[3,0] LIBER III. PROLOGUS. 1 Hostis multorum fio, dum ineptias nugatorum excutio. Qua de causa otiari decreueram et silere, sed alterum mihi negotiorum tumultus excutit, alterum motus animi interrumpit. Qui enim sub potestate constitutus est, si sapit obtemperat imperio praesidentis. Quem stimuli affectuum pungunt, dissimulare non potest, quin moueatur ad formam passionis. 2 Exsultat ergo quem gaudii aura demulcet, spes inducit hilaritatem, metus trepidat, dolentis animus moerore confunditur. Haec apud singulos alternat facies boni aut mali. Verum sensus malorum altior est, et saepius in omnes incurrit; quis est enim qui malorum asperitate saepius non uratur, quam demulceatur fomento bonorum? Rarus est, qui totius fortunae impetum a se toto possit arcere. Qui suis uiribus praeualet, aut in amici aut familiaris corpore, uel sorte tentatur. 3 Licet parum humanus sit, quem extraneorum iactura non concutit: non satis homo est quem aliena non mouent. Sed sapientioribus iam uenit in dubium, an quidquam hominis, recte sit, homini alienum. Virtutis uero processus, ambiguitatis huius nodum soluit, cum et comicus nihil humani alienum a se reputet, et Magister coelestis hominem homini diligendum docuerit ut se ipsum. 4 Unde patet indignum esse tanto Magistro discipulum, qui ueritati non congaudet, et aduersus publicae salutis hostes non excandescit. Eos uero pro parte praesentis opusculi, aliquatenus tangit intentio; et nugas eorum, quo potest et consueuit, telo decutiet. [3,1] Caput I. 1 Est igitur salus publica, quae uniuersos fouet, et singulos, incolumitas uitae. Nihil enim homini praestantius uita eius: incolumitate uitae, nihil salubrius. Hominem uero constare ex anima rationali, et carne corruptibili, antiqui sapientes definierunt. Caro siquidem uiuit ab anima, cum aliunde corpori uita esse non possit, quod semper inertiae suae torpore quiescit, nisi spiritualis naturae beneficio moueatur. Haec autem habet et ipsa uitam suam. 2 Deus etenim uita animae est. Quam sententiam modernorum quidam grauiter quidem et uere, licet metrica leuitate complexus est, Vita animae Deus est, haec corporis, hac fugiente Soluitur hoc, perit haec, destituente Deo. 3 Sicut ergo corpori uiuere est uegetari, moueri ab anima, et dispositione sui motibus animae acquiescere, et ei quadam obediendi necessitate concordare: sic et anima ex eo uiuit, quod suo modo uegetatur, et uere mouetur a Deo, et ei subiecta deuotione obtemperat, et in omnibus acquiescit. Si quo minus, et eo minus uiuit. Nam et corpus, qua parte sui non mouetur ab anima, iam in ea torporem mortis incurrit. 4 Dum ergo totum uiuit, ad eam totum disponitur, quae se non per partes infundit partibus, sed tota est, et operatur in uniuersis et singulis. Sic et Deus animam perfecte uiuentem, totam occupat, totam possidet, regnat et uiget in tota. Nullus ei angulus exceptus est. Sed quid in anima angulum uel partem dico? Partium expers est, simplicisque naturae, et totius duplicitatis ignara. Partes tamen quas potuit, sibi a distributore bonorum uindicauit. Quas? inquis. Virtutes utique, quibus uiget et operatur, et sui experimentum facit. Si non ergo multiplicitate partium, et quantitatis quadam distentione crescit, ratione tamen et intellectu, appetitu boni, auersione mali, manente simplicitatis natura dilatatur. 5 Cum uero partes istas spiritus implet (Deus enim spiritus est) solida et perfecta est uita animae. Cum enim intellectus Deum, qui summe bonus est, uisus sui acumine, quantum ualet et licet apprehendit, et bonum quod ille uidet, incorrupta uoluntas appetit, et ratio ne declinet ad dexteram uel sinistram, qui sano affectu ad bonum trahitur, uiam aperit, iam quamdam immortalitatis assecuta est gloriam. 6 Quod forte iam sentiebat, qui in suauitate conscientiae suae dicebat: Cor meum, et caro mea exsultauerunt in Deum uiuum. Utique qui hac uia incedit non sperat aut extimescit, non contristatur aut condolet alicui eorum, quae a summo et uero bono recedendo deficiunt. Et forte fideles animas inuitat sermo propheticus, dicens: Conuertimini ad me in toto corde uestro, ut scilicet angelus gaudii aut moeroris, timoris aut spei, non auertatur a facie mea, et meae non displiceat uoluntati. 7 Implet autem haec uita omnem creaturam, quia sine ea nulla est substantia creaturae. Omne enim quod est eius participatione est id quod est. Sed cum sit in omnibus per naturam, sola rationalia inhabitat per gratiam. Sunt ergo, quia in eis ueritas est. Illustrantur, quia in eis sapientia est. Bonum diligunt, quia in eis fons bonitatis, et charitatis est. 8 Omnis etenim uirtus angelica et humana, quoddam diuinitatis uestigium est, rationali creaturae quodammodo impressum. Spiritus sanctus inhabitans imprimit animae sanctitatem, eiusdemque riuulos multifariam spargit, diuersarum exercens charismata gratiarum. Et haec mihi uidetur uera, et unica incolumitas uitae, cum mens, uiuificante Spiritu, ad rerum notitiam illustratur, et accenditur ad amorem honestatis, et cultum uirtutis. 9 Praecedit ergo scientia uirtutis cultum, quia nemo potest fideliter appetere, quod ignorat, et malum nisi cognitum sit, utiliter non cauetur. Porro scientiae thesaurus nobis duobus modis exponitur, cum aut rationis exercitio, quod sciri potest intellectus inuenit; aut quod absconditum est reuelans gratia oculis ingerens patefacit. 10 Sic utique aut per naturam, aut per gratiam ad ueritatis agnitionem, et scientiam eorum, quae necessaria sunt, unusquisque potest accedere. Quodque magis mirere, quilibet quasi quemdam librum sciendorum, officio rationis apertum, gerit in corde. In quo non modo uisibilium species, rerumque omnium natura depingitur, sed ipsius opificis omnium inuisibilia Dei digito conscribuntur. Adeo quidem ut nequaquam ualeant per ignorantiam excusari, quibus beneficio naturae, uel gratiae, gerendorum series innotescit. 11 Sicut scriptum est: Quod enim notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim reuelauit illis. Non tamen corruptae naturae aduersus gratiam magnifico fimbrias, aut phaleras erigo, quasi ipsa aliquid boni habeat quod non acceperit; cum certum sit quia sine ea nihil possumus facere. Agnitio igitur ueritatis, cultusque uirtutis, publica singulorum, et omnium, et rationalis naturae, uniuersalis incolumitas est. Contrarium uero eius ignorantia, et odibilis et inimica propago eius, uitium est. 12 Et recte quidem ignorantia mater uitii est, quia nunquam adeo sterilis est, ut non odibilium fructum pariat infelicem. Inquit ethicus: "Tu adeo ... nullo thure litabis, Haereat in stultis breuis ut semiuncia recti". Agnitio quidem certitudinem habet, et uel in scientia, uel in fide consistit. 13 Sed fidei regula paulisper differatur, quoniam eam tempus, et locus suus exspectat. Caeterum scientia sui notitiam habet. Quod euenire non potest, si non metiatur uires suas, si ignorat alienas. [3,2] Caput II. 1 Est ergo primum hominis sapientiam affectantis, quid ipse sit, qui intra se, quid extra se, quid infra, quid supra, quid contra, quid ante, uel postea sit, contemplari. Inde est forte quod illi, qui prima totius philosophiae elementa posteris tradere curauerunt, substantiam singulorum arbitrati sunt intuendam, quantitatem, ad aliquid, qualitatem, situm esse, ubi, quando, habere, facere et pati, et suas in omnibus his proprietates, an intensionem admittant, et susceptibilia sint contrariorum, et an in eis ipsis aliquid inueniatur aduersum. 2 Prouide quidem haec et diligenter, etsi in eo negligentiores exstiterint, quod sui ipsius notitiam in tanta rerum luce non assecuti sunt, et lucis inaccessibilis notitiam perdiderunt, dum euanuerunt in cogitationibus suis, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et obscuratum est insipiens cor eorum. Quod ex eo conuincitur, quod traditi in passiones ignominiae, faciebant quae nec sexui, nec aetati, nec fortunae conueniant, nec naturae, et personas omnium operis testimonio deuenustent. 3 Dati siquidem sunt in sensum reprobum, quod planum est his qui Apostolum plenius nouerunt. Argumentum tamen ad omnia ualidissimum est, ut de fide et sinceritate singulorum credatur operibus suis. Opera enim quae facit aliquis, testimonium perhibent de eo. Verum qui se ipsum ignorat, quid utiliter nouit? 4 Si ignoras te, inquit, pulcherrima inter mulieres, abi post uestigia sodalium, et post greges. Oraculum Apollinis est, et descendisse de coelo creditur, g-gnohthi g-seauton, id est scito te ipsum. Nonne sciuit hoc ethnicus dicens: "Discite, et o miseri causas cognoscite rerum, Quid sumus, aut quidnam uicturi gignimur, ordo Quis datur, aut metae quam mollis flexus et unde, Quis modus argento, quid fas optare, quid asper Utile nummus habet, pueris charisque propinquis Quantum elargiri deceat, quem te Deus esse iussit, et humana qua parte locatus es in re". 5 Haec etenim contemplatio quadripartitum parit fructum, utilitatem sui, charitatem proximi, contemptum mundi, amorem Dei. Annon est arbor bona, quae tantam fructuum dulcedinem affert, tantam affert utilitatem? Certe non superbit, qui paruus est in oculis suis. Dum quisque quae adsunt uel absunt, expetibilium numerum cogitat, quis de sua paupertate non erubescit? 6 Si quis non appetenda sui recenseat, ei iugis materia modesti doloris et humilitatis occurrit. Quocunque se uertat, in se ipso deiicitur, qui petit a Domino confortari, dicens: Humiliatus sum usquequaque, uiuifica me secundum eloquium tuum. Itemque: Ego, inquit, in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. [3,3] Caput III. 1 Superbia uero radix omnium malorum est, mortisque fomentum. Arescunt riuuli, si fontis uena praeciditur. Nec rami conualescunt, radice succisa. Deficiunt uitia, si elatio iugulatur. At si stercora radici congerantur, pinguescunt rami, et arentium sterilitas resiluescit. Si fonti liquentia superfundas, accessio transit in riuulos. 2 Si camino ignem adiicias, in ligna incendium recrudescit. Sic si uitiatae naturae elationis innatae toxicum foueas, quin uitalia ipsa mortiferum uirus inficiat, nec si uolueris, poteris impedire. Est enim omnibus non tam cognatus, quam innatus amor sui. Qui si modum excesserit, uergit ad culpam. Omnis enim uirtus suis finibus limitatur, et in modo consistit. 3 Si excesseris, in inuio es, et non in uia. Si amor hic inualuerit, nemo speret de cura. Lepra siquidem est, incurabilior omni lepra. An nescis concupiscentiam lepram esse? Giezi consule; si erubuerit confiteri quod sentit, conuince eum macula corporis. Sed quid dico Giezi consulendum, ac si solus sit? Orbem conueni, quia totus infectus est. 4 Me ipsum interroga; qui miserorum unus sum. Certe concupiscentia misera et miserabilis lepra est. Nescis forte quid dicam. Concupiscentiae pestem, nescius infirmitatis ignoras, homo non concupiscens, et in eo supra hominem constitutus; sed testis meus in coelo fidelis, mecum asserit, quia omnes corrupti sunt, et abominabiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. An tu sis ille, tu uideris. 5 Scio enim non esse hunc Paulum, qui huius pestis incursu clamat, et ingemiscit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Scio hunc non esse illum, qui de pectore ueritatis sapientiae fluenta potauit, cum orbem infectum hac labe intonet, dicens: Quaecunque in hoc mundo sunt, concupiscentiam oculorum esse, aut carnis, aut superbiam uitae. Qui ergo hunc amorem non temperat, timeat lepram, et caecitatem oculorum, quae ex ea imminet, pertimescat. 6 Si itaque illi, qui non reprimunt concupiscentiam, malorum utique fontem et fomitem, dispendium salutis incurrunt, quid erit illis, qui eam assentatorum inflammant stimulis, et quasi fomenta uitiorum accendunt? Quid facient, aut potius quid patientur, qui a ueritate auertunt auditum, in admiratione rerum corruptibilium et corrumpentium, non claudunt oculos, manus expandunt, et omnium sensuum uiuacitatem exercent? 7 Deinde quasi diei non sufficiat malitia sua, fallacia unius alterius fallaciam trudit. Terentiano siquidem uerbo libentius utor, dum ad concupiscentiae fornacem succendendum conueniunt adulatores et relatores, delatores et detractores, inuidi, ambitiosi, elati, factiosi et superstitiosi, flagitiosi, omniumque officiorum praeuaricatores; quos quia fere ubique terrarum sunt, facilius est inuenire, quam dinumerare. 