[0] Apocalypsis B. Ioannis Apostoli. [1] 1 Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere seruis suis, quae oportet fieri cito : et significauit, mittens per angelum suum seruo suo Ioanni, 2 qui testimonium perhibuit uerbo Dei, et testimonium Iesu Christi, quaecumque uidit. 3 Beatus qui legit, et audit uerba prophetiae huius, et seruat ea, quae in ea scripta sunt : tempus enim prope est. 4 Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia uobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui uenturus est : et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt : 5 et a Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae, qui dilexit nos, et lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo, 6 et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. 7 Ecce uenit cum nubibus, et uidebit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam : amen. 8 Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus : qui est, et qui erat, et qui uenturus est, omnipotens. 9 Ego Ioannes frater uester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Iesu : fui in insula, quae appellatur Patmos, propter uerbum Dei, et testimonium Iesu : 10 fui in spiritu in dominica die, et audiui post me uocem magnam tamquam tubae, 11 dicentis : Quod uides, scribe in libro : et mitte septem ecclesiis, quae sunt in Asia, Epheso, et Smyrnae, et Pergamo, et Thyatirae, et Sardis, et Philadelphiae, et Laodiciae. 12 Et conuersus sum ut uiderem uocem, quae loquebatur mecum : et conuersus uidi septem candelabra aurea : 13 et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis uestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea : 14 caput autem eius, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi eius tamquam flamma ignis : 15 et pedes eius similes auricalco, sicut in camino ardenti, et uox illius tamquam uox aquarum multarum : 16 et habebat in dextera sua stellas septem : et de ore eius gladius utraque parte acutus exibat : et facies eius sicut sol lucet in uirtute sua. 17 Et cum uidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens : Noli timere : ego sum primus, et nouissimus, 18 et uiuus, et fui mortuus, et ecce sum uiuens in saecula saeculorum : et habeo claues mortis, et inferni. 19 Scribe ergo quae uidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec. 20 Sacramentum septem stellarum, quas uidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea : septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum : et candelabra septem, septem ecclesiae sunt. [2] 1 Angelo Ephesi ecclesiae scribe : Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum : 2 Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos : et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt : et inuenisti eos mendaces : 3 et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti. 4 Sed habeo aduersum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. 5 Memor esto itaque unde excideris : et age pœnitentiam, et prima opera fac : sin autem, uenio tibi, et mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris. 6 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. 7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo edere de ligno uitae, quod est in paradiso Dei mei. 8 Et angelo Smyrnae ecclesiae scribe : Haec dicit primus, et nouissimus, qui fuit mortuus, et uiuit : 9 Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed diues es : et blasphemaris ab his, qui se dicunt Iudaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. 10 Nihil horum timeas quae passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex uobis in carcerem ut tentemini : et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitae. 11 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Qui uicerit, non laedetur a morte secunda. 12 Et angelo Pergami ecclesiae scribe : Haec dicit qui habet rhomphaeam utraque parte acutam : 13 Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae : et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud uos ubi Satanas habitat. 14 Sed habeo aduersus te pauca : quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari : 15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. 16 Similiter pœnitentiam age : si quominus ueniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei. 17 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum : et in calculo nomen nouum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. 18 Et angelo Thyatirae ecclesiae scribe : Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes eius similes auricalco : 19 Noui opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua nouissima plura prioribus. 20 Sed habeo aduersus te pauca : quia permittis mulierem Iezabel, quae se dicit propheten, docere, et seducere seruos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. 21 Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret : et non uult pœnitere a fornicatione sua. 22 Ecce mittam eam in lectum : et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint. 23 Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae, quia ego sum scrutans renes, et corda : et dabo unicuique uestrum secundum opera sua. Vobis autem dico, 24 et ceteris qui Thyatirae estis : quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognouerunt altitudines Satanae, quemadmodum dicunt, non mittam super uos aliud pondus : 25 tamen id quod habetis, tenete donec ueniam. 26 Et qui uicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, 27 et reget eas in uirga ferrea, et tamquam uas figuli confringentur, 28 sicut et ego accepi a Patre meo : et dabo illi stellam matutinam. 29 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. [3] 1 Et angelo ecclesiae Sardis scribe : Haec dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas : Scio opera tua, quia nomen habes quod uiuas, et mortuus es. 2 Esto uigilans, et confirma cetera, quae moritura erant. Non enim inuenio opera tua plena coram Deo meo. 3 In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serua, et pœnitentiam age. Si ergo non uigilaueris, ueniam ad te tamquam fur et nescies qua hora ueniam ad te. 4 Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinauerunt uestimenta sua : et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. 