[0] EPISTULA I. AD INNOCENTIUM DE MULIERE SEPTIES PERCUSSA. [1] Saepe a me, Innocenti carissime, postulasti, ut de eius rei miraculo, quae nostra aetate acciderat, non tacerem. Cumque ego id uerecunde et uere, ut nunc experior, negarem, meque assequi posse diffiderem; siue quia omnis sermo humanus inferior est laude coelesti: siue quia otium quasi quaedam ingenii rubigo, paruulam licet facultatem pristini siccasset eloquii: tu e contrario asserebas, in diuinis rebus non possibilitatem inspici debere, sed animum; neque posse eum uerba deficere, qui credidisset in Verbum. [2] Quid igitur faciam? quod implere non possum, negare non audeo. Super onerariam nauem rudis uector imponor. Et homo, qui necdum scalmum in lacu rexi, Euxini maris credor fragoribus. Nunc mihi euanescentibus terris, coelum undique et undique pontus : nunc unda tenebris inhorrescit, et caeca nocte nimborum spumei fluctus canescunt. Hortaris, ut tumida malo uela suspendam, rudentes explicem, clauum regam. Pareo iam iubenti, et quia caritas omnia potest, Spiritu Sancto cursum prosequente confidam, habiturus in utraque parte solatium; si me ad optatos portus aestus impulerit, gubernator putabor infirmior; si inter asperos orationis anfractus impolitus sermo substiterit, facultatem forsitan quaeras, uoluntatem certe flagitare non poteris. [3] Igitur Vercellae Ligurum ciuitas haud procul a radicibus Alpium sita, olim potens, nunc raro est habitatore semiruta. Hanc quum ex more Consularis inuiseret, oblatam sibi quamdam mulierculam una cum adultero (nam hoc crimen maritus impegerat) poenali carceris horrore circumdedit. Neque multo post, quum liuidas carnes ungula cruenta pulsaret, et sulcatis lateribus dolor quaereret ueritatem, infelicissimus iuuenis uolens compendio mortis longos cruciatus uitare, dum in suum mentitur sanguinem, accusauit alienum; solusque omnium miser, merito uisus est percuti, quia non reliquit innoxiae, unde posset negare. At uero mulier sexu infirmior, uirtute fortior, quum eculeus corpus extenderet, et sordidas foetore carceris manus post tergum uincula cohiberent, oculis, quos tantum tortor alligare non poterat, suspexit ad coelum, et euolutis per ora lacrymis: Tu, inquit, testis es, Domine Iesu, cui occultum nihil est, qui es scrutator renum et cordis, non ideo me negare uelle, ne peream, sed ideo mentiri nolle, ne peccem. At tu miserrime homo, si interire festinas, cur duos interimis innocentes? Equidem et ipsa cupio mori, cupio inuisum hoc corpus exuere, sed non quasi adultera. Praesto iugulum, micantem intrepida excipio mucronem, innocentiam tamen mecum feram. Non moritur, quisquis sic uicturus occiditur. [4] Igitur Consularis pastis cruore luminibus, ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicari tormenta iubet, et saeuum dentibus frendens, similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur uirile reticere. [5] Succure, Domine Iesu: ad unum hominem tuum quam plura sunt inuenta supplicia. Crines ligantur ad stipitem, et toto corpore ad eculeum fortius alligato, uicinus pedibus ignis apponitur, utrumque latus carnifex fodit, nec papillis dantur induciae: immota mulier manet, et a dolore corporis, spiritu superato, dum conscientiae bono fruitur, uetuit circa se saeuire tormenta. Iudex crudelis, quasi superatus attollitur: illa Deum deprecatur; soluuntur membra compagibus: illa oculos ad coelum tendit; quasi de communi scelere alius confitetur: illa pro confitente negat, et periclitans ipsa, alium uindicat periclitantem. [6] Una interim uox est: Caede, ure, lacera, non feci. Si dictis tollitur fides, ueniet dies, quae hoc crimen diligenter disentiat, habeo iudicem meum. Iam lassus tortor suspirabat in gemitum, nec erat nouo uulneri locus. Iam uicta saeuitia, corpus quod laniarat, horrebat. Extemplo ira excitus Consularis: quid miramini, inquit, circumstantes, si torqueri mulier mauult, quam perire? Adulterium certe sine duobus committi non potest, et esse credibilius reor, noxiam ream negare de scelere, quam innocentem iuuenem confiteri. [7] Pari igitur prolata in utrumque sententia, damnatos carnifex trahit. Totus ad spectaculum populus effunditur, ut prorsus quasi migrare ciuitas putaretur; stipatis proruens portis turba densatur. Et quidem miserrimi iuuenis ad primum statim ictum amputatur gladio caput, truncumque in suo sanguine uolutatur cadauer. Postquam uero ad feminam uentum est, et flexis in terram poplitibus, super trementem ceruicem micans eleuatus est gladius, et exertam carnifex dexteram totis uiribus concitauit ad primum corporis tactum stetit mucro lethalis, et leuiter perstringens cutem, rasurae modicae sanguinem aspersit. Imbellem manum percursor expauit, et uictam dexteram gladio marcescente miratus, in secundos impetus torquet. Languidus rursus