8 Aduersus huiusmodi est omnis lex, in hos omnia iura coniurant, et in eosdem quasi in publicae salutis hostes quandoque omnis armabitur creatura. [3,4] Caput IV. 1 Adulator enim omnis uirtutis inimicus est, et quasi clauum figit in oculo illius, cum quo sermonem conserit, eoque magis cauendus est, quo sub amantis specie, nocere non desinit, donec rationis obtundat acumen, et modicum id luminis, quod adesse uidebatur, exstinguat. Ad haec auditorum aures obturat, ne audiant uerum; quo quid possit esse perniciosius, non facile dixerim. 2 Scitum est illud Laelii, aut potius Ciceronis: «Cuius aures clausae sunt ueritati ut uerum audire non possit, eius salus desperanda est.» Quid uero infidelius quam eum, cui fidem debeas, circumuenire uerborum blanditiis, ludibrio habitus, gestus transfiguratione, et totius uanitatis lenocinio excaecatum in sordes uitiorum impellere et praecipitationis abyssum? 3 Quid odibilius fraude et dolo, quo sub imagine amoris et fidei, in simplicem et credulum et, quod detestabilius est, amicum, perfidiae et inimicitiarum nequitia exercetur? Hoc siquidem genus hominum omnia loquentium ad uoluptatem, ad ueritatem nihil. Verba oris eius iniquitas et dolus, qui etiam errantibus amicis, ad eorum subuersionem ingeminat: Euge, euge. Quos ut plenius noueris, Gnathonem apud comicum uide, et quid de se fateatur ausculta. Negat quis, nego; ait, aio. Denique imperaui egomet mihi, Omnia assentari". Tota enim Gnathonicorum factio, comoedia est. - - - Rides, maiore cachinno Concutitur; flet, si lacrymas conspexit amici, Nec dolet; igniculum si brumae tempore poscas, Accipit endromidem; si dixeris: Aestuo, sudat". 5 Unde Umbricius inquit: "Non sumus ergo pares: melior qui semper, et omni Nocte dieque potest alienum sumere uultum, A facie iactare manus, laudare paratus, Si bene ructauit, aut si quid fecit amicus Quod proferre palam non possit lingua modeste". Quod quidem non modo amico, sed ne libero homine dignum est, cum uera et unica libertas in uirtutis speciem cadat, et turpitudo quos inficit, postremae subiiciat seruituti. 6 Histrionem esse uel mimum, infamiam ingerit his, quos a tantae abiectionis opprobrio naturae uel personae dignitas uidetur excepisse. Porro qui uultum induit alienum, et uarias affectuum alternat facies, incolumitati sensuum insidias parat, et "Sordibus auriculis alienis colligit escas; et si histrionem uerbo diffiteatur", eum moribus et turpitudine confitetur. 7 Quod assentatoris proprium est qui ad alterius uiuit nutum, et antequam suum proferat iudicium, de singulis exspectat alienum. Caeterum palpo, qui tamen assentatoris uel adulatoris censetur nomine, quoniam eadem res multis notatur indiciis, hominum mentis explorat, praetentat uoluntatem, ut cui rei uolueris sensus accommodet, ut gratiam illius, cum quo agitur, fraudulenter subripiat. 8 Nouit enim de concursu sensuum et uoluntatum unione, quasi riuulos amicitiae scaturire. Idem siquidem uelle et nolle, (ut ait historicus) ea demum firma amicitia est. Quidni? "Consentire suis studiis qui crediderit te Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum". Cum uero praesenserit uoluntatem, sic palpat, sic demulcet, tanta suauitatis perungit gratia, ut uirtuti somnium inducat, et totam moderationis, sine qua nunquam recte uiuitur, formam Lethaei fluminis infusione subuertat. 9 Magnas gratias agere Thais mihi? Iucundus est enim comicus, et aptus qui se nugis nostris frequenter immisceat, ingentes, inquit, Fuerat quidem satis si magnas respondisset. Sed quia adulatoris fraus omnia extollit in maius, et de suo aliquid adiicit unde sibi gratiam cumulet, ingentes inquit. Sed nec mendacium erubescit. Qui enim sibi potuit persuadere, ut honestatem hominis tantae turpitudinis macula decoloraret quacunque de causa, utique persuadebit, ut quod appelit, faciat, «si possit, recte, si non, quocunque modo rem. 10 » Verum qui suo nomine, ut proprie eloquamur, dicitur adulator, uitia cuiusque dealbat, et ne se ipsum uideat, oculos colloquentis quadam nube uanitatis implet, et aures falsis praeconiorum titulis reficit. Ait ethicus: "Quid quod adulandi gens prudentissima lauda Sermonem indocti, faciem deformis amici, Et longum inualidi collum ceruicibus aequat Herculis, Antaeum procul a tellure tenentis: Miratur uocem angustam, qua deterius nec Ille sonat, quo mordetur gallina marito". 11 Hoc autem minime uidetur mirum, si perditissimi homines, et quibus hic grauis morbus, et feculentus sordidatur, ad tantam turpitudinem possunt impelli. Sed hoc potius duco mirabile, quod populum qui sibi credat habeant, qui de se magis alienae linguae acquiescat, quam propriae iudicio conscientiae, dum se ipsum quilibet extra se quaerit, et nosse dedignatur, quam sit sibi curta supellex. 12 Nihil est enim quod credere de se non possit cum laudatur, non modo diis aequa potestas, sed quaecunque anima de fermento superbiae intumescit. [3,5] Caput V. 1 Sunt tamen, qui uulgares et adulationes plebeias non admittant, ut qui nolunt uili unguento, oleoue corrupto, quod omnibus fetet, inungi, cum amicorum aut conuiuarum expetunt gratiam. Quid enim turpius est quam ad lenocinia histrionis transfigurare uultum, mutare habitum, motum ducere, et non tam uidere alium, quam se ipsum gerere histrionem? Quid ineptius quam cum alius magno hiatu oris, ad te impellendum uanitatis spiritum proferat, si tu aurium uela, et latitudinem cordis ad tumorem concipiendum oppandas. 2 Et quia uidentur ab omnibus, facilius haec a plerisque uanitatis obsequia contemnuntur. Verumtamen illa magis timenda, quia magis perniciosa sunt, quae quodam cautelae uelamento studiosius occultantur, et quasi sub imagine increpationis aut correctionis, alteriusue officii, aut uirtutis, irrepunt. Quod nonnullos, dum beneuolentiam immoderatius captant, fecisse reperies. Ait enim Laelius, non ille lator legis amicitiae, sed suasor belli ciuilis et furoris incentor, qui et ab aliis Lentulus appellatur, "Quod tam lenta tuas tenuit patientia uires, Conquerimur, deerat ne tibi fiducia nostri?" 3 Dum mouet haec calidus spirantia corpora sanguis, Et dum pila ualent fortes torquere lacerti, Degenerem patiere togam, regnumque senatus? Usque adeo miserum est ciuili uincere bello? Sic et in comoediis seruorum calliditate domini deluduntur, praemissis increpationibus rationes suas infirmari permittunt, et tandem se uictos simulant, ut et credulorum sensum confirment errorem, et de proditionis perfidia gratiam aucupentur, magna satagentes industria, ut sic semper decipiant, ut nunquam possint argui falsitatis. 4 Eorum namque ueritas mendacio seruit. Quid quod aucupes nouitatum rumusculos congerunt, eisdemque curiosorum auribus satisfaciunt, ut hac uia compendiosius ad id quod desideratur, accedant? Temporis quoque diligentissimi obseruatores sunt, ne quid intempestiue ingerant, sed inter prandendum, aut cum uino quis exhilaratus fuerit, aut cuiuscunque compos uoluptatis. Huius cautelae meminit Maro, cum ad Aeneam reuocandum sororem a Didone missam asserit, quae "sola uiri molles aditus et tempora norat". 5 Quis autem non rideat, cum agaso non tressis, titulorum fascibus purpuratur, et non sine sanna et cachinno audientium, Dama transit in Marcum. "Marcus dixit: Papae! Marco spondente recusas Credere tu nummos? Marco sub iudice palles? Ita est, assigna, Marce, tabellas". Est quidem omnium captanda beneuolentia, quae fons est amicitiae, et primus charitatis progressus est; sed honestate incolumi, officiorum studiis, uirtutis uia, obsequiorum fructu, integritate sermonis. Adsit et fides, dictorum scilicet factorumque constantia, et ueritas, quae officiorum et bonorum omnium est fundamentum. 6 Gratiam bonorum, sed et omnium, si fieri posset, uirtus appetit, sed ad eam dedignatur per sordes accedere. Nobilis utique res est et delicata, et quae omne quod dedecet, aspernatur. Omnis etiam species, quae ex se ipsa non lucet, ei suspecta est. Nunquid igitur mentitur, ut placeat? Nunquid bonum dicit malum, et malum bonum? 7 Nunquid amicum, qui parum sanus est, instigat, ut amplius faciat insanire? Porro cum omnis assentatio turpis sit, perniciosior est cum ad subornandum uitium personae, uel naturae, uel dignitatis accedit auctoritas. Nempe philosophi probabile dicunt, quod uideatur uel omnibus, uel pluribus, aut sapientioribus, aut quod in propria facultate artifici. 8 Si ergo sapientiam cuiusque Plato commendet, aut Socrates, Aristoteles acumen ingenii, Cicero dicendi copiam, mathematicae studium Pythagoras, metrorum uarietates Flaccus, Naso leuitatem uersificandi; quidni credat? Subeunt enim citius et fortius singulos fomenta uitiorum magnis cum subeunt animos auctoribus. 9 His tamen sui compos animus non seducitur, certe quia nemo nouit quid sit in homine, praeter spiritum hominis qui in ipso est. Unde apud Virgilium compos sui pastor, et sapientibus et magnis uiris ostri temporis doctior, ait: "Me quoque dicunt, Vatem pastores; sed non ego credulus illis". "Tu quoque praeuiso si palles improbe nummo, Si facis in penem quidquid tibi uenit amorum". 10 Licet te tota uicinia modestum dicat, ac pudicum, minime uel iurantibus credas. Memoriter tene quod paruulus didicisti: "Plus aliis de te, quam tu tibi credere, noli". Non facile dixerim, uter sit prior in uitio, qui linguam adulationibus polluit, aut cuius cor ex eis se in laetitiam resoluit. 11 In hoc enim elationis caecitas; in illo, fraus excaecandi damnatur. Ubique uero damnatur dolus, sed et caecitas, quae a superbia est, nusquam absoluitur. Esto quod adulator sit nequior, iste non minus contemptibilis est. Nec caperetur linguae tendiculis alienae, si non blandiretur ipse sibi. Quid itaque alium arguit adulationis, qui sibimet adulatur? 12 In quo enim alium accusat, se ipsum condemnat. Eadem enim facit, quae iudicat. Vae, inquit Dominus, qui consuunt puluillos sub omni cubito manus, et ponunt ceruicalia sub capite uniuersae aetatis. Utique puluillos consuunt, qui auribus parant insidias, qui uana et mollia congerunt, quibus sensus demulceant, qui opera commendant hominum, ut eos famae praeconiis, et quadam suaui iucunditate fauoris, inducant ad quietem. 13 Usus enim puluinaris et ceruicalis, est mollities quietis. Puluinar ergo sub omni cubito manus ponitur, quando non modo operatio, sed quidquid ei adiacet commendatur. Caput uniuersae aetatis ceruicali superponitur, dum quis adulantium uerbis, in totius uitae operibus delectatur. Et alibi: "Ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum". Parietem aedificat, non domum, quisquis in induratae mentis uitio, prauitatem congerit operum. Qui in pariete solo ostium facit, quocunque ingrediatur foris est. 14 Quicunque in prauitate operis, indurata mente conuersatur, a sanctorum societate seiungitur. Aedificatum ergo parietem linit, quisquis prauis operibus alicuius adulanter applaudit. Cum uero sit turpe omnibus adulari, longe turpius est, si in praecipuae auctoritatis, aut ordinis, uiros, adulatio cadat. 15 Adeo quidem ut sacrorum canonum institutis cautum sit, clericos irrefragabiliter deponendos, qui noscuntur adulationibus inseruire. Recte quidem, quia omnis adulatio comites habet dolum et fraudem, proditionemque et notam mendacii. Sequelam quoque ignominiam seruitutis, excaecationem proximi, et exterminium totius honestatis. Annon est talis non modo eiiciendus a clero, sed a toto fidelium coetu? [3,6] Caput VI. 1 Haec tamen pestis, iam in tantum, Domino indignante, inualuit, ut si uentum forte fuerit ad conflictum, uereor ne modestos et bonos uiros possint facilius expellere, quam expelli. Serpit enim illuuio foeda, et morbus cancerosus in omnes, ut nullus aut rarus sit, quem labes ista non maculet. Omnes enim affectant beneuolentiam eorum, cum quibus uiuitur. 2 Quod quidem non modo licitum est, sed honestum; utpote omnia, quae natura uirtutum parens, et recte uiuendi dux optima, gignit. Sed dum hanc affectionem, moderationis regula deserit, fertur in praeceps, discurrensque per omnia agenda, et non agenda, per infamiam et bonam famam, fauoris auceps, gratiae sollicitator incestus, ut cum amicum blanditiis praecorruperit, more meretricantis fortunam subripiat, extenuet facultates, aliena in se congerat spolia, et suum omnia conuertat ad lucrum. 