LIBER PRIMUS. CAPUT I. Calumnia quae ut Cornificio suo responderetur, extorsit. 1 Aduersus insigne donum naturae parentis et gratiae, calumniam ueterem et maiorum nostrorum iudicio condemnatam excitat improbus litigator, et conquirens undique imperitiae suae solatia, sibi proficere sperat ad gloriam, si multos similes sui, id est si eos uiderit imperitos; habet enim hoc proprium arrogantiae tumor, ut se commetiatur aliis, bona sua, si qua sunt, efferens, deprimens aliena; defectumque proximi, suum putet esse profectum. Omnibus autem recte sapientibus indubium est quod natura, clementissima parens omnium, et dispositissima moderatrix, inter caetera quae genuit animantia, hominem priuilegio rationis extulit, et usu eloquii insigniuit: id agens sedulitate officiosa, et lege dispositissima, ut homo qui grauedine faeculentioris naturae et molis corporeae tarditate premebatur et trahebatur ad ima, his quasi subuectus alis, ad alta ascendat, et ad obtinendum uerae beatitudinis brauium, omnia alia felici compendio antecedat. 2 Dum itaque naturam fecundat gratia, ratio rebus perspiciendis et examinandis inuigilat; naturae sinus excutit, metitur fructus et efficaciam singulorum: et innatus omnibus amor boni, naturali urgente se appetitu, hoc, aut solum, aut prae caeteris sequitur, quod percipiendae beatitudini maxime uidetur esse accommodum. 3 Cum uero beatitudo communionis ignara, quae aut qualis extra societatem sit, nec fingi quidem possit; quisquis ea, quae ad ius humanae societatis, (quae quodammodo filiorum naturae unica et singularis fraternitas est), conciliandum et fouendum proficiunt, impugnat, uiam adipiscendae felicitatis omnibus uidetur obstruere; et praecluso pacis aditu, ut in se concurrant ad interitum orbis, naturae uiscera incitare. Hoc quidem est seminare inter fratres discordiam, hoc arma ministrare compositis; hoc denique firmare nouum et magnum chaos inter Deum et homines; sic enim ad firmioris nexus compagem et charitatis custodiam, uniuersitatis partes, creatrix Trinitas, Deus unus et uerus, ordinauit, ut alterius ope res altera indigeret, et altera defectum suppleret alterius; dum sunt singula quasi singulorum membra. 4 Semiplena sunt ergo omnia, si ab inuicem dissoluantur; sed aliorum foederatione perfecta: quoniam omnia mutuis constant auxiliis. Quid ad beatitudinem obtinendam uirtute fidelius, aut utilius? Quid compendiosius? haec est enim fere singularis et unica uia, quam ad beatitudinem gratiae praeparauit. Nam qui citra uirtutis meritum beati fiunt, non tam eundo illuc perueniunt, quam trahuntur. Miror itaque (non tamen satis, quia non possum), quid sibi uult, qui eloquentiae negat esse studendum; ipsamque sicut uisum non caeco, auditum non surdo, asserit gratis a natura peruenire ei, qui mutus non est; sed plenius, si naturae munus exercitio roboretur, nec tamen beneficium aliquod ab arte praestari; aut id minus, quam labor artis exposcat. 5 Sicut enim eloquentia, non modo temeraria est, sed etiam caeca, quam ratio non illustrat; sic et sapientia, quae usu uerbi non proficit, non modo debilis est, sed quodam modo manca: licet enim quandoque aliquatenus sibi prodesse possit sapientia elinguis ad solatium conscientiae; raro tamen, et parum confert ad usum societatis humanae. Nam ratio, scientiae uirtutumque parens, altrix et custos, quae de uerbo frequentius concipit, et per uerbum numerosius et fructuosius parit, aut omnino sterilis permaneret, aut quidem infecunda, si non conceptionis fructum in lucem ederet eloquio: et inuicem, quod sentit prudens agitatio mentis hominibus publicaret. 6 Haec autem est illa dulcis et fructuosa coniugatio rationis et uerbi, quae tot egregias genuit urbes, tot conciliauit et foederauit regna, tot uniuit populos et charitate deuinxit, ut hostis omnium publicus merito censeatur, quisquis hoc, quod ad utilitatem omnium Deus coniunxit, nititur separare. Mercurio philologiam inuidet, et ab amplexu Philologiae Mercurium auellit, qui eloquentiae praeceptionem a studiis philosophiae eliminat; et, quamuis solam uideatur eloquentiam persequi, omnia liberalia studia conuellit, omnem totius philosophiae impugnat operam, societatis humanae foedus distrahit, et nullum charitati, aut uicissitudini officiorum relinquit locum. 7 Brutescent homines, si concessi dote priuentur eloquii; ipsaeque urbes uidebuntur potius pecorum quasi septa, quam coetus hominum, nexu quodam societatis foederatus, ut participatione officiorum, et amica inuicem uicissitudine eodem iure uiuat. Quis enim contractus rite celebrabitur? quae fidei aut morum disciplina uigebit? quaenam erit obsecundatio aut communicatio uoluntatum, subtracto uerbi commercio? 8 Non ergo unam, non paucos, sed omnes simul urbes et politicam uitam totam aggreditur Cornificius noster, studiorum eloquentiae imperitus et improbus impugnator. CAPUT II. Descriptio personae suppresso nomine. 1 Ipsum uero uulgato designarem ex nomine, et tumorem uentris et mentis; oris impudicitiam, rapacitatem manuum, gestus leuitatem, foeditatem morum (quos tota uicinia despuit), obscenitatem libidinis, deformitatem corporis, turpitudinem uitae, maculam famae, publicis aspectibus ingerens denudarem, nisi me Christiani nominis reuerentia cohiberet. Memor enim professionis, meae et fraternae, quae in Domino est, communionis indulgendum esse personae credidi, dum tamen non indulgeatur errori. Defero ergo Deo, parcens naturae, quae ab ipso est, et impugnans uitium, quod contra ipsum est; dum naturam corrumpit, quam ille generauit. 2 Utique par est sine derogatione personae, sententiam impugnari; nihilque turpius, quam cum sententia displicet, aut opinio, rodere nomen auctoris; longe quidem probabilius est, ut opinioni falsae, quatenus tamen error tolerabilis est, parcatur interdum propter hominem, quam ut propter opinionem homo carpatur. Singula suis sunt examinanda indiciis, et paria meritis sunt praemia conferenda; ita tamen, ut rigorem mansuetudo clementiae uincat. Hac itaque contemplatione, suppressi uulgati nominis notam: ne non tam erroris uidear procurasse medelam, quam infensam deturpasse personam. 3 Ut autem uerum fatear, nihil est minus uerum, quia quatenus Christiano licitum est, personam et sententiam aeque contemno. Ut libet ergo ille stertat in dies medios, quotidianis conuiscerationibus ingurgitetur ad crapulam, et in illis immunditiis uolutatus incumbat, quae nec porcum deceant Epicuri. Caeterum opinioni reluctor, quae multos perdidit, eo quod populum, qui sibi credat, habet; et, licet antiquo nouus Cornificius ineptior sit, ei tamen turba insipientium acquiescit. 4 Illorum tamen maxime, qui, cum inertes sint et ignaui, uideri, quam esse sapientes, appetunt. CAPUT III. Quando, qualiter et a quibus fuerit institutus? 1 Ego quidem omnino non miror si credulos auditores suos, multa mercede conductus et multo tempore aerem uerberans, docuit nihil scire: cum et ipse sic edoctus sit a magistris. Siquidem non facundus, sed uerbosus, et sine fructu sensuum, uerborum folia in uentum continue profert. Ea tamen est cautela hominis, cum aeque omnium dicta uituperet, ut in astruenda sua, aut aliena sententia destruenda, nunquam manum conserat, ratione nunquam innitatur, nunquam sustineat congredi in campo Scripturarum: nescio quid arduum et ignotum omnibus sapientibus, tumenti uentosi pulmonis folle concepit: unde alicui respondere, aut patienter audire quempiam, dedignatur. Si enim quidlibet proposueris, ille conuiciabitur, aut ridebit. 2 Si, ut ille propositum probet, exspectas, dilatio necessaria est; ut, cum dies cesserit, tu exspectationis fructu fraudaberis, eo quod margaritas suas, porcis alienis, ut ait, non uult esse communes. Fabellis tamen et nugis, suos pascit interim auditores; quos, sine artis beneficio, si uera sunt quae promittit, faciet eloquentes, et tramite compendioso sine labore, philosophos. 3 Nam et ipse accepit a doctoribus, quod nunc discipulis tradit, eosque sic instituit, sicut et ipse institutus est. Discipulos ergo in philosophia sibi faciet coaequales. Quid multa? nonne sic perfecti erunt, iuxta illud Euangelii: Discipulus omnis perfectus est, si sit sicut magister eius? Eo autem tempore ista Cornificius didicit, quae nunc docenda reseruat, audienda quidem felicibus, et, ut dici solet, auribus Iouis, quando in liberalibus disciplinis, littera nihil erat, et ubique spiritus quaerebatur, qui, ut aiunt, latet in littera. 4 Hylam esse ab Hercule, ualidum scilicet argumentum, a forti et robusto argumentatore potestates uocalium, quinque iura regnorum; et in hunc modum docere omnia, studium illius aetatis erat. Insolubilis in illa philosophantium schola tunc temporis quaestio habebatur, an porcus, qui ad Venalitium agitur, ab homine, an a funiculo teneatur. 5 Item, an capucium emerit, qui cappam integram comparauit. 6 Inconueniens prorsus erat oratio, in qua haec uerba, conueniens, et inconueniens argumentum, et ratio non perstrepebat multiplicatis particulis negatiuis et traiectis per esse, et non esse, ita ut calculo opus esset, quoties fuerat disputandum, Alioquin uis affirmationis et negationis erat incognita. Nam plerumque affirmationis uim habet geminata negatio, itemque uis negatoria ab impari numero conualescit. 7 Siquidem negatio plerumque iterata, se ipsam perimit; et contradictioni, sicut regulariter proditum est, coaequatur. Ut ergo, pari loco an impari uersetur, deprehendi queat, ad disceptationes, collectam fabam et pisam deferre, quae conueniebatur, consilio prudenti consueuerat; ita quidem si intellectui rerum, quae uidebantur in quaestione uersari, operam dabat. 8 Sufficiebat ad uictoriam uerbosus clamor, et qui undecunque aliquid inferebat, ad propositi perueniebat metam. Poetae, historiographi, habebantur infames, et si quis incumbebat laboribus antiquorum, notabatur, et non modo asello Arcadiae tardior, sed obtusior plumbo uel lapide, omnibus erat in risum. Suis enim, aut magistri sui quisque incumbebat inuentis. Nec hoc tamen diu licitum; cum ipsi auditores in breui coerrantium impetu urgerentur, ut et ipsi, spretis his, quae a doctoribus suis audierant, cuderent et conderent nouas sectas. 9 Fiebant ergo summi repente philosophi; nam qui illitteratus accesserat, fere non morabatur in scholis ulterius, quam eo curriculo temporis, quo auium pulli plumescunt. Itaque recentes magistri e scholis, et pulli uolucrum e nidis, sicut pari tempore morabantur, sic pariter auolabant. Sed quid docebant noui doctores, et qui plus somniorum, quam uigiliarum, in scrutinio philosophiae consumpserant, et facilius instituti, quam illi iuxta narrationes fabulosas, qui somniantes in Parnasso, repente uates progrediebantur, aut citius quam ii qui de Castalio Fonte Musarum munus hauriebant poeticum; aut quam illi qui, uiso Phoebo, Musarum, nedum musicorum. meruerunt ascribi consortio? 