[1,4,0] Caput IV. [1,4,1] Et primi quidem Thebani, si fidem sequamur historiae, eam communicandam omnibus statuerunt. Et ex quo suspecta sit omnibus gens foeda parricidiis, incestibus detestanda, insignis fraude, nota periuriis, huius artificii, uel potius malificii, in primis praecepta congessit, quae postmodum ad gentem mollem imbellemque, leuem et impudicam (Phrygios loquor) transmitteret. Riserunt eos Athenienses et Lacaedemonii populi grauiores, historiarum gesta, naturae morumque mysteria uariis figmentorum inuolucris obtexentes; sic tamen ut ex cautela malorum utilitatem inducerent, aut ex lepore poematis uoluptatem. [1,4,2] In auras itaque raptum tradunt ab aquila Dardanium uenatorem ad pocula, a quibus ad illicitos et innaturales transiret amplexus. Eleganter utique, cum et leuitas ferri possit ab alite, et uoluptas sobrietatis ignara cuiuscunque libidini prostitui non erubescit. Dux Thebanus uisa nuditate illius quam in siluis semper coluerat, cum ab errore pedem sui reuocaret affectus, sub humano sensu se in bestiam stupuit transformatum, ceruisque conformis, cum domesticos canes, uoce et uultu niteretur abigere, uitio prauae consuetudinis, totius substantiae suae dispendio, eorumdem morsibus patuit. [1,4,3] Et forte deam uenatoribus praeferunt, quia mollitie hac uel malitia deos suos uoluerunt infamare. Apri dentibus exstinctum Adonidem deflet Venus, habens semper cum uenatione uel robusta commercium. Dum Maro Carthaginis altae iocaretur hospitium, amantium uota conciliare nesciuit; nisi eis ab opportunitate uenandi dilapsu comitum, siluarum latebras reseraret. [1,4,4] Sic forte quia studium hoc a conscientia turpitudinis odit lucem, sicut econtra legitimi amoris gaudia, solemnes lucis suae praeferunt taedas. Quem mihi dabis uirorum illustrium, qui huic uoluptati uehementer inhaeserit? "Fixerit aeripedem ceruam licet, aut Erymanthi Placarit nemora uictor Alcides", non uoluptati suae, sed publicae prospexit utilitati. [1,4,5] Aprum Calidoniae uastauerit Meleager, non mulsit animum uoluptate, sed hoste patriam liberauit. Fuderit auctor Romani generis ceruorum corpora, non uanae uoluptatis solatium, sed sibi et sociis quaesiuit suffragium uitae. Opera singulorum ex euentu, et proposito colorantur; res quippe decora est, si honesta causa praecesserit. Quis tamen hominum canumque construxit exercitum, ut non tam sua, quam aliena uirtute, cum bestiis dimicarent? Quidni? infelicem bestiolam lepusculum timidum tanto fortasse praedabitur apparatu. Si uero clariore praeda, ceruo forte uel apro, uenantium labor effulserit, fit plausus intolerabilis, exsultant uenatores, caput praedae et solemnia quaedam spolia triumphantibus praeferuntur, regem Cappadocum captum credas. [1,4,6] Sic cornicines et tibicines uideas uictoriae gloriam declarare. Illis moestum indicit femina capta silentium; uel si forte praeda nobilior, circumuenientium potius fraude quam uiribus prosternatur. Si capreolus, uel lepus ceciderit, triumphi gloria reputatur indignus. Praeterea ab octauo gradu capricorni, usque ad geminos, tibicinum et cornicinum exsultatio conquiescit; nisi lupus aut hostis immanior, leo forte, uel tigris, aut pardus, in praedam uenerit, quae quidem nostratum, Deo propitiante, rara gloria est, cum tamen totius anni prolixitas uariis uenantium studiis occupetur. [1,4,7] Albani quidem in Asia canes habent leonibus fortiores: eos uirtute canum, et suae gentis artificio, quasi imbelles bestiolas populantur. Canibus quidem illis nulla ferarum fortior, nulla animosior est. Hos Hercules, tergemino Gerione uicto, ab Italia traiecit in Asiam, eis uirtutem qua leones sternerent, quasi haereditariam derelinquens. Ad haec carnificium eorum artem exigit, et artem facit, suum habet opificem, Chironomanta uolanti Cultello, nunc pugione stricto, nunc hebetata machaera mirabilis, si te casu solemniis eorum contigerit interesse. Caue tamen ne Martem loquendi uerbo quouis offendas; quia aut uapulabis, aut