[3,3] Caput III. 1 Superbia uero radix omnium malorum est, mortisque fomentum. Arescunt riuuli, si fontis uena praeciditur. Nec rami conualescunt, radice succisa. Deficiunt uitia, si elatio iugulatur. At si stercora radici congerantur, pinguescunt rami, et arentium sterilitas resiluescit. Si fonti liquentia superfundas, accessio transit in riuulos. 2 Si camino ignem adiicias, in ligna incendium recrudescit. Sic si uitiatae naturae elationis innatae toxicum foueas, quin uitalia ipsa mortiferum uirus inficiat, nec si uolueris, poteris impedire. Est enim omnibus non tam cognatus, quam innatus amor sui. Qui si modum excesserit, uergit ad culpam. Omnis enim uirtus suis finibus limitatur, et in modo consistit. 3 Si excesseris, in inuio es, et non in uia. Si amor hic inualuerit, nemo speret de cura. Lepra siquidem est, incurabilior omni lepra. An nescis concupiscentiam lepram esse? Giezi consule; si erubuerit confiteri quod sentit, conuince eum macula corporis. Sed quid dico Giezi consulendum, ac si solus sit? Orbem conueni, quia totus infectus est. 4 Me ipsum interroga; qui miserorum unus sum. Certe concupiscentia misera et miserabilis lepra est. Nescis forte quid dicam. Concupiscentiae pestem, nescius infirmitatis ignoras, homo non concupiscens, et in eo supra hominem constitutus; sed testis meus in coelo fidelis, mecum asserit, quia omnes corrupti sunt, et abominabiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. An tu sis ille, tu uideris. 5 Scio enim non esse hunc Paulum, qui huius pestis incursu clamat, et ingemiscit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Scio hunc non esse illum, qui de pectore ueritatis sapientiae fluenta potauit, cum orbem infectum hac labe intonet, dicens: Quaecunque in hoc mundo sunt, concupiscentiam oculorum esse, aut carnis, aut superbiam uitae. Qui ergo hunc amorem non temperat, timeat lepram, et caecitatem oculorum, quae ex ea imminet, pertimescat. 6 Si itaque illi, qui non reprimunt concupiscentiam, malorum utique fontem et fomitem, dispendium salutis incurrunt, quid erit illis, qui eam assentatorum inflammant stimulis, et quasi fomenta uitiorum accendunt? Quid facient, aut potius quid patientur, qui a ueritate auertunt auditum, in admiratione rerum corruptibilium et corrumpentium, non claudunt oculos, manus expandunt, et omnium sensuum uiuacitatem exercent? 7 Deinde quasi diei non sufficiat malitia sua, fallacia unius alterius fallaciam trudit. Terentiano siquidem uerbo libentius utor, dum ad concupiscentiae fornacem succendendum conueniunt adulatores et relatores, delatores et detractores, inuidi, ambitiosi, elati, factiosi et superstitiosi, flagitiosi, omniumque officiorum praeuaricatores; quos quia fere ubique terrarum sunt, facilius est inuenire, quam dinumerare. 8 Aduersus huiusmodi est omnis lex, in hos omnia iura coniurant, et in eosdem quasi in publicae salutis hostes quandoque omnis armabitur creatura.