet alas suas ad Moab. 41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensae sunt : et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis, 42 et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. 43 Pauor, et fouea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. 44 Qui fugerit a facie pauoris cadet in foueam, et qui conscenderit de fouea capietur laqueo : adducam enim super Moab annum uisitationis eorum, ait Dominus. 45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon : et deuorabit partem Moab, et uerticem filiorum tumultus. 46 Vae tibi, Moab : periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captiuitatem. 47 Et conuertam captiuitatem Moab in nouissimis diebus, ait Dominus. Hucusque iudicia Moab. [49] 1 Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus : Numquid non filii sunt Israël, aut haeres non est ei ? cur igitur haereditate possedit Melchom Gad, et populus eius in urbibus eius habitauit ? 2 Ideo ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum praelii, et erit in tumultum dissipata, filiaeque eius igni succendentur, et possidebit Israël possessores suos, ait Dominus. 3 Ulula, Hesebon, quoniam uastata est Hai ; clamate, filiae Rabbath : accingite uos ciliciis, plangite et circuite per sepes, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes eius et principes eius simul. 4 Quid gloriaris in uallibus ? defluxit uallis tua, filia delicata, quae confidebas in thesauris tuis, et dicebas : Quis ueniet ad me ? 5 Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus Deus exercituum, ab omnibus qui sunt in circuitu tuo : et dispergemini singuli a conspectu uestro, nec erit qui congreget fugientes. 6 Et post haec reuerti faciam captiuos filiorum Ammon, ait Dominus. 7 Ad Idumaeam. Haec dicit Dominus exercituum : Numquid non ultra est sapientia in Theman ? periit consilium a filiis ; inutilis facta est sapientia eorum. 8 Fugite, et terga uertite ; descendite in uoraginem, habitatores Dedan : quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus uisitationis eius. 9 Si uindemiatores uenissent super te, non reliquissent racemum : si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi. 10 Ego uero discooperui Esau : reuelaui abscondita eius, et celari non poterit : uastatum est semen eius, et fratres eius, et uicini eius, et non erit. 11 Relinque pupillos tuos : ego faciam eos uiuere : et uiduae tuae in me sperabunt. 12 Quia haec dicit Dominus : Ecce quibus non erat iudicium ut biberent calicem, bibentes bibent : et tu, quasi innocens relinqueris ? non eris innocens, sed bibens bibes. 13 Quia per memetipsum iuraui, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra, et omnes ciuitates eius erunt in solitudines sempiternas. 14 Auditum audiui a Domino, et legatus ad gentes missus est : Congregamini, et uenite contra eam, et consurgamus in praelium. 15 Ecce enim paruulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines. 16 Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cauernis petrae, et apprehendere niteris altitudinem collis : cum exaltaueris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. 17 Et erit Idumaea deserta : omnis qui transibit per eam stupebit, et sibilabit super omnes plagas eius. 18 Sicut subuersa est Sodoma et Gomorrha, et uicinae eius, ait Dominus : non habitabit ibi uir, et non incolet eam filius hominis. 19 Ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem praeponam ei ? quis enim similis mei ? et quis sustinebit me ? et quis est iste pastor, qui resistat uultui meo ? 20 Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom, et cogitationes eius quas cogitauit de habitatoribus Theman : si non deiecerint eos paruuli gregis, nisi dissipauerint cum eis habitaculum eorum. 21 A uoce ruinae eorum commota est terra ; clamor in mari Rubro auditus est uocis eius. 22 Ecce quasi aquila ascendet, et auolabit, et expandet alas suas super Bosran : et erit cor fortium Idumaeae in die illa quasi cor mulieris parturientis. 23 Ad Damascum. Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt : turbati sunt in mari ; prae sollicitudine quiescere non potuit. 24 Dissoluta est Damascus, uersa est in fugam : tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. 25 Quomodo dereliquerunt ciuitatem laudabilem, urbem laetitiae ? 26 Ideo cadent iuuenes eius in plateis eius, et omnes uiri praelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum. 27 Et succendam ignem in muro Damasci, et deuorabit moenia Benadad. 28 Ad Cedar, et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Haec dicit Dominus : Surgite, et ascendite ad Cedar, et uastate filios orientis. 29 Tabernacula eorum, et greges eorum capient : pelles eorum, et omnia uasa eorum, et camelos eorum tollent sibi, et uocabunt super eos formidinem in circuitu. 30 Fugite, abite uehementer, in uoraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus : iniit enim contra uos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitauit aduersum uos cogitationes. 31 Consurgite, et ascendite ad gentem quietam, et habitantem confidenter, ait Dominus : non ostia, nec uectes eis : soli habitant. 