[4,12] XII. Ex quibus causis transferantur principatus et regna. Celebre est illud Sapientiae, quia regnum a gente in gentem transferetur propter iniustittias et iniurias et contumelias et diuersos dolos. Nonne uides quam breui subuersum sit solium primi regis in populo Dei? Saul et Ionathas cum ceteris filiis exigentibus culpis in montibus corruerunt ut thronus illius qui de post fetantes electus est, firmaretur. Omnium historiarum percurre seriem et regum successiones in breui uidebis et quasi in exordio telae Domino praecidente succisas. Et quo reges fuerint clariores, eo citius, si aduersus Deum intumuerint, conculcatur semen eorum. Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum, certe nec fortitudo. Si ille insurgit, si persequitur, ad emendicata sacramentorum suffragia et ad praesidia munitionum frustra decurritur, quia non est qui de manu illius possit eruere. Quis Alexandro maior in Grecia? Et tamen non suus legitur successisse sed filius saltatricis. Quis Cesareae domus seriem nescit? Rarus eorum aut nullus filium reliquit heredem, et omnes in breui post uaria pericula et caedes sui et suorum plurimas diuersis mortibus et fere ignominiosis quasi in momento deleti sunt et descendentes ad inferos successores habuerunt aut hostes aut ignotos. Quid obsecro tam potentia regna tam cito subuertit et transtulit? Certe indignatio Dei quam in se multiplex iniustitia prouocabat. Est autem (ut Stoicis placet) iniustitia mentis habitus quae a regione morum exterminat aequitatem. Animam namque priuare iustitia uel ex priuatiua particula nominis declaratur. In eo autem maxime constat iustitia, si non noceas et ex officio humanitatis prohibeas nocentes. Cum uero noces, accedis ad iniuriam. Cum nocentes non impedis, iniustitiae famularis. Est autem contumelia, quando tumorem mentis in lesione alterius manifesta operis sequela comitatur. Eoque iniquitati seruit, quod in eum, cui reuerentia pro conditione officii uel naturae consortio debetur, insolenter insurgit. Dolus autem est (ut diffinit Aquilius) cum aliud agitur et aliud simulatur; malus utique, quotiens fit intentione nocendi. Differt autem plurimum dolus a contumelia, quoniam haec superbe et manifesto, ille fraudulenter et quasi ab insidiis nocet. Haec sunt quae, cum incurrunt, cathedras subuertunt omnium potestatum, quia a contrariis perpetuatur principum gloria. Dolus namque ex timiditatis imagine infirmitatis notam habet, et fortitudini plurimum aduersatur. Contumeliam prudentia reprimit, ingeminans iugiter: Quid in terram et cinerem superbit terra et cinis? Iniuriam temperantia non admittit, nolens inferre alii quod sibi nollet ab alio irrogari. Et iniustitiam iustitia excludit, usquequaque faciens alii quod faciendorum uellet ab alio fieri sibi ipsi. Hae sunt quattuor uirtutes, quas philosophi cardinales appellant, eo quod a primo fonte honestatis quasi primi riuuli manare credantur et de se bonorum omnium fluenta propagare. Haec forte sunt quattuor flumina, quae de paradiso deliciarum Dei egrediuntur, ut irrigent omnem terram, quo fructum desiderabilem afferat in tempore suo. Vtinam et ad me de fonte uitae (diuinam gratiam loquor) huius plenitudinis pertranseant riuuli, ariditatis meae inebriantes terram, ut succrescente fructu bonorum operum, saltem declinare ualeam imminentis securis ictum, quae exigentibus culpis meis ad radicem meam quasi ad radicem infructuosae arboris posita est! Quodcumque lignum secus aquas istas positum est, non arescit; quod uero uel radicitus non humectant, dissoluitur et aridum perit tamquam puluis quem proicit uentus a facie terrae. Hic quidem non duces exceptos arbitror, non potentes, quia regum gloria transferetur, si iniusti iniuriosi contumeliosi inuenti fuerint aut dolosi. Os siquidem Domini locutum est. Verumtamen, saluo intellectu sapientiorum, non ab re est (ut opinor) quod nomina uitiorum locutione plurali exposuit, et in ipsa pluralitate diuersitatem quandam prudenter inseruit. Ait enim, ut praedictum est, quia regnum de gente in gentem transferetur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diuersos dolos. Quod autem diuersos in fine subiecit, puto communiter ad omnia referendum et tam pleno concipiendum intellectu, ut non modo referatur ad diuersas species uitiorum sed et uarias figuras personarum complectatur et modos omnes quibus a quocumque haec uitia committuntur. Princeps enim tenetur de omnibus et omnium auctor esse uidetur quia, cum omnia possit corrigere, eorum merito particeps est quae noluit emendare. Cum enim potestas publica sit, ut praediximus, omnium uires exhaurit et, ne in se deficiat, incolumitatem omnium debet procurare membrorum. Quot autem in administratione principatus extant officia, tot sunt principalis corporis quasi membra. Dum autem singulorum officia in integritate uirtutis et suauitate opinionis conseruat, quandam quasi membris sanitatem procurat et decorem. Cum uero ex negligentia aut dissimulatione potestatis circa officia sit uirtutis aut famae dispendium, quasi in membra eius morbi et maculae incurrunt. Nec diu subsistit incolumitas capitis, ubi languor membrorum inualescit. Explicit liber iiii.