10 Nunquid rude aliquid, aut incultum, nunquid aliquid uetustum aut obsoletum? Ecce noua fiebant omnia, innouabatur grammatica, immutabatur dialectica, contemnebatur rhetorica: et nouas totius quadriuii uias, euacuatis priorum regulis, de ipsis philosophiae adytis proferebant. Solam conuenientiam siue rationem loquebantur, argumentum sonabat in ore omnium, et asinum nominare, uel hominem, aut aliquid operum naturae, instar criminis erat, aut ineptum nimis, aut rude, et a philosopho alienum, impossibile credebatur conuenienter, et ad rationis normam quidquam dicere aut facere, nisi conuenientis et rationis mentio expressim esset inserta. 11 Sed nec argumentum fieri licitum, nisi praemisso nomine argumenti. Ex arte et de arte agere idem erat. Docebunt hi forte, quod poeta uersifice nihil dicet, nisi cognominet uersum, quod faber lignarius scamnum facere nequeat, nisi scamnum aut lignum uoluat in ore. Inde ergo haec sartargo loquendi in qua senex insulsus exsultat, insultans eis qui artium uenerantur auctores, eo quod nihil utilitatis in eis reperit, cum se eis dare operam simularet. CAPUT IV. Qualiter euaserint consortes erroris. 1 Caeterum huius sectae, post damnum temporis, rerumque iacturam, et spes deceptas, et propositi sui solatio destitutas, multiplex usus emersit. Alii namque, monachorum aut clericorum claustrum ingressi sunt, et plerique suum correxerunt errorem: deprehendentes in se, et aliis praedicantes, quia quidquid didicerant, uanitas uanitatum est, et super omnia uanitas. 2 Plerique, inquam, eo quod quidam, in sua perdurantes insania, tumidi uetusta peruersitate, malebant desipere, quam ab humilibus, quibus Deus dat gratiam, fideliter erudiri; erubescebant enim formam discipuli, qui magisterii praesumpserant fastum. Si mihi non credis, claustra ingredere, scrutare mores fratrum, et inuenies ibi superbiam Moab, et eam intensam ualde; ut arrogantia absorbeat fortitudinem eius. 3 Miratur Benedictus, et queritur quod, se quodammodo auctore, latet lupus in pellibus agninis: utique tonsuram et pullam uestem a supercilio distare causatur. Et, ut rectius dixerim, supercilium arguit, eo quod tonsurae uestibusque non consonet. Ritus obseruationum contemnitur, et sub imagine philosophantis, spiritus fallacis elationis obrepit. 4 Nota sunt haec, in omni ueste, ac professione, uulgata. Alii autem, suum in philosophia intuentes defectum, Salernum uel ad Montempessulanum profecti, facti sunt clientuli medicorum, et repente, quales fuerant philosophi, tales in momento medici eruperunt. Fallacibus enim referti experimentis, in breui redeunt, sedulo exercentes, quod didicerunt. 5 Hippocratem ostentant, aut Galenum; uerba proferunt inaudita: ad omnia suos loquuntur aphorismos; et mentes humanas, uelut afflatas tonitruis, sic percellunt nominibus inauditis. Creduntur omnia posse, quia omnia iactitant, omnia pollicentur. Duo tamen deprehendi eos fideliori tenuisse memoria, et frequentius in eorum operatione uersari. 6 Alterum quidem Hippocratis est (sed ibi uergit ad alium intellectum): «Ubi, inquit, indigentia, non oportet laborare;» et reuera inopportunum et inofficiosum opinantes, dare operam indigentibus, et ei qui nolunt, aut nequeunt, uel solis uerbis, eorum plene gratiam referre mercedis. Alterum profecto est, non, quod meminerim, Hippocratis, sed diligentium adiecto medicorum: «Dum dolet, accipe. 7 » Occasio siquidem exigendi maxime opportuna est, cum dolor cruciat aegrotantem, sibique cooperantur languentis exulceratio et auaritia medentis. Si conualescit aeger, operam danti medico ascribatur; si deficit, eius inualescat auctoritas, qui hoc antea familiaribus suis reuelauit. Siquidem impossibile est non euenire, quod de industria praeuaticinatus est, cum huic sospitatem, isti sinistrum exitum pronuntiauit aegrotantis. 8 Si euasurus est aeger, curatur facile; nisi quatenus incolumitatem eius medicus praepedit imperitus. Sin autem non, ut Sollius Sidonius ait, «occiditur officiosissime.» Quidni? Nunquid enim naturae secretos latentesque cuniculos deprehendet homo totius philosophiae ignarus? et qui nec recte loqui nouit, nec recte intelligere quae scripta sunt aut quae dicuntur, cum fere quot disciplinae sunt, tot sint linguae, et in ipsis plerumque auctoribus, non sit maior, in corporali compositione, diuersitas facierum, quam in usu uarietas linguarum? Homo enim homini assimilatur; sed nec gemelli inuicem usquequaque se exprimunt. 9 Vox uoci conformatur interdum, sed nec sororum, et si uis, nec Musarum eadem etiam uocis agilitas. Consonant enim uoces, sed dispares, ipsaque disparitas, suis coaequata proportionibus, est apta concentui, et quodammodo gratior, quam si identitatem pareret similitudo. Habent itaque linguae idiomata sua, et singuli suum loquendi modum, quem, qui ignorat, non magis commode philosophabitur, quam si picam, humana conantem uerba, uelit homini coaequare. Alii profecto, similes mei, se nugis curialibus mancipauerunt, ut magnorum uirorum patrocinio freti, possent ad diuitias aspirare, quibus se uidebant, et iudicio conscientiae, quidquid lingua dissimulet, fatebantur indignos. 10 Taceo uias istorum, quoniam eas Polycraticus noster diligenter exsequitur, etsi omnes plene non sufficiat indagare; hoc enim uires excedit humanas. Alii autem Cornificio similes, ad uulgi professiones, easque profanas relapsi sunt, parum curantes quid philosophia doceat, quid appetendum, fugiendumue denuntiet: dummodo: «rem faciant, si possunt, recte, si non, quocunque modo. 11 » Exercent foenebrem pecuniam, alternis uicibus rotundauerant, adaequantes. Nihil enim sordidum putant, nihil stultum, nisi paupertatis angustias, et solas opes ducunt esse fructum sapientiae. Siquidem celebre est in corde eorum, quod ait ethicus, etsi hoc eum, quia contemnitur, dixisse non nouerint: Et genus, et formam, regina pecunia donat, Et bene nummatum decorat Suadela, Venusque: Hoc autem quasi quadriuio, sibi utique necessario, euadebant illi repentini philosophi, et cum Cornificio, non modo triuii nostri, sed totius quadriuii contemptores. 12 Nam, ut dictum est, aut sub praetextu religionis mergebantur in claustris, aut, sub imagine philosophandi et utilitatis publicae, confugiebant ad physicam; aut sub honestatis uelamine, quo splenderent et sublimarentur, se praeclaris domibus ingerebant; aut, sub obtentu necessitatis exercendique officii, dum lucrum sitiebant, multiplicis auaritiae uoragine absorbebantur. 13 Adeo quidem, ut sic proficientium philosophorum, aut, ut uerius dixerim, deficientium collatione, quiuis in turba profanae multitudinis, rudis ad flagitia uideretur. CAPUT V. Quantis uiris, et cur, familia illa detrahere audeat. 1 Solebat magister Gilbertus (tum quidem cancellarius Carnotensis, et postmodum uenerabilis episcopus Pictauorum) temporis eius, nescio ridens aut dolens insaniam, cum eos uidebat ad studia, quae praedicta sunt, euolare, eis artem pistoriam polliceri, quoniam illa est, ut aiebat, in gente sua, quae sola accipere consueuit omnes, aliis operibus aut artificio destitutos. 2 Ars enim facillime exercetur, et subsidiaria est aliarum, praesertim apud eos, qui panem potius quam artificium quaerunt. Sed et alii uiri, amatores litterarum (utpote magister Theodoricus, artium studiosissimus inuestigator, itidem Willelmus de Conchis, grammaticus, post Bernardum Carnotensem, opulentissimus et peripateticus palatinus, qui logicae opinionem praeripuit omnibus coaetaneis suis, adeo ut solus Aristotelis crederetur usus colloquio) se omnes opposuerunt errori. Sed nec uniuersi insanientibus resistere potuerunt: insipientes itaque facti sunt, dum insipientiae resistebant, et erronei diutius habiti, dum obuiare nitebantur errori. 3 Verumtamen, fumus ille cito euanuit, et praedictorum opera magistrorum et diligentia redierunt artes, et quasi iure postliminii, honorem pristinum nactae sunt, et post exsilium, gratiam et gloriam ampliorem. Inuidit Cornificius, et turpe reputans, ut senex mitteretur ad scholas et ut sensu puer appareret, senex aetate culpare coepit, quod se posse consequi desperabat. 4 Sententias carpebat omnium, eo quod ei dissimiliter uniuersi sentirent. Sic uulpes a desperatione cerasa culpat, et ut dici solet rusticano prouerbio, quod negatur, ducit inutile. Inde ergo irae, hinc lacrymae, hinc indignatio, quam aduersus discipulos memoratorum sapientium concepit Cornificii domus: undique in eos exercet dentem, sed in soliditate eorum frangit, ut dicitur, genuinum. Impudenter etiam, (in latebris tamen, quia palam non licet), offuscare nititur splendidissima lumina Galliarum, Lauduni gloriam, fratres theologos, Ansellum et Radulfum, quorum memoria in iucunditate et benedictione est: quos nemo lacerauit impune, et qui solis displicuerunt haereticis, aut flagitiorum turpitudine obuolutis. Nam de Alberico Remensi et Simone Parisiensi palam loquuntur, et prouerbium nullum dicunt, et sequaces eorum, non modo philosophos negant, imo nec clericos patiuntur: uix homines sinunt esse, sed boues Abrahae uel asinos Balaamitos duntaxat nominant; imo derident, aut si quid scommatice magis aut loedorice in eos dici potest. 5 Willelmus de Campellis, errasse conuincitur scriptis propriis. Vix parcitur magistro Hugoni de Sancto Victore: et hoc quidem magis propter habitum religionis, quam propter reuerentiam scientiae aut doctrinae. Deo enim in ipso deferunt, non personae. 6 Rodbertus Pullus, cuius memoria bonis omnibus iucunda est, diceretur filius subiugalis, nisi sedi apostolicae deferretur, quae ipsum, de doctore scholastico, cancellarium fecit. Ut autem licentius haec familia aliis derogaret, religionem extrinsecam induit paterfamilias (de interna enim cognoscet Dominus, et iudicabit) et Cisterciensium, Cluniacensium, Praemonstratensium, aliorumque, quorum fama hilarior est, familiaritatem captat, ut ab eorum auctoritate possit esse insignis. 7 Ego autem detractionem eius familiae aequanimiter porto, et me fateor aliquos praemissorum habuisse doctores, et itidem aliorum audisse discipulos, et ab eis modicum id didicisse, quod noui: neque enim, ut Cornificius, me ipsum docui. Nec multum curo, quid ineptum in auribus suorum cornicetur. Ingratus enim est, et peruersi ingenii, qui profectus sui diffitetur auctorem. 8 Sed haec hactenus, nunc, praetermissis personae ineptiis, ipsius sententiae redarguamus errorem. CAPUT VI. Quibus rationibus nitatur. 1 Non est ergo ex eius sententia (si tamen falsa opinio sententia dicenda est) studendum praeceptis eloquentiae, quoniam eam cunctis natura ministrat, aut negat. Si ultro ministrat, aut sponte, opera superfluit et diligentia; si uero negat, inefficax est et inanis. Nam plerumque ad maximarum propositionum robur accedit: «Tantum quemque posse, quantum natura permiserit. 2 » Adeo quidem, ut apud serietatem fidelium historicorum constet, Daedalum non uolasse, quoniam ei natura alas negauerat, sed tyrannicam rabiem subito euasisse nauigio. Praeterea ratio praeceptorum, quod pollicetur, non efficit: et omnino impossibile est, ut quis eloquens sit, etiam diligentissimo studio praeceptorum. Sufficit enim usus uerbi loquendique inter cohabitantes commercium; et linguae cuiusque habet potissimam facultatem, qui officium eius crebro exercet. 