[2,17] Caput XVII. 1 Sed dum has coniectorum traditiones exsequimur, uereor ne merito non tam coniectoriam exsequi quae aut nulla, aut inanis ars est, quam dormitare uideamur. Quisquis enim somniorum sequitur uanitatem, parum in lege Dei uigilans est, et dum fidei facit dispendium, perniciosissime dormit. Veritas siquidem ab eo longe facta est, nec eam tam facile potest apprehendere, quam urionem expungere, uel puncto curare cartineam, quae caligantibus oculis in meridie palpat. 2 Et licet haec somnolentia perfidiae sit fidei stimulis excitanda et maleficii potius, quam artificii impugnanda illusio, diuinae tamen gratiae dispositionis suae non obstruimus uias, non praecludimus semitas, quin Spiritus ubi uult spiret, et pro arbitrio suo subiectis mentibus infundat ueritatem. Verum quisquis credulitatem suam significationibus alligat somniorum, planum est, quia tam a sinceritate fidei, quam a tramite rationis exorbitat. 3 Plane si sermo proferatur ambiguus, et cuius multae sint significationes, nonne merito parum doctus uidebitur, quisquis ex eo citra discussionem sensuum sibi aliquid pertinacius suadebit? Profecto rerum omnium, ut praedictum est, multiplex est, et uaria significatio. Multiplicium uero distinctio diligens habenda est, ne forte dum unam diligentius sequeris, in aliam deterius prolabaris. 4 Unde patet coniectorium, qui nomine Danielis inscribitur, auctoritatis et ueritatis robore destitutum, cum res singulas singulis significationibus arcet. De quibus non uidetur latius exsequendum, cum tota huiusmodi sit inepta traditio, et uagus coniectorum liber, per curiosorum manus impudenter discurrat. Habuit sane Daniel gratiam interpretandi uisiones et somnia, quam ei Dominus inspirabat; sed absit, ut uanitatem hanc in artem redegerit uir sanctus, qui lege Moysi prohibitum esse nouerat, ne fidelium quis somnia sequeretur! 5 sciens utique satellitem Satanae, ad subuersionem hominum, in angelum lucis transfigurari, et immissiones fieri per angelos malos. Ioseph quoque coniectandi gratia Aegypti principatum obtinuit, et quem fratres quasi de inuidia somniorum uenditum Ismaelitis, obnoxium fecerant seruituti, digitus Domini non minus iucundo, quam salubri mysterio, reuelata facie futurorum, quae se regi quiescenti ingesserant, quasi quodam somniorum uehiculo, de squalore carceris in regni fastigium sublimauit, ut non modo liber de seruo, sed nobilium et procerum primus, uno tantum regni scilicet solio praecederetur a rege. 6 Quod utique si de humanae sapientiae artificio contingere potuisset, aliquem decessorum suorum ante cum meruisse crediderim, uel scientiam promerendi uirum sanctum, et pietatis affectu plenum, si non humano generi in commune, quod tamen aequitatis esset, fratribus et filiis facile putauerim reliquisse. Ad haec Moyses eruditus in omni sapientia Aegyptiorum hanc artem aut nesciuit aut spreuit, cum eam, impietatis errorem detestatus, a populo Dei exterminare curauerit. 7 Praeterea sanctus Daniel disciplinas et sapientiam didicit Chaldaeorum; quod utique sanctus uir non fecisset, si gentilium disciplinis instrui, credidisset peccatis ascribendum. Habuitque eruditionis participes, quos legis et iustitiae Dei se gaudebat habere consortes. Simul etenim discebant Ananias, Azarias, Misael, quidquid poterat docere Chaldaeus: simul a mensa et a regalibus epulis abstinebant, quod inspirabat Deus. 8 Acceptis leguminibus pariter reficiebantur, eisdem contenti erant militiae suae stipendiis, regi una famulabantur. Sed ecce priuilegium quod homo conferre non potuit, singillatim datum est Danieli, ut in lucem proderet aenigmata somniorum, et Domino dictante umbras discuteret figurarum. Ut uero familiaritas diuinae gratiae euidentius illucescat, quid rex in strato cubans praecogitaret agnouit, et meditationi uisa connectens, mysterium salutis, quod umbra obnubilabat, et in fine saeculorum completum est, aut complendum, prudenter exposuit. 