32 Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo iumentorum in praedam : et dispergam eos in omnem uentum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus. 33 Et erit Asor in habitaculum draconum, deserta usque in aeternum : non manebit ibi uir, nec incolet eam filius hominis. 34 Quod facum est uerbum Domini ad Ieremiam prophetam aduersus Aelam, in principio regni Sedeciae regis Iuda, dicens : 35 Haec dicit Dominus exercituum : Ecce ego confringam arcum Aelam, et summam fortitudinem eorum : 36 et inducam super Aelam quatuor uentos a quatuor plagis caeli, et uentilabo eos in omnes uentos istos, et non erit gens ad quam non perueniant profugi Aelam. 37 Et pauere faciam Aelam coram inimicis suis, et in conspectu quaerentium animam eorum : et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium donec consumam eos. 38 Et ponam solium meum in Aelam, et perdam inde reges et principes, ait Dominus. 39 In nouissimis autem diebus reuerti faciam captiuos Aelam, dicit Dominus. [50] 1 Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldaeorum, in manu Ieremiae prophetae. 2 Annuntiate in gentibus, et auditum facite : leuate signum, praedicate, et nolite celare : dicite : Capta est Babylon, confusus est Bel, uictus est Merodach, confusa sunt sculptilia eius, superata sunt idola eorum. 3 Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram eius in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus : et moti sunt, et abierunt. 4 In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, uenient filii Israël ipsi et filii Iuda simul : ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quaerent : 5 in Sion interrogabunt uiam, huc facies eorum : uenient, et apponentur ad Dominum foedere sempiterno, quod nulla obliuione delebitur. 6 Grex perditus factus est populus meus : pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque uagari in montibus : de monte in collem transierunt ; obliti sunt cubilis sui. 7 Omnes qui inuenerunt comederunt eos, et hostes eorum dixerunt : Non peccauimus : pro eo quod peccauerunt Domino decori iustitiae, et exspectationi patrum eorum Domino. 8 Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldaeorum egredimini, et estote quasi haedi ante gregem. 9 Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis, et praeparabuntur aduersus eam, et inde capietur : sagitta eius quasi uiri fortis interfectoris : non reuertetur uacua. 10 Et erit Chaldaea in praedam : omnes uastantes eam replebuntur, ait Dominus. 11 Quoniam exsultatis, et magna loquimini, diripientes haereditatem meam : quoniam effusi estis sicut uituli super herbam, et mugistis sicut tauri : 12 confusa est mater uestra nimis, et adaequata pulueri, quae genuit uos : ecce nouissima erit in gentibus, deserta, inuia, et arens. 13 Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem : omnis qui transibit per Babylonem stupebit, et sibilabit super uniuersis plagis eius. 14 Praeparamini contra Babylonem per circuitum, omnes qui tenditis arcum : debellate eam, non parcatis iaculis, quia Domino peccauit. 15 Clamate aduersus eam, ubique dedit manum : ceciderunt fundamenta eius, destructi sunt muri eius, quoniam ultio Domini est : ultionem accipite de ea : sicut fecit, facite ei. 16 Disperdite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis : a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum conuertetur, et singuli ad terram suam fugient. 17 Grex dispersus Israël : leones eiecerunt eum. Primus comedit eum rex Assur : iste nouissimus exossauit eum Nabuchodonosor rex Babylonis. 18 Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego uisitabo regem Babylonis et terram eius, sicut uisitaui regem Assur : 19 et reducam Israël ad habitaculum suum : et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius. 20 In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, quaeretur iniquitas Israël, et non erit, et peccatum Iuda, et non inuenietur : quoniam propitius ero eis quos reliquero. 21 Super terram dominantium ascende, et super habitatores eius uisita : dissipa, et interfice quae post eos sunt, ait Dominus, et fac iuxta omnia quae praecepi tibi. 22 Vox belli in terra, et contritio magna. 23 Quomodo confractus est et contritus malleus uniuersae terrae ? quomodo uersa est in desertum Babylon in gentibus ? 24 Illaqueaui te, et capta es, Babylon, et nesciebas : inuenta es et apprehensa, quoniam Dominum prouocasti. 25 Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit uasa irae suae, quoniam opus est Domino Deo exercituum, in terra Chaldaeorum. 26 Venite ad eam ab extremis finibus ; aperite ut exeant qui conculcent eam : tollite de uia lapides, et redigite in aceruos : et interficite eam, nec sit quidquam reliquum. 27 Dissipate uniuersos fortes eius : descendant in occisionem : uae eis, quia uenit dies eorum, tempus uisitationis eorum ! 