3 Efficitur ergo ut nulla sit ei molesta seruilis obsecundatio, nullum indecens uideatur obsequium, omnium officiorum personas induit, dum praemia omnium fraudulenter praeripiat. Qui sunt enim qui uestibus nitent, qui fastigiati incedunt, qui sequipedarum stipantur comitatu, commilitonum et contubernalium dealbantur obsequio, qui primis salutationibus in foro gloriantur, qui primos recubitus habent in coenis, quorum aures mulcentur fomento praenominum, et quibus nobilium molles reserantur auriculae: quos fortunae gratia alarum suarum remigio ad sublimia subuehit et extollit, et a quibus quaelibet magna domus, dispositionis suae formulam trahit, et habitum mutuatur? 4 Nempe adulatores, qui alienum uiuunt ad nutum, dum eos fraudulenter emungant. Veritas aspera est, et plerumque molestiam parit, dum aliquem palpare dedignatur. Verum amaritudo eius utilior est, et integris sensibus gratior, quam meretricantis linguae distillans fauus. Meliora siquidem sunt (sancto Salomone testante) amici uerbera, quam fraudulenta oscula blandientis. Quidni? Fides enim perfidiae semper antefertur. 5 Non manet fides incolumis, ubi aliud agitur, et aliud simulatur, praesertim animo et uoluntate nocendi. Dicitur enim fides, si sequimur stoicos, eo quod fiat quod dictum est: Lux mea, salus mea, refugium meum, cor meum, et uita mea, dux inuicte, uiuentium sapientissime, omnium largissime et benignissime, uiuendi forma, uirtutis speculum, et caetera huiusmodi importune ingesta, nonne plena sunt, non tam adulationis uitio, quam ueneno? 6 Sunt enim qui nec scurrantis speciem uitant, cum amicitiam profitentur. «Venena, inquit sapiens, non dantur, nisi melle circumlita.» Nullaeque occultiores sunt insidiae, quam hae, quae latent in simulatione officii, aut aliquo necessitudinis nomine. Tu obsequium putas, amicitiam suspicaris, metiris affectum; insidiae sunt. 7 Nec, ut est in fabulis (quoniam et mendacia poetarum seruiunt ueritati), Iuno Semelen deceptam in incendium impulisset, si non esset nutricis induta faciem, et mentita affectum. Tibi credis impendi famulatum: extremae et miserrimae subiiceris seruituti. "... Nam cum facilem distillat in aurem Exiguum, de naturae uitiique ueneno", dispeream nisi submoueat omnes qui uera loquuntur, dedignati assentationis subire notam. 8 Lumine submouetur, et bene si non iudicatur inimicus, qui potentis amici uoluptatibus, etiam turpioribus non modo contradicit, sed etiam non consentit. Equidem nec consensus ad gratiam sufficit, approbare, commendare, applaudere, insanienti necesse est: cum omnia malefecerit, laudandus est quasi re bene gesta. 9 Sicut enim identitas uoluntatum, amoris indicium est; sic ex dissensu, inimicitiarum quisque reus arguitur. Proinde satyricus inquit: "Quid Romae faciam? mentiri nescio; librum, Si malus est, nequeo laudare et poscere; motus Astrorum ignoro; funus promittere patris Nec uolo, nec possum; ranarum uiscera nunquam Inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter, Quae mandat, norunt alii; me nemo ministro Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tanquam Mancus, et exstinctae corpus non utile dextrae". 10 Fugio ergo urbem tantis obscenitatibus plenam; adulatorum ueneficio toxicatam, suis adulatoribus derelinquo. "... Viuant Arturius istic, Et Catulus; maneant qui nigrum in candida uertunt". Nec tamen unius urbis tantum uitia depingi credas: iam totius orbis sunt. 11 Quod ad istud, orbem Romam crede: memini me audisse Romanum pontificem, solitum deridere Lombardos, dicens, eos pileum omnibus colloquentibus facere, eo quod in exordio dictionis beneuolentiam captent, et eorum cum quibus agitur, capita quodam commendationis demulceant oleo. Fili mi, inquit Salomon, si te lactauerint peccatores, ne acquiescas eis. Ipsi enim contra sanguinem suum insidiantur; et moliuntur fraudes contra animas suas. 12 Prohibe pedem tuum a semitis eorum. Pedes enim eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. [3,7] Caput VII. 1 Ecce uir sapientissimus in filio erudiens uniuersos, assentatorum gratiam omnibus suspectam reddit, omnesque deterret, et hoc quidem in initio, eo forte quod recte gradientem primus adulatorum congressus impugnat. Haec fortasse meretrix est, cuius indicit fugam. Fauus, inquit, distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius. 2 Nouissima autem eius amara quasi absinthium, et lingua eius acuta quasi gladius biceps. Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus eius penetrant, per semitam uitae non ambulant, uagi sunt gressus eius et inuestigabiles. Nunc ergo, fili mi, audi me, et ne recedas a uerbis oris mei. Longe fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius. Haec etsi ad sectam haereticorum censeantur praecipue referenda, ab adulationis fraude non aliena sunt. 3 Si ergo ad fores domus eius non licet accedere, nunquid admittenda est in praecordia pectoris? Caeterum cum multiplex sit uitium adulandi, aliis uultu, aliis uerbo, aliis opere uel munere assentantibus, efficacissima est adulationis fraus, cum simulationem confirment munera, aut ei difficilius obsequium contestatur. 4 "Si aliter credis - - - quam te tua tempora fallunt, Qui stipe mel sumpta dulcius esse putas". Probatio siquidem uerae dilectionis est sub huius tempestatis corruptione, frequentatio muneris. Ars artium est, si placere uis, frequenter dato. "- - - Si calidum scis ponere sumen, Scis comitem horridulum trita donare lacerna", alter Mercurius eris ei, et si uis amplius, es Apollo: Phoeboque pulchrior, et sorore Phoebi. 5 Nec est quod de suffragio ipsius desperes, quem muneribus pascis. Alimenta siquidem umbratilis gratiae, et nominis prostituti munuscula sunt, et nisi fuerint frequentata, amicitiae nomen interimunt. Frustra, de muneris quantitate praesumitur, nisi animam cupiditatis igne succensam, crebrae uisitationis refrigerio temperes, et auaritiae iugem esuriem frequenti beneficiorum interpolatione demulceas. Aquilarum dicitur esse natura, ut cum stomachum pleniori refectione ingurgitauerint, in quintum decimum diem, uel, ut aliis placet, in quadragesimum suspendant esuriem, oblatorumque ciborum copiam aspernentur, una saturitate contentae. Sane longe alia conditio diuitum, imo eorum qui uenalem prostituunt gratiam. 6 Magis enim aliquatenus accedunt ad homines, qui necesse habent, quia crebro esuriunt, crebro refici. Vix possunt collectam esuriem in diem quadragesimum protelare. quin indignentur amicis, si non auaritiae hiatum oppleuerint. Solebant antiquitus Gratiarum simulacra effigiari nuda, eo quod soliditas amicitiae, et ueritas fidei, sine qua nec gratiae quidem nomen subsistit, nullo simulationis fuco ualeat obumbrari. 7 Sed iam cum ad homines uentum sit, qui non amicos, sed se ipsos in singulis amant, multiplicitatis fucus ut placeat necessarius est. Apud istos enim gratia, quia gratis non est, iam non gratia, sed lucri inescatorium est. Facies siquidem meretricis facta est ei, nec quodcunque uitium erubescit, dum lucri tendit ad quaestum. 8 Vetus querela est sapientis, indignum amicitiae lugentis occasum: "Illud amicitiae quondam uenerabile nomen Prostat, et in quaestu pro meretrice sedet". Quod ex eo constat, quod si cesset utilitas, rarus aut nullus est, qui propter se uirtutem amicitiae colat. 9 In tot circulis saeculorum, in tanto aetatum lapsu, in tanta multitudine et differentia personarum, uix, ut ait Laelius, tria inueniuntur, aut quatuor paria in amore. Hoc ipsum arbiter noster ingemiscit, etsi alterius uideatur induisse personam. Ait enim: Nomen amicitiae si, quatenus expedit, haeret, Calculus in tabula mobile ducit opus. 10 "Cum fortuna manet, uultum seruatis amici, Cum cecidit, turpi uertitis ora fuga. Grex agit in scena mimum, pater ille uocatur, Filius hic, nomen diuitis ille tenet. Mox ubi ridendas inclusit pagina partes, Vera redit facies, dissimulata perit". [3,8] Caput VIII. 1 Et quidem eleganti utitur similitudine, quia fere quidquid in turba profanae multitudinis agitur, comoediae quam rei gestae similius est. Militia est, inquit, uita hominis super terram. At si nostra tempora propheticus spiritus concepisset, diceretur egregie, quia comoedia est uita hominis super terram, ubi quisque sui oblitus, personam exprimit alienam. 2 Sed forte eo prophetae rendit oracutum, ut eos quos nondum terra absorbuit, doceat iugiter militare. Nam qui captiui uitiorum impulsu trahuntur ad poenam, sicut bos immolandus ad uictimam, abeuntes post concupiscentias suas, etsi corpore uideantur inhabitare superficiem terrae, uiui tamen absorpti sunt, et descendunt in infernum uiuentes. 3 Et, si alium orationis sequimur tropum, terram usquequaque inhabitant, quorum conuersatio in coelis est minime, nec sibi sciunt aliquid in coelo esse, et id duntaxat affectant animo, quod cernitur super terram. His quoque militia iugis indicitur, quibus, ut ad fabulas redeamus, nec unda Tantali, Tytii uultur, rota Ixionis, Belidum urna, saxum Sisyphi deest, dum uoluntas mundo implicita, nequit implere propositum, quandiu peregrinatur a Domino. 4 Istorum uita militia, et certe malitia est. Quod si abhorres, alia interpretatione doceberis, quia uita hominis super terram tentatio est: quae, si proprietatem nominis sequimur, mali frequentius habet notam. In hac utique tentatione, uel malitia, licet sibi septem millia uirorum Dominus reseruauerit, fere totus mundus ex arbitri nostri sententia mimum uidetur implere, ad comoediam suam quodammodo respiciens, et, quod deterius est, eo usque comoediae suae insistunt, ut in se cum opus fuerit, redire non possint. 5 Vidi pueros tam diu balbutientium uitia imitari, ut postmodum nec cum uellent, recte loqui potuerint. «Usus enim, ut ait quidam, aegre dediscitur, et consuetudo alteri naturae assistit.» quam licet Expellas furca, tamen usque recurret. Unde et ethicus prouide quidem et utiliter: "Optimam, inquit, uiuendi consuetudinem ab ineunte aetate elige, eam tibi iucundam usus efficiet". 6 » Magnorum proinde uirorum sensus, saecularis haec expugnat comoedia. Varia figura temporum, actuum quaedam uarietas est. Porro actibus personae deseruiunt, dum in eis fortunae iocantis ludus impletur. Quid enim aliud est, quod nouum quemlibet, et ignotum, nunc amplissimo induit potentatu, et in regni fastigium erigit, nunc alium purpuratum antequam natum de regni culmine in catenas hostiles proiicit, et seruituti addictum, in miserias extremas praecipitat. 7 Aut, quod frequens est, non modo tyrannorum, sed et principum sanguine, infimorum hominum, aut etiam uilium seruorum, infames cruentat gladios? "Si fortuna uolet, inquit, fiet de rhetore consul: Si uolet haec eadem, fiet de consule rhetor". In eoque uita hominum tragoediae quam comoediae uidetur esse similior, quod omnium fere tristis est exitus, dum omnia mundi dulcia quantacunque fuerint amarescunt, et extrema gaudii luctus occupat. Quantumlibet in uiis suis iniqui floreant, et prosperorum concursu inaurentur, eis ad nutum fortuna seruiat, subuertet in fine gressus eorum, et tandem amara erit, quasi absinthium. 8 Quare, inquit beatus Iob, impii uiuunt, subleuati sunt, confortatique diuitiis? Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba, et nepotum in conspectu eorum, domus eorum securae sunt et pacatae, et non est uirga Dei super illos. Bos eorum concepit et non abortiuit; uacca peperit, et non priuata est fetu suo. 9 Egrediuntur quasi greges paruuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Quis laetitiae praecedentis exitus potest esse amarior, aut felicis uiae infelicior finis? Haec est enim uia illorum, qui in labore hominum non sunt, neque cum hominibus flagellabuntur. Utique deiecit eos consilium Domini, dum alleuarentur. 10 Ei siquidem haec potius ascribenda sunt omnia, quam fortunae, quae aut ab ipso, aut, quod magis reor, omnino non est. Ait namque ethicus: Noli fortunam, quae non est, dicere caecam. Homerus quoque in illo celeberrimae perfectionis opere dedignatus est nosse fortunam, adeo quidem ut in nulla parte tanti carminis nominetur. Malui. enim soli Deo, quem Morphan nominauit, uniuersa regenda committere, quam ut aliquid ascriberet temeritati fortunae, quam utique sic constat minime esse deam, sicut certum est, dici et pingi caecam. Frustra ergo caecitas eius arguitur, quae in natura rerum inueniri non potest. 11 Unde et casus non esse conuincitur, si eum quis improuisum euentum esse definiat, cum nihil fiat, cuius ortum legitima causa, et ratio non praecedat, et fidelis concionator nihil in terra doceat fieri sine causa. Verumtamen quia praeter intentionem gerentium aliqua, nonnulla contingunt praeter opinionem, casus appellatione clauduntur, licet aeque disponentis ratione praeuisa sint, sicut ea quae lege naturae, necessitatis nexibus uidentur arctata. 