condemnaberis inscitiae bonorum omnium, si eorum figmenta non noueris. [1,4,8] Haec sunt temporibus nostris liberalia nobilium studia, haec sunt prima elementa uirtutis, haec uia felices ad beatitudinis cumulum, compendioso perducit tramite, quo maiores nostri non nisi laboriosae uirtutis gradibus docuerant ascendendum. Aemilianos et Ligures Galli derident, dicentes eos testamenta conficere, uiciniam conuocare, armorum implorare praesidia, si finibus eorum testudo immineat, quam oporteat impugnari. [1,4,9] Quod ex eo componitur, quod eos nunquam cuiuscunque certaminis casus inuenit imparatos. Nostri uero quomodo ludibrii notas effugiunt, cum maiori tumultu et aegriori sollicitudine, et ampliori sumptu, solemne bellum credant bestiis indicendum? Eas tamen mitius prosequuntur, cum quibus humanum genus iustas, earum exigente malicia, exercet inimicitias. Lupus, uulpes, ursus, et quaecunque fera nocentior est, in aliarum quiescit occasu, et solitam exercere malitiam, in uenatorum facie non ueretur. Fertur Annibal occidisse Romanum, qui mandato eius, singulari certamine percusserat elephantem, dicens eum indignum uita, qui cogi potuerat cum bestiis dimicare; licet uerius sit eum ex inuidia noluisse captiuum inauditi triumphi gloria illustrari, et infamari bestias, quarum uirtute gentibus terrorem incusserat. [1,4,10] Quomodo ergo dignus est uita, qui nihil aliud nouit in uita, nisi uanitatis studio saeuire in bestias? Quos uero species illa uenationis oblectat, ut aues auibus insequantur, si tamen hoc genus aucupii uenationi censeas adnectendum, mitiori quidem uexantur insania, sed non impari leuitate. Venatica tam terrestris quam aeria quanto solidior, tanto fructuosior est. [1,4,11] Auctorem occupationis suae ab antiquis historiis Ulixem proferunt, qui primus, excisa Troia, armatas aues attulit Graeciae, quas suaui quadam et grata admiratione uidentium, in cognati generis exitium animauit. Isti quidem magno se tuentur iudice, et "Qui mores hominum multorum uidit et urbes", cuius prouidentia nullis potuit insidiis supplantari, cuius tendiculas nemo hostium indemnis euasi, cuius denique inermis militia ulterius promouit Gracorum gloriam, quam mille ratium armata multitudo. Sed et ipse huius exercitii Circem laudat auctorem, quae carminibus et poculis humanas mentes dicitur immutasse, eo quod arte uerborum, et rerum gratia alliceret mentes hominum, et suae uoluntati conformes in usus quoslibet transformaret. Graecis itaque propinata sunt suspectae uenena uoluptatis; sed ea cum prudens gustasset Ithacus, noluit bibere, ne sub domina meretrice turpis et excors uiuere cogeretur. [1,4,12] Verum quia sapientia rerum omnium nouit usum, prouidit uir circumspectus, finitis laboribus et erroribus, cum eum pudica Penelope, et affectus Telemachi non agnosceret reuertentem, quomodo damna sociorum, quos tanti exsilii dispendium tulerat, Graeciae compensaret. Admiranda fuerat fides canis, cui soli in tanta familia, nec uiginti annorum curricula, memoriam domini, quin redeunti applauderet, abstulerunt, nisi de eius laude, canibus uenatorum gratia ulterius resultaret. [1,4,13] Noui tamen studii Telemachum suum uiuere praecepit expertem, illis solis dicens allata esse nouae uoluptatis solatia, qui amissis parentibus Troiani belli damna sentirent. Unde et artem infructuosam esse coniicio, quam ab unico filio tantus uir studuit sequestrare. Quod uel ex eo mecum coniicies, quod deterior sexus in auium uenatione potior est. [1,4,14] In quo poteras naturam arguere, nisi nosces quia deteriora semper proniora sunt ad rapinam. Inanis etenim est et admodum laboriosa, et quae damna sumptuum, nunquam successuum utilitate compenset. Licet plurimi uenationem exerceant, ut sub eo praetextu sumptus faciant parciores, domi rarius, saepius in mensa aliena, multitudinem uitant, dum siluas, saltus, lacusque circumeunt, pannis induti uilioribus, frugalioribus contenti cibis, dum consortes et famulos, quos