3 Apud Graecos planum est hoc, et Latinos. Idem Galli nobis attestantur, et Britones. Apud Scythas et Arabes, imo ubique locorum, uerum est, quia usus magistrum reddit: . . . Labor omnia uincit Improbus. et assiduitas operis, in quauis arte, praestantissimum facit opificem. 4 Ad haec, etsi eloquentiae praecepta proficerent, plus habent laboris quam utilitatis, nec dispendium operae aequa unquam compensabitur retributione mercedis. Graeca plebs, et Hebraea, sine praeceptorum difficultate, linguae suae compendio utitur, et tam Galli quam Britones, et aliae itidem gentes, commercium uerbi, ante a nutricum sinu, quam a cathedra doctorum excipiunt. Nutricis linguam plerumque redolet aetas uirilis, nec potest interdum ab eo, quod tenerior aetas ebiberat, doctorum diligentia erudiri. 5 Quam recte loquuntur, quam expedite, singulae gentes, in linguis, quas eis decreti diuini constitutio assignauit! Nunquid artem orationis exspectant, aut praecepta eloquentiae? Postremo, quid est eloquentiae cum philosophia? altera enim consistit in uerbo, altera sapientiae uias affectat, inuestigat, et circuit, et interdum pro studio efficaciter apprehendit. 6 Plane eloquentiae praecepta sapientiam non conferunt; sed nec amorem eius: et saepissime quidem ei obtinendae non conferunt. Res enim philosophia, aut finis eius, quae est sapientia, quaerit, non uerba. Itaque ex his liquet, quia praecepta eloquentiae ab operis suis philosophia eliminat. CAPUT VII. De commendatione eloquentiae. 1 Cornicatur haec domus insulsa (suis tamen uerbis) et quam constat totius eloquii contempsisse praecepta. Sicut enim de se ipsa testatur, grauium temporum casuumque non potest simul curare iuncturam et constructioni sensuum operam dare. Esto, loquatur falso, dum uerum sentiat, sed plane non acquiescet, quia homo ore mendax, et spiritu falsum loquitur et falsum sentit. 2 Ait enim: superflua sunt praecepta eloquentiae, quoniam ea naturaliter adest aut abest. Quid, inquam, falsius? Est enim eloquentia facultas dicendi commode quod sibi uult animus expediri. Quod enim in abdito cordis est, hoc quodammodo in lucem profert et producit in publicum. Siquidem non est eloquens, quisquis loquitur, aut quidquid uoluerit, utcunque loquitur, sed ille duntaxat, qui animi sui arbitrium commode profert. Ipsaque commoditas exigit facultatem (quae a facilitate dicitur) ut sequamur mores nostros, quibus gratum est, in ea parte, Stoicos imitari, qui ad uerborum faciliorem intelligentiam, rerum etiam originem studiosius perscrutantur. 3 Ergo cui facilitas adest commode exprimendi uerbo quidem, quod sentit, eloquens est. Et hoc faciendi facultas, rectissime eloquentia nominatur. Qua quid esse praestantius possit ad usum, compendiosius ad opes, fidelius ad gratiam, commodius ad gloriam, non facile uideo. Nihil enim dotem istam naturae et gratiae antecedit, aut rarum. 4 Siquidem cum uirtus et sapientia, quae forte, sicut Victorino placet, uerbis potius quam substantia, differunt, in appetendis locis primum obtineant, secundum sibi eloquentia uindicat; tertius autem cedit locus bonis corporis, eique ad materiam gerendorum, cohabitantium fauor et rerum copia quarto loco succedunt. Secutus est hunc ordinem ethicus, uotorumque seriem in ordine expetendorum eleganter expressit: Quid uoueat dulci matricula maius alumno, Quam sapere et fari possit quae sentiat, et cui Gratia, fama, ualetudo, contingat abunde, Et mundus uictus, non deficiente crumena. Si ergo, uerbi et rationis usu, aliorum animantium naturam humana dignitas antecedit, quid conducibilius ad omnia, quid ad claritatem conciliandam potentius, quam in eo naturae praeuenire consortes et generis, in quo solus homo caetera uincit? 5 Haec autem, cum omnem aetatem doceat et exornet, clariorem efficit iuuentutem: eo quod aetas tenerior gratiae quodammodo lenocinatur, ut ingenium uindicet. Qui sunt enim qui florent inter conciues? Qui sunt qui opibus pollent? Qui sunt qui praeualent uiribus, et in omnibus negotium obtinent, nisi eloquentes? Nam ut Cicero est auctor, nihil est tam incredibile quod non dicendo fiat probabile; nihil tam horrendum et incultum, quod non splendescat oratione et quodammodo mansuescat, tanquam si excolatur. 6 Qui ergo tanti boni contemptor est, manifestissime desipit. Qui autem diligit, imo se diligere simulat, et non excolit, nimis negligens est, et desipientiae proximus. CAPUT VIII. Quod natura iuuanda est usu et exercitio. 1 Caeterum hanc aliquando habituris, gratis ipsa natura largitur; et non habituris, eam negat, et perpetuo subtrahit, ut liquido constet, operam ulteriorem, aut inanem esse, aut superuacuam. Quare ergo, doctissimi Cornificiani, peritiam omnium non habetis linguarum? Quare non saltem Hebraeam nostis? quam, ut aiunt, natura parens primigenis tradidit et generi conseruauit humano, donec unitatem scidit impietas, et confusione linguarum prostrata est elatio, quae in coelum conscendere, non uirtute, sed uiribus moliebatur, turre constructa. Quare non hanc, quae caeteris naturalior est, ut sic dicatur, natura docente loquuntur? 2 Est autem natura, ut quibusdam placet, (licet eam sit definire difficile,) uis quaedam genitiua, rebus omnibus insita, ex qua facere uel pati possunt. Genitiua autem dicitur, eo quod ipsam res quaeque contrahat, a causa suae generationis, et ab eo quod cuique est principium existendi; res enim quaelibet a componentibus contrahit, unde ad hoc apta sit uel ad illud: siue accedant ad originem materiae et formae, ut in simplicibus, qui coaceruationem partium non admittunt; siue ratio componendi ad solius diuinae bonitatis decretum accedat. 3 Nam et haec ipsa prima natura est, auctore Platone qui, sicut Victorinus et alii multi testantur, et certissimam omnium rerum naturam esse asseruit, diuinam uoluntatem: siquidem natura creata, ab hoc fonte manat, et quidquid operatur, operis sui Deum habet auctorem: ita quidem, nisi sit corruptionis opus, et culpae, in quo, ab auctore suo natura degenerat. 4 Vis itaque originaliter indita cuique, ex qua opus, aut aptitudo procedit, natura quidem est, sed creata. Alias quidem definitiones, quae sparsim in diuersis reperiuntur auctoribus, eo plerumque trahendas arbitror, ut natura, quae creata est, describatur. Nam et ignis artifex, qui per inuisibiles uias, procedit ad res uisibiles procreandas, creatus quidem est; sed pace Aristotelis et Chalcidii, eum naturam esse aliqui diffitentur. Item principium motus secundum se, a Deo habuisse initium, nec Aristotelem negaturum credo. De Boetio certus sum; quia id quod facere uel pati potest, non negabit esse creatum. 5 Sed et unamquamque rem informans specifica differentia, aut ab eo est per quem facta sunt omnia, aut omnino nihil est. Aliis quoque modis natura describitur; sed quidquid aliud a Platonico ponitur, aut de rerum numero tollendum est, aut diuinis operibus ascribendum. Sed utamur ad praesens prima definitione, quae ad usum praesentis articuli magis uidetur accedere. Esto ergo; sit potens et efficax uis illa genitiua, indita rebus originaliter: certe, sicut uitio corrumpi aut impediri, sic uariis adminiculis reparari uel adiuuari potest. 6 Nam et pueri uulgo garriunt, eum gerendi aliquid habere aptitudinem naturalem, cui aptitudinis negatus est usus; quod enim gressibile est, interdum gradi non potest, et qui bipes est natura, actu plerumque caret utroque pede, uel altero. Cura itaque non superfluit, sed naturam iuuat, faciliusque reddit, quod tamen utcunque forte fieri posset. 7 Nam et Socrates, ut traditur, natura petulcus erat, et mulierosus (ut uerbo utar historiae) naturae tamen intemperantiam, castigatione philosophiae et uirtutis exercitatione repressit et domuit. Obtusioris ingenii tradunt fuisse Scaurum Rufum, sed sedulitate exercitii, in id uirium euasisse, ut Ciceronem ipsum Allobroga nominaret. Si exemplis utendum fuerit, undique fiet conspicuum, quia nec diligentia inanis est, ubi est natura obtusior; et nec abundat cura, utpote superflua, et sic ut fuerit ad aliquid agendum natura benignior. 8 Licet enim plerumque natura dominetur, et sit procliuior in alterutro; tamen, sicut facile corrumpitur a negligentia, sic a cultura, et a cura saepissime mansuescit. Natura fieret laudabile carmen, an arte, Quaesitum est: ego nec studium sine diuite uena, Nec rude quid possit uideo ingenium; alterius sic Altera poscit opem res, et coniurat amice. 9 Prodest utique natura, sed eatenus aut nunquam, aut raro, ut sine studio culmen obtineat; nihil enim est tam ualidum, tam robustum quod diligentia non eneruet, nihil tam erectum quod non deiiciat; sicut econtra quamlibet humilem gradum, cura diligens erigit et conseruat. Ergo si natura propitia est, contemni non debet, sed excoli ut facile prosit; si aduersa, diligentiorem cultum exigit, ut ope uirtutis, felicius et gloriosius inualescat. CAPUT IX. Quod homines nititur elingues facere, qui logicam impugnat. 1 Quis autem ab ope naturae hunc assecutus est titulum, ut sine studio in omnibus, imo uel in una linguarum, eloquentissimus haberetur? utique si eloquentem esse, bonum est et eloquentissimum, melius erit. Neque enim hic in contrarium boni, quod proponitur, comparationis gradus excrescunt. Quemadmodum in eo, qui disertus dicitur, aut disertior, cum positiuus sapientiae sensum habeat, et eloquentiae quantum excrescit comparatio, tantum decrescit sapientia, et eloquii fluuius inualescit. 2 Sic enim nonnullis grammaticis placuit. Sed licet aliquae artium contingentium et docentium uirtutem, eloquii naturam attingant, illa tamen quae ad placitum fere est, naturaliter sciri non potest, quia nec naturalis est; non est enim eadem apud omnes. Quocirca id quod est homini praecipue debitum, imprudenter sine hominis beneficio a natura exigitur: at haec domus, non eloquentiam criminatur, quae omnibus necessaria est, et commendatur ab omnibus, sed artes eam pollicentium, arguit esse inutiles. 3 Eo itaque opinionis uergit intentio, ut non omnes mutos faciat, quod nec fieri potest, nec expedit, sed ut de medio logicam tollat. Est enim fallax, et ut ait, professio uerbosorum, et quae multorum consumpsit ingenia, et non modo philosophiae studiis praeclusit uiam, sed gerendis omnibus rationem et exitum interclusit. CAPUT X. Quid significet nomen logicae, et quod omnes artes colendae, nisi reprobatae sint. 1 Ecce propositi planior est intentio, et logicam aggreditur expugnare, quae omnis philosophiae semitas pari furore persequitur. Verumtamen ab aliqua fuerat inchoandum. Illam itaque praeferri placuit, quae caeteris notior, et huic haeresi familiarior uidebatur. Congrediamur ergo, et quid censeatur nomine logicae, proferatur in medium. Est itaque logica, (ut nominis significatio latissime pateat), loquendi uel disserendi ratio. 2 Contrahitur enim interdum, et duntaxat circa disserendi rationes, uis nominis coarctatur. Siue itaque ratiocinandi uias doceat, siue omnium sermonum regulam praebeat, profecto desipiunt, qui eam dicunt esse inutilem: cum utrumque ratione clarissima doceatur esse pernecessarium. Duplicitatem uero huius significationis, nomen a Graeca quidem origine contrahit, quoniam ibi g-logos, nunc sermonem, nunc rationem significat. 