12 Proinde et haec ipsa contingentia, primaeuae omnium causae sic constat esse annexa, ut ad eam omnia referantur; et pro mea opinione, haec ipsa ad positionem omnium quae sunt, necessario consequatur. Ridebunt forte prudentiores insipientiam meam, qui Deum esse, ad existentiam omnium, sequi consentio; sed ab effectu causam inferri, uel probabiliter me Peripatetici docuerunt. Porro doctores fidei eam ex omnibus causam necessario inferunt, ex qua omnia, per quam omnia, et in qua sunt omnia, et sine qua factum est, aut subsistere, nihil potest. 13 Quod ergo aliquid fortunae uidemur ascribere, ei nequaquam praeiudicat. Sed quia nobis ad homines sermo est, hominum uerbis utimur, pingui, ut praediximus, Minerua agentes de singulis, de nullo subtilem reddentes rationem. Quod si hoc ipsum patienter admittitur, ea quae a philosophis gentium publicae utilitatis gratia scripta sunt, audiri quid prohibet? 14 "Quaecunque enim scipta sunt, inquit, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus". Dum enim pax abest filiis Adam, qui ad laborem nati sunt, parati ad flagella concepti in peccatis, editi in labore, non tam euntes quam currentes ad mortem, qua nihil tristius est, necessaria est patientia, utilis consolatio, quae de oleo laetitiae in conscientia et de immensitate clementiae Dei, praedestinatos ad uitam, spe futurorum fouet et roborat. 15 O custos hominum, inquit beatus Iob, humani generis calamitates in se exprimens, quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimet ipsi grauis? Nemo siquidem est qui, exigentibus culpis, in se ipso non inueniat causas materiamque doloris, cum ipsius philosophiae testimonio, unicuique contingat adesse, quod nollet, uel abesse, quod uellet. 16 Unde et fidelis anima, cui uerae beatitudinis gaudia differuntur, cum inferiori irriguo, irriguum superius petit. Ut ergo gentilium figmentis pium accommodemus auditum, rerum omnium tragicus finis est. Aut si nomen comoediae gratiosius est, non duco contentionis funem, dum constet inter nos, quod fere totus mundus, iuxta Petronium, exerceat histrionem. 17 Quod et quidam temporis nostri scriptor egregius, infidelium tamen uerbis, eleganter expressit: Ridiculos hominum uersat sors caeca labores, Saecula nostra iocus, ludibriumque deis. Huius itaque tam immensae, tam mirabilis et inenarrabilis tragoediae uel comoediae theatrum, quo peragi possit, ei mirabiliter coaequatur. 18 Tanta est area eius, quantus et orbis. Difficillimum est ut quisquam admittatur exclusus, uel emittatur inclusus, dum carnis gerit luteum indumentum. Eam quippe tanta subtilitate necesse est exui, ut per foramen acus possit sine omni attritione transiri. Alioquin integer nemo egreditur; forte ideo, quia capacem hanc aream «Styx nouies interfusa coercet. 19 » Vidi, inquit Ecclesiastes, cuncta sub sole, et ecce statim omnia uanitas, eo quod omnia, quae a solido ueritatis statu recenant, uanitati, quae nostram comoediam deceat, subiecta sunt. Vanitati enim subiecta est creatura non uolens. Licet enim nouem orbibus, siue globis potius sedium nostrarum habitatio tota claudatur, omnibus tamen quandoque egrediendum est, omnesque Charon ille inexorabilis uetusta sui temporis naue traiiciet. 20 Omnibus quoque succedent alii, et sic transiens homo manet in specie, quemadmodum aqua praetereunte, notus amnis manet in flumine. Ubi sunt, inquit, uiri potentes, ab initio scientes bellum, aut qui in auibus coeli ludunt, et thesaurizant sibi aurum, in quo confidunt homines, iungentes agrum agro, domum domui, usque ad terminos loci, et non est finis possessionis eorum. Statimque subiecit, quod usu et assiduitate iam omnibus persuasum est: Hi ad inferos descenderunt, et alii in locum illorum successerunt (ibid.). Verumtamen bene cum egredientibus agitur, qui non ab hoc fortunae ludo transferuntur, eiiciendi in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium, et qui ab aquis niuium, quas sanctus Iob commemorat (cap. XXIV), ad calorem nimium minime transeunt. Bene cum illis agitur, qui suos exspectant Elysios, quos praesentia sua iustitiae sol uerus illustrat. 21 Sed quid est, quod Elysios campos a mutabilium rerum septis uerbis excludo? Certe pro parte inclusi sunt, patentes in latitudine bonarum mentium; quibus a Patre luminum datum est, ut in notitia et amore boni, toto sui agitatu uersentur. Unde ethicus inquieto extra se ineptam beatitudinem inquirenti: "Quod quaeris ubique est, Est Ulubris, animus si te non deficit aequus". [3,9] Caput IX. 1 Mundus igitur suos habet Elysios, solemque suum et sua sidera nouit. Virtus siquidem solaris quidam radius est, a fonte claritatis omnibus datus in usum, et qui omnia quae attingit, claritate sui faciat eximia. Inde est, quod etiam illi, quos huius radii uenustas, quasi repercussa specie sui uidetur afflasse, statim in subiectorum conspectu clarescunt, fiuntque quodammodo uirtutis titulo gloriosi. 2 Absit enim, ut quisquam uere sit gloriosus, nisi qui in Domino gloriatur. Non enim qui se ipsum, aut quem homo commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Quod utique uera et sola uirtus meretur, non quantacunque uirtutis imago. Hoc autem esse arbitror, quidquid in moribus egregium de naturae beneficio, et exercitio mentis citra gratiam, philosophi sibi repromittunt, eoque ipso euanuerunt in cogitationibus suis, de libero confisi arbitrio, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, stultique apparuerunt. Unde ethicus: - - -" Satis orare Iouem qui donat et aufert, Det uitam, det opes, animum mihi ego ipse parabo". 3 Alius quoque. "Nullum numen habes si sit prudentia; sed nos Te facimus, fortuna, deam, coeloque locamus". Cato quoque, licet uerum non agnouisset Deum, gentiumque superstitionibus aberraret, in Lybia tamen Iouis, quem colebat, contempsit oracula, se ad ea quae sibi gerenda erant, sufficere arbitratus. Et quidem etiam ipsa imago uirtutis, suam quamdam habet uenustatis decorisque claritatem, ut quidquid in ea cernitur, eius merito uenustum credatur et decorum. 4 Non tamen usquequaque decorum est, quod in tenebris ignorantiae obscuratur: nec potest quisquam clarescere, nisi in fide illius, qui lux uera est, et illuminat omnem hominem, uenientem in hunc mundum. Ex quo patet, quod nisi in ueri Dei notitia et cultu, uera uirtus esse non possit. 5 Quod et uisio Ezechielis non tacuit, qui eorum, quae praecedebant et sequebantur Christum, eamdem confessionem esse asseruit: sanctorum quippe Veteris et Noui Testamenti in eo distinguitur fides, quod isti iam sibi gaudent impleta, quae illi exspectabant et desiderabant implenda. Sit ergo uenerabilis imago uirtutis, dum sine fide et dilectione substantia uirtutis esse non possit. 6 Et utinam inueniatur in nobis, qui uel uirtutis imaginem teneat! Quis enim uirtutem amplectitur ipsam? Quis etiam umbras uirtutum induit, quibus uidemus floruisse gentiles, licet eis subtracto Christo, uerae beatitudinis non apprehenderint fructum? Quis Themistoclis diligentiam, Frontonis grauitatem, continentiam Socratis, Fabricii fidem, innocentiam Numae, pudicitiam Scipionis, longanimitatem Ulyxis, Catonis parcitatem, Titi pietatem imitatur? Quis non cum admiratione ueneratur? "Probitas siquidem laudatur, et alget". 7 Porro praedicti, et consimiles magni quidem et laudabiles uiri, quasi quaedam saeculorum suorum sidera splenduerunt, illustrantes tempora sua, praeambuli coaetaneorum suorum in id iustitiae et ueritatis, quod dispositione diuina illuxerat eis. Sic quoque in successionibus populi fidelis, nunquam humano generi ad noctis suae tenebras, caecitatisque molestias depellendas, sua sidera defuerunt, uiri quidem uirtutis titulo nobiles, magnorumque operum fulgentes insignibus, quorum exemplis ad cultum iustitiae semper alii prouehantur. 8 Nonne Abel innocentiam docuit, Enoch munditiam actionis? Quid de longanimitate spei et operis non habuit Noe? Quid de obedientia fideliter implenda defuit Abrahae? Isaac coniugii castimoniam instruit, et Iacob laboris tolerantiam ostendit. Ioseph parricidas fratres boni retributione remunerat, eoque docet a bonis bona pro malis tribuenda. 9 In multis millibus increduli, indurati, et Deum semper exacerbantis populi, Moysi mansuetudo ostenditur, et imminentibus aduersis, confidentis Iosuae magnimitas declaratur. Iob patientiae indicit exemplum. Et praeambulus gratiae Baptista Saluatoris dum poenitentiam praedicat et uitiis indicit fugam, confessionem eruit ueritatis, et ad increpationem iniuriae, et condemnationem iniquitatis, omnium fidelium linguas exacuit. 10 Quid utriusque Testamenti referam Patres, quorum exempla sunt disciplina morum, et rectissima instituta uiuendi? Hi quidem sunt in septem millibus uirorum, quos sibi Dominus reseruauit, ut non curuarent genua sua ante Baal, aut cuicunque uanitati prostituant animas pretiosas. Hi sunt qui inter insensatos habentur insani, quia alienae insaniae nolunt esse participes. 11 Et finem sine honore habituri creduntur, quia dignitatem naturae mundani histrionis habitu polluere dedignantur. Hi sunt forte qui de alto uirtutum culmine theatrum mundi despiciunt, ludumque fortunae contemnentes, nullis illecebris impelluntur ad uanitates, et insanias falsas. Hi iam in suis gaudent Elysiis, ad utilitatem suam uident plurima, et ad eam omnia uisa retorquent. 12 Cum enim fidelis anima de terra exaltatur, tunc demum omnia trahit ad se ipsam. Speculantur isti comoediam mundanam cum eo qui desuper astat, ut homines actusque eorum, et uoluntates indesinenter prospiciat. Cum enim omnes exerceant histrionem, aliquem necesse est esse spectatorem. Nec queratur aliquis, motus suos ab aliquo non uideri, cum in conspectu Dei agat, angelorumque eius, paucorumque sapientium, qui et ipsi ludorum istorum circensium spectatores sunt. Erubescat potius, si quis in tanta luce indecenter moueatur, et se totum exercitatione mimica deuenustet. [3,10] Caput X. 1 Caeterum in hoc fortunae ludibrio, personae sibi inuicem coaptantur, et si altrinsecus diuertant, totius actus facies immutatur, ut si Glycerium tollas, aut Pamphilum. Sublato enim alterutro, nomen alterius perit, et si cum amantibus suspiciosum tollas senem, nullus est, aut inutilis omnino Dauus. Hinc est illud: "- - - Fortis in armis Caesareis Labienus erat, nunc, transfuga uilis, Cum duce praelato, terras atque aequora lustrat". 2 Si enim personas, quae sibi assueuerunt, sibique faciunt, decretum fortunae dissociet, fit plerumque, ut utraque ad omnia agenda sua uideatur inepta, et quasi exclusa ratione officii depretiatur. Fracta sunt lenocinia Cleopatrae, ex quo nec Iulium inuenit, nec Antonium. Equidem orbis uictorem Caesarem donis flexit, et inuicti uiri insuperabilem animum meretricius decor et prostituta facies superauit. Unde lenocinii eius sollicitudinem poeta exprimens, adiicit: Vultus adest precibus, faciesque incesta perorat. 3 Cum uero Iulius rebus humanis exemptus esset, quae Romani imperatoris coniugio fuerat gloriata, principis Romanorum ausa est affectare seruitutem. Nec frustra, cum ad omnia paratum inuenisset Antonium. Putabat enim ad Caesarem gloriam sibi nihil defore, si lectum eius ascenderet, qui successor rerum Pompeii, et ut simulabat iuris Caesarei, magis de temeritate fortunae, quam de uirtutis conscientia confidebat. 4 Porro cum ad sollicitandum Augustum muliebris impudicitiae audacia accessisset, spe sua frustrata, amorem honestatis reputauit iniuriam, castitati nomen dedit superbiae, bellumque credidit indicendum ei, quem Iulio Caesare experta fuerat fortiorem. Omnes enim nocendi artes aggressa est, tandemque capta, et prouoluta ad pedes Augusti, etiam tunc sollicitauit oculos ducis. Sed frustra quidem. Nam pulchritudo eius infra pudicitiam principis fuit. 5 Quod ubi desperata se ad triumphum uictoris praenouit reseruari, incautiorem nacta custodiam, egressa, se in Mausoleum regum recepit, ibique nobilissimis ex more induta cultibus, odoribus conquisitis, solioque diuitiis usquequaque referto, se iuxta suum collocauit Antonium, et mamillis uenisque suis apponens aspides, sic morte quasi somno resoluta est. 6 Psylli siquidem, Augusti mandato adhibiti, qui malitiam ueneni solent linguis educere, eo quod sero uocati essent, opem ferre non ualuerunt. Digna quidem sic perire meretrix uenenosa, nata mores corrumpere, nobiliumque uirorum pudicitiam expugnare. Profecto antea regibus imperauerat, postmodum misera, nec miserabilis sibi sorte tragicum, sed Romano imperio, quod subuertere moliebatur, finem comicum fecit. 