28 Vox fugientium, et eorum qui euaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi eius. 29 Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum : consistite aduersus eam per gyrum, et nullus euadat : reddite ei secundum opus suum : iuxta omnia quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, aduersum Sanctum Israël. 30 Idcirco cadent iuuenes eius in plateis eius, et omnes uiri bellatores eius conticescent in die illa, ait Dominus. 31 Ecce ego ad te, superbe ! dicit Dominus Deus exercituum : quia uenit dies tuus, tempus uisitationis tuae. 32 Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum : et succendam ignem in urbibus eius, et deuorabit omnia in circuitu eius. 33 Haec dicit Dominus exercituum : Calumniam sustinent filii Israël, et filii Iuda simul : omnes qui ceperunt eos, tenent : nolunt dimittere eos. 34 Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen eius : iudicio defendet causam eorum, ut exterreat terram, et commoueat habitatores Babylonis. 35 Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes eius. 36 Gladius ad diuinos eius, qui stulti erunt : gladius ad fortes illius, qui timebunt. 37 Gladius ad equos eius, et ad currus eius, et ad omne uulgus quod est in medio eius : et erunt quasi mulieres : gladius ad thesauros eius, qui diripientur. 38 Siccitas super aquas eius erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur. 39 Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis, et habitabunt in ea struthiones : et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum, nec exstruetur usque ad generationem et generationem. 40 Sicut subuertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et uicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi uir, et non incolet eam filius hominis. 41 Ecce populus uenit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terrae. 42 Arcum et scutum apprehendent : crudeles sunt, et immisericordes : uox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, sicut uir paratus ad praelium contra te, filia Babylon. 43 Audiuit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus eius : angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem. 44 Ecce quasi leo ascendet, de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem praeponam ei ? quis est enim similis mei ? et quis sustinebit me ? et quis est iste pastor, qui resistat uultui meo ? 45 Propterea audite consilium Domini quod mente concepit aduersum Babylonem, et cogitationes eius quas cogitauit super terram Chaldaeorum : nisi detraxerint eos paruuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum. 46 A uoce captiuitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est. [51] 1 Haec dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius, qui cor suum leuauerunt contra me, quasi uentum pestilentem : 2 et mittam in Babylonem uentilatores, et uentilabunt eam et demolientur terram eius, quoniam uenerunt super eam undique in die afflictionis eius. 3 Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus : nolite parcere iuuenibus eius ; interficite omnem militiam eius. 4 Et cadent interfecti in terra Chaldaeorum, et uulnerati in regionibus eius. 5 Quoniam non fuit uiduatus Israël et Iuda a Deo suo, Domino exercituum, terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël. 6 Fugite de medio Babylonis, et saluet unusquisque animam suam : nolite tacere super iniquitatem eius, quoniam tempus ultionis est a Domino : uicissitudinem ipse retribuet ei. 7 Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram : de uino eius biberunt gentes, et ideo commotae sunt. 8 Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam : tollite resinam ad dolorem eius, si forte sanetur. 9 Curauimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam : quoniam peruenit usque ad caelos iudicium eius, et eleuatum est usque ad nubes. 10 Protulit Dominus iustitias nostras : uenite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri. 11 Acuite sagittas, implete pharetras : suscitauit Dominus spiritum regum Medorum : et contra Babylonem mens eius est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui. 12 Super muros Babylonis leuate signum, augete custodiam, leuate custodes, praeparate insidias : quia cogitauit Dominus, et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis. 13 Quae habitas super aquas multas, locuples in thesauris : uenit finis tuus, pedalis praecisionis tuae. 14 Iurauit Dominus exercituum per animam suam : Quoniam replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma cantabitur. 15 Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparauit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit caelos. 16 Dante eo uocem, multiplicantur aquae in caelo : qui leuat nubes ab extremo terrae, fulgura in pluuiam fecit, et produxit uentum de thesauris suis. 17 Stultus factus est omnis homo a scientia ; confusus est omnis conflator in sculptili : quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis. 18 Vana sunt opera, et risu digna : in tempore uisitationis suae peribunt. 