[2,23] Caput XXIII. 1 Restat tibi illius stoici tui quaestio, quem in Apulia diutius morantem uidi, ut post multas uigilias, longa ieiunia, labores plurimos et sudores, tanto infelicis et inutilis exsilii quaesitu, in Gallias Virgilii ossa potius, quam sensum reprotaret. Quaerebat enim Ludouicus ille, an posses aliquid facere eorum, quae minime facturus es. 2 Quod cum admisisses, mille tibi aureos offerebat, dum illud efficeres. Quos si forte respueres, eos tibi quantalibet summa multiplicari iubebat, ut quod leuiter fieri potest efficias. Tandem impudenti et impudico soluebatur cachinno, uim coniunctionis oppositorum non intelligens aut contemnens, et te ridiculum assistentibus digito ostendebat, qui gratis tantam pecuniam contempsisses. 3 Congeris in hunc modum quamplurima. Non tamen his stimulis urgeor, ut omnia necessaria credam quia sciuntur, aut nihil contingentium sciri, quia necessaria non sunt. Plane sciolus paululum mihi cum peripateticis prae illo uideor, qui huius difficultatis angustia in Atticis noctibus confessus est, se nescire se non esse cicadam. [2,24] Caput XXIV. 1 Illi quoque, licet dissentiamus in plurimis, mecum fatentur, se omnia non nescire, cum quibus astra loquuntur, et qui quasi de ipso coelestium sinu extrahunt ueritatem. Qui uero eorum modestissimi sunt nec sideribus rerum pollicentur effectus, nec eas necessitati lege dispositionis astringunt, sed quia uenturae sunt, certisque pronuntiantur indiciis, praedicere non uerentur. 2 Sed si futurorum potest ordo mutari, temerarium est rem sui natura incertam, certo diffinire iudicio. Sin autem mutari non potest, quid prodest tanta curiositate scrutari, quod nulla potest diligentia declinari? Sed forte etsi aliter esse possit, res incerta non est, temeritatemque iudicii excusat ratio indubitata signorum. Licet enim sit possibile rem aliter esse, eam tamen ita futuram esse, manifesta signa praenuntiant. 3 Nec mea, inquit astrorum secretarius, interest, an aliter esse possit, dum id de quo agitur, ita futurum esse non dubitem. Sed quaenam est haec certitudo signorum? Nempe rerum plerumque experimentum fallax, iudicium difficile, ipsorumque signorum uaria est et multiplex significatio. Porro uarietas ambiguitatem inducit; in ambiguis autem omnis diffinitio periculosa est. 4 Sed esto quod signa uniformia sint, unde illa una significatio innotescit, aut quid perhibet eam esse falsam? Natura, inquis? Illane quae in rebus, an quae in diuina uoluntati, consistit? Porro, diuinae non obloquor uoluntati, sciens quia omnia, quaecunque uoluit, fecit. Si ea tibi innotuit, bene est. Potes utique in lumine illo uidere lumen, et uera indubitata de libro proferre, qui aliis signatus, tibi apertus est, in quo sunt omnes sapientiae et scientiae thesauri absconditi, quem nemini aperire licitum esse audieram, nisi Agno qui occisus est, et mortem uirtute propria interemit. 5 Noli amodo cum Apostolo mirari altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae Dei, cum tibi comprehensibilia sint iudicia eius, et astrorum ducatu peruestigabiles uiae eius, tibique uadabilis sit iudiciorum eius abyssus multa. Si de ea natura niteris quae in rebus, id est frequenti rerum cursu, uersatur, frustra tibi de siderum familiaritate blandiris, cum a solito rerum cursu multa diuertant, et eo maiori admiratione feriant sensus hominum, quo non modo insueta, sed ipsi naturae uidentur aduersa: ut, cum solis defectus plenilunio contingit, aut si circa synodum, aut circa plenilunium, uel ultra, luminis sui luna patiatur eclipsim. Qui enim sideribus legem dedit, qui curricula temporum uoluntatis suae freno moderatur, qui rerum momenta temporibus suis accommodat, quando uult, et quo modo uult, nouum stupente natura, aut rarum potest producere effectum ex causis concurrentibus, quae aliter parere consueuerant. Quis enim consiliarius eius fuit, aut dicet ei: Cur ita facis? Utique Dominus est: quod beneplacitum est in oculis suis faciet. Dispositioni ergo aptare tempora, et rerum momenta uariare temporibus, solus ille qui disposuit, potest: et cum multorum notitiam, secundum beneplaciti sui mensuram, concesserit creaturae, hoc sibi Trinitas singulariter reseruauit. 6 Quando itaque, et quandiu quid futurum sit nouit, et partes temporum ille dispensat, per quem ipsa tempora facta sunt. Ipsa quoque tempora motu et uariatione rerum, quasi quibusdam coloribus pingit, et uolubilem temporis rotam, iugali quodam nexu rerum quo teneatur, illaqueat, et ut rem incomprehensibilem ingerat intellectui, eamdem mirabiliter rerum proprietatibus, quasi suis informat. 7 Non est, inquit uerbum Altissimi, uestrum, nosse tempora, aut plene sciatis quando et quandiu quid facturum sit; uel momenta, ut possitis modos, et uarietates eorum, quae futura sunt, comprehendere. Ecce quare temerarium sit, futura certo subiugare iudicio. In Patris siquidem potestate sunt posita, non in necessitate eueniendi. 8 Porro quae in potestate posita sunt, sic, et non sic, esse possunt. Nam quae in necessitate, sic esse necesse est.