5 Qui uicerit, sic uestietur uestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro uitae, et confitebor nomen eius coram Patre meo, et coram angelis eius. 6 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. 7 Et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe : Haec dicit Sanctus et Verus, qui habet clauem Dauid : qui aperit, et nemo claudit : claudit, et nemo aperit : 8 Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere : quia modicam habes uirtutem, et seruasti uerbum meum, et non negasti nomen meum. 9 Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Iudaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur : ecce faciam illos ut ueniant, et adorent ante pedes tuos : et scient quia ego dilexi te, 10 quoniam seruasti uerbum patientiae meae, et ego seruabo te ab hora tentationis, quae uentura est in orbem uniuersum tentare habitantes in terra. 11 Ecce uenio cito : tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. 12 Qui uicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius : et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen ciuitatis Dei mei nouae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum nouum. 13 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. 14 Et angelo Laodiciae ecclesiae scribe : Haec dicit : Amen, testis fidelis et uerus, qui est principium creaturae Dei. 15 Scio opera tua : quia neque frigidus es, neque calidus : utinam frigidus esses, aut calidus : 16 sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te euomere ex ore meo : 17 quia dicis : Quod diues sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus. 18 Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et uestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut uideas. 19 Ego quos amo, arguo, et castigo. AEmulare ergo, et pœnitentiam age. 20 Ecce sto ad ostium, et pulso : si quis audierit uocem meam, et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. 21 Qui uicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo : sicut et ego uici, et sedi cum Patre meo in throno eius. 22 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. [4] 1 Post haec uidi : et ecce ostium apertum in caelo, et uox prima, quam audiui tamquam tubae loquentis mecum, dicens : Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri post haec. 2 Et statim fui in spiritu : et ecce sedes posita erat in caelo, et supra sedem sedens. 3 Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis, et sardinis : et iris erat in circuitu sedis similis uisioni smaragdinae. 4 Et in circuitu sedis sedilia uiginti quatuor : et super thronos uiginti quatuor seniores sedentes, circumamicti uestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae. 5 Et de throno procedebant fulgura, et uoces, et tonitrua : et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei. 6 Et in conspectu sedis tamquam mare uitreum simile crystallo : et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. 7 Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile uitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae uolanti. 8 Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas : et in circuitu, et intus plena sunt oculis : et requiem non habebant die ac nocte, dicentia : Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui uenturus est. 9 Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, uiuenti in saecula saeculorum, 10 procidebant uiginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant uiuentem in saecula saeculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes : 11 Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et uirtutem : quia tu creasti omnia, et propter uoluntatem tuam erant, et creata sunt. [5] 1 Et uidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. 2 Et uidi angelum fortem, praedicantem uoce magna : Quis est dignus aperire librum, et soluere signacula eius ? 3 Et nemo poterat neque in caelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum. 4 Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inuentus est aperire librum, nec uidere eum. 5 Et unus de senioribus dixit mihi : Ne fleueris : ecce uicit leo de tribu Iuda, radix Dauid, aperire librum, et soluere septem signacula eius. 6 Et uidi : et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem : qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. 7 Et uenit : et accepit de dextera sedentis in throno librum. 8 Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et uiginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum : 9 et cantabant canticum nouum, dicentes : Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula eius : quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione : 10 et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes : et regnabimus super terram. 11 Et uidi, et audiui uocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum : et erat numerus eorum millia millium, 12 dicentium uoce magna : Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere uirtutem, et diuinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. 13 Et omnem creaturam, quae in caelo est, et super terram, et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo : omnes audiui dicentes : Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum. 14 Et quatuor animalia dicebant : Amen. Et uiginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas : et adorauerunt uiuentem in saecula saeculorum. [6] 1 Et uidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audiui unum de quatuor animalibus, dicens tamquam uocem tonitrui : Veni, et uide. 2 Et uidi : et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exiuit uincens ut uinceret. 3 Et cum aperuisset sigillum secundum, audiui secundum animal, dicens : Veni, et uide. 4 Et exiuit alius equus rufus : et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut inuicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus. 5 Et cum aperuisset sigillum tertium, audiui tertium animal, dicens : Veni, et uide. Et ecce equus niger : et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua. 6 Et audiui tamquam uocem in medio quatuor animalium dicentium : Bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario, et uinum, et oleum ne laeseris. 