3 Sed ut quam latissime protendatur significatio, ei, ad praesens, sermonum omnium magisterium tribuatur; ut nusquam conuincatur esse inutilis, cum etiam secundum generaliorem modum, tota perutilis esse et necessaria apparuerit. Si enim, ut saepe dictum est, necessarius (quod nemo negat) est usus uerbi, quanto compendiosius docetur, tanto est doctrina utilior et certe fidelior. Stultum enim est in eo diutius cum labore et difficultate uersari, quod aliter expediri facile et cito potest. 4 Solet hoc negligentibus euenire, et qui iacturam temporis nullius putant esse momenti. Omnium itaque gerendorum artes amplectendae sunt, et colendae, eo quidem studiosius, quo ab optima parente natura originem ducunt, et nobilitatem generis, facili et felici gerendorum protestantur effectu. Gerendorum idcirco dixerim artes colendas, ad discretionem artium, quae uersantur in maleficiis; ut sunt sortilegorum, et caeterae reprobatae matheseos. Quae quoniam ab officiis alienae sunt, a toto hominum coetu, recte philosophantium decreto, eliminari debent. Sed de his latius dictum est in Polycratico. CAPUT XI. Quid ars, et de speciebus ingeniorum: et quod artibus excolenda sunt. 1 Est autem ars, ratio, quae compendio sui naturaliter possibilium expedit facultatem. Neque enim impossibilium ratio praestat, aut pollicetur effectum; sed eorum, quae fieri possunt, quasi quodam dispendioso naturae circuitu compendiosum iter praebet et parit, ut ita dixerim, difficilium facultatem. Unde et Graeci eam g-methodon dicunt, quasi compendiariam rationem, quae naturae uitet dispendium, et anfractuosum eius circuitum dirigat, ut quod fieri expedit, rectius et facilius fiat. 2 Natura enim, quamuis uiuida, nisi erudiatur, ad artis facilitatem non peruenit; artium tamen omnium parens est, eisque, quo proficiant et perficiantur, dat nutriculam rationem. Excitat enim primo ingenium ad res aliquas percipiendas: et cum eas perceperit, deponit quasi in custodia et thesauro memoriae; ratio uero quae percepta et commendanda uel commendata sunt, studio diligenti examinat, et ex natura singulorum, de singulis (nisi forte labatur in aliquo,) uerum profert incorruptumque iudicium. 3 Haec tria quidem, quasi omnium artium fundamenta et instrumenta, natura praemittit. Est autem ingenium, ut Isidoro placet, uis quaedam animo naturaliter insita, per se ualens. 4 Hoc autem exprimere uidetur ista descriptio, quod natura animo uim quamdam indidit, quae aut primitiuus motus animae est, aut motum excitat primitiuum, quem anima exercet in rerum inuestigatione. Unde et per se dicitur: Valens, eo quod nullius praecedentis opem exspectat, et omnes praeuenit, et iuuat subsequentes; praecedit enim inuestigatio comprehensionem, examinationem et custodiam omnium sciendorum. 5 Itaque proficiscitur a natura, studio iuuatur et exercitio: ut quod difficile fuerat in prima agitatione, ab assiduitate usus reddatur facilius; et cum regulas hoc faciendi deprehenderit, fiat, nisi desuetudinis et negligentiae torpor obsistat, facillimum. Et haec quidem est omnium origo artium, ut cum natura periacens, usum et exercitium studii peperit, usus et exercitatio artem; ars autem, eam, de qua nunc agitur, facultatem. Valet itaque per se ingenium, exercitatio, ex usu ab utroque memoria; et ab his etiam ipsa ratio conualescit, artesque producit, et hoc quidem pro capacitate ingeniorum. 6 Horum autem tria sunt genera, sicut Carnotensis senex Bernardus, frequenti colloquio, suis auditoribus tradere consueuit. Aliud enim aduolans, aliud infimum, aliud mediocre est. Aduolans quidem eadem facilitate, qua percipit, recedit a perceptis, nec in aliqua sede inuenit requiem. Infimum autem sublimari non potest, ideoque perfectum nescit; at mediocre, et quia habet in quo sedeat, et quia sublimari potest, nec de profectu desperat, et philosophantis exercitio accommodissimum est. 7 Et in hac quidem specie naturam, opinor, artium fundamenta fecisse; usus enim huius studio inualescit. Est autem, ut Ciceroni placet, studium, assidua, et uehemens animi applicatio, ad aliquid agendum magna cum uoluntate. Memoria uero quasi mentis arca, firmaque et fidelis custodia perceptorum. Ratio, eorum quae sensibus, aut animo occurrunt, examinatrix animi uis est, et fidelis arbitra potiorum, quae rerum similitudines dissimulitudinesque perpendens, tandem artem statuit, quasi quamdam infinitorum finitam esse scientiam. 8 Cum enim in ea desinant nomina infinita, ea omnia feminino definiuntur articulo, iis exclusis, quae certa suae proprietatis assignatione distinxit. Species infinitae sunt; sed haec in eis finitum tradidit, ut cuicunque adest species, adsit et genus. Numeri infiniti; omnem tamen parem uel imparem esse definiuit; et ut quod dicitur, liquido comprobetur exemplo, disceptationem primam casus intulit: usum disceptandi exercitatio auxit. 9 Disceptandi formam, quae ars eius operis est, ratio deprehendit; ars culta contulit facultatem: et quia artium natura mater est, merito in iniuriam parentis redundat contemptus earum. Sedulo igitur ingenium, tam studii quam remissionis moderatione, excolendum est, ut ab altero conualescat, ab altero confortetur. Unde egregie sapiens quidam (cui dicti habeo gratiam) ait: ingenium a natura proficiscitur, iuuatur usu, immoderato labore retunditur, et temperato aeuitur exercitio. 10 Si enim compositum fuerit, et legitime exerceatur, non modo ad artium capacitatem sufficiet, sed ad res quodammodo naturaliter inaccessibiles, rectam et expeditam inueniet uiam; et ad cito discendum, aut docendum quidquid oportet expedire, fidelissimum erit. CAPUT XII. Unde artes dicantur liberales. 1 Sed cum artium multa sint genera, ingenio philosophantis animi primae omnium liberales occurrunt. Hae quidem omnes, aut Triuii, aut Quadriuii ratione clauduntur: et tantam dicuntur obtinuisse efficaciam apud maiores, qui eis diligenter institerant, ut omnem aperirent lectionem, ad omnia intellectum erigerent, et omnium quaestionum, quae probari possunt, difficultatem sufficerent enodare. Neque enim doctore egebant in aperiendis libris, aut quaestionibus dissoluendis hi quibus aut ratio Triuii omnium sermonum, aut Quadriuii lex totius naturae secreta exponebat. 2 Unde sicut artes dictae sunt, eo quod arctant regulis et praeceptis, uel a uirtute, quae Graece g-areteh dicitur, et animos roborat ad percipiendas uias sapientiae, aut a ratione, cui alimenta et incrementa parant, quae a Graecis arses nominantur: sic et liberales dictae sunt, uel ex eo, quod antiqui liberos suos iis procurabant institui; uel ab hoc quod quaerunt hominis libertatem, ut curis liber sapientiae uacet, et saepissime ab iis liberent curis, quarum principium sapientia non admittit. 3 Necessarias quoque saepe excludunt, ut agitationi mentis ad philosophiam sit expeditior uia. CAPUT XIII. Unde dicatur grammatica. 1 Harum autem omnium prima est logica; ab ea tamen sui parte, quae in prima sermonum institutione uersatur, ut nomen logices, sicut iam dictum est, quam latissime pateat, et non modo ad disserendi scientiam contrahatur. Est enim grammatica, scientia recte loquendi, scribendique, et origo omnium liberalium disciplinarum. Eadem quoque est totius philosophiae cunabulum, et, ut ita dixerim, totius litteratorii studii altrix prima; quae omnium nascentium de sinu naturae teneritudinem excipit, nutrit infantiam, cuiusque gradus incrementa in philosophia prouehit, et sedulitate materna, omnem philosophantis producit et custodit aetatem: unde a primis, tam scribendi quam loquendi principiis, grammatica appellatur. 2 Grammatica enim, littera uel linea est, et inde litteralis, eo quod litteras doceat; quo nomine, tam simplicium uocum figurae, quam elementa, id est uoces figurarum intelliguntur; aut etiam linearis est, eo quod sicut in magnitudinis incremento, dimensio lineae prima occurrit, et quasi quaedam materia est superficiei aut corporis; sic aspirantibus ad profectum sapientiae, disciplina haec prima succurrit, quae linguam erudit; et tam per aures, quam per oculos, ut sic procedat oratio, sapientiam introducit; uerba enim per aurem intromissa, pulsant et excitant intellectum, qui, ut ait Augustinus, quaedam animae manus est, rerum capax et perceptitibilis obiectorum. 3 Litterae autem, id est figurae primo uocum indices sunt, deinde rerum, quas animae per oculorum fenestras opponunt, et frequenter absentium dicta sine uoce loquuntur. Tradit ergo prima elementa sermonis ars ista, oculorum et aurium iudicium instruit, ut non facilius queat aliquis praeter eam philosophari, quam inter philosophos eminere, qui semper caecus et surdus fuit. CAPUT XIV. Quod ipsa, etsi naturalis non sit, naturam imitatur. 1 Caeterum cum haec ad placitum sit, non a natura uidetur esse profecta; siquidem naturalia eadem sunt apud omnes, haec autem apud omnes non eadem est. Artium uero matrem superius collectum est, esse naturam; sed, licet haec aliquatenus, imo ex maxima parte ab hominum institutione processerit, naturam tamen imitatur, et pro parte ab ipsa originem ducit, eique in omnibus, quantum potest, studet esse conformis: unde et ad eius nutum, uocalium numerum, apud omnes gentes, quantum ad elementa spectat, quinario inclusit; nam apud plerosque, figurarum numerus multiplicior est. 2 Teuredus tamen noster, grammaticus scientia quam opinione potentior, etiam in sonis elementariis ampliorem numerum conuincebat. Si enim attendantur uocum, ut ait, differentiae, septem sunt. In ipsis quoque consonantibus, diuersas species semiuocalium et mutarum, item simplicium dupliciumque, natura formauit; quarum differentiam patenter aduertit, si quis attendat ora, mirabili lege naturae, modulantia uoces, et potestatem earum subtili examinatione perpendat. 3 Ipsa quoque nominum impositio, aliarumque dictionum, etsi arbitrio humano processerit, naturae quodammodo obnoxia est, quam pro modulo suo probabiliter imitatur. Homo enim ad exsequendum diuinae dispensationis effectum, et ad instituendum inter homines uerbi commercium, rebus eis primo uocabula indidit, quae praeiacebant, naturae manu formatae, et quas illa, uel ex quatuor elementis, uel ex materia et forma, compegerat et distinxerat, ut rationalis creaturae possent sensibus obiici, earumque diuersitas, sicut proprietatibus, sic et uocabulis insigniri. Inde ergo (sicut Boetius auctor est) contigit, ut «hoc uocetur homo, illud lignum, aliud uero lapis;» et sic substantiis omnibus, sua quasi impressa sunt nomina. 4 Sed quoniam ipsarum multae sunt differentiae; aliae quidem a quantitate, aliae a qualitate, aliae a uariis accidentium formis: item aliae ab his, quae familiariora sunt, et ad esse conducunt: idcirco quibus hoc designaretur, nomina sunt inuenta quae possent adiici substantiuis, et eorum uim et naturam quodammodo depingerent, sicut praemissae substantiarum differentiae suis proprietatibus exprimentur. 5 Sicut enim accidentia substantiam uestiunt et informant; sic quadam proportione rationis, ab adiectiuis substantiua informantur. Et ut familiarius rationis institutio naturae cohaereat, sicut substantia cuiusque rei, intentionis et remissionis ignara est; sic substantiua ad comparationis gradus non ueniunt, ut nec nomina differentiarum substantialium, licet adiectiua sint, eo quod substantiae quamdam indicent qualitatem. 