[2,21] Caput XXI. 1 Sed esse iam alterius difficultatis succrescunt cornua, et quocunque me uertam, in errorem uideor inuolutus. Si enim quae non sunt, nec erunt, esse possunt, profecto et Deus potest scire quod non scit, aut eo ignorante potest aliquid euenire. Bellum namque nauale quod non erit, sicut et geri, sic et a gerentibus sciri potest. Quod utique et esse et sciri potest ab homine, nunquid sciri a Deo non potest? 2 Si ergo potest Deus scire quod non scit, potest utique et non scire quod scit, eo quod contraiacentium simul nulla possit esse scientia, cum alterum eorum semper, eo quod ueritatis substantia careat, sit obnoxium falsitati. Porro mendaciorum nulla est scientia. Quomodo ergo scientia immutabilis est, cui decessus rerum potest fieri et accessus, quae potest ignorare quod non scit, aut scire quod nescit? 3 Quod si eam uariabilem esse recipimus, Iacobo reclamante, iam apud eum est uariatio, et uicissitudinis obumbratio, et Pater luminum esse desistit, si elabitur quod praenouit. Hoc equidem nec gentilium error circa sua non tam numina, quam daemonia dignabatur admittere, qui Stygiam paludem diis peruiam esse negabant, dicentes eam omnibus uenerandam, et usquequaque illicitam a coelestibus praeteriri. 4 Mentes namque coelestium obliuio non contingit. Nunquid ergo fides recipiet quod de Deo uel ipsa perfidia abhorret? Constat autem apud omnes, quia Deus scit illud non esse futurum, etsi plerique non recipiant illum posse scire, aut non posse scire hoc esse futurum, ne ei mutabilitatis uel impotentiae notam inurere uideantur. Sed esto ut Deus, quoniam hoc plerique recipiunt, possit, dum tamen si fieri potest positione, aut coniunctione non pecces, scire quod non scit, non ob hoc eum esse mutabilem quis conuincit, cuius scientiae non decedit aliquid uel accedit, cum illud solum in rerum natura uerum esse contingat, quod ille ab initio stabilitatis suae puncto praefixit. Dum tamen hoc recipitur, exactissima diligentia praecauendum est, ne cognatio modorum uerbi quam Apollonius inducit, quidquam perfidiae ingerat aut falsitatis. 5 Haec ipsa quoque possibilitas eueniendi, non leuitati ipsius, qui non mouetur, sed rerum facilitati, quae natura non indignante moueri possunt, conuenienter ascribitur. Manet itaque usquequaque immobilis integritas scientiae Dei, et si quid uarietatis alicui inest, non tam scientis quam scitorum mutabilitas est. Licet enim quae scientia Dei complectitur, mutabilitati subiaceant, ipsa tamen alterationis uices ignorat, et uno singulari aspectu et indiuiduo, omnium quae dici, aut quocunque sensu excogitari possunt, uniuersitatem claudit, et continet: adeo quidem sine motu ut localia sine loco, nascentia sine initio, decedentia sine fine, fluctuantia sine alteratione, temporalia sine mutabilitate, et mora, sic uniformiter comprehendit, ut ei nec praeterita transeant, nec futura succedant. 6 Nec mirum hoc in aeternitatis statu, nisi quia quidquid ibi est, mirabile est, cum et in nobis mutabilium motum et festinantium cursum aliquatenus quiescens comprehendat aspectus. Intellectus quoque rem magnam sine distensione, et sine contractione sui rem modicam contemplatur, nec loco indiget ut localia claudat, aut spatiorum interstitiis ut distantia complectatur, in eoque Patrem luminum sequitur, sed non passibus aequis, cum hic multis, ille uero omnino nulli motui obnoxius sit. 7 Cum uero diuinae simplicitatis aspectus innumerabilia claudat, una tantum est, et indiuidua substantia praescientis, eique essentialiter una, cum sibi sit idem esse, et sapientem