7 Inter caetera clarioribus Augusti titulis connumeratur, quod in tantae pestis congressu, mansit inuictus. Verumtamen in Scipione Africano aliquid non inferius inuenitur, qui post singularem de Hannibale uictoriam, singularis continentiae insigne praeconium meruit. Hannibal namque Romanorum cecidit exercitum usque ad hostium satietatem, et donec praeciperet militi suo, ut uel ferro parceret. 8 De caesorum cadaueribus in torrente Vergello pons solidus factus est uictoris iussu. Duo modii annulorum Carthaginem missi sunt, unde Martem suum Libyae praesidem aureo clypeo, ob insignem uictoriam, honoraret, essetque procul dubio tunc Roma diem ultimum habitura, si Hannibal quemadmodum uincere, sic et uictoria uti sciret. 9 In uindictam istorum a senatu missus est Scipio Africanus, qui a Pyreneis montibus ad columnas Herculis et Oceanum usque tanta felicitate prouinciam recupauerit amissam, ut uix sciatur, citius an facilius uicerit. Qui etiam captiuos pueros et puellas egregiae pulchritudinis, restituit barbaris, nec in conspectum suum, eorum quempiam uenire passus est, ne quid de uirginitatis integritate, saltem oculis delibasse uideretur. 10 Qualiter ei Hannibal cesserit, et manifestam uictoriam nota in puppi praetoria laurus polliceretur, scriptor belli Punici Titus Liuius refert. Caeterum in tanti triumphi gloria, quid illo ciue modestius, qui se in tanto successu, nec dominum, nec uictorem, ab aliquo, nisi ab Hannibale, paucisque complicibus, qui aequas conditiones pacis, rupto foedere, fraudulenter abiecerant, passus est salutari? 11 Eos quoque, qui castigati non obtemperabant prohibentis imperio, quasi adulationis reos, et publicae salutis hostes, ab exercitu remoueri iussit; cum tamen genus Aeneadum hanc mollitiem aurium nondum exuerit, quin adulationibus delectentur. Cum uero ab initio grauissimi fuerint, in quo Troianae leuitatis originem praecipue diffitentur, eos hoc uitio continue laborasse, historiarum celebre testimonium est. 12 Inde est illud: «Romanus omnis adulatione corrumpitur, aut corrumpit.» Certe si non uerbis, possunt omnes fraudulentis muneribus expugnari. Et quos munuscula non deiiciunt, honoribus capiuntur. Urbis auspicia, sacrilegio parricidii, et fraterni sanguinis cruore, numinibus suis Romulus consecrauit. Deinde lemuribus infestatus, honore uano simulata communicatione imperii, fratrem placauit occisum. 13 Suos quoque imperatores, quos de more Romanus populus fideliter iugulabat, deificauit fidelius inani solatio, perfidiam praetexens manifestam, perinde ac si sorbitiunculas ei, quem peremerat, ministraret; eosque mentiebantur in sortem transiisse numinum ac si coelo suo mundoque regendo, nisi tyrannis ascitis, Omnipotentis non sufficiat manus. 14 Facti sunt ergo diui indigetes, aut, ut aliis placet, heroes, quos nec etiam humana sorte dignos Romanorum perfidia reputauit. Tractum est hinc nomen, quo principes uirtutum titulis, et uerae fidei luce praesignes, se diuos audeant, nedum gaudeant appellari, ueteri quidem consuetudine etiam in uitio, et aduersus fidem catholicam obtinente. 15 Si uero ueniatur ad uerba, in eo iam Romanus Graecorum perfidiam antecedit, qui eo usque adulandi lenocinium docuit, ut a docili populo facillime transeatur. Voces quibus mentimur dominis, dum singularitatem honore multitudinis decoramus, natio haec inuenit, et ad finitimos posterosque sui nominis auctoritate transmisit. 16 Si quando quaeris, illud tibi tempus occurrat, quo C. Caesar, exuens nescio an perficiens dictatorem, omnia factus, omnia occupauit. Illius certe temporis mihi saepe occurrit imago, cum ad potentioris nutum, subiectorum omnia disponantur, et licet animo reluctante, in se ipsos parati sunt exsilii, aut mortis dictare sententiam. Hinc quippe potestas terribilis; hinc angentis et urentis conscientiae stimuli meticulosa corda concutiunt, et praecipuam in omnibus sibi uindicant auctoritatem. Adeo quidem, ut sacerdotes legis diuinae praecepta dissimulent, sapientiam nesciant seniores, iuris sit iudex ignarus, praelatus auctoritatis nescius, disciplinae subiectus, libertatem contemnat ingenuus, totus denique populus quietem et pacem. 17 Dum enim omnes unius praesidentis uoluntate feruntur, uniuersi et singuli suo priuantur arbitrio, Nonne haec erat facies temporis quando "- - - Sedere patres censere parati, Si regnum, si templa sibi iugulumque senatus, exiliumque petat. Passurasque infanda nurus eoque solo bene cum ciuibus actum est, quod Caesar plura iubere erubuit, quam Roma pati"? 18 Nonne tyranni opinio, ad tyrannidis transiit successores, dum suspicantur, quod leges a se maluit tolli, quam ab humilibus obseruari? in eoque libertatis seruatur umbra, si se quisque quod praecipitur simulat uoluisse, facitque, imo uidetur facere, de necessitate uirtutem, dum necessitati iungit consensum, et quod incumbit, gratanter amplectitur. 19 Hic porro nullae sunt partes uerae, aut ingenuae libertatis, ubi totum sibi adulatio uindicat, uanitas totum, nihilque ueritati relinquitur, aut uirtuti. Adulationem uero sine dolo esse non dubites, cum in adulatorum persona de se confiteatur Gnato, quia cum maxime decipio tunc triumpho. Sicut enim finis oratoris est persuasisse dictione, medici curasse medicina; sic adulatoris finis est suauiloquio decepisse. 20 Nam et: "Fistula dulce canit, uolucrem dum decipit auceps": Et uenena propinantur melle circumlita, quo citius noceant. Verum "Non est in medico semper releuetur ut aeger", et finem suum qui in altero est, orator non semper assequitur. Sic adulator quidem non semper decipit, aut de amico triumphat, fine tamen suo non destituitur, si ex contingentibus nihil omiserit. 21 Nec enim Ulyxes sirenum uoces euasit, quod ei aliquid suauitatis deesset ad gratiam, sed quia stimulis uoluptatis, et meretricantibus illecebris uanitatis, solidae uirtutis opposuerat robur. Tentator quoque Pharisaeus, et Herodianus insidiator, quas fraudis suae non adhibuerunt artes, ut eum caperent in sermone lingua dolosa, in cuius ore non inuentus est dolus? "Magister", inquit, scimus quia uerax es, et uiam Dei in ueritate doces, et non est tibi cura de aliquo, neque enim accipis personas hominum". Quid quaeso, blandius? Sed dolus quo tendat, inuidia quo feratur, subiecta interrogatio patefecit. 22 Sequitur enim: "Licet censum dare Caesari, an non?" Ecce laqueus paratur pedibus innocentis, et ad subuersionem eius decipulas suas frustra tetendit iniquitas. Si enim censum dandum esse censuerit, peculiarem populum Domini, semen liborum, praeclaram haereditatem Domini, decimis et primitiis et legalibus caeremoniis tantum obnoxiam, subiiciet seruituti. 23 Si uero tributa neganda responderit his, qui pro salute et quiete omnium militabant, quasi seditionis auctor et reus imperatoriae maiestatis a Publicanis iuste poterit comprehendi. Verum quia frustra iacitur rete ante oculos pennatorum, totius calumniae laquei dissoluuntur, dum prolato numismate census, suam cuique censuit restituendam esse imaginem; et ita quae Caesaris sunt, Caesari restituenda, ut suo iure Deus non defraudetur. Equidem non omnibus datum est, ut blanditiarum laqueos sic euadant, cum eos alius non praeuideat, alius etiam praeuisos nequeat declinare. 24 Unum tamen certum est, illis, qui huic uitio dediti sunt, non magis placere uirtutem, quam illos bene olere, qui in culina habitant. [3,11] Caput XI. 1 In eo autem adulatoriae uis magna consistit, si, omissis propriis, aliena commoda curare uidearis, de tuo nunquam aut raro, semper aut saepe loquens de illius, quem aucuparis emolumento. Praeterea manum contine, ne, si quid etiam inuito ingeratur, accipias, dum influat Iordanis in os eius, qui dum omnia cupit, sibi quoque omnia de iure putat competere. Esuriens gula insatiabilium quorumdam animalium, donec satietur, communem aliis inuidet cibum; et in quo aliorum subuenitur inopiae, se fraudem perpeti suspicatur. 2 Sic fortunatus sibi interdum subtrahi putat, quidquid quocunque titulo confertur in alium, teste Crasso, qui, ut dicitur, milite dissimulante, eo quod solus, aut prae caeteris apud Parthos aurum sitierat, aurum bibit. Iugurtha quoque saepe Romanum exarmauit, et fregit imperium, et exercitum, ipsius quoque urbis concussit maiestatem, nunc dans plura, promittens interdum plurima. 3 Sed hoc liberum est his, et saepe conducit, qui aliqua donare consueuerunt. Alioquin promisso gratiae conciliandae non proficit, sed quasi deceptio fraudulenta, illam quae esse uidetur plerumque exstinguit. Tanto quidem ualidius, quo cum prudentiori et grauiori uiro negotium geritur. Simplicitas namque circumuenientium insidiis latius patet, et facilius supplantatur. 4 Unde ille qui non urbem, sed orbem lasciuis impleuit amoribus, sollicitatorem puellarum et impudicum instruens amatorem, ait: "Promittas facito, quid enim promittere laedit? Pollicitis diues quilibet esse potest". At philosophus nunquam, aut rarissime, et hoc ex iusta causa asserit conductibile. Si enim promissionis implendae facultas non suppetit, temerarium est promittere quod praestare non potes. 5 Si enim potestas adfuerit largiendi, nisi uoluntas beneficii producat effectum, promissor non gratiam de promisso, sed de mendacio contrahit maculam. Quod si ex interuallo promissi fidem impleuerit, liberalitatis decor, et beneficii species ipsa fuscatur, eo quod qui distulit, interim uisus est noluisse. Unde uersificator egregius: "Denigrat meritum dantis mora, nam data raptim Munera, plus laudis, plusque fauoris habent". 6 Praeterea quis de futuro certus est, ut sciat se quandoque posse implere quod differt? Nonne consiliarius ueritatis, assertor fidei, electionis uas (Doctorem gentium loquor) fidelium animos, quos aduentus sui exspectatione suspenderat, frustrauit a desiderio suo? Quid aliud agit illa ipsius excusatio, qua apud se non fuisse est et non, sed est tantum commemorat, et se leuitate non usum protestatur? 7 Si non potuit ille, Domino impediente, quod uoluit (hoc enim uoluit quod promisit) quis sapiens secure quod ex facilitate naturae pendet, promittit, cum leuiter possit ex causis quam plurimis impediri? Ad haec ex iusta causa potest interdum mutare quilibet uoluntatem. Dignus etenim beneficio pro tempore uidetur aliquis, qui processu rerum, eodem reperitur indignus. 8 Et interdum indignus est, qui ad frugem melioris uitae conuersus, beneficium meritis etiam a manu extranea, ut uulgo dici solet, extorquet. In his mutare propositum saepe non est criminis, sed uirtutis. Nam, ut a fabulis doceamur, Theseus unico filio suo non fuisset orbatus, si uoluisset mutare propositum. Et Phoebus, urgente stimulo doloris, quem de Phaetonis ruina conceperat, exsul a coeli regione, Admeti non pauisset armenta, si ei uotum quo se, Stygis interposito sacramento filio ambitioso obligauerat, mutare licuisset. 9 Et ne fabularum instrumenta contemnas, rex incredulus, quod ex euangelica habes historia, salubrius incautum et perfidum soluisset iuramentum, quam in exstinguenda lucerna uerbi, auferendo praeambulum gratiae, ueritatis occidendo praeconem, mensam pollueret, conuiuium incestaret, regiam pessundaret maiestatem, dum incestui cuncta seruiunt et obtemperant saltatrici. 10 Ethica quidem regula est, quia non omnia sunt semper promissa soluenda; si forte aut accepturo damnosa, aut perniciosa sint promittenti. Et lex amicitiae illa praeualuit, qua sola honesta peti licet ab amicis aut fieri. Ipsoque iure cautum est, ut nulla promissio, quae turpem aut tristem habeat exitum, impleatur. Postremo antecedens promissio, consequentis beneficii gratiam aut exstinguit, aut minuit. 11 Et sicut iacula, quae praeuidentur feriunt minus, et quae omnino non praecauentur magis laedunt, ita et in beneficiis quod ex promissione conceptum est, minus accipitur, et quod ex insperato prouenit, gratius acceptatur. Licet enim nuda promissio apud iuris, ut dicitur, peritos non pariat actionem, promissor omnis apud ueritatem (ut dici solet) pollicem fixit, et iure ciuili cessante, fidei naturaliter obligatur. 12 Sed quis actor durius aget, quam fides, si ipsa coeperit accusare? Si agit conscientia, quis absoluet? Certe: "Exemplo quodcunque malo committitur, ipsi Displicet auctori, prima est haec ultio, quod se Iudice, nemo nocens absoluitur". Si uero ipsa iustificat, quis condemnat? 