6 Item nec illa comparantur, quae adiiciuntur substantiis a quantitate, eo quod ipsa quantitas, non suscipit magis et minus. Et in summa, sicut solum accidens comparabile est, nec id tamen omne: sic sola adiectiua accidentiam, nec ea tamen omnia, comparantur. Nec in solis nominibus conspicua est haec naturae imitatio, sed in aliis omnibus orationis partibus, si diligentius attendatur. Pro eo quod substantia, quae sensui aut rationi obiicitur, sine motu, quo agendo uel patiendo aliquid temporaliter mouetur, esse non potest, ideo ad designandos motus corporales agentis aut patientis, excogitata sunt uerba. 7 Unde quia motus non est sine tempore, nec uerbum esse potuit sine temporis consignificatione; et sicut motus is non semper uniformis est, sed, ut sic dicam, multicolor, alio aliter, uel alias agente uel patiente, ad exprimendas differentias eius, ad modum nominum adiectiuorum, aduerbia processerunt. Quinetiam quod uerba quaedam, aliquibus temporibus carent, sicut meditatiua et inchoatiua, praeterito eo quod gerendorum deliberatio non statim completur, nec initia rerum, ad sui perfectionem accedunt, hoc nonne est expressum naturae, apud humanam rationem, uestigium? CAPUT XV. Quod adiectiua secuudae impositionis, substantiuis primae non apte copulantur, ut equus patronymicus. 1 Procedat ratio ad secundae impositionis originem, ubi, etsi non tam liquido, dominantis tamen naturae claret auctoritas. Rebus itaque, ut dictum est, cum nomina primitus essent imposita, reuersus ad se animus imponentis, ipsis nominibus uocabula indidit, per quae sermonum doctrina procederet; dum eorum adminiculo, alter, in mentem alterius suum traiiceret intellectum. 2 Ergo quod casualiter flectitur, et temporis expers est, dictum est nomen substantiuum quidem, si substantiam significat, aut substantiue. Adiectiuum, id quod formaliter, ut sic dici liceat, inest substantiae, uel aliquid ad imaginem eius. Quod autem motum eius significat temporalem (ita tamen ut temporaliter) uerbum est appellatum. 3 Actiuum quidem, si eum, ut in agente; passiuum, si ut in patiente significat. Ad similitudinem itaque dictionum primae impositionis, earum, quae secundario processerunt, facta est institutio; ut quemadmodum in illis, tam substantiuis quam adiectiuis, dicuntur quaedam propria singulorum, alia plurium sunt sua ratione communia; ita quaedam singulariter dicta, quaedam accepta communiter inueniantur in istis. 4 Quod enim nomen dicitur, aut enuntiatio, ad substantiuorum accedit rationem: quod appellatiuum, aut categorica praemissis adnectuntur, adiectiuae uirtutis explet officium, quae substantiuorum determinat qualitatem. Verumtamen, sicut in operibus naturae subtilior est speculatio eorum quae insunt, utpote simplicium, quam eorum quae compositio sensui ingerit, aut intellectui; sic in adiectiuis secundae impositionis, si non adiiciantur his, quibus naturaliter addicta sunt quid significent, difficilius est intelligere; solidior est enim natura substantiae quam uerborum; et accidentia eius, quam eorum, quae sensui aut intellectui familiarius occurrunt. 5 Adeo quidem, ut qui secundae impositionis adiectiua, primae institutionis substantiuis applicant, aut nihil omnino dicant, aut nugiloqui sint. Si enim equus dicatur patronymicus, aut hypothetici saeculares, iunctura incompetens est, praepediente quidem rationem intelligendi principali significatione uerborum, non aliqua discohaerentia accidentium. 6 Nam quod ad genus, numerum et casum attinet, substantiuo satis cohaeret adiectiuum. Sed principalia significata coniungere, non modo mentiri, sed etiam nugari est. Reus acyrologiae Virgilius criminatur, dicens gramineo in campo, eo quod graminoso in campo dici oportuit: et plane magis reus esset, et procul dubio longe nugacior, si dixisset in campo categorico, uel patronymico. 7 Dissoluit autem instantiam eorum, qui ex solis nituntur accidentibus, in similitudine cohaerentibus sibi, probare quod non omnis consonans, uocali subiuncta, syllabam facit: Siquidem I et V consonantes subiunctae, non magis proficiunt ad syllabam, quam adiectiua secundae impositionis, primis substantiuis apposita, ad rectam et aequimodam locutionem. 8 Constat equidem duo esse peccata loquentium; alterum mentientis, alterum transgredientis positam locutionem: quod ad minus isti committunt. Primae et secundae personae pronomina, uerbis inepte coniunguntur, nisi causa discretionis aut significantiae, licet sibi satis congruant accidentia dictionum. Nugatoriae autem dictionis rationem, non hic ita coarcto, ut idem frequenter dicere, intelligatur: ut si in substantiuo, adiectiuum, quod in eo intelligitur, quis forte adiiciat, quale est, homo rationalis ambulat; sed ad omnem dicendi formam extenditur, ubi dictionum iunctura inutilis, et quodammodo suae legis implendae inefficax est. 9 Sed nec inutilis est iunctura, licet falsi nota sit, et quod nunc explicat, nunc inuoluit. Lex enim grammatices mentiri non prohibet, etsi ea socientur, ex quibus nullus, linguae peritiam habenti, prouenit intellectus. Ex eo autem liquidius est, quia primis secundariorum competens non fit adiectio: quod si adiectiua aequipollenter in alia resoluantur (ut si forte reddatur pro nominibus definitio) appositionem aequipollentis termini nequaquam horrebit animus, et ipsius adiectiui secundae impositionis formidabit auditum. 10 Verbi gratia, propositio praedicatiua est, hoc aequipollenter uidetur asserere, quod simpliciter, id est sine conditione aliqua enuntiat, aut quod terminum habeat praedicatum. Dicatur ergo, tunica est categorica, haerebit intellectus, ob adiectionis incompetentiam, et forte citius de inepta dictionum iunctura causabitur, quam mendacii reum arguat proponentem. 11 Sin autem dicat, tunica simpliciter, id est sine conditione, aliquid enuntiat, aut terminum habet praedicatum, statim falsum arguet auditor, nec tamen cito prosiliet ad causandas iuncturae ineptias. Utique cum dicitur propositio categorica, intelligitur habens praedicatum terminum, et subiectum: cum uero, syllogismus categoricus, significatur, quoniam ex categoricis constat. 12 Equus categoricus quidquid significet, ignotum habeo; sed interim credo, quod nihil significat. Quod enim non inuenitur usquam, esse puto nusquam. Similis quoque abusio est, si quis dicat, equus desinit in S: et similia. Item: Cato sedens inter Ianiculam, et Kalendas Martias, uestes populi Romani quaternario, aut senione resarcit, aut sermo non est, aut quouis sermone nugatorio corruptior. 13 Huiusmodi sermo quidem, stichiologus dicitur, id est sermo inuersus: eo quod aduersus loquendi leges coeunt uerba. Nam st???? uersus; unde distichum, duorum uersuum carmen. Cum super hoc articulo multos conferentes, et uaria sentientes audierim, non pigebit referre, nec forte audire displicebit, quod a Graeco interprete, et qui Latinam linguam commode nouerat, dum in Apulia morarer, accepi; nam et ipsi uolo referre gratiam, etsi non utilitatis (quae tamen in his aliqua est) saltem bonae uoluntatis, qua auditoribus prodesse cupiebat. 14 Primus ergo huius sententiae aut opinionis articulus est, quem praemisi: quod adiectiuorum secundae impositionis, et substantiuorum primae coniunctio, etiam secundum grammaticae rationes, inconsequens est. Habet autem nescio quid latentis ?f???a?, id est inconsonantiae; uel, ut Quintiliani uerbo utar, cacozugiae, id est malae coniunctionis, haec appositio, quam etsi nequeamus tam facile perspicuis rationibus condemnare, per se tamen displicet grammatico auditori. 15 Talia quidem multa sunt, quae statim offendunt, licet eorum improbatio longius absit. Quod forte in his euenit, quorum uirtus, aut uitium perspicuum est. Ut multum parcat hic grammatica, ?????????a? deprehendit. Illa enim non modo accidentium dissidentiam in dictionum iunctura causatur; sed etiam secundariae inuentionis adiectionem, in substantiuis primae, ducit absurdam. 16 Et quidem ea ratione absurda est, quod ad iuncturam huiusmodi animus obsurdescit. Sed quis auditus recte examinat ea, ad quae surdus est? Nonne uox lassa est, quae in aurem surdam effunditur? Quia ergo intellectus, sicut animae manus, ita quodammodo auris est; nihil omnino ad uocem concepit, cuius rei intelligentiam absurditas praeclusit. Attamen absurdum interdum ducitur, cuius est, pro tempore, insolens et infrequens usus, nec tamen usquequaque absurdum est: sicut mulier informis male quidem formata, non tamen omnino carens forma; et sicut in litteris, quaedam mutae, non quod omnino nihil, sed quod aliarum respectu minimum sonent. 17 Haec autem adiectio, penitus quidem absurda est, non solum falso, aut male sonans in aure audientis (falsa enim non omnia absurda sunt) etsi ea ueri examinator reprobet, et repellat. 18 Absurda quoque dicuntur singula pro iudicio facultatum, quae dictorum factorumue qualitatem examinant. Grammatica enim absurdam habet incompetentem iuncturam dictionum; sed ad examinandi ueri iudicium non aspirat. Caesar, in libro De analogia, grammaticus quidem est, et euitandum esse denuntiat, quidquid auditori perito potest esse absurdum: «Ut nautae, inquit, scopulum fugiunt, sic fugiendum est infrequens atque insolens uerbum. 19 » Dialectica autem, id duntaxat acceptat, quod uerum est, aut uerisimile, et quidquid ab his longius dissidet, ducit absurdum. Neque enim utilis aut honesti finem attendit: ciuilis autem scientia utilia ista metitur, uersaturque in fine iusti, aut honesti: et quae a iure bono et aequo longius absunt (uera aut falsa sint) aeque abhorret: palam erit hoc et in caeteris disciplinis. 20 Sed nunc Graeci interpretis nostri procedat explanatio. Homo est rationalis, rebus existentibus ut nunc sunt, haec quodammodo necessaria est, homo est risibilis, haec probabilis est; homo est albus, haec quidem possibilis, dubia tamen, eo quod aeque uera potest esse et falsa; homo est rudibilis, haec quidem impossibilis est, ut omnino uera esse non possit. 21 Nullam istarum grammaticus abhorret, quia ubique inuenit legem suam. Nihil istorum corrigit, nihil immutat: gratanter accipit omnia. Quartam corripit et redarguit logicus: eo quod sibi ueri falsique commissa est examinatio. Et ob hoc quidem, ei praebere aurem, ducit absurdum. Modo praemissis, quintam adiice, homo categoricus est; hanc utique absurditatis damnat grammaticus; qui non modo dubiam, non modo falsam, sed etiam impossibilem admittebat. Quare? inquit, nisi quia non sequitur leges suas; perpetuo enim dicebat inhibitum, haec adiectiua illis copulari subiectis. CAPUT XVI. Quod adiectiua primae impositionis, substantiuis primis iunguntur. 1 Non autem uice uersa, adiectiua primae impositionis, secundae institutionis nominibus adiici, impossibile aut inconsequens est. Natura enim copiosa est, et ubertatis suae gratiam humanae indigentiae facit. Inde ergo est, quod proprietas rerum redundat in uoces, dum ratio affectat sermones rebus, de quibus loquitur, esse cognatos. 