[0,0] Iohannes Sarisberiensis - Policraticus. PROLOGUS. [0,1] Iocundissimus cum in multis tum in eo maxime est litterarum fructus, quod omnium interstitiorum loci et temporis exclusa molestia, amicorum sibi inuicem praesentiam exhibent et res scitu dignas situ aboleri non patiuntur. Nam et artes perierant, euanuerant iura fidei, et totius religionis officia quaeque corruerant, ipse que recti defecerat usus eloquii, nisi in remedium infirmitatis humanae litterarum usus mortalibus diuina miseratio procurasset. Exempla maiorum, quae sunt incitamenta et fomenta uirtutis, nullum omnino erigerent aut seruarent, nisi pia sollicitudo scriptorum et triumphatrix inertiae diligentia eadem ad posteros transmisisset. Siquidem uita breuis, sensus hebes, negligentiae torpor, inutilis occupatio nos paucula scire permittunt, et eadem iugiter excutit et auellit ab animo fraudatrix scientiae, inimica et infida semper memoriae nouerca, obliuio. Quis enim Alexandros sciret aut Caesares, quis Stoicos aut Peripateticos miraretur, nisi eos insignirent monimenta scriptorum? Quis apostolorum et prophetarum amplexanda imitaretur uestigia, nisi eos posteritati diuinae litterae consecrassent? Arcus triumphales tunc proficiunt illustribus uiris ad gloriam, cum ex quibus causis et quorum sint impressa docet inscriptio. Liberatorem patriae, fundatorem quietis tunc demum inspector agnoscit, cum titulus triumphatorem, quem nostra Britannia genuit, indicat Constantinum. Nullus enim umquam constanti gloria claruit, nisi ex suo uel scripto alieno. Eadem est asini et cuiusuis imperatoris post modicum tempus gloria, nisi quatenus memoria alterutrius scriptorum beneficio prorogatur. [0,2] Quot et quantos arbitraris fuisse reges, de quibus nusquam sermo est aut cogitatio? Nichil ergo consiliosius est captatoribus gloriae quam litteratorum et scribentium maxime gratiam promereri. Inutiliter enim eis geruntur egregia, perpetuis tenebris obducenda, nisi litterarum luce clarescant. Quicquid fauoris aut praeconiorum aliunde contrahitur, perinde est ac si Echo, quam audis in fabulis, plausus excipiat theatrales. Desinit enim cum coeperit. Ad haec in dolore solatium, recreatio in labore, in paupertate iocunditas, modestia in diuitiis et deliciis fidelissime a litteris mutuatur. Nam a uitiis redimitur animus, et suaui et mira quadam etiam in aduersis iocunditate reficitur, cum ad legendum uel scribendum utilia mentis intendit acumen. Nullam in rebus humanis iocundiorem aut utiliorem occupationem inuenies, nisi forte diuinitus compuncta deuotio orando diuinis insistat colloquiis aut corde per caritatem dilatato Deum mente concipiat et magnalia eius apud se quasi quadam meditationis manu pertractet. Experto crede quia omnia mundi dulcia his collata exercitiis amarescunt; eo quidem magis quo cuique sensus integrior et ratio incorrupta iudicii purioris uiget acumine. Noli ergo mirari quare aliquem gradum scalae quae nunc sola nouit ascensum, prout quandoque monuisti, non ascendo, quare maioribus me non ingero curiis, cum tibi Socratis responsurus sim uerbo, qui interrogatus ab amicis quare non in forensibus negotiis uersaretur respondit: "Quae locus hic callet, ego nescio, quae ego calleo, locus hic nescit". Ego enim contemno quae illi aulici ambiunt, et quae ego ambio illi contemnunt. Mirare magis quare non praecido aut rumpo funem, si alias solui non potest, qui me in curialibus nugis tamdiu tenuit et tenet adhuc tantae obnoxium seruituti. [0,3] Iam enim fere annis duodecim nugatum esse taedet et paenitet me longe aliter institutum, et quasi sacratioris philosophiae lactatum uberibus ablactatum que decuerat ad philosophantium transisse coetum quam ad collegia nugatorum. Et te quidem sentio in eadem conditione uersari, nisi quia, rectior et prudentior si facis quod expedit, stas semper immotus in solidae uirtutis fundamento, nec agitaris arundinea leuitate, nec deliciarum sectaris mollia, sed ipsi quae mundo imperat imperas uanitati. Vnde cum tibi diuersae prouinciae congestis meritarum laudum praeconiis quasi arcum erigant triumphalem, ego uir plebeius stridenti fistula inculti eloquii librum hunc ad honorem tuum uelut lapillum in aceruo praeconiorum tuorum conieci, sciens quia sicut non habet unde placeat ex uenustate, sic ex deuotione scribentis non poterit displicere. [0,4] Nugas pro parte continet curiales, et his magis insistit quibus urgetur magis. Pro parte autem uersatur in uestigiis philosophorum, quid in singulis fugiendum sit aut sequendum relinquens arbitrio sapientis. Et quia ne laedat aliquem, eum oportuit conueniri in quo nichil nugatorium possit argui, te uirorum nostrae aetatis elegantissimum decreui conuenire, praecipue cum omnes nouerint quantis tu serietatibus iugiter occuperis, et quae uidentur in mei similibus arguenda describere. Sic enim cum ineptias suas lector uel auditor agnoscet, illud ethicum reducet ad animum, quia mutato nomine de se fabula narratur. Sic dum alios doceat Seneca suum monet Lucilium. Ad Occeanum et Pammachium scribit Ieronimus, et aliorum plerumque castigat excessus. Quisquis autem