7 Et cum aperuisset sigillum quartum, audiui uocem quarti animalis dicentis : Veni, et uide. 8 Et ecce equus pallidus : et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terrae, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terrae. 9 Et cum aperuisset sigillum quintum, uidi subtus altare animas interfectorum propter uerbum Dei, et propter testimonium, quod habebant : 10 et clamabant uoce magna, dicentes : Usquequo Domine (sanctus et uerus), non iudicas, et non uindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ? 11 Et datae sunt illis singulae stolae albae : et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conserui eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. 12 Et uidi cum aperuisset sigillum sextum : et ecce terraemotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus : et luna tota facta est sicut sanguis : 13 et stellae de caelo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a uento magno mouetur : 14 et caelum recessit sicut liber inuolutus : et omnis mons, et insulae de locis suis motae sunt : 15 et reges terrae, et principes, et tribuni, et diuites, et fortes, et omnis seruus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium : 16 et dicunt montibus, et petris : Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni : 17 quoniam uenit dies magnus irae ipsorum : et quis poterit stare ? [7] 1 Post haec uidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terrae, tenentes quatuor uentos terrae, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem. 2 Et uidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei uiui : et clamauit uoce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, 3 dicens : Nolite nocere terrae, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus seruos Dei nostri in frontibus eorum. 4 Et audiui numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israël. 5 Ex tribu Iuda duodecim millia signati : ex tribu Ruben duodecim millia signati : ex tribu Gad duodecim millia signati : 6 ex tribu Aser duodecim millia signati : ex tribu Nephthali duodecim millia signati : ex tribu Manasse duodecim millia signati : 7 ex tribu Simeon duodecim millia signati : ex tribu Leui duodecim millia signati : ex tribu Issachar duodecim millia signati : 8 ex tribu Zabulon duodecim millia signati : ex tribu Ioseph duodecim millia signati : ex tribu Beniamin duodecim millia signati. 9 Post haec uidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis : stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum : 10 et clamabant uoce magna, dicentes : Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. 11 Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium : et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adorauerunt Deum, 12 dicentes : Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et uirtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen. 13 Et respondit unus de senioribus et dixit mihi : Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt ? et unde uenerunt ? 14 Et dixi illi : Domine mi, tu scis. Et dixit mihi : Hi sunt, qui uenerunt de tribulatione magna, et lauerunt stolas suas, et dealbauerunt eas in sanguine Agni. 15 Ideo sunt ante thronum Dei, et seruiunt ei die ac nocte in templo eius : et qui sedet in throno, habitabit super illos : 16 non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus aestus : 17 quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad uitae fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum. [8] 1 Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in caelo, quasi media hora. 2 Et uidi septem angelos stantes in conspectu Dei : et datae sunt illis septem tubae. 3 Et alius angelus uenit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum : et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. 4 Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. 5 Et accepit angelus thuribulum, et impleuit illud de igne altaris, et misit in terram : et facta sunt tonitrua, et uoces, et fulgura, et terraemotus magnus. 6 Et septem angeli, qui habebant septem tubas, praeparauerunt se ut tuba canerent. 7 Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando, et ignis, mista in sanguine, et missum est in terram, et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne fœnum uiride combustum est. 8 Et secundus angelus tuba cecinit : et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis, 9 et mortua est tertia pars creaturae eorum, quae habebant animas in mari, et tertia pars nauium interiit. 10 Et tertius angelus tuba cecinit : et cecidit de caelo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum : 11 et nomen stellae dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium ; et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt. 12 Et quartus angelus tuba cecinit : et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter. 13 Et uidi, et audiui uocem unius aquilae uolantis per medium caeli dicentis uoce magna : Vae, uae, uae habitantibus in terra de ceteris uocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri. [9] 1 Et quintus angelus tuba cecinit : et uidi stellam de caelo cecidisse in terram, et data est ei clauis putei abyssi. 2 Et aperuit puteum abyssi : et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae : et obscuratus est sol, et aër de fumo putei : 3 et de fumo putei exierunt locustae in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae : 4 et praeceptum est illis ne laederent fœnum terrae, neque omne uiride, neque omnem arborem : nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis : 5 et datum est illis ne occiderent eos : sed ut cruciarent mensibus quinque : et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem. 6 Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non inuenient eam : et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis. 7 Et similitudines locustarum, similes equis paratis in praelium : et super capita earum tamquam coronae similes auro : et facies earum tamquam facies hominum. 8 Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Et dentes earum, sicut dentes leonum erant : 9 et habebant loricas sicut loricas ferreas, et uox alarum earum sicut uox curruum equorum multorum currentium in bellum : 10 et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum : et potestas earum nocere hominibus mensibus quinque : 11 et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, graece autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans. 12 Vae unum abiit, et ecce ueniunt adhuc duo uae post haec. 13 Et sextus angelus tuba cecinit : et audiui uocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei, 14 dicentem sexto angelo, qui habebat tubam : Solue quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. 