esse. Alioquin fingat qui potest, quis haec diuersa coniunxerit, nec prima rerum omnium causa erit, quae ut sit, coniunctionis adminiculo eget. Creaturae uero scientia, longe disparis conditionis est. 8 Spiritui siquidem et animae non est idem esse, et scientem esse, cum anima disponatur ad cognitionem rerum, eaque si radicata fuerit, ut, primo affectionis motu inualescens, aut omnino, aut sine iniuria naturae conuelli non possit, habitu suo informat animam, faciatque scientem. Hic ergo habitus, rectissime scientia appellatur, licet et res subiectae interdum scientiae nomine censeantur. 9 Unde et uicissim nominibus mutuatis, quod unius est, transit ad alterum. Sic utique et scientia dicitur multa, cum tamen multitudo, rerum potius quam scientiae sit. Si ergo sapientiae Dei immensitas et simplicitas attendatur, una est simplex et indiuidua. Si subiacentium multitudo, multiplex est et multiformis. Sic etiam si substantiam uolentis aut potentis qua uult, aut potest, attendas, una est uoluntas et potestas. 10 Si quae uult et quae potest, infinitus omnium numerus est; iuxta illud propheticum: Magnus Dominus et magna uirtus eius, et sapientiae eius non est numerus. Itemque: Magna opera Domini, exquisita in omnes uoluntates eius. Et illud: Quis loquetur potentias Domini? Haec autem res uniformis et uaria, licet totius uarietatis ignara sit, uariis tamen nominibus appellatur, sed ex uariis causis. 11 Scientia siquidem et praescientia, dispositio, prouidentia, et praedestinatio nominantur. Sed scientia existentium, praescientia futurorum, dispositio faciendorum, prouidentia gubernandorum, praedestinatio saluandorum est. Et est praedestinatio ab aeterno gratiae praeparatio, per quam unusquisque uocatur ad uitam, sicut ait Apostolus: Quos praedestinauit, hos et uocauit; et quos uocauit, hos et iustificauit; quos autem iustificauit, hos et magnificauit. Et alius: Apud te est, inquit, fons uitae, et in lumine tuo uidebimus lumen. Ut ergo reuerenti quadam audacia scientia Dei quae finem nescit, uel sermone finem inueniat: scientia Dei est omnium quae sunt, fuerunt, et futura sunt, uera comprehensio, et plena notitia. 12 Omnia siquidem uera nouit, et sola, nullamque dignatur agnoscere falsitatem. Eam tamen diiudicat et condemnat. Est igitur necessario infinita, quae uniuersa uera complectitur, quorum utique non est numerus, aut adeo infinitus, ut finem non inueniat, nisi in sapientia Dei, quae sola se ipsam quanta sit, nouit. Nihil igitur eorum quae nouit, quoniam uera sunt, euanescit, omniumque dispositorum, praesentia sint; praeterea, an futura, initium et causa ueritas est. 13 Psalmista siquidem ait: Principium uerborum tuorum ueritas, quae nullo defectu sui transibunt. Transibunt tamen coelum et terra, quoniam et hoc de uerbis ueritatis est: tunc utique cum deformitate mundi purgata, reformabitur coelum nouum et terra noua. Sentiat unusquisque quod Dei fides uel ratio persuadet; ego sine praeiudicio sententiae melioris, uera modis in omnibus arbitror infinita: cum in omnibus quae sunt et quae non sunt, ab initio esse necesse sit, uel non esse; et eorum quae contradictoriae opponuntur, alterum semper ex necessitate sit uerum. 