[2,6] Caput VI. 1 «Sed quid opus est per haec pondus famis illius explicare; cum gestum sit ibi facinus, quod neque apud Graecos, neque apud barbaros, ullus accepit auditus? horrendum quidem dictu, auditu uero incredibile. Equidem libenter tam immane facinus siluissem, ne quis me crederet monstruosa narrare, nisi multos memoriae nostrae uiros testes commissi sceleris habuissem. 2 Porro uero ne aliquid meae patriae praestare me arbitrer, si subtraham eorum uerba, quorum pertulit facta. Mulier quaedam ex his, quae ultra Iordanis alueum commanebant, Maria nomine, Eleazari filia, de uico Hebezobra, quod interpretatur domus Ysopi, genere et facultatibus nobilis, cum reliqua multitudine, quae confluxerat, Hierosolymis reperta, communem cum omnibus obsidionis casum ferebat. 3 Huius reliquas quidem facultates, quas domo in urbem conuexerat, tyranni inuasere, si quid uero reliquiarum ex magnis opibus fuerat, quibus uictum quotidianum pertenuem duceret, irruentes per momenta praedonum satellites rapiebant. Pro quibus ingens mulier uelut insana, iam quadam ex indignatione fatigabatur, ita ut interdum praedones maledictis in necem sui, et conuiciis instigaret. 4 Verum cum neque irritatus quisquam, neque miseratus, eam opprimeret, et si quid forte cibi fuisset ab ea quaesitum, id ab aliis quaereretur, nec iam usquam reperiendi copia fieret, fames autem dira uisceribus ipsis insisteret ac medullis; et ad furorem perurgeret iam inedia, fame et ira, pessimis usa consultoribus, contra ipsa iam armatur iura naturae. 5 Erat namque ei sub uberibus paruulus filius: hunc ante oculos ferens: «Infelicis, inquit, matris o infelicior fili, in bello, fame et direptione praedonum, cui te reseruabo Nam etsi uita sperari posset et iugo Romanae seruitutis urgemur; sed nunc etiam ipsam seruitutem praeuenit fames. Praedones uero utraque ui grauiores perurgent. 6 Veni ergo nunc, o mi nate: esto matri cibus, praedonibus furor, saeculis fabula, quae sola deerat cladibus Iudaeorum.» Et cum haec dixisset, simul filium iugulat. Tum deinde igni superpositum torret, et medium quippe edendo consumit, medium uero reseruat obtectum. Et ecce confestim praedones irruunt, ambustae carnis nidore concepto, mortem minantur, nisi sine mora cibos, quos paratos senserant, demonstraret. 7 Tunc illa: «Equidem partem, inquit, optimam uobis reseruaui:» et continuo, quae superfuerant membra, retexit infantis. At illos repente ingens horror inuasit, et crudeles quamuis animi, diriguere: uox faucibus interclusa est. Illa uero truci uultu, et ipsis etiam praedonibus truculentior: «Meus, inquit, filius est, meus est partus, et facinus meum est. 8 Edite, nam et ego prior comedi, quae genui. Nolite effici aut matre religiosiores, aut femina molliores: quod si uos pietas uincit, et exsecramini cibos meos, ego quae iam talibus pasta sum, ego his iterum pascar.» Post haec, illi territi trementesque discedunt, qui hunc solum ex omnibus facultatibus suis miserae matri reliquerant cibum. 9 Repleta est autem confestim uniuersa ciuitas nefarii sceleris nuntio, et unusquisque ante oculos facinus, quod perpetratum fuerat, adducens, tanquam si ipse hoc perpetrasset, horrebat. Omnes autem, quos famis necessitas perurgebat, festinabant magis ad mortem, beatos dicentes eos quibus contigit interiisse, priusquam talium malorum polluerentur auditu. 10 » Haec quidem Iosephus.