9 Siccine solent coniectores etiam cogitationes excutere, et umbras exinanire, explicare inuolucra, et illustrare tenebras figurarum? Si quis est qui pari gratiae priuilegio gaudeat, accedat ad Danielem, et Ioseph, et similiter cum eis Domino gratuletur. Quem uero ueritatis spiritus non illustrat, de arte somnolenta frustra confidit, cum ars omnis habeat a natura originem, ab usu et ratione processum. 10 Ratio uero in his tantum defectum patitur, ut quo se uertat, quid iudicet, plerumque omnino non habeat. Quod quidem cum frequenter eueniat, facillime ex paucis colligitur. Sollicitus quidam, nomen etenim a memoria excidit, etsi narrationis auctorem magnum teneam Augustinum, in re dubia sensum alterius cui rem nouerat esse notam, magna instantia sibi postulabat exponi. 11 Cum uero alter petentis desiderium promissionibus protraxisset, et unius instantia deluderetur calliditate alterius, accidit ut eadem nocte pariter somniarent, alter quod rem quaesitam petenti exponeret, alter quod ei a doctiore diligentissime exponeretur. Factumque est ut, cum umbra quietis euanesceret, se miraretur ille ad scientiam, quam diu quaesierat, sine doctoris beneficio, nulloque sui exercitio peruenisse. 12 Deinde cum more solito apud doctiorem ageret, ut sibi promissum solueretur, iam, inquit doctior, factum est quod petisti, cum ea nocte ut docerem accesserim. Quis huius facti explicet rationem, nisi quod boni spiritus uel maligni exigentibus hominum meritis, eos erudiunt uel illudunt? Nouit enim, Hieronymo referente, catholica mater Ecclesia, quomodo ad tribunal iudicis Dei raptus, eo quod libris gentilium uehementius inhaereret, ibidem coactus est profiteri se ultra gentilium libros non modo non lecturum, sed nec etiam habiturum. 13 Ante siquidem professionem interrogatus, cum se diceret Christianum, ei a iudice probrose obiectum est quod non suus erat, sed Ciceronianus. Hoc tamen non audacter somnii affirmauerim censendum nomine, cum idem ueracissimus et prudentissimus doctor umbram somnii non fuisse, sed rem secum ueraciter agi, Domino uisitante, etiam iurisiurandi religione confirmet. Et ut plenam assertionis suae faciat fidem, liuorem uerberum in cute, uulnerum cicatrices expergefactus ostendit in corpore. 14 Sed cum haec a spiritibus circa homines fiant, eam solam rerum imaginem fidelis anima non aspernatur, quae innocentiam relinquit incolumem. Quod si materiam uitiis afferat, libidinem forte accendens, aut auaritiam, aut dominandi ingerens appetitum, aut quidquid huiusmodi est ad subuersionem animae, procul dubio aut caro aut spiritus malignus immittit. 15 Qui in quosdam exigentibus culpis, Domino permittente, tanta malitiae suae licentia debacchatur, ut quod in spiritu patiuntur, miserrime et mendacissime credant in corporibus euenire. Quale est quod nocticulam quamdam uel Herodiadem, uel praesidem noctis dominam concilia et conuentus de nocte asserunt conuocare, uaria celebrari conuiuia, ministeriorum species diuersis occupationibus exerceri, et nunc istos ad poenam trahi pro meritis, nunc illos ad gloriam sublimari. 16 Praeterea infantes exponi lamiis, et nunc frustratim discerptos, edaci ingluuie in uentrem traiectos congeri, nunc praesidentis miseratione reiectos in cunas reponi. Quis uel caecus hoc ludificantium daemonum non uideat esse nequitiam? Quod uel ex eo patet, quod mulierculis et uiris simplicioribus et infirmioribus in fide ista proueniunt. 17 Si uero quisquam eorum qui hac illusione laborabat, ab aliquo constanter, et ex signis aliquibus arguatur, daemonium statim aut superatur, aut cedit, et, ut dicitur, ex quo quis in luce arguitur, cessant opera tenebrarum. Huius autem pestis cura efficacissima est, ut fidem quis amplexus, his mendaciis subtrahat mentis auditum, et nequaquam respiciat ad huiusmodi uanitates et insanias falsas.