15 Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. 16 Et numerus equestris exercitus uicies millies dena millia. Et audiui numerum eorum. 17 Et ita uidi equos in uisione : et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tamquam capita leonum : et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur. 18 Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne, et de fumo, et sulphure, quae procedebant de ore ipsorum. 19 Potestas enim equorum in ore eorum est, et in caudis eorum, nam caudae eorum similes serpentibus, habentes capita : et in his nocent. 20 Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis, neque pœnitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia, et simulacra aurea, et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea, quae neque uidere possunt, neque audire, neque ambulare, 21 et non egerunt pœnitentiam ab homicidiis suis, neque a ueneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis. [10] 1 Et uidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum nube, et iris in capite eius, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnae ignis : 2 et habebat in manu sua libellum apertum : et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram : 3 et clamauit uoce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua uoces suas. 4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua uoces suas, ego scripturus eram : et audiui uocem de caelo dicentem mihi : Signa quae locuta sunt septem tonitrua : et noli ea scribere. 5 Et angelus, quem uidi stantem super mare et super terram, leuauit manum suam ad caelum : 6 et iurauit per uiuentem in saecula saeculorum, qui creauit caelum, et ea quae in eo sunt : et terram, et ea quae in ea sunt : et mare, et ea quae in eo sunt : Quia tempus non erit amplius : 7 sed in diebus uocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut euangelizauit per seruos suos prophetas. 8 Et audiui uocem de caelo iterum loquentem mecum, et dicentem : Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram. 9 Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi : Accipe librum, et deuora illum : et faciet amaricari uentrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. 10 Et accepi librum de manu angeli, et deuoraui illum : et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum deuorassem eum, amaricatus est uenter meus : 11 et dixit mihi : Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis. [11] 1 Et datus est mihi calamus similis uirgae, et dictum est mihi : Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo : 2 atrium autem, quod est foris templum, eiice foras, et ne metiaris illud : quoniam datum est gentibus, et ciuitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus : 3 et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. 4 Hi sunt duae oliuae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes. 5 Et si quis uoluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et deuorabit inimicos eorum : et si quis uoluerit eos laedere, sic oportet eum occidi. 6 Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum : et potestatem habent super aquas conuertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque uoluerint. 7 Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet aduersum eos bellum, et uincet illos, et occidet eos. 8 Et corpora eorum iacebunt in plateis ciuitatis magnae, quae uocatur spiritualiter Sodoma, et AEgyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. 9 Et uidebunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium : et corpora eorum non sinent poni in monumentis : 10 et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et iucundabuntur : et munera mittent inuicem, quoniam hi duo prophetae cruciauerunt eos, qui habitabant super terram. 11 Et post dies tres et dimidium, spiritus uitae a Deo intrauit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui uiderunt eos. 12 Et audierunt uocem magnam de caelo, dicentem eis : Ascendite huc. Et ascenderunt in caelum in nube : et uiderunt illos inimici eorum. 13 Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars ciuitatis cecidit : et occisa sunt in terraemotu nomina hominum septem millia : et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo caeli. 14 Vae secundum abiit : et ecce uae tertium ueniet cito. 15 Et septimus angelus tuba cecinit : et factae sunt uoces magnae in caelo dicentes : Factum est regnum huius mundi, Domini nostri et Christi eius, et regnabit in saecula saeculorum. Amen. 16 Et uiginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adorauerunt Deum, dicentes : 17 Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui uenturus es : quia accepisti uirtutem tuam magnam, et regnasti. 18 Et iratae sunt gentes, et aduenit ira tua et tempus mortuorum iudicari, et reddere mercedem seruis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram. 19 Et apertum est templum Dei in caelo : et uisa est arca testamenti eius in templo eius, et facta sunt fulgura, et uoces, et terraemotus, et grando magna. [12] 1 Et signum magnum apparuit in caelo : mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim : 2 et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat. 3 Et uisum est aliud signum in caelo : et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem : et in capitibus eius diademata septem, 4 et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli, et misit eas in terram : et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut cum peperisset, filium eius deuoraret. 5 Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in uirga ferrea : et raptus est filius eius ad Deum, et ad thronum eius, 6 et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta. 7 Et factum est praelium magnum in caelo : Michaël et angeli eius praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli eius : 8 et non ualuerunt, neque locus inuentus est eorum amplius in caelo. 