2 Dicitur ergo durus sermo aut mollis; uerbum asperum, aut leue; nomen dulce, aut amarum: cum haec tamen proprie corporum sint, non sermonum. Inueniuntur et plurima in hunc modum, quorum nihil absonum est, aut falsi arguitur apud iudicem bonae fidei, uel auditorem; licet enim fides rationalis creaturae duntaxat uirtus sit, sermo tamen fidelis dicitur, itemque fraudulentus, etsi non in ipso, sed in homine esse fraudulentiam conuincatur. 3 Solent enim naturalia, ut sic dixerim, transferri nomina ad explendam indigentiam rationalium, cum econtra, transsumptio rationalium ad naturalia, in tam frequenti usu nequaquam uersetur. Sit autem translatio, nunc quidem necessitatis causa, nunc ornatus; sed ut celebre est apud eruditos, quae ornatus causa non fit, ab aequiuocatione non est aliena. 4 Quorum ergo necessaria est translatio, multis commode applicantur, et pro modo eorum, quae dicuntur accidentaliter praedicari, sensum plerumque mutant ad singula: nemo tamen coniunctionis incompetentiam reprehendit. Et licet improprius, id est translationis sensus, suae dictionis primae significationi, id est quam a prima institutione habebat, sic obtinente usu saepe praeualeat, si forte ad domesticum redeant sensum, utique aut nulla absurditas est, aut non tanta, quantam arguimus, cum adiectiua uerborum eo trahuntur, ut rerum significent qualitatem. Ecce conuertibile in his ex usu obtinet, quae se praedicatione mutua circumscribunt: ut in specie, et definitione, aut proprio. 5 Item finitum et infinitum, ad designandas eorum qualitates, nomini adiiciuntur, et uerbo; sed quoniam haec a rebus sumpta sunt, nequaquam absonum est, si uelut a peregrinatione domum redeant, ut res aliqua conuertibilis, aut finita dicatur, aut infinita. Similiter uniuersale et particulare, licet in uerbis eorum uigeat appellatio, quam a rebus mutuata sunt (secundae enim impositionis non sunt) possunt sine absurditate rerum nominibus adiectiuis coniungi. Et quidem quae a rebus sumpta sunt, ad res redire possunt; sed quae inuenta sunt ut uerborum indicent qualitatem, non ea commoditate uel usu deuocantur, ut rerum indicent qualitatem. 6 Videntur enim aliquid habere simile cum his generibus uerborum, quae Graece syncategoremata appellantur, eo quod, sicut illorum, ab adiunctis, aut est, aut perpenditur significatio, sic ista, originis suae sociata sermonibus, suum commode excitant intellectum, alio uero traducta, uelut naturali uigore destituta, euanescunt, uel absona sunt. 7 Si enim dicatur equus patronymicus, illico grammaticus auditor uel dicenti conuiciabitur, ut uerbi uitium purget, aut ut multum loquenti deferat, serui comici utetur prouerbio: «Bona uerba quaeso.» Haec itaque supplicatio, nonne uitii quaedam exprobratio est? Qui enim pro istis bona quaerit, haec bona esse procul dubio non consentit. 8 Alioquin elegantius diceret, «Meliora uerba quaeso.» Profecto si modum, aut tempus quis quaerat in nomine, causam et comparationem in uerbo, eum quasi nugacem grammaticus castigabit: unde non opinor quod patientiam accommodet discipulo, equum patronymicum appellanti. Adeo autem naturae suae limitibus secundae impositionis adiectiua coarctata sunt, ut non modo non queant ad rerum uocabula euagari, sed nec a quibus indita sunt, longe recedere. 9 Siquidem propositio recte dicitur hypothetica, nomen patronymicum. Si uicissim uertas, ut dicatur hypotheticum nomen, propositio patronymica, aut nihil utique dices, grammatico iudice, aut inepte loqueris. Praeterea penes usum est summa examinandi sermonis auctoritas, neque eo non restituente conualescet, quod ipse condemnat: hinc est illud, Multa renascentur, quae iam cecidere, cadentque, Quae nunc sunt in honore uocabula, si uolet usus, Quem penes arbitrium est et ius, et norma loquendi. Sicut enim in iure dicitur, quod consuetudo optima legum interpres est; sic et usus recte loquentium est potentissimus interpres regularum. 10 Unde consequens arbitror, quia id quod nusquam scriptum legitur, nec alicubi a recte loquentibus auditur, sed nec aliquid generis eius, pridem damnatum esse, aut certe nondum a grammaticis approbatum. Sed nec primae inuentionis nomina uniuersa, credo ad omnia commode posse transferri, etsi ad usum transsumptionis sicut generaliora, ita commodiora sint. 11 Sed quia frequens est, aliquid extra regulam inueniri, erit fortasse aliter, quam dictum sit, alicubi inueniri, seu quod propositum est, usus obtinet. Nam et ea uicissitudo, quae rerum est ad sermones, sermonumque ad res, quae sibi inuicem, quasi collatione mutua, suas proprietates attribuunt, translatiuis sermonibus, quam his, quos institutio secundaria promulgauit; frequentius explicatur. Regulae enim uniuersitati fortasse casus derogat. Sed nos usum loquimur. 12 Haec itaque translationis uis, dum sermonibus, quod rerum est, et rebus, quod sermonum est, ascribit, quamdam loquendi parit indifferentiam; quae, sicut compendio sui, compositis ingeniis prodest, sic indiscreta confundit et prosternit, eisque totius ueritatis praecludit intelligentiam. Necesse enim est ei, qui ad notitiam ueritatis aspirat, ut composito perpendat ingenio, quid uelit dicere etiam qui balbutit; nam et is saepissime uerum dicit. CAPUT XVII. Quod et in poetica naturam imitatur. 1 In aliis quoque naturam grammatica imitatur; praecepta enim poeticae, naturam morum patenter exprimunt, exiguntque ut artis opifex sequatur naturam. Format enim natura priusnos intus ad omnem Fortunarum habitum; iuuat, aut impellit ad iram Aut in humum moerore graui deducit et angit: Post effert animi motus interprete lingua. Eo quidem haec, ut a naturae uestigiis poeta non recedat, sed habitu, et gestu, item uerbo, ei toto nisu studeat cohaerere. . . . . Si uis me flere, dolendum est Primum ipsi tibi . . . . Si gaudere, prius gaudendum, alioquin . . . . Male si mandata loqueris; Aut dormitabo, aut ridebo . . . . Ad haec, non modo pedum aut temporum ibi ratio habenda est, sed aetatum, locorum, temporum, aliorumque, quae sigillatim referre ad rem praesentem non attinet: cum omnia a naturae officina proueniant. 2 Adeo quidem assidet poetica rebus naturalibus, ut eam plerique negauerint grammaticae speciem esse, asserentes eam esse artem per se, nec magis ad grammaticam, quam ad rhetoricam pertinere; affinem tamen utrique, eo quod cum his habeat praecepta communia. Ringantur super hoc, qui uoluerint (non enim hanc protendo litem), sed omnium pace, opinor ut sit haec ad grammaticam referenda, tanquam ad matrem et altricem studii sui. 3 Licet autem neutra illarum omnino naturalis sit, et ex maxima parte substantiae suae hominem, qui eas inuenit, utraque laudet auctorem, natura tamen aliquid iuris sibi uindicat. In utraque profecto, aut poeticam grammatica obtinebit, aut poetica a numero liberalium disciplinarum eliminabitur. CAPUT XVIII. Quid sequi doceat, et quid uitare grammatica. 1 Traditum quidem est, grammaticam esse recte scribendi recteque loquendi scientiam. Recte quidem dicitur, ut uitium excludat, ut scilicet in scribendo sequatur orthographiam, in loquendo, artis et usus auctoritatem. In eo autem orthographia, id est recta scriptura consistit, ut quaeque littera suo ponatur loco, nec alterius usurpet officium aut deserat. 2 Loqui autem, est articulata et litterata uoce suum interpretari intellectum. Nam quod dicitur, . . . Nutu signisque loquuntur a sermonis proprietate recedit. Recte quidem loqui, est soloecismi et barbarismi uitium in sermone declinare. Est autem barbarismus corruptio dictionis non barbarae, id est quae Graeca sit, aut Latina. 3 Si enim barbara dictione in nostro utamur eloquio, non barbarismus, sed barbarolexis est. Soloecismus autem est corruptio non quidem dictionis, sed constructionis; cum aduersus legem construendi, incompetenter uerba iungantur. Fit autem dupliciter: aut per partes ipsius orationis, aut per accidentia partium. 4 Per partes quidem, ut si alteram quis ponat, pro altera, puta, praepositionem pro aduerbio, uel econtra: aut si in eadem parte, genus unum uerborum quis pro altero ponat, puta, secundae inuentionis, pro eo quod primae esse oportuit. Per accidentia uero, ut per qualitates, genera, casus, numeros et figuras. Similiter et in metro metaplasmus reperitur, qui fit in uno uerbo licentius urgente metri lege, sicut et barbarismus, unius dictionis est in soluto eloquio. 5 Dicitur autem metaplasmus, quasi transformatio uel deformatio, eo quod quasi a iure suo dictionem transformat, aut deformat. Sunt item schemata, quae figurae interpretantur, in uerbis aut in sententiis: fiuntque per uarias dictionum formas, ad eloquii uenustatem. Ergo barbarismus et metaplasmus, in uerbis singulis deprehenduntur, soloecismus et schemata, non in singulis, sed in plurium coniunctione fiunt. 6 Cum autem tria sint, ars, uitium et figura: notitiam singulorum necesse est habere grammaticum. Alioquin nec arte muniri, nec uitium declinare, nec uenustates auctorum facile poterit imitari. Quod si eorum ignarus, recte scribit aut loquitur, peritiae eius ascribendum non est, eo quod casus agit uirtutis opus. 7 Ars itaque est quasi strata publica, qua ire, ambulare et agere, sine calumnia et concussione omnibus ius est. Vitium est omnibus deuium, ut qui in eo iter, actumue exercet, aut praecipitium subeat, aut calumniam et concussionem interpellantium patiatur. Figura uero, medium tenet locum: et dum aliquatenus recedit ab utroque, non cadit in alterutrius rationem. 8 Omnes itaque sequuntur artem, quia praecipitur; declinant uitium, quia prohibetur, sed nonnulli figuris utuntur, quia permittitur. Nam inter uitia, barbarismum scilicet, et soloecismum, et artem, quae uirtus eloquii est et norma, figurae et schemata sunt. Metaplasmus scilicet, si ratione peccetur in uerbo; schema, si ex causa probabili delictum sit in contextu uerborum. Est enim teste Isidoro, figura «uitium cum ratione,» ideoque solis auctoribus, auctorumque similibus, uiris scilicet eruditissimis, qui dicendorum tacendorumque nouerunt rationes, haec licentia indulgetur: «Magnis, ut ait Cicero, et diuinis bonis, hanc licentiam assecuti sunt,» et assequuntur. 9 Non est leuis auctoritas personarum: omnia dicta uel facta laudem afferunt, uel crimen auferunt, quam frustra affectat, nisi qui se in magnis bonis imitabilem praebet. Profecto haec aliarum uirtutum auctoritas meruit, ut haec uitia maiorum, dulcia sint et grata posteris. Unde in secundo De ordine Augustinus: «Soloecismos et barbarismos, quos uocant poetae, et quos adamauerunt, schemata et metaplasmos, mutatis maluerunt appellare nominibus, quam manifesta uitia declinare. 10 Detrahe tamen ista carminibus, suauissima condimenta desiderabo. Transfer in liberam forensemque dictionem, quis non eam fugere, atque in theatra se condere iubebit?» Congere multa in unum locum, totum arte putidum et rancidum fastidibo. Ergo moderator rerum ordo, ea nec ubilibet, nec nusquam esse, patietur: quibus interpositis, alias iacens et uilis erigitur et illustratur oration. 