13 Procul dubio qui in illo timetur articulo, Dominus est, ubi et dies contemnitur humanus, et conscientia quod obloquatur non inuenit. Si uero animam accusant opera, et illi conscientia testis assistit, et causam ueritas examinet aequitatis, quis, quaeso, praetor in ream, obnoxiamque mendacio grauius uindicabit? Sane, praetor, etsi uiua uox iuris esse dicatur, sententiam eius ueritas plerumque retractat. 14 Sed ueritatis sententia manet irretractabilis. Quia iustitia eius iustitia in aeternum, et lex eius aequitas. Econtra in praetorio saepe summum ius summa iniuria est. Quisquis ergo promittit, debitor est, et ueritatis urgente sententia, sponsionis fidem compellitur adimplere. Porro quod necessitas extorquet, gratiam minuit. 15 Unde illud philosophicum quod praemisi: «Promittere ne festines, ne cum uolueris non possis, aut nolis ex iusta causa cum possis, aut cum effeceris gratiam perdas, aut minuas; eo quod te ante illaqueaueris in uerbo oris tui.» Fit tamen ut non modo licitum sit promittere, sed et conductibile. Et ut aliorum ad praesens taceantur exempla, Paracletum Christus ipse discipulis et promisit et misit. 16 Eisdemque quid futurum esset illis, qui omnia pro eo reliquerant interrogantibus, sedes in regeneratione promisit, et iudiciariam, quam cum eo habituri sunt, potestatem. Ex quibus constat, quod causa propositum, opusque commendat, ut liqueat ex his, quia non necesse est, philosophi regulam uitiari. [3,12] Caput XII. 1 Sed si non modo promissores, sed munuscularios, in gratia illius quem captas, antecedere pergis, te ratiociniis eius immisceas, parcas sumptibus, eo quod secretorum conscius, qui loculis parcit, diligenti patrifamilias displicere non potest. Grata sunt uitia eius, qui deformitatem morum, sumptuum parcitate compensat. «Optimum, ut ait Cicero, si nescis, uectigal parcimonia est. 2 » Tenuis parcus impletur facile, et facillime exinanitur prodigus diues. Arca sane capacissima fundum habet, et breui exitu congestarum aquarum quantalibet copia defluit, fontisque abundantia tollitur, scaturientis uenae fecunditate sublata. Exili plerumque meatu inclusum egerit urna liquorem. Sic minutissimis, dum frequentibus et continuis sumptibus, amplissimae exhauriuntur opes, et breuium subtractione minutiarum, maxima haereditas expilatur, nisi forte prodigus pecuniam inueniat rediuiuam. "Est luxus populator opum, cui semper adhaerens Infelix humili gressu comitatur egestas". 3 Illis ergo parcendum est, quorum necessarius imminet usus, et aliquid adiiciendum est quantitati, quae iugi partium deductione decrescit. Et licet usui defluant unicolae patrimonii, gratum est diligenti patrifamilias, si uel ratiocinii calculo teneantur, peritque dupliciter, quod elabitur nescienti. 4 Ad haec - - - lucri bonus est odor ex re Qualibet. Illa tuo sententia semper in ore Versetur, diis atque ipso Ioue digna, poetae: «Unde habeat quaerit nemo, sed oportet habere!» In his quidem uersari, est arctioris gratiae funibus uincire diuitem, licet uersibilitate ingenii lubricum Protea uincat. 5 Aut si ueritatis deficit gratia, uel ulterioris familiaritatis exhibitio constat. Caeterum licet utrumque non possis assequi, et rerum priuatarum participationem, et calculi cautiones, te secretis ingere, quauis arte. An nescis quod qui pergunt ipsis imperatoribus imperare, "Scire uolunt secreta domus, atque inde timeri?" Et quo studiosus occultantur, eo diligentius sunt perscrutanda. 6 Nempe "Carus erit Verri, qui Verrem, tempore quo uult, Accusare potest". Si tamen inter malos charitas aut amicitia esse potest; hoc etenim quaesitum est. Sed tandem placuit, eam nisi in bonis esse non posse. Magna utique inter molles et malos concordia; sed ea tantum a charitate discedit, quantum lux distat a tenebris. 7 Et licet interdum mali, sicut et boni, idem uelle, et idem nolle possint, amicitiae tamen titulum non assequuntur. Unde et Crispo, historicorum inter Latinos potissimo, sed et ipsi Ciceroni placuit, in malis factionem esse, quod in uiris bonis uera amicitia est. Sed quamuis uitiosus, praepediente malitia, amicus esse non possit, etsi non uenerabilis, uerendus tamen erit, qui conscientia secretorum, conscio terrorem potest incutere. Scitum est illud ethici, quia "Nil tibi se debere putat, nil conferet unquam Participem qui te secreti fecit honesti". Hoc quoque iam pridem uenit in dubium, an quemquam diuitum et potentum, amare contingat. Tandemque receptum est, eosdem nunquam amare, uel raro, et in eis praecipue causis, in quibus se potius, quam alios amare uideantur. 9 Contraria siquidem in eodem esse non possunt. Et quo diuites plurimum cupiditatis, eo habent minimum charitatis. Haec etenim inuicem maxime aduersantur. Porro ut ait quidam: «Omnis diues iniquus aut iniqui haeres est; et rarissimum est, ut diuitiae affluant, nisi amoris et cupiditatis glutino solidentur.» Eas desiderantis animi uigilantia et labor acquirit; sed aegrior sollicitudo retinet et conseruat. 10 Inquit ethicus: "Non minor est uirtus, quam quaerere, parta tueri": Casus inest illic, hic erit artis opus. Cum ergo istud ars, illud casus nomine censeatur, quis eas sine applicatione mentis intensa diutius seruat? Certe uetus prouerbium est: «Quia ubi amor, ibi oculus; et ubi uigil mentis intentio, ibi fixa cordis positio». 11 Unde licet inuito et repugnanti animo plerumque affluant, cor tamen apponere fidelis philosophus prohibet, et Doctor gentium eos, qui diuites fieri cupiunt, in laqueum diaboli, et tentationis dicit incidere. Et qui utroque maior est, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae asserit, Deo et mammonae simul seruiri non posse. Quoniam imperat, aut seruit collecta pecunia cuique. 12 Sed diuiti nunquam seruit, aut raro. Unde liquet diuites frequentius iniquos esse quam haeredes iniquorum. Quomodo ergo regnat charitas, ubi iniquitas dominatur? Utique diues familiaris esse nouit, amicus nunquam, aut raro. Hic tamen non de eo, qui habet diuitias, sermo est, sed qui amat. Ex quibus liquet, quia quantacunque ex familiaritate potentioris gratia uideatur, diligentem cautelam exigit subditorum. 13 Alioquin omnis eius illecebra, «plus aloes, quam mellis» in exitu habitura est. At expedit plurimum ad successus esse conscium secretorum. Quidni? Reuerentia crescit, inualescit auctoritas, arcentur incommoda, proueniunt utilitates, amicorum augetur numerus, cultoribus accedit deuotio, et fortuna totius gratiae suae, et felicitatis auram uidetur beatulis inspirare. 14 Caeterum istorum omnium nouissima quouis absinthio amariora sunt, et si interim non amarescunt, iustam amaritudinis habent suspicionem. Res siquidem periculosa est, diuitum aut potentum communicare secretis. Si quid enim eis per incuriam forte elabitur, cui, nisi conscio imponetur? Quod cubicularii, aut ciniflones, mimiue, aut quicunque nebulonum, quibus delicatus diuitis sensus, aut furor carere non potest, in lupanari uel taberna sparserunt, aut ut se uindicarent a familiaritate potentis, diuulgauerunt in populo, in illius calumniam retorquetur, qui in consiliis aliquem locum uisus est tenuisse. Si motus rerum praescire desideras, meritoria discute, et lixarum castrensium inquire sententias. Nihil enim adeo occultum est, quod eis ex aliqua parte non reueletur. 15 Si mihi non credis, uel Aquinati nostro aures accomoda. Ait enim: "O Corydon, Corydon, secretum diuitis ullum Esse putas? serui ut taceant, iumenta loquentur, Et canis, et postes, et marmora: claude fenestras, Vela legant rimas, iunge ostia, tollito lumen E medio, taceant omnes, prope nemo recumbat: Quod tamen ad cantum galli facit ille secundi, Proximus ante diem caupo sciet". 16 Procedo. Si terrae secretum suum infodiat, uel arundo succrescens hoc producet in publicum, et leui flatu in auras proferet, quoniam "Auriculas asini Midas habet". Pallas quoque Erichthonium suum occultare non potuit, quin ipsum iam cognitum cornicis garrulitas publicaret: unde quia alieni admissi delatrix fuit et conscia, coloris perdidit uenustatem, et garrulitatis incurrit notam. 17 Praeterea secretarii diuitum, quasi quidam tolutarii uel clitellarii sunt, et qui eorum delictis onerentur: quidquid ab eis delinquitur in istorum infamiam cuditur; nisi forte ea sit de potente opinio, ut nullo possit consilio deprauari. Si enim solemnis est malitia eius, si fraudis et doli uulgata opinio, totius familiae fama purgatur, ac si capitis languor infirmantium denigret dolorem laterum. 18 Alioquin si benignior, si ciuilior creditur potentatus, omnia deliramenta eius familiares, quasi clitellarii, quibusdam nominis sui humeris portant. Sed recte gestorum nil nisi benignitati, aut ciuilitati potentis ascribitur. Et si quando calculus grauior imminet, quasi "pellem pro pelle", animam tuam dabit diues pro fama sua, et ut in te retorqueat culpam suam, caput tuum meritis criminum, poenis non uerebitur obiectare. Sed quod magis mirabile, gratulabitur, si astutia sua industriae tuae labores et sollicitudines, hac mercede donauerit, ut te reddat infamem, et si fecerit, aut finxerit te criminibus inauditis obnoxium. Non est enim malum in ciuitate quod non in diuitis consiliarios impingatur, cum inanis sit excusatio, eo quod omne officium, sibi potentatus conformat, nemoque sapiens diu fluctuat consilio imprudentum. Omnia namque discernit et iudicat. An eum putas in conscientia sua securum quiescere, cuius turpitudinem producere potes in lucem et proferre in publicum? 19 Certe omnis, qui malus est, odit lucem. Et opus omne, artificis sui uidetur habere imaginem. Meretricantium mulierum fucus dum argui ueretur a lumine, petit umbras, et timet ne se ipsis deformiores sint, si immediata luce uidentium obtutibus pateant. Hoc ergo illarum tota uigilantia quaerit, ut quod non est in eis, praestricti oculi uideant, et qui uident, caeci faciant. At in his quae natiuo colore confidunt, longe aliter est, quia "Haec amat obscurum, uolet haec sub luce uideri, Iudicis argutum quae non formidat acumen". 20 Licet itaque secretorum communio aliquid felicitatis uideatur adiicere, securitati tamen plurimum demit. Difficile, aut potius impossibile est illos percurrere, qui, hac uia ad inferos descenderunt, aut poenis nouissimis se ingemuerunt affectos. Heu mihi cur uidi, cur noxia lumina feci! inquit ille, qui an de conscientia alieni, an proprii operis noxa deportationem meruerit, incertum est. Certum tamen est, quod mala aliena nouisse non expedit. 21 Verumtamen siue sciantur, siue non, nihil tutius est quam propriam conscientiam conseruare. Philosophus sic inter hostes uiuendum censuit, tanquam inter amicos; et inter amicos, ac si in mediis hostibus uiueretur. Et satyricus: "Viuendum est recte cum propter plurima, tum de his Praecipue causis, ut linguas mancipiorum Contemnas, nam lingua mali pars pessima serui". 22 Sed non modo propter linguas seruorum, uerum propter gladios, et uenena potentum, et insidias omnium, praecepto satyrici parcendum est. [3,13] Caput XIII. 1 Atqui adulator ei nequaquam parere potest, qui nihil aliud quaerit, nisi ut placeat. Si potest, per se; sin autem personam suppositam, quaerit uxorem forte, aliamue coniunctam uel iure, uel affectione. Affectio tamen efficacior est, eo quod ad naturam familiarius accedit, ipsique unitur animae, quidquid affectionis foedere copulatur. 2 Non est utique perniciosior assentatio, quam ea quae affectionis inductione procedit. Inde est quod saepe mariti arctius amplectuntur, et se riualibus suis exponunt plenius, et saepius inuitant ad coenam matrimonii corruptores, dum, ut prouerbialiter dicitur, amator incautus pudicae magis uxori, quam infidelibus oculis credit. 3 Nonne satis delusus est, qui oculis suis assertionem femineam, quae ex eo solo decipit crebrius, quod intercipitur rarius, anteponit? Pica siquidem puluinaris efficacissima est, et, ut dici solet, cornix nocturna quouis oratore disertior, et cuiusque operis faciem, quocunque libuerit colore, uestit. Quo ergo cautior, eo suspectior habenda est. 4 Si dolus dedit causam contractui, rescinditur, et reuocantur omnia, quae ex eo, uel ob id profecta sunt. Haeredes quoque defuncti in solidum et in perpetuum tenentur de eo, quod ad eos constiterit peruenisse. Sed quid adulatore dolosius? At mihi forte obiicies, quia non omnes noui. Verum quidem est; sed a multis mihi didicisse uideor omnium mores. 