19 Non sicut haec, pars Iacob, quia qui fecit omnia ipse est : et Israël sceptrum haereditatis eius : Dominus exercituum nomen eius. 20 Collidis tu mihi uasa belli : et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna : 21 et collidam in te equum et equitem eius : et collidam in te currum et ascensorem eius : 22 et collidam in te uirum et mulierem : et collidam in te senem et puerum : et collidam in te iuuenem et uirginem : 23 et collidam in te pastorem et gregem eius : et collidam in te agricolam et iugales eius : et collidam in te duces et magistratus : 24 et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldaeae, omne malum suum quod fecerunt in Sion, in oculis uestris, ait Dominus. 25 Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis uniuersam terram : et extendam manum meam super te, et euoluam te de petris, et dabo te in montem combustionis : 26 et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta : sed perditus in aeternum eris, ait Dominus. 27 Leuate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez : numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum. 28 Sanctificate contra eam gentes, reges Mediae, duces eius, et uniuersos magistratus eius, cunctamque terram potestatis eius. 29 Et commouebitur terra et conturbabitur, quia euigilabit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem. 30 Cessauerunt fortes Babylonis a praelio ; habitauerunt in praesidiis : deuoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres : incensa sunt tabernacula eius, contriti sunt uectes eius. 31 Currens obuiam currenti ueniet, et nuntius obuius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est ciuitas eius a summo usque ad summum. 32 Et uada praeoccupata sunt, et paludes incensae sunt igni, et uiri bellatores conturbati sunt. 33 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Filia Babylonis quasi area, tempus triturae eius : adhuc modicum, et ueniet tempus messionis eius. 34 Comedit me, deuorauit me Nabuchodonosor rex Babylonis : reddidit me quasi uas inane, absorbuit me quasi draco, repleuit uentrem suum teneritudine mea, et eiecit me. 35 Iniquitas aduersum me et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion : et sanguis meus super habitatores Chaldaeae, dicit Ierusalem. 36 Propterea haec dicit Dominus : Ecce ego iudicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam : et desertum faciam mare eius, et siccabo uenam eius. 37 Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator. 38 Simul ut leones rugient ; excutient comas ueluti catuli leonum. 39 In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus. 40 Deducam eos quasi agnos ad uictimam, et quasi arietes cum haedis. 41 Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta uniuersae terrae ! quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes ! 42 Ascendit super Babylonem mare : multitudine fluctuum eius operta est. 43 Factae sunt ciuitates eius in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis. 44 Et uisitabo super Bel in Babylone, et eiiciam quod absorbuerat de ore eius : et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet. 45 Egredimini de medio eius, populus meus, ut saluet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini, 46 et ne forte mollescat cor uestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra : et ueniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem. 47 Propterea ecce dies ueniunt, et uisitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra eius confundetur, et uniuersi interfecti eius cadent in medio eius. 48 Et laudabunt super Babylonem caeli et terra, et omnia quae in eis sunt : quia ab aquilone uenient ei praedones, ait Dominus. 49 Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israël, sic de Babylone cadent occisi in uniuersa terra. 50 Qui fugistis gladium, uenite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Ierusalem ascendat super cor uestrum. 51 Confusi sumus, quoniam audiuimus opprobrium : operuit ignominia facies nostras, quia uenerunt alieni super sanctificationem domus Domini. 52 Propterea ecce dies ueniunt, ait Dominus, et uisitabo super sculptilia eius, et in omni terra eius mugiet uulneratus. 53 Si ascenderit Babylon in caelum, et firmauerit in excelso robur suum, a me uenient uastatores eius, ait Dominus. 54 Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldaeorum : 55 quoniam uastauit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea uocem magnam : et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae ; dedit sonitum uox eorum : 56 quia uenit super eam, id est super Babylonem, praedo, et apprehensi sunt fortes eius, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet. 57 Et inebriabo principes eius, et sapientes eius, et duces eius, et magistratus eius, et fortes eius : et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait Rex (Dominus exercituum nomen eius). 58 Haec dicit Dominus exercituum : Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portae eius excelsae igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt. 59 Verbum quod praecepit Ieremias propheta Saraiae filio Neriae filii Maasiae, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni eius : Saraias autem erat princeps prophetiae. 