macerat ieiuniorum inedia, et tormenta nuditatis affligunt, quosque labor immoderatus exhaurit, uoluptatis aut potius uanitatis imagine consolentur. Eo denique tempore primum captiuantur Athenae, quo interdictae uenationis edictum censuerunt esse soluendum, et artem utriusque uenationis cum exercitio publice admittendam. [1,4,15] Fertur uates Mantuanus interrogasse Marcellum, cum depopulationi auium uehementius operam daret, an auem mallet instrui in capturam auium, an muscam informari in exterminationem muscarum. Cum uero quaestionem ad auunculum retulisset Augustum, consilio eius praeelegit ut fieret musca, quae ab Neapoli muscas abigeret, et ciuitatem a peste insanabili liberaret. [1,4,16] Optio quidem impleta est; unde liquet priuatae uoluptati cuiusuis praeferendam esse multorum utilitatem. In semiuiri Chironis antro (si Graecis per omnia creditur) est institutus Achilles lyrae modis et citharae, et inde traductus ad siluas in strage ferarum, caedibus et foedo uictui assuescens, reuerentiam naturae timoremque mortis abiecit. Quid quod Bacchus eumdem habuit nutritorem? Nempe qui his studiis aut desidiis insistunt, semiferi sunt, et abiecta potiore humanitatis parte, ratione morum prodigiis conformantur. [1,4,17] A leuitate siquidem ad lasciuiam, a lasciuia ad uoluptatem, et cum induruerint, ad flagitia et quaeuis illicita pertrahuntur. Quaeruntur otia post labores, fomes hilaritatis gratior est, si dura praecesserint, reficiuntur auidius quae exinanita fuerint plurimum. Venatores omnes adhuc institutionem redolent Centaurorum. [1,4,18] Raro inuenitur quisquam eorum modestus aut grauis, raro continens, et, ut credo, sobrius nunquam. Domi quippe Chironis habuerunt, unde haec discerent. Caueri namque iubentur conuiua Centaurorum, a quibus sine cicatrice nemo reuertitur. Quod si historiis, quas suis poetae decolorauere figmentis, fides subtrahitur: illi utique credi necesse est, quae ex eo quod scripta est Dei digito, irrefragabilem apud omnes gentes sortita est auctoritatem. [1,4,19] Primus ergo ponitur Nemrod robustus uenator contra Dominum. Eum reprobum fuisse non ambigis, quem omnium doctorum turba condemnat. Traditur hic in tantam elationis erupisse uecordiam, ut non uereretur iura temerare naturae, cum consortes conditionis et generis, quos ingenuos illa creauerat, hic addiceret seruituti. Tyrannidis ergo fastigium in contumeliam Creatoris a uenatore incipiens, alium non inuenit auctorem, quam eum qui in caede ferarum, et uolutabro sanguinis, Domini contemptum didicisset. [1,4,20] Coepit enim potens esse in terra. Sic namque scriptum est: Eo quod non exspectauerit, ut acciperet a Domino potestatem. "Principium regni eius Babylon, dilatatusque est in terram Sennaar", ubi cum tota terra esset unius labii, eorumdemque sermonum, in coelum erecta est turris Babel, habens lateres pro lapidibus, bitumen pro caemento, non habens in fundamento petram; cuius singulari soliditate structa, omnis aedificatio in Domino conualescit. [1,4,21] At improba temeritas ab unitate praecisa, linguarum succidit unitatem, et prima confusionem meruit, quae in se quam in Deo maluit gloriari. Exiuit ab hoc prouerbium. Quasi Nemrod robustus uenator coram Domino, forte quia tantae elationis in se exstitit, ut nec recentis poena diluuii posset instrui, quin in oculis Domini superbiret, et obsequium quod ab homine Domino debebatur, sibi contumaciter usurparet; cum constet quod confusionem linguarum diluuium antecessit. [1,4,22] Babylon, quidem calice aureo uniuersam carnem inebriat, et aduersus Hierusalem, quae sursum est, castra construit procul dubio peritura, quibus quisquis militiam praestat, perpetua sanctorum maledictione damnatur. Esau quoque uenationem exercuit, et benedictione paterna meruit defraudari. In siluis collegit esuriem, ut immoderato aestu lenticulam concupiscens, praerogatiuam primogenitorum exiguo pretio et uili distraheret: et iugum seruitutis haereditariae transmisit in posteros, ut