9 Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui uocatur diabolus, et Satanas, qui seducit uniuersum orbem : et proiectus est in terram, et angeli eius cum illo missi sunt. 10 Et audiui uocem magnam in caelo dicentem : Nunc facta est salus, et uirtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi eius : quia proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. 11 Et ipsi uicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter uerbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. 12 Propterea laetamini caeli, et qui habitatis in eis. Vae terrae, et mari, quia descendit diabolus ad uos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. 13 Et postquam uidit draco quod proiectus esset in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum : 14 et datae sunt mulieri alae duae aquilae magnae ut uolaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis. 15 Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. 16 Et adiuuit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo. 17 Et iratus est draco in mulierem : et abiit facere praelium cum reliquis de semine eius, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Iesu Christi. 18 Et stetit supra arenam maris. [13] 1 Et uidi de mari bestiam ascendentem habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina blasphemiae. 2 Et bestia, quam uidi, similis erat pardo, et pedes eius sicut pedes ursi, et os eius sicut os leonis. Et dedit illi draco uirtutem suam, et potestatem magnam. 3 Et uidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem : et plaga mortis eius curata est. Et admirata est uniuersa terra post bestiam. 4 Et adorauerunt draconem, qui dedit potestatem bestiae : et adorauerunt bestiam, dicentes : Quis similis bestiae ? et quis poterit pugnare cum ea ? 5 Et datum est ei os loquens magna et blasphemias : et data est ei potestas facere menses quadraginta duos. 6 Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen eius, et tabernaculum eius, et eos qui in caelo habitant. 7 Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et uincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem, 8 et adorauerunt eam omnes, qui inhabitant terram : quorum non sunt scripta nomina in libro uitae Agni, qui occisus est ab origine mundi. 9 Si quis habet aurem, audiat. 10 Qui in captiuitatem duxerit, in captiuitatem uadet : qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum. 11 Et uidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco. 12 Et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius : et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cuius curata est plaga mortis. 13 Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum. 14 Et seduxit habitantes in terra propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et uixit. 15 Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae : et faciat ut quicumque non adorauerint imaginem bestiae, occidantur. 16 Et faciet omnes pusillos, et magnos, et diuites, et pauperes, et liberos, et seruos habere caracterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis : 17 et nequis possit emere, aut uendere, nisi qui habet caracterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis eius. 18 Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae. Numerus enim hominis est : et numerus eius sexcenti sexaginta sex. [14] 1 Et uidi : et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen eius, et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis. 2 Et audiui uocem de caelo, tamquam uocem aquarum multarum, et tamquam uocem tonitrui magni : et uocem, quam audiui, sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis. 3 Et cantabant quasi canticum nouum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores : et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. 4 Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati : uirgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo, et Agno : 5 et in ore eorum non est inuentum mendacium : sine macula enim sunt ante thronum Dei. 6 Et uidi alterum angelum uolantem per medium caeli, habentem Euangelium aeternum, ut euangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum : 7 dicens magna uoce : Timete Dominum, et date illi honorem, quia uenit hora iudicii eius : et adorate eum, qui fecit caelum, et terram, mare, et fontes aquarum. 8 Et alius angelus secutus est dicens : Cecidit, cecidit Babylon illa magna : quae a uino irae fornicationis suae potauit omnes gentes. 9 Et tertius angelus secutus est illos, dicens uoce magna : Si quis adorauerit bestiam, et imaginem eius, et acceperit caracterem in fronte sua, aut in manu sua : 10 et hic bibet de uino irae Dei, quod mistum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni : 11 et fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum : nec habent requiem die ac nocte, qui adorauerunt bestiam, et imaginem eius, et si quis acceperit caracterem nominis eius. 12 Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Iesu. 13 Et audiui uocem de caelo, dicentem mihi : Scribe : Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis : opera enim illorum sequuntur illos. 14 Et uidi : et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam. 15 Et alius angelus exiuit de templo, clamans uoce magna ad sedentem super nubem : Mitte falcem tuam, et mete, quia uenit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae. 16 Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra. 17 Et alius angelus exiuit de templo, quod est in caelo, habens et ipse falcem acutam. 18 Et alius angelus exiuit de altari, qui habebat potestatem supra ignem : et clamauit uoce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens : Mitte falcem tuam acutam, et uindemia botros uineae terrae : quoniam maturae sunt uuae eius. 19 Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et uindemiauit uineam terrae, et misit in lacum irae Dei magnum : 20 et calcatus est lacus extra ciuitatem, et exiuit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta. [15] 1 Et uidi aliud signum in caelo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem nouissimas : quoniam in illis consummata est ira Dei. 2 Et uidi tamquam mare uitreum mistum igne, et eos, qui uicerunt bestiam, et imaginem eius, et numerum nominis eius, stantes super mare uitreum, habentes citharas Dei : 3 et cantantes canticum Moysi serui Dei, et canticum Agni, dicentes : Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens : iustae et uerae sunt uiae tuae, Rex saeculorum. 