[1,9] Caput IX. 1 Eos autem qui nocentiora praestigia, artesque magicas et uarias species mathematicae reprobatae exercent, iam pridem sancti Patres ab aula amoueri iusserunt, eo quod omnia haec artificia, uel potius maleficia, ex pestifera quadam familiaritate daemonum et hominum, nouerint profluxisse, uerumque persaepe proferunt sola intentione fallendi, a quibus animam fidelem Dominus arcens, ait: «Si dixerint uobis, et ita euenerit, ne credatis eis. 2 » Praestigium uero Mercurius dicitur inuenisse, quod ex eo sic dicitur, quod aciem praestringat oculorum, fuitque magorum peritissimus, ut quascunque res uellet inuisibiles faceret, aut ut uidebatur, in alias species transformaret. Omnia siquidem unde doctrinam mathesis notat. At diuina mathesis, dum penultimam extendis, figmenta, ad magicam referuntur, cuius plurimae species sunt et diuersae. [1,10] Caput X. 1 Et quidem magi sunt, et ob magnitudinem maleficiorum sic appellantur, qui Domino permittente, elementa concutiunt; rebus adimunt species suas, uentura plerumque praenuntiant, turbant mentes hominum, immittunt somnia, hominesque uiolentia carminis duntaxat occidunt, quod et Lucanum nostrum non latuit. 2 Ait enim: Mens hausti nulla sanie polluta ueneni, Incantata perit. Et ne tibi parua uideatur illius auctoritas, nosti quod Iamnes et Mambre, magi Pharaonis fuerunt. Aegyptus etenim huiusmodi superstitionum et maleficiorum mater est. Nosti, inquam, eos, non modo Moysi restitisse, sed cum eo signis et miraculis contendisse, licet postmodum uel inuiti coacti sunt, digitum Dei in signis Moysi confiteri.