14 Tanta ergo numerositate semel et simul uerorum excreuit, aut potius exstitit numerus, ut omnino minui nequeat uel augeri, et usquequaque in aeuum maneat infinitus, nisi apud infinitam sapientiam Dei. Indeficiens ergo scientia est, cui nihil eorum elabitur, et omnino augmentum non recipit, quae ea omnia comprehendit. Rationem uero eorum, quae Deus ab aeterno in sapientia, id est in unigenito uerbo disposuit, creans ibi omnia simul, quam postmodum consequenter producit in opera, secundum prouisum ordinem singula traducens a generatione, qua incipiunt esse per sortem, qua fluctuare uidentur casibus ad corruptionem, quae quasi existendi filum praescindens, retrudit ad non esse, Parcas uel Fata, antiquis placuit appellari, eo quod constitutiones prouidentiae Dei, quin effectui mancipentur, nemini parcant, et a uerbo Dei, quo aeternaliter omnia dixit, et facta sunt, exsecutionis firmamentum accipiant. Unde stoicus omnia necessaria credit, timens euacuari posse scientiam immutabilem. 15 Econtra Epicurus, eorum quae eueniunt nihil prouidentiae ratione dispositum, ne forte necessitatem mutabilibus rebus inducat, opinatur. Pari ergo errore desipiunt, cum alter casui, alter necessitati uniuersa subiiciat. Mutabilium igitur rerum dispositio immutabilis est; et aeternae prouidentiae immutabilis status, omnium mutabilium continet cursum. 16 Cum uero ipsa ab aeternitatis suae statu moueri non possit, contingentium seriem ab omni nexu necessitatis absoluit. Et licet lux inacessibilis sapientiae Dei humanae scientiae tenebras incomparabiliter antecedat, est tamen in quo claritati illius, caliginis nostrae oculus quoad aliquid coaequatur. Sicut enim quod uideo imminere, nulla ex eo quia uidetur, necessitate proueniet, sic et quod illius oculus contemplatur, non est necessarium euenire. 17 Scio equidem lapidem uel sagittam, quam in nubes iaculatus sum, exigente natura recasuram in terram, in quam feruntur omnia nutu suo pondera, nec tamen simpliciter recidere in terram, aut quia noui, recidere necesse est. Potest enim recidere et non recidere. Alterum tamen, etsi non necessario, uerum tamen est. 18 Illud utique quod scio futurum: si enim futurum non est, etsi fore putetur, non scitur tamen, quoniam illius quod non est, non scientia, sed opinio est. Caeterum etsi non esse possit, nihil impedit esse scientiam, quae non necessariorum tantum, sed quorumlibet existentium est, nisi forte et tu cum stoicis existentia censeas necessariis comparanda. 19 Sic et quae ille praenouit, omnia procul dubio implebuntur. Contingentia tamen omnia et non euenire possibile est. Adeo quidem ut ad eueniendum res, quas cum eo futuras praenouimus, non magis ipsius, quam noster uisus abstringat, licet ab illius dispositione subsistendi formam omnia sortiantur, quatenus bona sunt. 20 Alias autem non formae existendi imaginem gerunt, sed defectum illius, enormitatis suae uitio protestantur. Praescientia ergo rebus causa eueniendi non est, aut euentus rerum ei causa est praesciendi, ne aut temporalium motus aeternae prouidentiae causa sit, aut a purissimo fonte bonitatis malorum profluant riuuli. Deus uero bonorum duntaxat auctor est. 21 Quod uero in topicis uulgo obiicitur, quia necessario, si quid praescitur eueniet, nullo ueritatis robore subnixum est, nisi forte rebus ab omni necessitate absolutis, modum complexioni quis tribuat, ut potius necessitate consequendi, quam consequentis propositae enuntiationis ueritas constet. Nec me arctabis, ut licet dispositarum rerum, mutabilem fatear esse naturam, scientiam disponentis ob hoc dicam esse mutabilem; cum secundum ipsius ueritatis arcanum (Ioannem filium tonitrui loquor) fidei constet, quia quantacunque sit labilitas subiectorum; quod factum est in eo uita erat, per quem facta sunt uniuersa. 22 Eius itaque dispositio tanta suae stabilitatis incolumitate uiget et uiuit, ut nullo rerum motu concuti, nulla possit temporis, aut casus mutabilitate conuelli.