[2,18] Caput XVIII. 1 Possit utinam tam facile mathematicorum error a praestantioribus animis amoueri, quam leuiter in conspectu uerae fidei et sanae conscientiae istarum illusionum daemonia conquiescunt. Verumtamen eo periculosius errant, quo in soliditate naturae et uigore rationis, suum fundare uidentur errorem. Temerarium siquidem uidetur uniuersis in legem naturae praeuaricari, et stultum, gratis dissentire ab eo quod ratio persuasit. 2 A ueris ergo sumunt initium, ut per uera diutius gradientes, se et sequipedas suos praecipitent in laqueum, et foueam falsitatis. Mathesim ergo probabilem, quae penultima breui enuntiatur, quam et natura inducit, ratio probat, et utilitatis experientia approbat, quasi quoddam doctrinae suae iaciunt fundamentum, ut exinde opinionum suarum lubrico quasi quadam imagine rationis, in mathesin reprobam, quae profertur extensa penultima, perniciosissime prolabantur. Primo namque res quas natura creauit discutiunt, easque multipliciter inuestigant, nunc quomodo ex partibus suis, nunc quomodo ex materia et forma constant inquirentes. 3 Quod ut facilius possint, sensuum uires pensant, et intellectus efficaciam metiuntur. Et quia sensuum hebetudo rerum corporearum naturam non transgreditur, paulatim aliorum beneficio ad subtiliora consurgunt. Visus etenim in solo corpore, eoque praesente, colores tantum et quantitates examinat, et figuras. Sonus solus contingit auditum. Gustus de saporibus iudicat. Olfaciendi uis in odoribus tota uersatur. 4 Quid durum, quid molle sit, quid lene, quid asperum, quid ponderosum, quid leue, quid calidum aut frigidum, quid humidum sit aut siccum, tactus discernit. Est interdum figurae explorator, et quantitatis et ponderis conscius. Dolorem quoque percipit et uoluptatem. Isque per omnes fere sensati corporis partes diffunditur, adeoque animae cohaerens est, ut eo discedente uideatur et tota corporis uita discedere. 5 Si uero corporum absentium praefatas proprietates inquiris, eis tibi, tracta similitudine ab his quas sensus agnouit, poterit imaginatio praesentare, quae tanto erit fidelior, quanto expressior fuerit similitudo. Unde et Tityrus apud Maronem, non assecutae similitudinis uitio lapsam sibi queritur imaginationem: "Urbem quam dicunt Romam, Melibaee, putaui Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus Pastores ouium teneros depellere fetus: Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes, Quantum lenta solent inter uiburna cupressi". 6 Sin autem familiarius expresserit rei similitudinem, fidelis et uera est imaginatio, quali utitur Andromache apud Virgilium: "O mihi sola mei super Astyanactis imago, Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat, Et nunc aequali tecum pubesceret aeuo". Verum si ad incorporea diuertendum est, ratione opus est et intellectu, cum absque intelligentia haec non ualeant comprehendi, et uerum non possit esse de his sine ratione iudicium. 7 Intellectus itaque aliis deficientibus, exerit uires suas, et quasi in arce animae constitutus omnia inferiora complectitur, cum ab inferioribus superiora nequeant comprehendi. Et nunc quidem res ut sunt, nunc aliter intuetur, nunc simpliciter, nunc composite, nunc distincta coniungit, nunc coniuncta distrahit, et disiungit. Simpliciter ergo incedit intellectus, dum rem quamlibet contemplatur, puta hominem, equumue concipiens. 8 Cum uero res plures gradatim complectitur, compositioni obnoxius est. Puta hoc intellectum, hominem album equumue currere mente complectens. Disiuncta coniungit, ut si "Humano capiti ceruicem iungat equinam uarias inducens undique plumas", ut, iuxta poetam: "Turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne". 9 Hunc uero ad auditores suos uerbo traiiciunt poetae, cum hircoceruum, centaurum describunt, et chimaeram. Coniuncta uero disiungit, ut si formam teneat absque materia, cum tamen sine ea forma omnino esse non possit, nisi forma essendi, et ei adhaerentes formae formarum, ex quibus illae fluxerunt, quae in materia sunt et corpus efficiunt. 10 Porro cum res aliter quam sint, componendo inspicit, eo quod cassus est, et a rerum ueritate deficiens, ad opinionis errorem uergit, et si esse asserit, uelle non esse, pleno nomine opinio est. Sed licet aliter quam sint, dum tamen simpliciter coniuncta disiungat, non inanis erit conceptio, quae totius inuestigationis sapientiae expeditissimam parit uiam. 11 Hic est enim totius philosophiae instrumentum, quod et mentem mira subtilitate exacuit, et res singulas a se inuicem naturae suae proprietate distinguit. Si abstrahentem tuleris intellectum, liberalium artium officina peribit, cum citra ipsius operam nulla earum rite haberi ualeat, aut doceri. Hic itaque sicut formam sine materia, sic et materiam aggreditur sine forma; et quod propriae uirtutis potentia tenere non sufficit, suo quodam defectu interdum comprehendit, ut si uideantur tenebrae non uidendo, et non audiendo silentium audiatur. 