60 Et scripsit Ieremias omne malum quod uenturum erat super Babylonem, in libro uno : omnia uerba haec quae scripta sunt contra Babylonem. 61 Et dixit Ieremias ad Saraiam : Cum ueneris in Babylonem, et uideris, et legeris omnia uerba haec, 62 dices : Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo. 63 Cumque compleueris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et proiicies illum in medium Euphraten, 64 et dices : Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissoluetur. Hucusque uerba Ieremiae. [52] 1 Filius uiginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnauit in Ierusalem. Et nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna. 2 Et fecit malum in oculis Domini, iuxta omnia quae fecerat Ioakim, 3 quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda, usquequo proiiceret eos a facie sua : et recessit Sedecias a rege Babylonis. 4 Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo, decima mensis, uenit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius, aduersus Ierusalem : et obsederunt eam, et aedificauerunt contra eam munitiones in circuitu. 5 Et fuit ciuitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae. 6 Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames ciuitatem, et non erant alimenta populo terrae. 7 Et dirupta est ciuitas, et omnes uiri bellatores eius fugerunt, exieruntque de ciuitate nocte, per uiam portae quae est inter duos muros, et ducit ad hortum regis, Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per uiam quae ducit in eremum. 8 Persecutus est autem Chadaeorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto quod est iuxta Iericho : et omnis comitatus eius diffugit ab eo. 9 Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quae est in terra Emath, et locutus est ad eum iudicia. 10 Et iugulauit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius, sed et omnes principes Iuda occidit in Reblatha. 11 Et oculos Sedeciae eruit, et uinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius. 12 In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis, uenit Nabuzardan princeps militiae, qui stabat coram rege Babylonis, in Ierusalem, 13 et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Ierusalem : et omnem domum magnam igni combussit : 14 et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum qui erat cum magistro militiae. 15 De pauperibus autem populi, et de reliquo uulgo quod remanserat in ciuitate, et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae. 16 De pauperibus uero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae uinitores et agricolas. 17 Columnas quoque aereas quae erant in domo Domini, et bases, et mare aeneum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et tulerunt omne aes eorum in Babylonem, 18 et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia uasa aerea quae in ministerio fuerant, tulerunt : 19 et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelues, et candelabra, et mortaria, et cyathos, quotquot aurea, aurea, et quotquot argentea, argentea, tulit magister militiae : 20 et columnas duas, et mare unum, et uitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus aeris omnium horum uasorum. 21 De columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam : porro grossitudo eius quatuor digitorum, et intrinsecus caua erat. 22 Et capitella super utramque aerea : altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu, omnia aerea : similiter columnae secundae, et malogranata. 23 Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia : et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur. 24 Et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes uestibuli : 25 et de ciuitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super uiros bellatores : et septem uiros de his qui uidebant faciem regis, qui inuenti sunt in ciuitate : et scribam principem militum, qui probabat tyrones : et sexaginta uiros de populo terrae, qui inuenti sunt in medio ciuitatis. 26 Tulit autem eos Nabuzardan magister militiae, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha : 27 et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath : et translatus est Iuda de terra sua. 28 Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor : in anno septimo, Iudaeos tria millia et uiginti tres : 29 in anno octauodecimo Nabuchodonosor, de Ierusalem animas octingentas triginta duas : 30 in anno uigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiae animas Iudaeorum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo animae, quatuor millia sexcentae. 31 Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Ioachin regis Iuda, duodecimo mense, uigesima quinta mensis, eleuauit Euilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iuda, et eduxit eum de domo carceris. 32 Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone. 33 Et mutauit uestimenta carceris eius, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus uitae suae. 34 Et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae, cunctis diebus uitae eius.