ditioni minoris, qui domi degebat, colla supponerent. [1,4,23] Fruticantibus pilis horrebant manus, nec enim lenis esse poterat tactu, siluestris moribus, cultumque uestis pretiosae domi reliquerat, qui assiduo uenatu uirtutis abiecerat indumentum. Fraternum sanguinem sitiebat, et se ab eo, quem sibi diuina gratia de paterna benedictione praelatum nouerat, placatus ante muneribus, non est ueritus adorari. [1,4,24] Venationis aeriae auctorem iactitant fuisse Machabaeum, qui maioribus occupatus huius uoluptatis, ut creditur, uitam duxit exortem. Egregie siquidem bella gessit, fratribus restituit libertatem, leges erexit, caeremonias innouauit, inundauit sancta, templi faciem, unde sibi credebat prouenisse uictoriam, coronis aureis decorauit, "nullosque illius in actus subrepsit, partemque tulit sibi nata uoluptas". [1,4,25] Postremo pro salute fratrum fusus in acie, germanos legitimi belli reliquit haeredes. Ab aetate prima cui rationis legem natura praescripserat, inspice patriarchas, data lege transi ad duces, procede ad iudices, ad reges progredere, percurre seriem prophetarum, fidelis populi officia et studia perscrutare, quos in serie Veteris Instrumenti legis exercuisse uenaticam? Nempe Idumaeos, et Ismaelitas, et gentes quae Dominum nesciebant. Ubi sunt (inquit propheta, aut si mauis, dum tamen in spiritu, notarius prophetae) qui in auibus coeli ludunt? Ac si tacita subiectione pronuntiet eos, quorum uita iocus est. [1,4,26] Suis euanuisse cum auibus, eosque subiecta pronuntiatione ad inferos descendisse commemorat. Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi, maiores tuos, et dicent se nusquam sanctum legisse uenatorem. Quod si nomini uenatorum de prophetica promissione blandiaris, qua se uenatores missurum Dominus pollicetur, qui de umbrosis et excelsis uenentur erroneos, bestialium uitam noueris increpari, non commendari uenantium uanitatem. Nec te Placidus, uel Eustachius martyr quidem insignis, quem de pia, non tamen canonica scriptura uenantem asseris a Domino uisitatum, nimis demulceat, nisi forte persecutorum Ecclesiae rabiem laudas, eo quod inde ad apostolatum uocatus est Paulus, et inter alios factus est egregius Euangelii praedicator. [1,4,27] Sed fuerint uiri illustres, Alexandri forte, uel Caesares, uenatui dediti; nunquid philosophi, aut aliqui sapientes in populo? Nunquid Socrates, Plato, Aristoteles, Seneca, Soranus, aut qui totius non urbis, sed orbis euacuauit miracula, omnium in se admirationem sapientia et uirtute conuertens, Archytas Tarentinus? Ut redeamus ad nostros, qui et ueritate doctrinae, uirtutis exemplo, et fidei auctoritate praecellunt, quos Augustinos, Hieronymos, Laurentios, Vincentios, quos denique de toto coetu Patrum uexationis huius agitauit insania? Nostrorum quoque temporum luctuosis instruimur exemplis, ab huiusmodi inquietudine temperare, cum proceres nostros inter uenandum ueris uariisque miraculis, indignatio diuina percusserit, bestialemque saepe inuenerint exitum uitae, qui dum licuit bestialiter uixerant. [1,4,28] Regibus quoque ipsis manus Domini non pepercit, et in malitiam eorum condignam et gloriosam exercuit ultionem. Non equidem eorum nomina, uel exempla ex inopia reticentur, nisi ex ea forte quam parit copia, sed ne mentes lugentium adhuc immoderato dolore sauciatas, recentium refricatione uulnerum, grauius ulceremus. [1,4,29] Domestica namque sunt exempla quam plurimis. In tantam uero quidam huius uanitatis instinctu erupere uesaniam, ut hostes naturae fierent conditionis suae immemores, diuini iudicii contemptores, dum in uindictam ferarum, imaginem Dei exquisitis suppliciis subiugarent. Nec ueriti sunt hominem pro bestiola perdere, quem Unigenitus redemit sanguine suo. [1,4,30] Quae ferae naturae sunt, et de iure occupantium fiunt, sibi audet humana temeritas, inspiciente Domino, uindicare, et idem iuris in omnibus ubicunque sint statuit, ac si claustri sui indagine uniuersa cinxisset. Quodque magis