[3,5] Caput V. 1 Sunt tamen, qui uulgares et adulationes plebeias non admittant, ut qui nolunt uili unguento, oleoue corrupto, quod omnibus fetet, inungi, cum amicorum aut conuiuarum expetunt gratiam. Quid enim turpius est quam ad lenocinia histrionis transfigurare uultum, mutare habitum, motum ducere, et non tam uidere alium, quam se ipsum gerere histrionem? Quid ineptius quam cum alius magno hiatu oris, ad te impellendum uanitatis spiritum proferat, si tu aurium uela, et latitudinem cordis ad tumorem concipiendum oppandas. 2 Et quia uidentur ab omnibus, facilius haec a plerisque uanitatis obsequia contemnuntur. Verumtamen illa magis timenda, quia magis perniciosa sunt, quae quodam cautelae uelamento studiosius occultantur, et quasi sub imagine increpationis aut correctionis, alteriusue officii, aut uirtutis, irrepunt. Quod nonnullos, dum beneuolentiam immoderatius captant, fecisse reperies. Ait enim Laelius, non ille lator legis amicitiae, sed suasor belli ciuilis et furoris incentor, qui et ab aliis Lentulus appellatur, "Quod tam lenta tuas tenuit patientia uires, Conquerimur, deerat ne tibi fiducia nostri?" 3 Dum mouet haec calidus spirantia corpora sanguis, Et dum pila ualent fortes torquere lacerti, Degenerem patiere togam, regnumque senatus? Usque adeo miserum est ciuili uincere bello? Sic et in comoediis seruorum calliditate domini deluduntur, praemissis increpationibus rationes suas infirmari permittunt, et tandem se uictos simulant, ut et credulorum sensum confirment errorem, et de proditionis perfidia gratiam aucupentur, magna satagentes industria, ut sic semper decipiant, ut nunquam possint argui falsitatis. 4 Eorum namque ueritas mendacio seruit. Quid quod aucupes nouitatum rumusculos congerunt, eisdemque curiosorum auribus satisfaciunt, ut hac uia compendiosius ad id quod desideratur, accedant? Temporis quoque diligentissimi obseruatores sunt, ne quid intempestiue ingerant, sed inter prandendum, aut cum uino quis exhilaratus fuerit, aut cuiuscunque compos uoluptatis. Huius cautelae meminit Maro, cum ad Aeneam reuocandum sororem a Didone missam asserit, quae "sola uiri molles aditus et tempora norat". 5 Quis autem non rideat, cum agaso non tressis, titulorum fascibus purpuratur, et non sine sanna et cachinno audientium, Dama transit in Marcum. "Marcus dixit: Papae! Marco spondente recusas Credere tu nummos? Marco sub iudice palles? Ita est, assigna, Marce, tabellas". Est quidem omnium captanda beneuolentia, quae fons est amicitiae, et primus charitatis progressus est; sed honestate incolumi, officiorum studiis, uirtutis uia, obsequiorum fructu, integritate sermonis. Adsit et fides, dictorum scilicet factorumque constantia, et ueritas, quae officiorum et bonorum omnium est fundamentum. 6 Gratiam bonorum, sed et omnium, si fieri posset, uirtus appetit, sed ad eam dedignatur per sordes accedere. Nobilis utique res est et delicata, et quae omne quod dedecet, aspernatur. Omnis etiam species, quae ex se ipsa non lucet, ei suspecta est. Nunquid igitur mentitur, ut placeat? Nunquid bonum dicit malum, et malum bonum? 7 Nunquid amicum, qui parum sanus est, instigat, ut amplius faciat insanire? Porro cum omnis assentatio turpis sit, perniciosior est cum ad subornandum uitium personae, uel naturae, uel dignitatis accedit auctoritas. Nempe philosophi probabile dicunt, quod uideatur uel omnibus, uel pluribus, aut sapientioribus, aut quod in propria facultate artifici. 8 Si ergo sapientiam cuiusque Plato commendet, aut Socrates, Aristoteles acumen ingenii, Cicero dicendi copiam, mathematicae studium Pythagoras, metrorum uarietates Flaccus, Naso leuitatem uersificandi; quidni credat? Subeunt enim citius et fortius singulos fomenta uitiorum magnis cum subeunt animos auctoribus. 9 His tamen sui compos animus non seducitur, certe quia nemo nouit quid sit in homine, praeter spiritum hominis qui in ipso est. Unde apud Virgilium compos sui pastor, et sapientibus et magnis uiris ostri temporis doctior, ait: "Me quoque dicunt, Vatem pastores; sed non ego credulus illis". "Tu quoque praeuiso si palles improbe nummo, Si facis in penem quidquid tibi uenit amorum". 10 Licet te tota uicinia modestum dicat, ac pudicum, minime uel iurantibus credas. Memoriter tene quod paruulus didicisti: "Plus aliis de te, quam tu tibi credere, noli". Non facile dixerim, uter sit prior in uitio, qui linguam adulationibus polluit, aut cuius cor ex eis se in laetitiam resoluit. 11 In hoc enim elationis caecitas; in illo, fraus excaecandi damnatur. Ubique uero damnatur dolus, sed et caecitas, quae a superbia est, nusquam absoluitur. Esto quod adulator sit nequior, iste non minus contemptibilis est. Nec caperetur linguae tendiculis alienae, si non blandiretur ipse sibi. Quid itaque alium arguit adulationis, qui sibimet adulatur? 12 In quo enim alium accusat, se ipsum condemnat. Eadem enim facit, quae iudicat. Vae, inquit Dominus, qui consuunt puluillos sub omni cubito manus, et ponunt ceruicalia sub capite uniuersae aetatis. Utique puluillos consuunt, qui auribus parant insidias, qui uana et mollia congerunt, quibus sensus demulceant, qui opera commendant hominum, ut eos famae praeconiis, et quadam suaui iucunditate fauoris, inducant ad quietem. 13 Usus enim puluinaris et ceruicalis, est mollities quietis. Puluinar ergo sub omni cubito manus ponitur, quando non modo operatio, sed quidquid ei adiacet commendatur. Caput uniuersae aetatis ceruicali superponitur, dum quis adulantium uerbis, in totius uitae operibus delectatur. Et alibi: "Ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum". Parietem aedificat, non domum, quisquis in induratae mentis uitio, prauitatem congerit operum. Qui in pariete solo ostium facit, quocunque ingrediatur foris est. 14 Quicunque in prauitate operis, indurata mente conuersatur, a sanctorum societate seiungitur. Aedificatum ergo parietem linit, quisquis prauis operibus alicuius adulanter applaudit. Cum uero sit turpe omnibus adulari, longe turpius est, si in praecipuae auctoritatis, aut ordinis, uiros, adulatio cadat. 15 Adeo quidem ut sacrorum canonum institutis cautum sit, clericos irrefragabiliter deponendos, qui noscuntur adulationibus inseruire. Recte quidem, quia omnis adulatio comites habet dolum et fraudem, proditionemque et notam mendacii. Sequelam quoque ignominiam seruitutis, excaecationem proximi, et exterminium totius honestatis. Annon est talis non modo eiiciendus a clero, sed a toto fidelium coetu?