[0] Liber Ecclesiastes. [1] 1 Verba Ecclesiastae, filii Dauid, regis Ierusalem. 2 Vanitas uanitatum, dixit Ecclesiastes ; uanitas uanitatum, et omnia uanitas. 3 Quid habet amplius homo de uniuerso labore suo quo laborat sub sole ? 4 Generatio praeterit, et generatio aduenit ; terra autem in aeternum stat. 5 Oritur sol et occidit, et ad locum suum reuertitur ; ibique renascens, 6 gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans uniuersa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos reuertitur. 7 Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat ; ad locum unde exeunt flumina reuertuntur ut iterum fluant. 8 Cunctae res difficiles ; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus uisu, nec auris auditu impletur. 9 Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est. 10 Nihil sub sole nouum, nec ualet quisquam dicere : Ecce hoc recens est : iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos. 11 Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in nouissimo. 12 Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Ierusalem ; 13 et proposui in animo meo quaerere et inuestigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. 14 Vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce uniuersa uanitas et afflictio spiritus. 15 Peruersi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. 16 Locutus sum in corde meo, dicens : Ecce magnus effectus sum, et praecessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Ierusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. 17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam ; et agnoui quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus : 18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem. [2] 1 Dixi ego in corde meo : Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis ; et uidi quod hoc quoque esset uanitas. 2 Risum reputaui errorem, et gaudio dixi : Quid frustra deciperis ? 3 Cogitaui in corde meo abstrahere a uino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, deuitaremque stultitiam, donec uiderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum uitae suae. 4 Magnificaui opera mea, aedificaui mihi domos, et plantaui uineas ; 5 feci hortos et pomaria, et conseui ea cuncti generis arboribus ; 6 et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem siluam lignorum germinantium. 7 Possedi seruos et ancillas, multamque familiam habui : armenta quoque, et magnos ouium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Ierusalem ; 8 coaceruaui mihi argentum et aurum, et substantias regum ac prouinciarum ; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad uina fundenda ; 9 et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Ierusalem : sapientia quoque perseuerauit mecum. 10 Et omnia quae desiderauerunt oculi mei non negaui eis, nec prohibui cor meum quin omni uoluptate frueretur, et oblectaret se in his quae praeparaueram ; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo. 11 Cumque me conuertissem ad uniuersa opera quae fecerant manus meae, et ad labores in quibus frustra sudaueram, uidi in omnibus uanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. 12 Transiui ad contemplandam sapientiam, erroresque, et stultitiam. (Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factorem suum ?) 13 Et uidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. 14 Sapientis oculi in capite eius ; stultus in tenebris ambulat : et didici quod unus utriusque esset interitus. 15 Et dixi in corde meo : Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam ? Locutusque cum mente mea, animaduerti quod hoc quoque esset uanitas. 16 Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora obliuione cuncta pariter operient : moritur doctus similiter ut indoctus. 17 Et idcirco taeduit me uitae meae, uidentem mala uniuersa esse sub sole, et cuncta uanitatem et afflictionem spiritus. 18 Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboraui, habiturus haeredem post me, 19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudaui et sollicitus fui : et est quidquam tam uanum ? 20 Unde cessaui, renuntiauitque cor meum ultra laborare sub sole. 21 Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quaesita dimittit ; et hoc ergo uanitas et magnum malum. 22 Quid enim proderit homini de uniuerso labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est ? 23 Cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne uanitas est ? 24 Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animae suae bona de laboribus suis ? et hoc de manu Dei est. 25 Quis ita deuorabit et deliciis affluet ut ego ? 26 Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et laetitiam ; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo ; sed et hoc uanitas est, et cassa sollicitudo mentis. [3] 1 Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt uniuersa sub caelo. 2 Tempus nascendi, et tempus moriendi ; tempus plantandi, et tempus euellendi quod plantatum est. 3 Tempus occidendi, et tempus sanandi ; tempus destruendi, et tempus aedificandi. 4 Tempus flendi, et tempus ridendi ; tempus plangendi, et tempus saltandi. 5 Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. 6 Tempus acquirendi, et tempus perdendi ; tempus custodiendi, et tempus abiiciendi. 7 Tempus scindendi, et tempus consuendi ; tempus tacendi, et tempus loquendi. 8 Tempus dilectionis, et tempus odii ; tempus belli, et tempus pacis. 9 Quid habet amplius homo de labore suo ? 10 Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea. 11 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inueniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. 