in feminam mucro delabitur, et quasi ferrum eam timeret attingere, circa ceruicem torpet innoxium. Itaque furens et anhelans lictor, paludamento in ceruicem retorto, dum totas expendit uires, fibulam quae chlamydis mordebat oras, in humum excussit, ignarusque rei, ensem librabat in uulnus. En tibi, ait mulier, ex humero aurum ruit, collige multo quaesitum labore, ne pereat. [8] Proh, rogo, quae est ista securitas? Impendentem non timet mortem, laetatur percussa; carnifex pallet; oculi gladium non uidentes, tantum fibulam uident; et ne parum esset, quod non formidabat inreritum praestat beneficium saeuienti. Iam igitur et tertium ictum sacramentum frustrauerat Trinitatis. Iam spiculator exterritus et non credens ferro, mucronem aptabat in iugulum, ut qui secare non poterat, saltem premente manu, corpori conderetur. O omnibus res inaudita saeculis! Ad capulum gladius reflectitur, et uelut dominum suum uictus aspiciens, confessus est se ferire non posse. [9] Huc huc mihi trium exempla puerorum, qui inter frigidos flammarum globos hymnos edidere pro fletibus : circa quorum saraballa, sanctamque caesariem innoxium lusit incendium. Huc beati Danielis reuocetur historia, iuxta quem adulantibus caudis, praedam suam leonum ora timuerunt. Nunc Susanna nobilis fide, omnium subeat mentibus, quae iniquo damnata iudicio, Spiritu Sancto puerum replente, saluata est. Ecce non dispar in utraque misericordia Domini. Illa liberata per iudicem, ne iret ad gladium: haec a iudice damnata, absoluta per gladium est. [10] Tandem ergo ad feminam uindicandam populus armatur. Omnis aetas, omnis sexus carnificem fugat, et coetu in circulum coeunte exclamat. Non credit pene unusquisque quod uidet. Turbatur tali nuncio urbs propinqua; et tota lictorum caterua glomeratur. E quibus medius, ad quem damnatorum cura pertinebat, erumpens, et Canitiem immundam perfuso puluere turpans : Quin meum, inquit, o ciues, petitis caput? me illi uicarium datis? Si estis misericordes, si clementes estis, si uultis seruare damnatam; innocens certe perire non debeo. Quo fletu uulgi concussus est animus, moetusque se per omnes torpor insinuat, et mirum in modum uoluntate mutata, quum pietatis fuisset, quod ante defenderant, pietatis uisum est genus, ut paterentur occidi. [11] Nouus igitur ensis, nouus percussor apponitur. Stat uictima, Christo tantum fauente munita. Semel percussa concutitur, iterum repetita quassatur, tertio uulnerata prosternitur. O diuinae potentiae sublimanda maiestas! quae prius fuerat quarto percussa, nec laesa, ideo post paululum uisa est mori, ne pro ea periret innoxius. [12] Clerici, quibus id officii erat, cruentum linteo cadauer obuoluunt, et fossam humum lapidibus construentes, ex more tumulum parant. Festinato sol cursu occasum petit, et misericordia Domini, celeriore cursu naturae nox aduenit. Subito feminae palpitat pectus, et oculis quaerentibus lumen, corpus animatur ad uitam: iam spirat, iam uidet, iam subleuatur, et loquitur. Iam in illam potest uocem erumpere: Dominus auxiliator meus, non timebo quid faciat mihi homo. [13] Anus interim quaedam, quae Ecclesiae sustentabatur opibus, debitum coelo spiritum reddidit, et quasi de industria ordine currente rerum, uicarium tumulo corpus operitur. Dubia adhuc luce, in lictore diabolus occurrit, quaerit cadauer occisae, sepulcrum sibi monstrari petit: uiuere putat, quam mori potuisse miratur. Recens a Clericis cespes ostenditur, et dudum superiecta humus cum his uocibus ingeritur flagitanti. Erue scilicet ossa iam condita. Infer nouum sepulcro bellum; et si hoc parum est, auibus ferisque lanianda membra discerpe. Septies percussa debet aliquid plus morte perpeti. [14] Tali ergo inuidia carnifice confuso, clam domi mulier refocillatur. Et ne forte creber medici ad Ecclesiam commeatus suspicionis panderet uiam, cum quibusdam uirginibus ad secretiorem uillulam secto crine transmittitur. Ibi paulatim uirili habitu, ueste mutata, in cicatricem uulnus obducitur. Et, o uere Ius summum, summa malitia! post tanta miracula adhuc saeuiunt leges. [15] En quo me gestorum ordo protraxit. Iam enim ad Euagrii nostri nomen aduenimus. Cuius ego pro Christo laborem, si arbitrer a me dici posse, non sapiam; si penitus tacere uelim, uoce in gaudium erumpente, non possim. Quis enim ualeat digno canere praeconio, Auxentium Mediolani incubantem, huius excubiis sepultum pene ante quam mortuum? Romanum Episcopum iam pene factionis laqueis irretitum et uicisse aduersarios, et non nocuisse superatis? Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis. Praetereo, atque aliis post me memoranda reliquo. Praesentis tantum rei fine contentus sum. Imperatorem de industria adit, precibus fatigat, merito lenit, sollicitudine promeretur; ut redditam uitae, redderet libertati.