blandientis causatur ineptias, negotium cum tempore metiatur et (quod sapientis est) ex causis dicendi dicta diiudicet. Si quid autem cuipiam asperius sonat, non in se quicquam dictum nouerit sed in me ipsum et mei similes qui me cum cupiunt emendari, aut in eos qui collapsi in fata omnem reprehensionem aequanimiter ferunt. Noui enim "quia nulli grauis percussus Achilles", et praesens aetas corrigitur dum praeterita suis meritis obiurgatur. Sic, dum corrigatur, Oratius etiam seruis ut Decembri libertate utantur indulget. "Omne uafer uitium ridenti Flaccus amico tangit, et admissus circum praecordia ludit". [0,5] Quae uero ad rem pertinentia a diuersis auctoribus se animo ingerebant, dum conferrent aut iuuarent, curaui inserere, tacitis interdum nominibus auctorum, tum quia tibi utpote exercitato in litteris pleraque plenissime nota esse noueram, tum ut ad lectionem assiduam magis accenderetur ignarus. In quibus si quid a fide ueri longius abest, michi ueniam deberi confido qui non omnia quae hic scribuntur uera esse promitto, sed, siue uera seu falsa sint, legentium usibus inseruire. Neque enim adeo excors sum ut pro uero astruam quia "pennatis auibus quondam testudo locuta est", aut quod "rusticus urbanum murem mus paupere tecto acceperit", et similia; sed quin haec figmenta nostrae famulentur instructioni non ambigo. Haec quoque ipsa quibus plerumque utor, aliena sunt, nisi quia quicquid ubique bene dictum est facio meum, et illud nunc meis ad compendium, nunc ad fidem et auctoritatem alienis exprimo uerbis. Et quia semel coepi reuelare mentis archana, arrogantiam meam plenius denudabo. Omnes ergo qui michi in uerbo aut opere philosophantes occurrunt, meos clientes esse arbitror et, quod maius est, michi uendico in seruitutem; adeo quidem ut in traditionibus suis se ipsos pro me linguis obiciant detractorum. Nam et illos laudo auctores. Neque enim Alexandrum uidi uel Caesarem, nec Socratem Zenonem ue, Platonem aut Aristotilem disputantes audiui; de his tamen et aliis aeque ignotis ad utilitatem legentium retuli plurima. Cedo tamen ne uidear contentione gaudere, et me officiosis fateor usum esse mendaciis, et, si aliter aemulus non quiescit (quoniam et ego meum Cornificium habeo et Lanuinum) me mendacii reum esse consentio, qui scriptum noui quia omnis homo mendax; adeo quidem ut nec uastum pectus, turgidus uenter, tumida facies et rubicunda, lingua procax insulsa et paratior mores corrodere alienos quam corrigere suos, nostrum exceperit Lanuuium. Quis ipse sit, nisi ab iniuriis temperet, dicam, et plane cognoscet quia inueteratum esse plenam non confert nec integram seruat auctoritatem. [0,6] Procedat tamen et publicet, arguat meum ratione uel auctoritate mendacium, et ego uel ad inimici uocem non refugiam emendari, immo et amicum ducam qui meum castigabit errorem. Si tamen alicubi auctorum aliter quam scripserim inueniatur, non ideo constabit me esse mentitum, cum in strategemmaticis historicos, qui frequenter ab inuicem dissident, sim secutus, et in philosophicis Academice disputans pro rationis modulo quae occurrebant probabilia sectatus sim. Nec Academicorum erubesco professionem, qui in his quae sunt dubitabilia sapienti ab eorum uestigiis non recedo. Licet enim secta haec tenebras rebus omnibus uideatur inducere, nulla ueritati examinandae fidelior et, auctore Cicerone qui ad eam in senectute diuertit, nulla profectui familiarior est. In his ergo quae incidenter de prouidentia et fato et libertate arbitrii et similibus dicta sunt, me Academicum potius esse noueris quam eorum quae dubia sunt temerarium assertorem. Scripturarum quoque testimoniis ad commodum explanandae sententiae quandoque usus sum, ita tamen ut nichil fidei aut bonis moribus inueniatur aduersum, ac si sententias tam modernas quam ueteres eadem incommutabilis ueritas genuisset. [0,7] "Siquidem facies non omnibus una, non diuersa tamen, qualem decet esse sororum". Omnia uero tuo reseruantur examini, ut tibi maior et iustior corrigendi quam michi scribendi gloria debeatur. Inaequalitas autem uoluminum uariis est occupationibus ascribenda, quibus in curia sic distractus sum ut uix aliquid scribere quandoque licuerit. Dum tamen Tolosam cingitis, ista aggressus sum et me curialibus nugis paulisper ademi, illud uoluens in animo quia otium sine litteris mors est et uiui hominis sepultura. Si quis ignotos auctores cum Lanuino calumniatur ut fictos, rediuiuum Platonis, Affricanum Ciceronis somniantem et philosophos Saturnalia exercentes accuset, aut auctorum nostris que figmentis indulgeat, si publicae seruiunt utilitati. Praeterea lectori et auditori quanta possum deuotione supplico, ut me patri misericordiarum commendare dignentur in orationibus suis, et erratibus meis, qui multiplicati sunt super numerum, ueniam studeant optinere. Nam et ego spero me participem esse omnium timentium Dominum, et corde et uoce uicissim pro indigentibus oro, ut actus et cogitationes nostras omnipotens et miserator Deus emundet et, ne uitiorum rapiamur erroribus, spiritu suo mentes nostras illustrare dignetur magni consilii angelus.