12 Ecce non est homo qui non sit albus, aut niger, aut medii coloris particeps, nec potest esse homo, qui non statim sit aliquis homo, cum idem sit alicui esse et unum numero esse. Verumtamen sic hominem intellectus attingit, ut ad neminem hominem aspectus illius descendat, generaliter intuens quod non nisi singulariter esse potest. 13 Sicut enim dicendi et significandi, sic et intelligendi diuersitas, subsistendi modos sui numerositate transcendit, et homo qui non potest nisi singulariter esse, uniuersali clauditur mentis conceptione. Diffinit ergo ratio quod concipit intellectus, animal rationale mortale, quod in solos subditos cadere, nemini recte sapientium ambiguum est. 14 Dum itaque rerum similitudines et dissimilitudines colligit, dum differentium conuenientias, et conuenientium differentias altius perscrutatur, dum quid singula cum pluribus, quid cum paucioribus commune habeant, diligentius inuestigat, quaeue rebus singulis adesse necesse sit, quae abesse non possint, perspicacius contemplatur, multos apud se rerum inuenit status, alios quidem uniuersales, alios singulares. 15 Quos pro arbitrio suo definiens et multifariam diuidens, ad ipsius arcana naturae, mentis transmittit aspectum ut nihil naturalium plene absconditum sit ab oculis eius. Et primo substantiam, quae omnibus subest, acutius intuetur, in qua manus naturae probatur artificis, dum eam uariis proprietatibus, et formis quasi suis quibusdam uestibus induit, et suis sensuum perceptibilibus informat, quo possit aptius humano ingenio comprehendi. 16 Quod igitur sensus percipit, formisque subiectum est, singularis et prima substantia est. Id uero, sine quo illa nec esse, nec intelligi potest, ei substantiale est, et plerumque secunda substantia nominatur. Hoc autem quod adest quidem substantiae, et ea manente abesse potest, accidentibus aggregatur. Singulare quidem si unus tantum sit: uniuersale, si, licet non natura, conformitate tamen, sit commune multorum. Quod forte facilius in intellectu, quam in natura rerum poterit inueniri, in quo genera et species, differentias, propria, et accidentia, quae uniuersaliter dicuntur, planum est inuenire, cum in actu rerum substantiam uniuersalium quaerere exiguus fructus sit, et labor infinitus, in mente uero utiliter et facillime reperiuntur. 17 Si enim solo rerum numero differentium substantialem similitudinem quis mente pertractet, speciem tenet; si uero etiam specie differentium conuenientia menti occurrat, generis latitudo mente diffunditur. Denique dum rerum, quas natura substantialiter uel accidentaliter assimilauit, conformitatem percipit intellectus, uniuersalium comprehensione mouetur: cum uero similium differentias agitat, quanto expressius, tanto ad opera naturae, quae singularia sunt, familiarius accedit, si substantiam suis uestitam proprietatibus inspicit, a naturae conditione non diuertit. 18 Sin autem detracta specie, eam quasi formarum exuit uestimento, acumen quidem suum exercet, et rerum naturam, quid scilicet in se, quid in aliis sint, liberius et fidelius contemplatur, dum rerum substantiam, quantitatem ad aliquid, qualitatem, situm, esse, ubi, quando, habere, facere, pati, singillatim discutit et discernit. Quae etsi singillatim esse non possint, singillatim tamen inuestigari queant: et ad totius philosophiae compendium, utilissima est haec speculatio, in qua magnitudinis et multitudinis, quae duo totum orbem complectuntur et ambiunt, natura discutitur. 19 Nunquid abstrahens intellectus, dum haec agit, otiosus est, aut inutilis, per quem animus honestarum artium gradibus, ad thronum consummatae philosophiae conscendit? Multitudinem ergo quae potentia sui in infinitum crescit, sicut econtra magnitudo decrescit in infinitum, bimembri diuisione partitur, dum eam nunc simpliciter et per se, nunc ad aliud relatam contuetur, alteram demandans arithmeticae, alteram musicae pleno iure reseruans. 20 Magnitudinem quoque secat in duas species, alteram immobilem, subiiciens geometris; alteram scilicet mobilem, his qui astrorum et coelestium scientiam profitentur. In his uero quatuor speciebus, mathesis, id est doctrinalis tota consistit, et quasi quatuor philosophiae limitibus, mundanae sapientiae perfectionem assequitur. 21 Primus itaque gradus est ab arithmetica numerorum uirtutem mutuare. Secundus proportionum gratiam a musica trahere, tertius obtinere scientiam a geometrica mensurarum. Quartus, idemque nouissimus, ueram positionem siderum assequitur, et uim coelestium perscrutatur. Eorum uero, qui scientiam profitentur astrorum, alii opinionis errore prolabuntur ad fabulas, in quo deprehenditur et Hyginus, alii sola imaginationis uirtute contenti sunt, quid uerum sit doctiorum iudicio reseruantes, satis agentes sibi, dummodo ueri similitudinem teneant. 22 Utrosque alterutra astrologia eruditionis suae recipit professores. Sunt alii, qui in professione astrorum ueritati quidem inuigilant, eo solo contenti, si positionem ueram, motumque siderum, rationemque signorum uiuaciter assequuntur.