11 Haec ille; ut a praecepta constet autoritate, quam necessaria sit notitia eorum, quae doctioribus concessa, omnem fere latitudinem occupant scripturarum, ut qui proprie et figurate dicta itemque uitiosa, non didicerint, raro fidelem, nunquam uero facilem eorum, quae scripta sunt, intelligentiam assequantur. CAPUT XIX. Quod figurarum perutilis est cognitio. 1 Disponit et tropos, id est modos locutionum, ut cum, a propria significatione ex causa probabili, sermo ad non propriam trahitur significationem: qualis est metaphora, metonymia et synecdoche, et similes, quas enumerare longum est. Sed et hi ad modum schematum priuilegiati sunt, et solis eruditissimis patet usus eorum: unde et lex eorum arctior est, qua non permittuntur longius euagari. Regulariter enim proditum est, quia figuras extendere non licet. 2 Si quis etiam in translationibus et figuris auctorum studiosior imitator est, caueat ne sit dura translatione figura inculta. «Virtus enim sermonis optima est perspicuitas et facilitas intelligendi.» Et schematum causa est necessitas, aut ornatus. Nam sermo institutus est, ut explicet intellectum: et figurae admissae, ut quod in eis ab arte dissidet, aliqua commoditate compensent. 3 Horum autem maxime necessaria est cognitio, quia in omnibus quae praepediunt intellectum, tria solent prae caeteris accusari; haec autem sunt schemata adiunctis tropis oratorum, sophismata quae fallaciarum nube obducunt animos auditorum, et rationum diuersitas, quae praeiacet in animo dicentis, et rectam intelligentiae cognita parat uiam. 4 Siquidem, ut Hilarius ait: «Intelligentia sumenda est ex causis dicendi;» alioquin etiam in Scripturis canonicis rixabuntur Patres, sibique erunt etiam euangelistae contrarii, si iudex insulsus, ad solam dictorum superficiem, et non ad dicentium mentes aspiciat. Hoc itaque peruersi ingenii est, et suum aspernantis profectum. 5 Nonne Salomon, non modo in eodem libro, et in eadem pagina, sed etiam continuis uersibus, dicit: Ne respondeas stulto secundum stultitiam suam, ne efficiaris ei similis; et: Responde stulto secundum stultitiam suam, ne sibi sapiens uideatur? Itaque regulae sciendae sunt, ut ad illas constet, quid in sermone rectum sit, quid enorme; quia nisi ad regulam, praua non corriges nulloque studio ignotum praecipitium declinabis. At in regulis, uix aliquid utilius aut compendiosius dixerim ea parte artium, quae dum figuras notat auctorum, uirtutes et uitia sermonum luculenter ostendit. 6 Unde miror quare tantopere a coaetaneis nostris negligitur, cum utilissima sit, et compendiosissima, et fere ab omnibus scriptoribus huius artis diligentissime pertractata. Donatus, Seruius, Priscianus, Isidorus, Cassiodorus, Beda noster, et alii quam plures, eam singuli tractant, ut nisi ex negligentia, ignota esse non possit. Quintilianus quoque dum hanc tradit, tantis effert praeconiis, «ut sine hac nec nomen professionis dicat constare grammatico, et frustra ad artis peritiam aspirare. 7 » Verborum autem significatio diligentius excutienda est, et quid sermo quilibet in se, quid ab adiunctis in contextu possit, solertius perscrutandum, ut sophismatum umbras, quae uerum obnubilant, discutere possit. Dicendi autem ratio pensanda est, «ex circumstantia dictorum, ex qualitate personae, ex qualitate auditorum, ex loco et tempore,» aliisque, uario modo, apud diligentem exploratorem, considerandis. 8 Si quis autem his diligenter institerit, quae aduersus tria intellectus repagula proposita sunt, profectum suum in scriptis et dictis intelligendis, et ipse mirabitur, et aliis uenerabilis apparebit. CAPUT XX. In quibus grammaticum oporteat occupari. 1 Versatur et circa alia grammaticae studium, et non modo litterarum, syllabarum dictionumque naturam considerat, et pedes in metris, accentus in syllabis, attendit; sed et figuras accentuum; ut scias cui syllabae grauis, acutus aut circumflexus accentus innitatur. Sensus quoque distinguit posituris, id est figuris indicantibus ubi colon, ubi comma, ubi periodus, id est ubi subdistinctio, aut media distinctio, aut distinctio facienda sit. 2 Quod quidem significantius interpretari possumus, ut sit colon membrum, comma articulus, periodus circuitus, qui sermonis sententiam claudit. Sed quidam, ut patentius sit, dicunt (an recte uiderint ipsi), colon esse, ubi uulgariter punctum dicimus aut quemdam spiritus tractum: comma, ubi quasi diuisione media partimur uersum; periodum, quae sermonis sensum cum integritate concludit. 3 Sunt et notae, quae scripturarum distinguunt modos, ut deprehendatur, quid in eis lucidum, quid obscurum, quid certum, quid dubium; et in hunc modum, plurima. Pars haec tamen artis iam ex maxima parte in desuetudinem abiit: adeo quidem, ut studiosissimi litteram merito querantur, et fere lugeant, rem utilissimam, et tam ad res retinendas, quam intelligendas, efficacissimam, maiorum nostrorum inuidia aut negligentia, artem dico deperisse notariam. 4 Nec miretur quis, tantam uim fuisse in notulis: cum et musici cantores, paucis characteribus, multas acutarum et grauium differentias indicent uocum. Et ob hoc quidem, characteres illos musicae claues dicunt. Si tamen tanta scientiae clauis fuit in notulis, mirum est nostros, licet plura scierint, non agnouisse maiores, aut tantae scientiae perditas esse claues. 5 Seneca se artem comparandae memoriae traditurum facillime pollicetur: et utinam innotuisset mihi, sed quod eam tradiderit, omnino non recolo. Tullius in rhetoricis operam dedisse uisus est; sed similibus mei multum non prodest. Exstant autem, quae discere uix sufficimus, sed minus curamus. Proficerent tamen plurimum regulae analogiarum, etymologiarum, glossematum, differentiarum; et quae barbarismi, soloecismi, aliorumque uitandorum uitia monstrant; metaplasmum, schematumque et troporum licentiosas et ornatas edocent rationes, prosas aperiunt, metrorum leges educunt, et exponunt causas, et qua ratione uti oporteat in historiis aut narrationibus fabulosis. 6 Si quis istorum definitiones figurasque desiderat, superiorum grammaticorum libros euoluat; quos si uniuersos ad manum habere non potest, exploret quid scitu dignum carpat a singulis. Quia, etsi non omnis ad omnia quaeque utilis inuenitur, ad multa Isidorus tamen, et satis communis est, et diligenti breuitate laudabilis; et si totus haberi non potest, ad instructionem legendorum, plurimum confert ipsius memoriter uel hanc tenuisse particulam. CAPUT XXI. Quantis uiris placuerit, et quod sine ea non magis quis philosophari potest, quam si sit surdus, aut mutus. 1 Patet ex his, non circa unum grammaticam occupari; sed ad omnia, quae uerbo doceri possunt, ut eorum capax sit, animum praeformare: unde quantum ei omnes aliae disciplinae obnoxiae sint, quisque consideret. Ad laudem suam referendum putant quidam nostrorum, quod sine grammatica garriunt, eamque credunt inutilem, et palam culpant, gloriantes se ei operam non dedisse. 2 At Marcus Tullius non oderat filium, a quo in epistulis, sicut apparet, grammaticam instantissime exigebat. Caius Caesar de analogia libros edidit; sciens sine ea, neque ad philosophiam (in qua peritissimus erat) nec ad eloquentiam (in qua potentissimus), posse quempiam peruenire. Quintilianus eam commendat adeo, ut dicat: «quia usus grammatices, et amor lectionis, non scholarum temporibus, sed uitae spatio terminetur. 3 » Nam et intelligere docet et dicere: accentus regit, et ipsius uocis, qua utimur, prout personis et rebus conuenit, usquequaque instrumenta componit. Nam et pronuntiationis lex alia metro, alia prosae praescribitur. Siquidem alia melica, alia metrica, alia significatiua est. Sed ad musicam melica pertinet. Unde et Caesar praetextatus egregio scommate lusit in quemdam: «Si legis, cantas; si cantas, male cantas. 4 » Eo spectat quod Martianus in nuptiis Mercurii et Philologiae, grammaticam ducit cum scalpro, et ferula, et unguentiaria pyxide medicorum. Scalpro siquidem oris uitia purgat, et infantium linguas qui ad artem philosophiae, ea praelactante, cibante et ducente ituri sunt, radit, dum erudit: et ne barbarismo aut soloecismo balbutiant, in sermone performat; peccantes autem castigat ferula, et unguento honestatis et utilitatis, quae ex ea prouenit, patientium mitigat poenam. 5 Manum quoque ad recte scribendum reddit idoneam; acuit et uisum, ut ei partes litterae densiores, aut uelum multipliciter elaboratum, obstare non possit. Aperit aures, quas tam grauibus, quam acutis, imo et cunctis uocibus, reddit accommodas. Si ergo tantum utilitatis praestat, et clauis est omnium scripturarum, et totius sermonis mater et arbitra, quis eam a philosophiae liminibus arcebit, nisi qui intelligentiam eorum quae dicuntur, aut scripta sunt, ad philosophandum credit esse superfluam. 6 Utique qui eam abiiciunt aut contemnunt, caecos et surdos philosophicis studiis faciunt aptiores, quam eos, quibus naturae gratia integri sensus uigorem contulit et conseruat. CAPUT XXII. Quod auctoritate Senecae suum tueatur errorem. 1 Magno tamen se Cornificius tuetur iudice, et erroris sui Senecam laudat auctorem. Qui quidem duabus de causis, merito a pluribus commendatur. Multus enim est in laude uirtutis morumque doctrina; et commatico genere dicendi utens, quod breuiter et succincte sententias colligit, ornatu uerborum splendet: ut eis displicere non possit, qui aut uirtutem amant, aut eloquentiam. 2 Nam ut pace Quintiliani loquar (qui sic hominis ingenium laudat, ut iudicium culpet, dicitque eum dulcibus uitiis abundasse, et magis placuisse pueris quam eruditis, et summas rerum minutissimis sententiis frangere, unde libri eius ab uno imperatorum appellati sunt, arena sine calce), nullus inter gentiles ethicus inuenitur, aut rarus, cuius uerbis, aut sententiis, in omni negotio commodius uti possis. Ad omnia enim, suum aliquid confert. 3 Sentit hic, quod disciplinae liberales uirum bonum non faciunt. Ego ei consentio, et de aliis hoc ipsum arbitror. Scientia enim inflat, sed charitas sola uirum facit bonum. Deprimit artes, sed tamen a philosophia non reiicit; neque enim soli philosophi boni uiri sunt. Grammaticus, inquit, circa curam sermonis uersatur; et ut longius euagetur, circa historias; ut longissime procedat, circa carmina. 4 Hoc autem parum non est, sed plurimum prodest ad informationem uirtutis, quae facit uirum bonum. Gloriatur Horatius, se, uirtutis causa, relegisse Homerum: Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Plenius et melius Chrysippo et Crantore dicit. Poetas philosophorum cunas esse, celebre est. Disciplinas liberales tantae utilitatis esse tradit antiquitas, ut quicunque eas plene norint, libros omnes, et quaecunque scripta sunt, possint intelligere, etiam sine doctore. 5 Ut enim ait Quintilianus, non nocent hae disciplinae per illas euntibus, sed circa illas haerentibus. CAPUT XXIII. Quae praecipua sunt ad exercitium philosophiae et uirtutis; et quod grammatica est eorum fundamentum. 1 Praecipua autem sunt ad totius philosophiae et uirtutis exercitium, lectio, doctrina, meditatio et assiduitas operis. Lectio uero scriptorum praeiacentem habet materiam; doctrina et scriptis plerumque incumbit, et interdum ad non scripta progreditur, quae tamen in arcanis memoriae recondita sunt, aut in praesentis rei intelligentia eminent. At meditatio etiam ad ignota protenditur, et usque ad incomprehensibilia saepe se ipsam erigit; et tam manifesta rerum, quam abdita, rimatur. 