mirere, pedicas parare auibus, laqueos texere, allicere modis, uel fistula, ac quibuscunque insidiis supplantare, ex edicto saepe fit criminis, et uel proscriptione bonorum mulctatur, uel membrorum punitur salutisque dispendio. [1,4,31] Volucres coeli et pisces maris communes esse audieras, sed haec fisci sunt, quas uenatica exigit ubicunque uolant. Manum contine, istarum abstine, ne et tu in poenam laesae maiestatis, uenantibus cadas in praedam. A noualibus suis arcentur agricolae, dum ferae habeant uagandi libertatem. Illis ut pascua augeantur, praedia subtrahuntur agricolis sationalia, insitiua colonis, compascua armentariis et gregariis, aluearia a floralibus excluduntur, ipsis quoque apibus uix naturali libertate uti permissum est. [1,4,32] Deus bone, quod oestrum, et caeteras pestes, quae non feras, sed delicias potentum exagitant, toto potentatu suo non possunt abigere, cum et culex in ultionem hominis armatus, acrimoniae suae aculeos in feras recte exorceat. Sic si hic fueris, in annos cogeris sata redimere uel amittere. Elige utrum mauis de aequissimo iure Quiritum, rerum uel salutis utrobique dispendium imminet. [1,4,33] Si uenatorum quispiam pertranseat fines tuos, ei, quae domi habes, incunctanter et reuerenter expone, quodque domi non est, et habet uicinus, in usus illius eme, ne ex edicti licentia tua auferat uel inuito, et de irreuerentia et contemptu cogaris in centuria aut foro praesidis uel proconsulis, aut fortasse in concilio, laesae maiestatis reddere rationem. Protenditur etenim patrimonium fisci, dum de alieno quacunque ratione familia sumptum facit. [1,4,34] Verum ne uenaticam et alias curialium nugas, non tam iudicio quam odio stylus persequi uideatur, eam indifferentibus connumerandam facile libensque consentio, nisi quia immoderato uoluptatis incursu, uirilem animum concutit, et fundamentum subuertit rationis. Non tamen ob hoc erit usquequaque culpabilis, cum et uinum, quod inebriat, subuersionis culpam retorqueat in bibentem, et senex saepe non tam aetatis, quam suo uitio, sensum proferat puerilem. Potest igitur uenatica esse utilis et honesta; sed ex loco, tempore, modo, persona et causa. [1,4,35] Persona namque uenustat studium, dum suo insistit officio et non praeripit alienum. Nec est quod quemquam magis deceat, quam quod officio cuiusque magis accommodum est. Praeclare siquidem ait ethicus, singularum personarum decora describens: "Id unumquemque decet maxime, quod est cuiusque maxime". [1,4,36] » Quid ergo mihi et tibi cum uenatoris professione? Sua namque neglecta turpissimum est, quemque studiosius in aliena uersari. Quid ei cum priuato et rusticano fortasse studio, qui publicae auctoritatis insignibus fulget? Ducem sequatur populus, doctor seminet disciplinam, iudex coerceat delinquentes, studiosos remuneret indulgentia potestatis, priuati minoribus occupentur; honestioribus ingenui, uilioribus seruilis conditio mancipetur; Nam quod turpe bonis Seio Titioque, decebit Crispinum. [1,4,37] Sic utique cum multa sint eiusdem corporis membra, non omnia eidem actui seruiunt, sed sua sunt officia singulorum. Qui ergo tuum uenatori non cedis, cur illius usurpas officium? Nonne reputabis indignum, si ad regnum uel ad pontificium uenator aspiret? Equidem indignius est, si ab alterutro fastigio ad uenatoris carnificium uel sordes prolabaris. [1,4,38] Innatus etenim amor boni semper quaerit ascensum; econtra fomes uitii sponte sua uergit ad casum. Causa quoque actum poterit decorare, si aut necessitate subsistat, aut uigeat utilitate, aut honestate splendescat, cum ex affectu mentis, tota ualeat substantia operis colorari. «Affectus etenim tuus, ut ait sapiens, operi tuo nomen imponit". [1,4,39] Inculpabiliter ex sancti patris mandato uenatum profectus est Esau, ut et patris satiaret esuriem, et promissam benedictionem impensi merito obsequii obtineret. Si enim sine culpa exerceri non posset, nequaquam tantus patriarcha ad opus illius misisset