4 Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum ? quia solus pius es : quoniam omnes gentes uenient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifesta sunt. 5 Et post haec uidi : et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo, 6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, uestiti lino mundo et candido, et praecincti circa pectora zonis aureis. 7 Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiae Dei uiuentis in saecula saeculorum. 8 Et impletum est templum fumo a maiestate Dei, et de uirtute eius : et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum. [16] 1 Et audiui uocem magnam de templo, dicentem septem angelis : Ite, et effundite septem phialas irae Dei in terram. 2 Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est uulnus saeuum et pessimum in homines, qui habebant caracterem bestiae, et in eos qui adorauerunt imaginem eius. 3 Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui : et omnis anima uiuens mortua est in mari. 4 Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis. 5 Et audiui angelum aquarum dicentem : Iustus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui haec iudicasti : 6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere : digni enim sunt. 7 Et audiui alterum ab altari dicentem : Etiam Domine Deus omnipotens, uera et iusta iudicia tua. 8 Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu affligere homines, et igni : 9 et aestuauerunt homines aestu magno, et blasphemauerunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pœnitentiam ut darent illi gloriam. 10 Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiae : et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducauerunt linguas suas prae dolore : 11 et blasphemauerunt Deum caeli prae doloribus, et uulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis. 12 Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten : et siccauit aquam eius, ut praepararetur uia regibus ab ortu solis. 13 Et uidi de ore draconis, et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos in modum ranarum. 14 Sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in praelium ad diem magnum omnipotentis Dei. 15 Ecce uenio sicut fur. Beatus qui uigilat, et custodit uestimenta sua, ne nudus ambulet, et uideant turpitudinem eius. 16 Et congregabit illos in locum qui uocatur hebraice Armagedon. 17 Et septimus angelus effudit phialam suam in aërem, et exiuit uox magna de templo a throno, dicens : Factum est. 18 Et facta sunt fulgura, et uoces, et tonitrua, et terraemotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram : talis terraemotus, sic magnus. 19 Et facta est ciuitas magna in tres partes : et ciuitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna uenit in memoriam ante Deum, dare illi calicem uini indignationis irae eius. 20 Et omnis insula fugit, et montes non sunt inuenti. 21 Et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines : et blasphemauerunt Deum homines propter plagam grandinis : quoniam magna facta est uehementer. [17] 1 Et uenit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens : Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas, 2 cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt qui inhabitant terram de uino prostitutionis eius. 3 Et abstulit me in spiritu in desertum. Et uidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem, et cornua decem. 4 Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis eius. 5 Et in fronte eius nomen scriptum : Mysterium : Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terrae. 6 Et uidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Iesu. Et miratus sum cum uidissem illam admiratione magna. 7 Et dixit mihi angelus : Quare miraris ? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem, et cornua decem. 8 Bestia, quam uidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit : et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro uitae a constitutione mundi) uidentes bestiam, quae erat, et non est. 9 Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt. 10 Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum uenit : et cum uenerit, oportet illum breue tempus manere. 11 Et bestia, quae erat, et non est : et ipsa octaua est : et de septem est, et in interitum uadit. 12 Et decem cornua, quae uidisti, decem reges sunt : qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam. 13 Hi unum consilium habent, et uirtutem, et potestatem suam bestiae tradent. 14 Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus uincet illos : quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, uocati, electi, et fideles. 15 Et dixit mihi : Aquae, quas uidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguae. 16 Et decem cornua, quae uidisti in bestia : hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes eius manducabunt, et ipsam igni concremabunt. 17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi : ut dent regnum suum bestiae donec consummentur uerba Dei. 18 Et mulier, quam uidisti, est ciuitas magna, quae habet regnum super reges terrae. [18] 1 Et post haec uidi alium angelum descendentem de caelo, habentem potestatem magnam : et terra illuminata est a gloria eius. 2 Et exclamauit in fortitudine, dicens : Cecidit, cecidit Babylon magna : et facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis uolucris immundae, et odibilis : 3 quia de uino irae fornicationis eius biberunt omnes gentes : et reges terrae cum illa fornicati sunt : et mercatores terrae de uirtute deliciarum eius diuites facti sunt. 4 Et audiui aliam uocem de caelo, dicentem : Exite de illa populus meus : ut ne participes sitis delictorum eius, et de plagis eius non accipiatis. 5 Quoniam peruenerunt peccata eius usque ad caelum, et recordatus est Dominus iniquitatum eius. 6 Reddite illi sicut et ipsa reddidit uobis : et duplicate duplicia secundum opera eius : in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. 7 Quantum glorificauit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum : quia in corde suo dicit : Sedeo regina : et uidua non sum, et luctum non uidebo. 