12 Et cognoui quod non esset melius nisi laetari, et facere bene in uita sua ; 13 omnis enim homo qui comedit et bibit, et uidet bonum de labore suo, hoc donum Dei est. 14 Didici quod omnia opera quae fecit Deus perseuerent in perpetuum ; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quae fecit Deus ut timeatur. 15 Quod factum est, ipsum permanet ; quae futura sunt iam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit. 16 Vidi sub sole in loco iudicii impietatem, et in loco iustitiae iniquitatem : 17 et dixi in corde meo : Iustum et impium iudicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. 18 Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. 19 Idcirco unus interitus est hominis et iumentorum, et aequa utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo iumento amplius : cuncta subiacent uanitati, 20 et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter reuertuntur. 21 Quis nouit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum ? 22 Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat ? [4] 1 Verti me ad alia, et uidi calumnias quae sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum uiolentiae, cunctorum auxilio destitutos, 2 et laudaui magis mortuos quam uiuentes ; 3 et feliciorem utroque iudicaui qui necdum natus est, nec uidit mala quae sub sole fiunt. 4 Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animaduerti patere inuidiae proximi ; et in hoc ergo uanitas et cura superflua est. 5 Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens : 6 Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi. 7 Considerans, reperi et aliam uanitatem sub sole. 8 Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius diuitiis ; nec recogitat, dicens : Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ? In hoc quoque uanitas est et afflictio pessima. 9 Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolumentum societatis suae. 10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli, quia cum ceciderit, non habet subleuantem se. 11 Et si dormierint duo, fouebuntur mutuo ; unus quomodo calefiet ? 12 Et si quispiam praeualuerit contra unum, duo resistunt ei ; funiculus triplex difficile rumpitur. 13 Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit praeuidere in posterum. 14 Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ; et alius, natus in regno, inopia consumatur. 15 Vidi cunctos uiuentes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo. 16 Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo ; sed et hoc uanitas et afflictio spiritus. 17 Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum uictimae, qui nesciunt quid faciunt mali. [5] 1 Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit uelox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in caelo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui. 2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus inuenietur stultitia. 3 Si quid uouisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque uoueris redde : 4 multoque melius est non uouere, quam post uotum promissa non reddere. 5 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo : Non est prouidentia : ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. 6 Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt uanitates, et sermones innumeri ; tu uero Deum time. 7 Si uideris calumnias egenorum, et uiolenta iudicia, et subuerti iustitiam in prouincia, non mireris super hoc negotio : quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ; 8 et insuper uniuersae terrae rex imperat seruienti. 9 Auarus non implebitur pecunia, et qui amat diuitias fructum non capiet ex eis ; et hoc ergo uanitas. 10 Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit diuitias oculis suis ? 11 Dulcis est somnus operanti, siue parum siue multum comedat ; saturitas autem diuitis non sinit eum dormire. 12 Est et alia infirmitas pessima quam uidi sub sole : diuitiae conseruatae in malum domini sui. 13 Pereunt enim in afflictione pessima : generauit filium qui in summa egestate erit. 14 Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic reuertetur, et nihil auferet secum de labore suo. 15 Miserabilis prorsus infirmitas : quomodo uenit, sic reuertetur. Quid ergo prodest ei quod laborauit in uentum ? 16 cunctis diebus uitae suae comedit in tenebris, et in curis multis, et in aerumna atque tristitia. 17 Hoc itaque uisum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo quo laborauit ipse sub sole, numero dierum uitae suae quos dedit ei Deus ; et haec est pars illius. 18 Et omni homini cui dedit Deus diuitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et laetetur de labore suo : hoc est donum Dei. 19 Non enim satis recordabitur dierum uitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor eius. [6] 1 Est et aliud malum quod uidi sub sole, et quidem frequens apud homines : 2 uir cui dedit Deus diuitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus quae desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus uorabit illud : hoc uanitas et miseria magna est. 3 Si genuerit quispiam centum liberos, et uixerit multos annos, et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiae suae, sepulturaque careat : de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortiuus. 4 Frustra enim uenit, et pergit ad tenebras, et obliuione delebitur nomen eius. 5 Non uidit solem, neque cognouit distantiam boni et mali. 6 Etiam si duobus millibus annis uixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia ? 7 Omnis labor hominis in ore eius ; sed anima eius non implebitur. 8 Quid habet amplius sapiens a stulto ? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est uita ? 9 Melius est uidere quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc uanitas est, et praesumptio spiritus. 