filium, quem benedictionis gratia in caput gentium constituere disponebat. Sed forte mora traxit ad se periculum, quia diutius licito, in opere tamen licito, ex praua consuetudine et immoderato amore morabatur. [1,4,40] Nulla tamen uersatur in culpa qui, urgente stimulo necessitatis, non reprobati studii exercitio uitam cogitur exhibere. Qui otii inertiam uitant, qui gerendis negotiis disponunt membra dum laboribus assuescunt, qui uitiosam corporis fugiunt molem, seruata in omnibus dignitate personae, iustae reprehensionis non patiuntur aculeos. [1,4,41] Opus enim non ex se, sed ex causa fit crimen. Nec aliqua uirtutis ostentatione clarescit, cui uoluptas originem praebet: nouerca siquidem uirtutis est. Non illam dico quam parit pax, patientia, benignitas, longanimitas, gaudium in Spiritu sancto; sed quae amica epulis, potationibus, conuiuiis, modulationibus et ludis, cultibus operosius exquisitis, stupris et uariis immunditiis, animos etiam grauiores effeminat, et quodam naturae ludibrio molliores et corruptiores facit esse uiros quam feminas. [1,4,42] Tempus quoque uenandi culpam extenuat, actumue commendat. Sit autem hic tempus ut in locis quam pluribus inuenitur, ex eo opportunitas gerendorum. Fit ergo intempestiua uenatio, uel ex religionis cultu, uel ex natura rerum, uel ex debito officii, quod uel praetermitti, uel aliis occupationibus postponi non debet. [1,4,43] Sed de his hactenus quia non uenaticam tradere, sed de curialium nugis nugari propositum est. Loci quoque ratio habenda est, scilicet ut in suo, uel communi, uel publico, licita exerceatur uenatio, dum tamen consortibus non irrogetur, iniuria, et locus celebritate sui aut reuerentia ab his inquietationibus non eximatur. [1,4,44] Qui enim in aliena temeraria usurpatione irruit, laqueis iuris tenetur ad poenam. Is uero modus laudabilis est, cum moderatione adhibita prudenter, et si fieri potest, utiliter exercetur, ut mandato comici acquiescas: «Ne quid nimis.» "Nam et Insani sapiens nomen feret, aequus iniqui, Ultra quam satis est uirtutem si petet ipsam". Nihil autem turpius est quam in risum contuentium ora laxare, dum non discendi proposito, uehementius insistis arti, quam nescias, ut si linguam quam non noueris, facetus attentes. [1,4,45] Sunt uero personae, quae non modo ab hoc, sed ab aliis quibusdam, utpote leuioribus et uoluptuosis studiis, in perpetuum submouentur, ut qui in sacris ordinibus constituti, et qui gerunt amplissimos magistratus. Quod enim in aliis futurum erat leuioris culpae, hoc in istis saepe fit criminis. Et quidem semper maiora sunt quae celebratos contractus rescindunt, quam quae impediunt contrahendos. [1,4,46] Porro de uirtute, et ueritate canonum, uenatica clientulis suis non modo claudit ascensum; sed summi sacerdotii gradum adimit iam adeptum. Praeclare illud ut multa fertur dixisse Themistocles: "Magistratus a ludis et quibuscunque leuioribus esse arcendos", ne respublica ludere uideatur, defectumque sui, relicta grauitate, pronuntiet. [1,4,47] Si tamen maioribus, quod quidem rarum est, eos exoccupari contigerit, in annis adolescentiae, ex dispensatione aetatis permittuntur aliquid subtrahere grauitati, et in se clementiores esse, quod maturitatis processu, reipublicae utilitati compensent. Haec ille: "Et utinam audiretur a nostris, ut saltem in prouectiori aetate, nugis suis reipublicae seria anteferrent!" [1,4,48] Tunc etenim totum reipublicae corpus roboris sui integritate uigebit, tunc optimae compositionis specie uenustabitur, et elegantis pulchritudinis decorem induet, si "singula quaeque locum teneant sortita decentem", si fuerit officiorum non confusio, sed distributio. Hoc ita si optimam uiuendi ducem naturam sequimur. Sed nunc quod medicorum est "Promittunt fabri, medici fabrilia tractant", et officium praesidendi a uenatoribus et humilioribus officiis aut etiam maleficiis mutuatur; et priuatorum temeritas aut disciplinae ignorantia, se audet publicis officiis immiscere.