[4,0] IV. M. Christanno de Prachatic, rectori uniuersitatis studii Pragensis. Venerabilis domine rector, magister et pater gratiose! Valde consolatus sum ex uestra litera, in qua inter cetera scribitis : "iustum non contristabit, quidquid ei accident"; et iterum : "omnes, qui pie uolunt uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur". Ex quibus infertis, quod me non frangat, deiiciat et contristet, sed firmet, subleuet et laetificet tribulatio temporalis sociorumque absentia. Gratus ualde istam consolationem accipio, pensans scripturae antecedentia. Quia si iustus sum, non me, quidquid sit, contristabit, ut a ueritate deiiciar; et si pie in Christo uiuo et uolo uiuere, necesse est me persecutionem in nomine Christi pati. Quia si oportebat Christum pati et sic intrare in gloriam suam, necesse est nos miseros crucem tollere et sic ipsum in passionibus imitari. Unde certifico uos, uenerabilis domine rector,. quod numquam persecutio me taedio afficit, si me peccata mea et deordinatio Christiani populi non afficerent. Quid enim mihi diuitiae seculi, quae sunt stercora, si tollerentur, possunt molestiae iniicere? quid ablatio fauoris seculi, qui scit a uia Christi deiicere? quid infamia illata, quae purgat et clarificat dei filios, tolerata humiliter, ut fulgeant sicut sol in regno patris sui? quid si mihi tolleretur uita misera, quae est mors, quam qui hic perdit, mortem deponit, et ueram uitam inuenit? Sed ista non concipiunt homines fastu, fama, ambitione et auaritia excoecati, et quidam timore, ubi non erat timor, a ueritate auersi; qui patientia, et sic caritate et omni uirtute priuati tabescunt, in animo perplexi mirabiliter, eo quod eos urget ex una parte ueritatis cognitio, et ex alia parte timor, quo tment famam perdere et corpus miserum exponere usque mortem. Illud ego spero de domino Iesu exponam, si misericordia praestiterit; quia non opto in hoc nequam seculo uiuere, nisi ad poenitentiam me et alios possim secundum dei beneplacitum prouocare. Hoc ipsum et uobis opto, et hortor uos in Christo Iesu cum omnibus uestris commensalibus, ut sitis parati ad proelium, quia primo inceperunt Antichristi praeludia, ad quae primo consequetur pugna. Et oportet, quod Auca alas moueat contra alas Vehemot, et contra caudam, quae semper cooperit abominationem bestiae Antichristi. Quis est cauda? ostendit propheta, dicens : propheta docens mendacium ipse est cauda, et honorabilis senex ipse est caput; disperdet dominus caput et caudam, id est papam et eius prophetas, magistros, doctores et iuristas, qui falso nomine sanctitatis cooperiunt abominationem bestiae. Quae rogo maior abominatio, quam si meretrix discooperiendo se totam inferius publice parata. esset cuilibet qui uellet cum ea fornicari? Adhuc maior est abominatio bestiae, quae parata est quocumque ueniente adorari, sedens in loco dignitatis, quasi sit deus, et existens parata uendere, quidquid uoluerit quis emere in spiritualibus; et uendit id, quod non habet. Vae mihi ergo, si super ista abominatione non praedicauero, non fleuero et non scripsero ! Mihi uae, uos uideritis, cui non est uae. Clamat aquila uolitans : uae, uae, uae hominibus habitantibus in terra !