10 Qui futurus est, iam uocatum est nomen eius ; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere. 11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia uanitatem. [7] 1 Quid necesse est homini maiora se quaerere, cum ignoret quid conducat sibi in uita sua, numero dierum peregrinationis suae, et tempore quod uelut umbra praeterit ? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit ? 2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die natiuitatis. 3 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum conuiuii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et uiuens cogitat quid futurum sit. 4 Melior est ira risu, quia per tristitiam uultus corrigitur animus delinquentis. 5 Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia. 6 Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi ; 7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc uanitas. 8 Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius. 9 Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante. 10 Ne sis uelox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. 11 Ne dicas : Quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ? stulta enim est huiuscemodi interrogatio. 12 Utilior est sapientia cum diuitiis, et magis prodest uidentibus solem. 13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod uitam tribuunt possessori suo. 14 Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. 15 In die bona fruere bonis, et malam diem praecaue ; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inueniat homo contra eum iustas querimonias. 16 Haec quoque uidi in diebus uanitatis meae : iustus perit in iustitia sua, et impius multo uiuit tempore in malitia sua. 17 Noli esse iustus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. 18 Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. 19 Bonum est te sustentare iustum : sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit. 20 Sapientia confortauit sapientem super decem principes ciuitatis ; 21 non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet. 22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias seruum tuum maledicentem tibi ; 23 scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis. 24 Cuncta tentaui in sapientia. Dixi : Sapiens efficiar : et ipsa longius recessit a me, 25 multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inueniet eam ? 26 Lustraui uniuersa animo meo, ut scirem et considerarem, et quaererem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium : 27 et inueni amariorem morte mulierem, quae laqueus uenatorum est, et sagena cor eius ; uincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa. 28 Ecce hoc inueni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut inuenirem rationem, {29 quam adhuc quaerit anima mea, et non inueni. Virum de mille unum reperi ; mulierem ex omnibus non inueni. 30 Solummodo hoc inueni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus. Quis talis ut sapiens est ? et quis cognouit solutionem uerbi ?} [8] 1 Sapientia hominis lucet in uultu eius, et potentissimus faciem illius commutabit. 2 Ego os regis obseruo, et praecepta iuramenti Dei. 3 Ne festines recedere a facie eius, neque permaneas in opere malo : quia omne quod uoluerit faciet. 4 Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest : Quare ita facis ? 5 Qui custodit praeceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit. 6 Omni negotio tempus est, et opportunitas : et multa hominis afflictio, 7 quia ignorat praeterita, et futura nullo scire potest nuntio. 8 Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis : nec sinitur quiescere ingruente bello, neque saluabit impietas impium. 9 Omnia haec consideraui, et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum. 10 Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc uiuerent in loco sancto erant, et laudabantur in ciuitate quasi iustorum operum. Sed et hoc uanitas est. 11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. 12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur ; ego cognoui quod erit bonum timentibus Deum, qui uerentur faciem eius. 13 Non sit bonum impio, nec prolongentur dies eius, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini. 14 Est et alia uanitas quae fit super terram : sunt iusti quibus mala proueniunt quasi opera egerint impiorum : et sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant. Sed et hoc uanissimum iudico. 15 Laudaui igitur laetitiam ; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus uitae suae quos dedit ei Deus sub sole. 16 Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quae uersatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis. 17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo inuenire rationem eorum quae fiunt sub sole ; et quanto plus laborauerit ad quaerendum, tanto minus inueniat : etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. [9] 1 Omnia haec tractaui in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt iusti atque sapientes, et opera eorum in manu Dei ; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. 2 Sed omnia in futurum seruantur incerta, eo quod uniuersa aeque eueniant iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti uictimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator ; ut periurus, ita et ille qui uerum deierat. 3 Hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt : quia eadem cunctis eueniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in uita sua, et post haec ad inferos deducentur. 4 Nemo est qui semper uiuat, et qui huius rei habeat fiduciam ; melior est canis uiuus leone mortuo. 