2 Quartum, operis scilicet assiduitas, etsi a praeexistente cognitione formetur, scientiamque desideret, uias tamen parat intelligentiae: eo quod intellectus bonus est omnibus facientibus eum. Et praecones ueritatis ut scriptum est: Annuntiauerunt opera Dei, et facta eius intellexerunt. Caeterum operationem cultumque uirtutis, scientia naturaliter praecedit; neque enim uirtus currit in incertum, aut in pugna, quam exercet cum uitiis, aerem uerberat, Sed uidet quo tendit, et in quod dirigit arcum: Nec passim coruos sequitur testaque lutoque. 3 At lectio, doctrina et meditatio scientiam pariunt. Unde constat quod grammatica, quae istorum fundamentum est et radix, quodammodo sementem iacit quasi in sulcis naturae, gratia tamen praeeunte; quae, si ei cooperatrix quoque gratia adfuerit, in solidae uirtutis robur coalescit et crescit multipliciter, ut boni operis fructum faciat, unde boni uiri et nominantur, et sunt. 4 Sola tamen gratia, quae et uelle bonum et perficere operatur, uirum bonum facit, et prae caeteris omnibus recte scribendi et recte loquendi, quibus datum est, facultatem impertitur, artesque ministrat uarias, et cum se indigentibus benigne offert, contemni non debet. Si enim contemnitur, iuste recedit, nec contemptori relinquitur conquestionis locus. CAPUT XXIV. De usu legendi et praelegendi: et consuetudine Bernardi Carnotensis, et sequacium eius. 1 Qui ergo ad philosophiam aspirat, apprehendat lectionem, doctrinam et meditationem, cum exercitio boni operis, nequando irascatur Dominus, et quod uidebatur habere, auferatur ab eo. Sed quia legendi uerbum aequiuocum est, tam ad docentis et discentis exercitium, quam ad occupationem per se scrutantis scripturas; alterum, id est quod inter doctorem et discipulum communicatur, ut uerbo utamur Quintiliani, dicatur praelectio, alterum quod ad scrutinium meditantis accedit, lectio simpliciter appelletur. 2 Ergo ab auctoritate eiusdem Quintiliani, in praelegendo, grammaticus et illa quidem minora praestare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto uersu desideret, et pedum proprietates, quae debent in carminibus notae esse. Deprehendat quae barbara, quae impropria, aut alias contra legem loquendi composita. Non tamen ut poetas improbet, quibus ob metri necessitatem adeo ignoscitur, ut uitia ipsa in carmine, uirtutum nomine censeantur; laudem enim uirtutis plerumque occupat necessitatis improbitas, cui sine dispendio negari non potest assensus. 3 Metaplasmum, schematismumque, et oratorios tropos, multiplicitatem dictionum cum adfuerint, et diuersas sic uel sic dicendi rationes, ostendat et crebris commonitionibus agat in memoriam auditorum. Auctores excutiat, et sine intuentium risu eos plumis spoliet, quas (ad modum corniculae) ex uariis disciplinis, ut color aptior sit, suis operibus indiderunt. 4 Quantum pluribus disciplinis et abundantius quisque imbutus fuerit, tanto elegantiam auctorum plenius intuebitur, planiusque docebit. Illi enim per diacrisim, quam nos illustrationem siue picturationem possumus appellare, cum rudem materiam historiae, aut argumenti, aut fabulae, aliamue quamlibet suscepissent, eam tanta disciplinarum copia et tanta compositionis et condimenti gratia excolebant, ut opus consummatum, omnium artium quodammodo uideretur imago. 5 Siquidem grammatica poeticaque se totas infundunt, et eius, quod exponitur, totam superficiem occupant. Huic, ut dici solet, campologica, probandi colores afferens, suas immittit rationes in fulgore auri: et rhetorica in locis persuasionum et nitore eloquii, candorem argenteum aemulatur. Mathematica quadriuii sui rotis uehitur, aliarumque uestigiis insistens, colores et uenustates suas multiplici uarietate contexit. 6 Physica, exploratis naturae consiliis, de promptuario suo affert multiplicem colorum uenustatem. Illa autem quae caeteris philosophiae partibus praeeminet, ethicam dico, sine qua nec philosophi subsistit nomen, collati decoris gratia omnes alias antecedit. Excute Virgilium aut Lucanum, et ibi, cuiuscunque philosophiae professor sis, eiusdem inuenies condituram. 7 Ergo pro capacitate discentis, aut docentis industria et diligentia, constat fructus praelectionis auctorum. Sequebatur hunc morem Bernardus Carnotensis, exundantissimus modernis temporibus fons litterarum in Gallia, et in auctorum lectione quid simplex esset, et ad imaginem regulae positum, ostendebat; figuras grammaticae, colores rhetoricos, cauillationes sophismatum, et qua parte sui propositae lectionis articulus respiciebat ad alias disciplinas, proponebat in medio: ita tamen, ut non in singulis uniuersa doceret, sed pro capacitate audientium, dispensaret eis in tempore doctrinae mensuram. 8 Et quia splendor orationis aut a proprietate est, id est cum adiectiuum aut uerbum, substantiuo eleganter adiungitur, aut a translatione, id est ubi sermo ex causa probabili, ad alienam traducitur significationem, haec, sumpta occasione, inculcabat mentibus auditorum. Et quoniam memoria exercitio firmatur, ingeniumque acuitur, ad imitandum ea quae audiebant, alios admonitionibus, alios flagellis et poenis urgebat. 9 Cogebantur exsoluere singuli die sequenti aliquid eorum, quae praecedenti audierant; alii plus, alii minus: erat enim apud eos praecedentis discipulus sequens dies. Vespertinum exercitium, quod declinatio dicebatur, tanta copiositate grammaticae refertum erat, ut si quis in eo per annum integrum uersaretur, rationem loquendi et scribendi, si non esset hebetior, haberet ad manum, et significationem sermonum, qui in communi usu uersantur, ignorare non posset. 10 Sed quia nec scholam, nec diem aliquem decet esse religionis expertem, ea proponebatur materia, quae fidem aedificaret, et mores, et unde qui conuenerant, quasi collatione quadam, animarentur ad bonum. Nouissimus autem huius declinationis, imo philosophicae collationis, articulus, pietatis uestigia praeferebat; et animas defunctorum commendabat, deuota oblatione psalmi, qui in Poenitentialibus sextus est, et in oratione Dominica, Redemptori suo. 11 Quibus autem indicebantur praeexercitamina puerorum, in prosis aut poematibus imitandis, poetas aut oratores proponebat, et eorum iubebat uestigia imitari, ostendens iuncturas dictionum et elegantes sermonum clausulas. Si quis autem ad splendorem sui operis, alienum pannum assuerat, deprehensum redarguebat furtum; sed poenam saepissime non infligebat. Sic uero redargutum, si hoc tamen meruerat inepta positio, ad exprimendam auctorum imaginem, modesta indulgentia conscendere iubebat faciebatque, ut qui maiores imitabatur, fieret posteris imitandus. 12 Id quoque inter prima rudimenta docebat, et infigebat animis, quae in oeconomia uirtus: quae in decore rerum, quae in uerbis laudanda sunt: ubi tenuitas et quasi macies sermonis, ubi copia probabilis, ubi excedens, ubi omnium modus. Historias, poemata, percurrenda monebat diligenter quidem, et qui uelut nullis calcaribus urgebantur ad fugam: et ex singulis, aliquid reconditum in memoria, diurnum debitum, diligenti instantia exigebat. 13 Superflua tamen fugienda dicebat; et ea sufficere, quae a claris auctoribus scripta sunt: siquidem «persequi quid quis unquam contemptissimorum hominum dixerit, aut nimiae miseriae, aut inanis iactantiae est, et detinet, atque obruit ingenia, melius aliis uacatura; quod autem melius tollit, eo usque non prodest,» quod nec boni censetur nomine; omnes enim schedas excutere et uoluere scripturas, etiam lectione indignas, non magis ad rem pertinet, quam anilibus fabulis operam dare. Ut enim ait Augustinus in lib. De ordine: «Quis ferat imperitum uideri hominem, qui uolasse Daedalum non audierit: mendacem illum, qui dixerit; stultum, qui crediderit; impudentem, qui interrogauerit, non uideri? 14 Aut in quo nostros familiares grauiter miserari soleo, qui si non responderint quid uocata sit mater Euryali, accusantur inscitiae: cum ipsi eos, a quibus interrogantur, uanos, ineptos et curiosos, non audeant appellare.» Haec quidem ille, eleganter et uere. Unde inter uirtutes grammatici merito reputatum est ab antiquis, aliqua ignorare. 15 Et quia in toto praeexercitamine erudiendorum, nihil utilius est quam ei, quod fieri ex arte oportet, assuescere, prosas et poemata quotidie scriptitabant, et se mutuis exercebant collationibus, quo quidem exercitio, nihil utilius ad eloquentiam, nihil expeditius ad scientiam, et plurimum confert ad uitam, si tamen hanc sedulitatem regit charitas, si in profectu litterario seruetur humilitas. Non «est enim eiusdem hominis, litteris et carnalibus uitiis inseruire. 16 » Ad huius magistri formam praeceptores mei in grammatica, Gulielmus de Conchis et Ricardus, cognomento Episcopus, officio nunc archidiaconus Constantiensis, uita et conuersatione uir bonus, suos discipulos aliquandiu informauerunt. Sed postmodum, ex quo opinio ueritati praeiudicium fecit, et homines uideri, quam esse philosophi maluerunt, professoresque artium, se totam philosophiam breuius, quam triennio aut biennio, transfusuros auditoribus pollicebantur, impetu multitudinis imperitae uicti, cesserunt. Exinde autem, minus temporis et diligentiae, in grammaticae studio impensum est. 17 Ex quo contigit, ut qui omnes artes, tam liberales quam mechanicas, profitentur, nec primam nouerint: sine qua, frustra quis progredietur ad reliquas. Licet autem et aliae disciplinae ad litteraturam proficiant, haec tamen priuilegio singulari facere dicitur litteratum. Siquidem Romulus eam litteraturam, Varro uero litterationem appellat, et professor eius, siue assertor, dicitur litteratus. 18 Antiquitus tamen uocabatur litterator iuxta illud Catulli: Munus dat tibi Sylla litterator. Unde probabile est quod contemptor grammaticae, non modo litterator non est, sed nec litteratus dici debet. CAPUT XXV. Laus grammaticae ex Quintiliano. 1 Sed quia isti hesterni pueri, magistri hodierni, heri uapulantes in ferula, hodie stolati docentes in cathedra, ex ignorantia aliarum, arguunt grammaticam commendari, quid de laude eius inueniatur in libro De institutione oratoris, audiant patienter, et si placet innocentibus grammaticis parcant. Ait ergo: «Ne quis tanquam parua fastidiat grammatices elementa: non quia magnae sit operae discernere a uocalibus consonantes, easque ipsas, in semiuocalium numerum, mutarumque partiri, sed quia interiora uelut sacri huius adeuntibus, apparebit rerum multa subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia, sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam, possit. 2 Quo minus ferendi sunt, qui hanc artem, ut tenuem, atque ieiunam, cauillantur. Quae, nisi oratori futuro fundamenta fideliter iecerit, quidquid superstruxeris, corruet. Haec est igitur liberalium artium prima, necessaria pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes; et quae sola, in omni studiorum genere, plus habet operis, quam ostentationis".