5 Duellius iam senex, iam decrepitus corpore cordeque trementi, dolens sibi exprobratum esse in iurgio, quod oris uitio fetidus esset, se domum contulit. Cumque uxori grauius quereretur, quod nunquam eum monuerat huius uitii quaerere medicinam: «Fecissem, inquit, nisi putassem ora uirorum omnium sic olere.» 6 Laudare poteris eius matrimonii pudicitiam, et praeferre patientiam mulieris, quae uiri uitium tanta patientia tulit, ut ille infelicitatem corporis, non uxoris fastidio, sed maledicto senserit inimici. At et ego de adulatoribus aliquid tale respondeo, quia omnes arbitror sic olere. Omnes fallaciam et dolum redolent, et quocunque se uertant, pudicis naribus, hunc important, non odorem, sed fetorem. 7 Quidquid ergo ex ea causa acquiritur, etiam ab haerede iuste potest auelli. Nec credo quod possit petitoribus obuiari, si uindicare audeant, quod adulatoribus contulerunt. Sed quis sapiens et intelliget ista? Aut ad hoc quis idoneus, cum non modo in omni domo, aut conuiuentium coetu, adulantium tanta sit copia, ut si quis modestus aduersus eos mutire audeat, illos "Defendat numerus, iunctaeque umbone phalanges?" 8 Certe dum uir honestus innitens conscientiae, tutumque insistens officiis, esurit, sitit, alget, et multiplices fortunae indignantis iniurias excipit, "Vilis adulator picto iacet ebrius ostro, deliciis ingurgitatur ad crapulam, uino aestuat", lautioribus cibis distenditur, et pro arbitrio uariis artificiis coelum sibi contemperat. 9 Primos habet recubitus in coenis, in conuentibus primos consessus, praeelecto praenomine conclamatur, salutationes excipit primas, primas sententias in iudiciis profert, in demonstrationibus honestissime, in deliberationibus utilissime sentit, quidquid loquitur, sal merum est; quidquid agit, iustitia uel liberalitas. Age ergo et inter istos sapere aude. 10 Illico «multa adulatorum ueniet manus, et ueluti te Iudaei cogent in suam concedere turbam.» Multitudine itaque tuti sunt, et artificio, ut ipsos possint etiam reges, et principes expugnare. Et miro modo inermis populus praeualet in armatos, et mollitie quae robustissima sunt, potenter expugnat. Disposueram tamen silere de mollibus, qui sicut ignominiosi, ita sunt et uidentur innominabiles. 11 Silentium indicit reuerentia morum, et uerecundus animus, natura dictante, illorum declinat aspectum. Quid multa? Si natura negat, facit indignatio uerbum. Apud istos ars est suam pudicitiam prostituere, alienam uiolare, uel oppugnare. Nec quidem simpliciter suam, cum matrimonii temerentur iura, et coniugis adulterium coniux procuret. 12 Dum egreditur sponsa de thalamo suo, coniugem noli maritum credere, sed lenonem. Producit eam, libidinosis exponit, et si spes dolosi nummi refulgeat, affectus callida simulatione prostituit. Filia namque decentior, aut si quid aliud in familia placeat ditiori, publica merces est, exposita quidem, si emptorem inueniat. 13 Sed licet iustus dolor eos aliquatenus cruciet, qui tori participes admittunt, aut faciunt; aegritudo tamen utilitatis compendio mitigatur, uel saltem doloris dissimulat cruciatum. Si enim res serio agatur, si libera donentur cunctis iudicia, non est dolor, sicut dolor ille, quo corpus suum quis uidet aliena libidine pollui. Caetera namque peccata extra corpus sunt; sed qui fornicatur, in corpus suum peccat. Hoc, inquit, os ex ossibus meis, et caro de carne mea, ut iam non duo sint uir et mulier, sed una caro. 14 Haec utique sine dolore non scinditur, neque sine inuidia communicatur. Non bene cum sociis regna Venusque manent: et sicut «nulla fides regni sociis,» ita nec tori. Certe facilius est, regni diuitias, quam affectionem coniugii alii cedere. Atqui nec isti coniuges sunt, sed lenones. 15 Tunc demum omnia creduntur exposuisse diuitibus, cum fidei fidem faciat fides uiolata. Sed quid filias et uxores (quod licet iura prohibeant, tamen quocunque modo natura permittit) exponi queror, aut prostitui? In ipsam naturam, quasi gigantes alii, Theomachiam nouam exercentes, insurgunt. Filios offerunt Veneri, eosdemque in oblatione pupparum uirgines praeire compellunt. In illis etenim aetatis maturitas exspectatur; at in his sufficit alienae impudicitiae uoluptatem posse expleri. 16 Pudet dicere, quod se ipsos uiri aetate prouectiores et sensu, turpitudini tantae non subtrahunt, et cum eos in nobiliori sexu natura creauerit, ad deteriorem quantum in ipsis est, ex innata malitia prolabuntur, effeminati uitio et corruptela morum, cum tamen naturae beneficio, feminae esse non possint. 17 Cum lasciuientis diuitis luxus libidini uota sua praecingit, recumbentis pedes calamistratus comatulus excipit, nitorem inuidens meretrici, histrioni habitum, cultum procis, uirginibus ornatum, triumphalem quoque principibus apparatum, et in aliorum conspectu pedes, et ne plus dicam, teneris manibus tibias tractat. Chirothecatus enim incessit diutius, ut manus soli subtractas emolliret ad diuitis usum. 18 Deinde licentia paululum procedente, totum corpus impudico tactu oberrans pruriginem scalpit, quam fecit, et ignes Veneris languentis inflammat. Verum haec abominatio, non tam ostendenda est quam conspuenda, puderetque eam nugis nostris esse insertam, nisi eamdem Apostolus, Romanis scribens, uerbis manifestius expressisset dicens, quia "feminae eorum immutauerunt naturalem usum, in eum qui est contra naturam, et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in inuicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, ut darentur in sensum reprobum, facerentque quod minime conuenirent, et uitiis uniuersis obnoxii, indignationem Dei, et omnium poenarum in se aculeos prouocarent". 20 Et tunc quidem in auribus Romanorum hoc tuba apostolica conclamabat, quando impiissimus imperator Nero, luxuriae saeuientis, puerum Sporum, exsectis testiculis in muliebrem naturam transformare conatus est. Ab eo tempore prouerbium natum est: «Quia usus formosorum abusio est,» et illud: «Formae gratia eo minus grata sapienti est, quo corruptio est gratior corruptori.» 21 Difficilius etenim ab infirmis defensoribus custoditur, quod plures appetunt. Illud incauto facilius subripit fraudulentus, aut inuito pudicitiae praedo uiolentus extorquet. A Patribus tamen pridem diffinitum est, quia pudicitia auferri non potest, nisi mentis corruptio antecedat. Quod enim, ut magnus asserit Augustinus, non praecedente libidine uiolenter patitur corpus, uexatio potius dicenda est, quam corruptio. Ibi ergo seruari pudicitia potest, ubi nulla, nisi uoluntaria esse potest corruptio, in mentis scilicet integritate, ubi in aeternum seruari pudicitia potest. Nec magnum est integram esse carnem, ubi mens tetra corruptione polluitur. 22 At nunc si deceptor amans, aut uiolentus abest, ita male a teneriori aetate instituuntur adolescentes, ut oculis lasciuientibus, nutu faciei, corporis gestu habituque exteriori, et lenocinio uix ipsis meretricibus concesso, sollicitent corruptores, et legum quae in eos iam plurimae latae sunt, nullam habeant reuerentiam uel timorem, licet in eos grauissime animaduertendum decreuerit imperator. 23 Ait enim: «Cum uir nubit in feminam uires porrecturam, quid cupiat?» Ubi sexus perdidit locum, nec scelus est quod non perficit scire, ubi Venus mutatur in alteram formam, ubi amor quaeritur et non inuenitur, iubemus insurgere leges, armari iura, ut gladio ultore, et exquisitis poenis, subdantur infames, qui sunt, uel futuri sunt rei. 24 Sed neque consentientibus parcit, quin eis poenam irroget capitalem, cum et lege diuina facientes, et consentientes, pari poena plectantur. Ipsosque, magno episcopo auctore (Ambrosium Mediolanensem attende), consentientes definiuit esse, qui notum errorem reticent, aut corrigere cum possint, dissimulant. Sed quid de eis uerecundum, odiosumque sermonem protendimus? Ut sortem eorum condigna conclusione claudamus, "procul dubio pluet super eos Dominus laqueos ut non effugiant, ignis, sulphur, spiritus procellarum, pars calicis eorum, et cum auctoribus suis, quos Sodoma deuorauit, erunt saeculis in fetorem, et opprobrium sempiternum". 25 Quid proderit, quaeso, eis tunc diuitum fauor? Aut quis potest esse temporalium usus aut uoluptas, quem tantus dolor, et tanta erubescentia non absorbeat? [3,14] Caput XIV. 1 Sed, ut uulgari prouerbio dicitur: «Deus ille prae caeteris colendus creditur, qui subuenit in praesenti.» Ideoque non curant quomodo, dum tamen hoc quod expetunt faciant. Egregie quidem Caecilius Balbus: «Imperator, inquit, Auguste, tum in multis, tum in eo maxime elucet prudentia tua, quod isti nondum te omnino insanum reddiderunt, qui ut tibi applaudant, non modo diis, sed tibi ipsi, et populo iniuriam faciunt. 2 Deorum siquidem minuunt reuerentiam, quo parificant tibi. Te arguunt insipientiae, dum conditionis tuae repugnante natura, te parem numinibus esse persuadere praesumunt. Nota superstitionis inurunt populum, cui mortales deos pro immortalibus persuadent esse colendos. Sane in eo aliquid diuinum tibi inesse monstrabis, si omnes istos, qui diuinitati tuae fraudulenter applaudunt, rapi feceris ad tormenta. 3 Quis enim deorum ei parcat, a quo se deceptum iri intelligit? Quis non irruat in eum, qui aureos Iouis oculos eruit, aut argento gemmisque sublatis Vestam nititur excaecare? Quis de Martis capite adamantinum lumen impune temerariis effodit unguibus? Nempe deos inuisibiles, et immortales circumuenire, et eis fallaciae parare insidias, grauioris culpae est, eo quod ab his uisibilium deorum fabrica sustentatur et regitur, et bonorem aut contemptum qui istis exhibetur, illi remunerant. 4 Si sapis ergo, Auguste, in deorum hostes insurges, et te, si non Deum, quod nequaquam es, uel deorum te docebis esse cultorem, si deceptores istos exterminaueris, excaecatores tuos, deorum contemptores, et utrorumque iniuriam punias.» Haec Caecilius. Factio tamen adulatorum praeualuit, quod et praesentium rerum declarat satus. 5 Adeo quidem, ut si quis popularium modestiae conscius, assentationis et scurrilitatis uitio crediderit temperandum, hostes felicium censeatur aut inuidus. Eorum siquidem aures tenerae sunt, et iam obsurduerunt uero, et linguam seueriorem sine offensione grauissima non admittunt. In quo quantum a uirtute maiorum aetas nostra degenerauerit, perspicuum est, cum sine patientia aut nullum, aut rarum esse opus uirtutis uerbis docuerint, et exemplis. 6 Unde et Aristippus a maledicente se discedens, dixisse legitur: «Ut tu linguae tuae, sic et ego mearum aurium dominus sum.» Antitanes quoque cuidam dicenti: «Maledixit tibi ille,» «Non mihi, inquit, sed illi qui in se, quod ille culpat, agnoscit. Sed et si mihi maledicere curet, non curo, quia auditus lingua debet esse robustior, cum singulis hominibus linguae sint singulae, sed aures binae. 7 Aliquatenus tamen curo, quia eo ipso me fatetur esse superiorem, quoniam superioris personae usus est detractionibus subiacere, inferioris inferre. Gauderem itaque, nisi urgente humanitate compaterer infelici.» Item T. Tatius maledicenti sibi Metello: «Facile, inquit, est in me dicere, cum nec sim responsurus.» Quid Xenophon? «Tu, inquit cuidam, maledicere didicisti, et ego, conscientia teste, didici maledicta contemnere. 8 » Sed et Diogenes, cum ei nuntiasset amicus: «Te amici cuncti uituperant,» «Oportet, inquit, sapientiam ab insipientibus feriri, esse enim meliorem indicat mala lingua quem carpit.» Quid Plato? totius philosophiae robur, patientia est. Cum et Socrates non modo uerbo neget sapientem posse offendi, sed aduersus omnem fortunam robore uirtutis suae manere immobilem. 9 Et ne philosophis solis patientiam sic placuisse credas, ipsorum imperatorum ad eam publicandam exempla concurrunt. In Graecia quis maior, aut clarior Alexandro? Ei Antigonus paedagogus citharam fregit, abiecitque dicens: «Aetati tuae iam regnare conuenit, pudeatque in corpore regni uoluptatem luxuriae dominari.» Quod et ille patientissime tulit, licet plerumque impatientissimus fuerit, et patrem sicut uirtute, ita uitiis superaret. 10 Eidem quoque eleganter et uere comprehensus pirata scribitur respondisse. Cum enim Alexander interrogaret, quid ei uideretur quod mare haberet infestum, ille libera contumacia, «Quid tibi, inquit, ut tu orbem terrarum? Sed quia id ego uno nauigio facio, latro uocor; quia tu magna classe, diceris imperator. Si solus, et captus sit Alexander, latro erit. 11 Si ad nutum Dionidi populi famulentur, erit Dionides imperator. Nam quoad causam non differunt, nisi quia deterior est qui rapit improbius, qui iustitiam abiectius deserit, qui manifestius impugnat leges. Quas enim ego fugio, tu persequeris, ego utcunque ueneror, tu contemnis. Me fortunae iniquitas, et rei familiaris angustia, te fastus intolerabilis et inexplebilis auaritia, furem facit. 