[2,25] Caput XXV. 1 Sed forte familiaribus Veritas loquens: Non est uestrum, ait, ut tantam praerogatiuam alienis, puta mathematicis, reseruaret. Esto, si tamen fidelis animus acquiescit. Sed quanta, ut praedictum est, est haec certitudo signorum? Nempe cum - "Signa meatus Deseruere suos", nouum aliquid creditur imminere. 2 Non enim eousque contendo, ut res magnas nullis unquam credam indiciis praeueniri, cum in sole, et luna, et ipsis elementis, et ornatu eorum, uim significatiuam a Domino esse didicerim. Caeterum artem esse, qua quis de futuris, ad omnia interrogata uerum respondeat, aut omnino non esse, aut nondum innotuisse hominibus, mihi multorum auctoritate, et ratione, persuasum est. 3 Quod si tibi persuadere non possum, obstantibus his, quae mihi de prouidentia, et fato, indesinenter opponis, mihique repugnantibus exemplis, quae de uariis affers historiis; persuasi tamen mihi, huic non acquiescere uanitati. Non equidem signorum signatorumque eam cohaerentiam arbitror, ut alterum ex altero necessario consequatur. 4 Cur ita crediderim, nisi te curialium nugae detinent, audi. Rex Ezechias aegrotauit ad mortem. Annon credis regem Iuda medicum inuenisse, qui urinae, et pulsus, et multiplicium praegnosticorum indicio, morbi deprehenderet quantitatem? Deinde responsum mortis forte acceperat in corpore suo, qui eousque perductus est, ut se uicturum ulterius non speraret. 5 Postremo Spiritus sanctus mortem nuntiabat astare prae foribus. Quod signum certius quaeris? Quid certum est, ut de aliis taceam, si de testimonio dubitas Spiritus sancti? An negabis Isaiam dixisse: "In spiritu morieris et non uiues?" Vixit tamen et non mortuus est, adiectis ei annis quindecim, per misericordiam eius, qui futurorum euentus in sua posuit potestate. 7 Et forte mortem, quam natura uitaliumque defectus intentabant, quia ille per poenitentiam mortuus est in culpa, ulterior comminantis Dei absorbuit misericordia. Achab quoque rex impiissimus, cum Iezabel non tam coniugio, quam crudelitate coniuncta, cum uineam sancti Nabothae cruore possedisset, mortem imminentem, praenuntiante Domino, exspectabat. 8 Si mihi non credis, quod eam Deus ipse praenuntiauerit, audi Eliam. Ait enim: Haec dicit Dominus: "Occidisti et possedisti" Itemque: "In quo loco linxerunt canes sanguinem Naboth, ibi lingent sanguinem tuum, et Iezabel canes comedent ante muros Iezrael". Quod cum audisset Achab, scidit uestimenta sua, et posuit saccum super carnem suam, ieiunauitque et dormiuit in cilicio. 9 Factusque est sermo Domini ad Eliam dicens: Quia reueritus est Achab faciem meam, non inducam malum in diebus eius. Ecce poena quae debebatur Achab, quia poenitentiam egit, differtur in posteros, et Iezabel in scelere perseuerans praesenti iudicio condemnatur. Una eademque fuit sententia, quae sanguinem Achab et Iezabel canibus exponebat. Et tamen pro parte mutatur, et pro parte manet immobilis, auctore temporum sic omnia dispensante. 10 Sic et Niniuitae, a praesenti excidio liberati, Domini flexere sententiam, ex edicto regis et principum, agentes poenitentiam ad praedicationem Ionae. Nunquid tibi uidetur uerior et fidelior sententia Iouis et Martis, quam sententia Creatoris? Non utique Plauti consilio acquiesces, si istud uirium planetis ascripseris. 11 Cum enim Sycophanta Mandrogerum percunctaretur, an illi sint planetae placandi, "qui numeris totum rotant": eos Mandrogerus nec nostro uisu faciles, nec dictu affabiles esse respondet, adiiciens quod atomos in ore uoluunt, stellas numerant, sola mutare non possunt sua. Sic itaque a dispositione siderum euentuum necessitatem ingerit, ut illos sale satis urbano eleganter irrideat, qui uisum exercent in contemplatione eorum, qui uisum fugiunt, et interpellant eos, qui loqui dedignantur: et cum atomos in ore uoluant, uerendum est, ne si atomos genethliaco forte intercidat, in excipienda sententia coelestium labatur. 12 Sit ergo eorum insignis auctoritas, dum stabilis et inconuulsa maneat Creatoris. Certe quidquid tibi Mars tuus, aut Iupiter suggerant, Deus uerax est, et tu dum illis plus quam Deo credis, perniciosissime mendax. Astra quidem mendacia sunt in conspectu eius, sed et in angelis suis reperit prauitatem. Ut tamen uerum fatear, tibi astra non mentiuntur, sed tu ipse. 13 Quod deciperis tibi imputa. Quis enim te cogit falsum putare? Deus ea, quae praeeuntibus signis uentura coniectas, immutabilia esse persuasit. An falleris eo quod Figulus sibilans, aut hic mundus ait: "Nulla sine lege per aeuum Errat, et incerto uoluuntur sidera motu. Aut si fata mouent, urbi, generique paratur Humano matura lues?" 14 Idemque manifestius subiicit: "Et superos quid prodest poscere finem? Cum domino pax ista uenit: duc Roma malorum Continuam seriem, clademque in tempora multa Protrahe, ciuili tantum iam libera bello. Sed procul dubio multi dii tui, futurum bellum amouere non poterant, quia multi, imo potius nulli sunt". 15 Hoc tamen unus et Deus et Dominus omnium potuisset. Nouit enim ille mutare sententiam, si tu beneficio eius maleficium finias. Unde et Nabuchodonosor consilio Danielis peccata eleemosynis redimens, et iniquitates in misericordiis pauperum; sententiam Domini imminentem, ad tempus effugit, donec in aula Babylonis glorians diceret: "Nonne haec est Babylon ciuitas magna, quam ego aedificaui in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria nominis mei?" Sic ergo elationis uoce, in se ipsum iam fugientem Dei sententiam reuocauit.