8 Ideo in una die uenient plagae eius, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur : quia fortis est Deus, qui iudicabit illam. 9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis uixerunt, cum uiderint fumum incendii eius : 10 longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes : Vae, uae ciuitas illa magna Babylon, ciuitas illa fortis : quoniam una hora uenit iudicium tuum. 11 Et negotiatores terrae flebunt, et lugebunt super illam : quoniam merces eorum nemo emet amplius : 12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia uasa eboris, et omnia uasa de lapide pretioso, et aeramento, et ferro, et marmore, 13 et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et uini, et olei, et similae, et tritici, et iumentorum, et ouium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum. 14 Et poma desiderii animae tuae discesserunt a te, et omnia pinguia et praeclara perierunt a te, et amplius illa iam non inuenient. 15 Mercatores horum, qui diuites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius, flentes, ac lugentes, 16 et dicentes : Vae, uae ciuitas illa magna, quae amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis : 17 quoniam una hora destitutae sunt tantae diuitiae, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum nauigat, et nautae, et qui in mari operantur, longe steterunt, 18 et clamauerunt uidentes locum incendii eius, dicentes : Quae similis ciuitati huic magnae ? 19 et miserunt puluerem super capita sua, et clamauerunt flentes, et lugentes, dicentes : Vae, uae ciuitas illa magna, in qua diuites facti sunt omnes, qui habebant naues in mari de pretiis eius : quoniam una hora desolata est. 20 Exsulta super eam caelum, et sancti apostoli, et prophetae : quoniam iudicauit Deus iudicium uestrum de illa. 21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens : Hoc impetu mittetur Babylon ciuitas illa magna, et ultra iam non inuenietur. 22 Et uox citharœdorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius : et omnis artifex omnis artis non inuenietur in te amplius : et uox molae non audietur in te amplius : 23 et lux lucernae non lucebit in te amplius : et uox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te : quia mercatores tui erant principes terrae, quia in ueneficiis tuis errauerunt omnes gentes. 24 Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inuentus est : et omnium qui interfecti sunt in terra. [19] 1 Post haec audiui quasi uocem turbarum multarum in caelo dicentium : Alleluia : salus, et gloria, et uirtus Deo nostro est : 2 quia uera et iusta iudicia sunt eius, qui iudicauit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et uindicauit sanguinem seruorum suorum de manibus eius. 3 Et iterum dixerunt : Alleluia. Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum. 4 Et ceciderunt seniores uiginti quatuor, et quatuor animalia, et adorauerunt Deum sedentem super thronum, dicentes : Amen : alleluia. 5 Et uox de throno exiuit, dicens : Laudem dicite Deo nostro omnes serui eius : et qui timetis eum pusilli et magni. 6 Et audiui quasi uocem turbae magnae, et sicut uocem aquarum multarum, et sicut uocem tonitruorum magnorum, dicentium : Alleluia : quoniam regnauit Dominus Deus noster omnipotens. 7 Gaudeamus, et exsultemus : et demus gloriam ei : quia uenerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparauit se. 8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim iustificationes sunt sanctorum. 9 Et dixit mihi : Scribe : Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni uocati sunt ; et dixit mihi : Haec uerba Dei uera sunt. 10 Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi : Vide ne feceris : conseruus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae. 11 Et uidi caelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, uocabatur Fidelis, et Verax, et cum iustitia iudicat et pugnat. 12 Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo nouit nisi ipse. 13 Et uestitus erat ueste aspersa sanguine : et uocatur nomen eius : Verbum Dei. 14 Et exercitus qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, uestiti byssino albo et mundo. 15 Et de ore eius procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in uirga ferrea : et ipse calcat torcular uini furoris irae Dei omnipotentis. 16 Et habet in uestimento et in femore suo scriptum : Rex regum et Dominus dominantium. 17 Et uidi unum angelum stantem in sole, et clamauit uoce magna, dicens omnibus auibus, quae uolabant per medium caeli : Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei : 18 ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et seruorum, et pusillorum et magnorum. 19 Et uidi bestiam, et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum praelium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu eius. 20 Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta : qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiae, et qui adorauerunt imaginem eius. Viui missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure : 21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius : et omnes aues saturatae sunt carnibus eorum. [20] 1 Et uidi angelum descendentem de caelo, habentem clauem abyssi, et catenam magnam in manu sua. 2 Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et Satanas, et ligauit eum per annos mille : 3 et misit eum in abyssum, et clausit, et signauit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni : et post haec oportet illum solui modico tempore. 4 Et uidi sedes, et sederunt super eas, et iudicium datum est illis : et animas decollatorum propter testimonium Iesu, et propter uerbum Dei, et qui non adorauerunt bestiam, neque imaginem eius, nec acceperunt caracterem eius in frontibus, aut in manibus suis, et uixerunt, et regnauerunt cum Christo mille annis. 5 Ceteri mortuorum non uixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima. 6 Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima : in his secunda mors non habet potestatem : sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis. 7 Et cum consummati fuerint mille anni, soluetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae, Gog, et Magog, et congregabit eos in praelium, quorum numerus est sicut arena maris. 