12 Si fortuna mansuesceret, fierem forte melior. At tu quo fortunatior, eo nequior eris.» Miratus Alexander constantiam hominis eum merito arguentis: «Experiar, inquit, an futurus sis melior, fortunamque mutabo, ut non ei a modo quod deliqueris, sed tuis moribus ascribatur.» Eum itaque iussit conscribi militiae, ut posset exinde saluis legibus militare. 13 Sed ne a solis Graecis mutuemur instrumenta uirtutum. Scipio Africanus, cum eum parum pugnacem quidam argueret: «Imperatorem, inquit, me mater peperit, non bellatorem.» Marius quoque cum eum Teutonus quidam ad pugnae certamen prouocaret, respondit, si cupidus mortis esset, se uitam laqueo posse finisse, et sapientem non tam pugnam quam uictoriam quaerere. 14 Primus Romanorum imperator Iulius Caesar quam patientissime multa sustinuit. Cum enim caluitium iniquissime ferret, et deficientem capillum a ceruice conuocaret ad frontem, ab irato milite ei dictum est; «Facilius est, Caesar, te caluum non esse, quam me in exercitu Romano quidquam egisse, uel acturum esse timidius.» Idem lato clauo usque ad manus fimbriato utens, laxius cingebatur. 15 Unde Sylla, optimates saepius admonens, dicebat, ut puerum male praecinctum cauerent. Praeterea margaritarum cupidissimus erat, quas, pondus earum interdum manu conferens, discernebat. Cum ergo Caecilio inuito, rem ut faceret senatus auctoritate denuntiasset, ut ei uidebatur iniustam: «Ante, inquit, satiaberis margaritis.» At haec forte aut aliena uidebuntur, et quae uiri fortis animus honestius dissimularet. 16 Verum et famosi libelli de eo scripti sunt, et iocularia carmina in eum publice diuulgata, ut est illud militum in triumpho Gallico celebratum: "Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem, Nicomedes non triumphat qui subegit Caesarem". Eo quod Nicomedes rex Bithyniae Caesarem ferebatur stupro subegisse, in ulteriorem familiaritatem dum iunior esset admissum. 17 Facilitatem quoque Caesaris in augendo senatu Cicero nimis acriter et palam irrisit. Nam cum ab hospite suo P. Manlio rogaretur, ut priuigno suo decurionatum expediret, ait assistente frequentia: «Romae si uis habebit, Pompeiis difficile est.» Sed et in epistola ad C. Cassium uiolatorem dictatoris mordacius scripsit: «Vellem Idibus Martii me ad coenam inuitasses, profecto reliquiarum nihil fuisset, nunc me reliquiae uestrae exercent.» 18 Sed Augustus fortunae fauor, et Romani decus imperii, auunculo suo Iulio longe patientior exstitit. Cum enim Antonius maternam eius originem despiciens, eum Afrum genere, et natura panificum diceret, hoc ridens pertulit, et eumdem sorore tradita in affinitatis gratiam admisit. Cum uero idem aduersus priuatum quemdam grauius excandesceret: «Loquere, inquit, Auguste, quod placet, quia diligentiam auribus, linguae taciturnitatem indixi, quietem manibus, et in omnibus his potentiam tuam accusa, quia nihil aliud argui potest in patientia mea. » 19 Ad haec non modo in se seruabat patientiam, sed eamdem aliis indicebat. Unde cum Tiberius quereretur per epistolam suam, quod multi de illo perperam loquerentur, ita rescripsit: «Mi Tiberi, noli nimis indignari, quemquam esse qui de te male loquatur. Satis est enim si hoc habemus, ne quis nobis malefacere possit. 20 «Si essem, inquit, non diceres». 21 Obseruatum etenim est, quoties ingrediebatur urbem, ne supplicium de quoquam sumeretur. Curtius eques Romanus deliciis affluens, cum macrum turdum sumpsisset in conuiuio Caesaris, interrogauit an mittere liceret; respondit princeps: «Quidni liceat?» Ille statim per fenestram misit. Miles peritus aucupii, noctuam, quae Caesaris noctes inquietauerat, spe ingentis praemii captam tulit ad Caesarem. 22 Laudato imperator mille nummos dari iussit. At ille ausus est dicere: «Malo uiuat, auemque dimisit.» Abiitque contumax miles non sine admiratione multorum, Caesar non offenso. Veteranus cum sibi die dicto periclitaretur, Caesarem rogauit in publico ut adesset: ille praestantissimum aduocatum, quem elegerat, sine mora dedit, commendauitque ei litigatorem. 23 Veteranus autem exclamauit uoce magna: «At non ego, Caesar, periclitante te bello Actiaco, uicarium quaesiui, sed pro te ipse pugnaui, detexitque impressas cicatrices.» Erubuit Caesar, uenitque in aduocationem, ut qui uereretur non superbus tantum, sed etiam ingratus uideri. Intrauerat urbem adolescens simillimus Caesari, perductumque ad Caesarem interrogauit Augustus: «Dic mihi, adolescens, fuit unquam mater tua Romae? 24 » Negauit ille, nec contentus adiecit: «Sed pater meus saepe.» Ioci itaque asperitate urbana notitiam omnium, et familiaritatem imperatoris sibi conciliauit. Augustus in Pollionem scripserat Fescenninos: «At ego, inquit Pollio, taceo. Non est leue in eum scribere qui potest proscribere.» Sicut autem non facile concipiebat iram, ita nec facile admittebat ad amicitiam; et quem semel admiserat, constantissime retinebat. 25 Eidem inter uaria dedecora a quodam probrose obiectum est, quod adoptionem auunculi stupro meruerit, quia eum Iulius arctius admisisse dictus est, non sine rumore prostratae pudicitiae. Alius quoque eidem iratus obiecit, quod solitus esset crura ardenti face suburere, quo mollior surgeret pilus. Sed et eo tympanizante, ut in primo libro dixisse me memini: «Videsne, inquit plebeius quidam, ut cinaedus orbem digito temperat?» 26 Et cum nanus ob corporis breuitatem conuitiantis cuiusdam impetu diceretur, sibi calceamentis grandiusculis utendum esse respondit. Tiberius quoque cum in multis legatur fuisse culpabilis, tamen aduersus conuitia satis firmus ac patiens exstitit, dicens, quia in ciuitate libera, linguas liberas esse et mentes hominum oportebat. Et, ut ad peiores transeam, Domitianus uerborum satis patiens fuit, in quo sic lusisse fertur orator Lucinius. 27 Non esse mirandum, quod aeneam haberet barbam, cui os ferreum, cor plumbeum esset, eo quod dura duntaxat loquebatur, quae ex iniquitatis adipe, quam corde conceperat, procedebant. Iniquitatis enim sedere describitur super talentum plumbi. Vespasianus quoque de quo in libro secundo, dum Hierosolymorum destructio describeretur, fecimus mentionem, etiam infirmorum conuicia patienter tulit; adeo ut sene bubulco proclamante in improperium eius: «Vulpem pilum posse mutare non animum, eo quod natura cupidissimus esset pecuniae, nec auaritiam minueret processus aetatis,» respondisse dicatur: «Huiusmodi hominibus debemus risum, nobis correctionem, sed poenam criminosis. 28 » Nam de Tito filio eius quid dicam? qui patris auaritiam tanta liberalitate purgauit, ut amor et deliciae humani generis ab omnibus diceretur, constantissime tenens in moribus, ne quem postulandi gratia ad se accedentem, sine re uel spe, quocunque modo dimitteret. Unde interrogantibus domesticis, cur plura polliceretur, quam praestare posset, respondit: «Non oportet quemquam a sermone principis tristem discedere.» 29 Idem quoque recordatus super coenam, quod nihil tota die cuiquam praestitisset dolens et gemens dixit: «O amici, hunc diem perdidi.» Quem in uita offenderit, ab Hierosolymorum reuersus excidio, nondum legi: et forte illum uindicem innocentiae, et crucifixi Redemptoris, elegit Dominus, qui populum excaecatum incolumi conscientia non modo innocenter, sed et religiose deprimeret et deleret. 30 Nactus etenim horam, qua moriendum erat, cum lectica ueheretur, suspexisse dicitur coelum, multumque conquestus est, eripi sibi uitam immerenti. Neque enim exstare ullum factum suum, quod sibi poenitendum esset excepto uno duntaxat. Id quale fuerit, nec ipse tunc prodidit, neque cuiquam notum fuit. Quid de patientia huius loquar, cuius tanta benignitas erat, ut sua iniuria, dum a conciuibus abstineret, uix crederet quemquam posse moueri. 31 Tantae siquidem ciuilitatis et humanitatis in imperio fuit, ut omnibus prodesse, nullumque punire studuerit; conuictos coniurationis contra se dimisit illaesos, et in pristinam familiaritatem admisit. Sed et Domitianus, quia grauissimam Theomachiam exercuit post Neronem, huius uirtutis aliquid plerumque indulsit ciuibus, licet in eos gratis quandoque insaniret, homo quidem usquequaque inutilis, et qui nihil aliud habebat uirile, nisi nomen imperii. 32 Ut tamen ignauiam mentis, et inertiam corporis, sub praetextu principatus occuleret, quotidie sibi secretum horarum spatium uindicabat, nec quidquam interdum facere consueuerat, nisi captare muscas, et easdem stylo praeacuto configere; ut cuidam interroganti, ne quis intus esset cum Caesare, non absurde sibi responsum sit a Metello: «Nec musca quidem.» 33 Quod licet impiissimo principi innotuerit, dissimulare maluit quam punire. Sed cur patientiae exempla propono, cum omnibus liqueat nihil firmum esse et stabile, quod leui flatus aura concutitur? Quis uirum fortem credat, quem uerborum mouet impulsus, et ei quietem excutit, et uirtutum compage dirupta, ipsius animae sanguinem elicit? 34 Unde et publico iure statutum est, ne pro uerbis friuolis, quisquam seueritate poenarum inuratur. Ait enim imperator, diuorum Theodosii, Arcadii, et Honorii statuta confirmans: Si quis modestiae nescius, et pudoris ignarus, improbo petulantique maledicto, nomina nostra crediderit lacessenda, ac temulentia turbulentus obtrectator temporum fuerit, eum poenae nolumus subiugari, neque durum aliquid, neque asperum sustinere, quoniam si ex leuitate processit, contemnendum est; si ab insania, miseratione dignissimum, si ex iniuria, remittendum. 35 Unde integris omnibus hoc ad nostram scientiam referatur, ut ex personis hominum dicta pensemus, et utrum praetermitti, an exquiri debeant censeamus. Ex quibus colligitur, dictis hominum non moueri eum, qui aut uirtutis amator est, aut iuris constitutioni obtemperans. "Omne uafer uitium ridendi Flaccus amico. Tangit, et admissus circum praecordia ludit". 36 Familiare siquidem sapienti est, ut magno placet Augustino, potius a quolibet reprehendi, quam siue ab errante, siue ab adulante laudari. Nullus enim reprehensor formidandus est amatori ueritatis. Etenim aut inimicus reprehensurus est, aut amicus. Si inimicus insultat, ferendus est; amicus autem si errat, docendus; si doceat, audiendus. 37 Laudator uero et errans confirmat errorem, et adulans illicit in errorem. Ait ergo rex fidelis, electus in beneplacito Domini, relinquens, si sapiant, regibus et principibus, iustitiae, humilitatis exemplum, et fortitudinis. Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me, oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Consonat ei ethicus, dicens: "Falsus honor iuuat, aut mendax infamia terret Quem, nisi mendosum et mendacem?" [3,15] Caput XV. 1 Verumtamen cui debetur hoc oleum peccatoris, quod reprobat praeambulus regum fidelium, et ad quod emendum, in fatuitate sua exclusas uirgines, mittit euangelicus sermo? Ei utique qui in sordibus est, et iusto Dei iudicio sordescit amplius, et uulgi opinione potius splendere appetit, quam charitatis, operumque eius feruere incendio. Unde et in saecularibus litteris cautum est, quia aliter cum amico, aliter uiuendum est cum tyranno. 2 Amico utique adulari non licet, sed aures tyranni mulcere licitum est. Ei namque licet adulari, quem licet occidere. Porro tyrannum occidere non modo licitum est, sed aequum et iustum. Qui enim gladium accipit, gladio dignus est interire. Sed accipere intelligitur, qui eum propria temeritate usurpat, non qui utendi eo a Domino accipit potestatem. 3 Utique qui a Deo potestatem accipit, legibus seruit, et iustitiae et iuris famulus est. Qui uero eam usurpat, iura deprimit, et uoluntati suae leges submittit. In eum ergo merito armantur iura, qui leges exarmat, et publica potestas saeuit in eum, qui euacuare nititur publicam manum. Et cum multa sint crimina maiestatis, nullum grauius est eo, quod aduersus ipsum corpus iustitiae exercetur. Tyrannis ergo non modo publicum crimen, sed, si fieri posset, plus quam publicum est. 4 Si enim crimen maiestatis omnes persecutores admittit, quanto magis illud, quod leges premit, quae ipsis debent imperatoribus imperare? Certe hostem publicum nemo ulciscitur, et quisquis eum non persequitur, in se ipsum, et in totum reipublicae mundanae corpus delinquit.