5 Viuentes enim sciunt se esse morituros ; mortui uero nihil nouerunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia obliuioni tradita est memoria eorum. 6 Amor quoque, et odium, et inuidiae simul perierunt ; nec habent partem in hoc saeculo, et in opere quod sub sole geritur. 7 Vade ergo, et comede in laetitia panem tuum, et bibe cum gaudio uinum tuum, quia Deo placent opera tua. 8 Omni tempore sint uestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. 9 Perfruere uita cum uxore quam diligis, cunctis diebus uitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore uanitatis tuae : haec est enim pars in uita et in labore tuo quo laboras sub sole. 10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. 11 Verti me ad aliud, et uidi sub sole nec uelocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum diuitias, nec artificum gratiam ; sed tempus casumque in omnibus. 12 Nescit homo finem suum ; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aues laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo superuenerit. 13 Hanc quoque sub sole uidi sapientiam, et probaui maximam : 14 ciuitas parua, et pauci in ea uiri ; uenit contra eam rex magnus, et uallauit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio. 15 Inuentusque est in ea uir pauper et sapiens, et liberauit urbem per sapientiam suam ; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. 16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et uerba eius non sunt audita ? 17 Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos. 18 Melior est sapientia quam arma bellica ; et qui in uno peccauerit, multa bona perdet. [10] 1 Muscae morientes perdunt suauitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parua et ad tempus stultitia. 2 Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius. 3 Sed et in uia stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat. 4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima. 5 Est malum quod uidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis : 6 positum stultum in dignitate sublimi, et diuites sedere deorsum. 7 Vidi seruos in equis, et principes ambulantes super terram quasi seruos. 8 Qui fodit foueam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber. 9 Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna uulnerabitur ab eis. 10 Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. 11 Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. 12 Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum ; 13 initium uerborum eius stultitia, et nouissimum oris illius error pessimus. 14 Stultus uerba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit ; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ? 15 Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. 16 Vae tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt. 17 Beata terra cuius rex nobilis est, et cuius principes uescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam. 18 In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. 19 In risum faciunt panem et uinum ut epulentur uiuentes ; et pecuniae obediunt omnia. 20 In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diuiti : quia et aues caeli portabunt uocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam. [11] 1 Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa inuenies illum. 2 Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram. 3 Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. 4 Qui obseruat uentum non seminat ; et qui considerat nubes numquam metet. 5 Quomodo ignoras quae sit uia spiritus, et qua ratione compingantur ossa in uentre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. 6 Mane semina semen tuum, et uespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit. 7 Dulce lumen, et delectabile est oculis uidere solem. 8 Si annis multis uixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum uenerint, uanitatis arguentur praeterita. 9 Laetare ergo, iuuenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuuentutis tuae : et ambula in uiis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium. 10 Aufer iram a corde tuo, et amoue malitiam a carne tua : adolescentia enim et uoluptas uana sunt. [12] 1 Memento Creatoris tui in diebus iuuentutis tuae, antequam ueniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas : Non mihi placent ; 2 antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et reuertantur nubes post pluuiam ; 3 quando commouebuntur custodes domus, et nutabunt uiri fortissimi, et otiosae erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent uidentes per foramina ; 4 et claudent ostia in platea, in humilitate uocis molentis, et consurgent ad uocem uolucris, et obsurdescent omnes filiae carminis : 5 excelsa quoque timebunt, et formidabunt in uia. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et circuibunt in platea plangentes. 6 Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat uitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam, 7 et reuertatur puluis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. 8 Vanitas uanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia uanitas. 9 Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarrauit quae fecerat ; et inuestigans composuit parabolas multas. 10 Quaesiuit uerba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac ueritate plenos. 11 Verba sapientium sicut stimuli, et quasi claui in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. 12 His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis ; frequensque meditatio, carnis afflictio est. 13 Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata eius obserua : hoc est enim omnis homo, 14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato, siue bonum, siue malum illud sit.