8 Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circuierunt castra sanctorum, et ciuitatem dilectam. 9 Et descendit ignis a Deo de caelo, et deuorauit eos : et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia 10 et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. 11 Et uidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cuius conspectu fugit terra, et caelum, et locus non est inuentus eis. 12 Et uidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt : et alius liber apertus est, qui est uitae : et iudicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum : 13 et dedit mare mortuos, qui in eo erant : et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant : et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum. 14 Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Haec est mors secunda. 15 Et qui non inuentus est in libro uitae scriptus, missus est in stagnum ignis. [21] 1 Et uidi caelum nouum et terram nouam. Primum enim caelum, et prima terra abiit, et mare iam non est. 2 Et ego Ioannes uidi sanctam ciuitatem Ierusalem nouam descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam uiro suo. 3 Et audiui uocem magnam de throno dicentem : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus : 4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. 5 Et dixit qui sedebat in throno : Ecce noua facio omnia. Et dixit mihi : Scribe, quia haec uerba fidelissima sunt, et uera. 6 Et dixit mihi : Factum est : ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae uitae, gratis. 7 Qui uicerit, possidebit haec : et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. 8 Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et ueneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure : quod est mors secunda. 9 Et uenit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis nouissimis, et locutus est mecum, dicens : Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. 10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi ciuitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo, 11 habentem claritatem Dei : et lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis, sicut crystallum. 12 Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim : et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël : 13 ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres, et ab occasu portae tres. 14 Et murus ciuitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni. 15 Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur ciuitatem, et portas eius, et murum. 16 Et ciuitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo : et mensus est ciuitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia : et longitudo, et altitudo, et latitudo eius aequalia sunt. 17 Et mensus est murum eius centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli. 18 Et erat structura muri eius ex lapide iaspide : ipsa uero ciuitas aurum mundum simile uitro mundo. 19 Et fundamenta muri ciuitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, iaspis : secundum, sapphirus : tertium, calcedonius : quartum, smaragdus : 20 quintum, sardonyx : sextum, sardius : septimum, chrysolithus : octauum, beryllus : nonum, topazius : decimum, chrysoprasus : undecimum, hyacinthus : duodecimum, amethystus. 21 Et duodecim portae, duodecim margaritae sunt, per singulas : et singulae portae erant ex singulis margaritis : et platea ciuitatis aurum mundum, tamquam uitrum perlucidum. 22 Et templum non uidi in ea : Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. 23 Et ciuitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminauit eam, et lucerna eius est Agnus. 24 Et ambulabunt gentes in lumine eius : et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam. 25 Et portae eius non claudentur per diem : nox enim non erit illic. 26 Et afferent gloriam et honorem gentium in illam. 27 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro uitae Agni. [22] 1 Et ostendit mihi fluuium aquae uitae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. 2 In medio plateae eius, et ex utraque parte fluminis, lignum uitae, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium. 3 Et omne maledictum non erit amplius : sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et serui eius seruient illi. 4 Et uidebunt faciem eius : et nomen eius in frontibus eorum. 5 Et nox ultra non erit : et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum. 6 Et dixit mihi : Haec uerba fidelissima sunt, et uera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere seruis suis quae oportet fieri cito. 7 Et ecce uenio uelociter. Beatus, qui custodit uerba prophetiae libri huius. 8 Et ego Ioannes, qui audiui, et uidi haec. Et postquam audissem, et uidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat : 9 et dixit mihi : Vide ne feceris : conseruus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui seruant uerba prophetiae libri huius : Deum adora. 10 Et dicit mihi : Ne signaueris uerba prophetiae libri huius : tempus enim prope est. 11 Qui nocet, noceat adhuc : et qui in sordibus est, sordescat adhuc : et qui iustus est, iustificetur adhuc : et sanctus, sanctificetur adhuc. 12 Ecce uenio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. 13 Ego sum alpha et omega, primus et nouissimus, principium et finis. 14 Beati, qui lauant stolas suas in sanguine Agni : ut sit potestas eorum in ligno uitae, et per portas intrent in ciuitatem. 15 Foris canes, et uenefici, et impudici, et homicidae, et idolis seruientes, et omnis qui amat et facit mendacium. 16 Ego Iesus misi angelum meum testificari uobis haec in ecclesiis. Ego sum radix, et genus Dauid, stella splendida et matutina. 17 Et spiritus, et sponsa dicunt : Veni. Et qui audit, dicat : Veni. Et qui sitit, ueniat : et qui uult, accipiat aquam uitae, gratis. 18 Contestor enim omni audienti uerba prophetiae libri huius : si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. 19 Et si quis diminuerit de uerbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de libro uitae, et de ciuitate sancta, et de his quae scripta sunt in libro isto : 20 dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam uenio cito : amen. Veni, Domine Iesu. 21 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus uobis. Amen.