[1,0] COLLEGIO ECCLESIAE CARDINALIUM. Docet accusationis suae originem et causam primariam inde repetendam esse quod eo tempore, quo cardinales a Gregorio XII desciuere auctoritati eorum obsequendum esse affirmauerit : quo-fretus rogat, ut « a personali comparitione et ceteris comparitionum dependentibus grauaminibus » se liberent. [1,1] Subiectionem humilem cum omni reuerentia in mandatis. Patres in christo reuerendissimi, qui apostolorum typum geritis, cum sitis positi uelut praecipua luminaria, quae debent singula mundi illustrare climata, cumque sitis positi in potestate ut possitis mundi tollere crimina, de faucibus satanae animas eripere, oppressisque in christi nomine subuenire : ad Vrarum Patrtum humiliter procidens confugio praesidia, grauamen oneris mihi impositi nequiens supportare, quod super me pauperem incubuit, principaliter inde trahens originem quia tempore discessionis a Gregorio XII adhaesionem sacro cardinalium collegio pro unione sanctae matris ecclesiae suadebam efficaciter principibus. baronibus et dominis, clero et populo constanter praedicabam, unde reumus in Chr pater D. Sbynko Pragensis archiepiscopus, tunc sacri collegii cardinalium aduersarius omnibus magistris uniuersitatis studii Pragensis qui sacro collegio adhaeserant, sed praesertim mihi ex nomine per affixionem ad ualuas ecclesiarum suarum literarum petentem, omnes et singulos actus sacerdotales in sua diocesi exercere prohibuit causam subiiciens, quia magistri uniuersitatis studii Pragensis male informati a sanctmo in christo patre Gregorio XII et ab obedientia sedis apostolicae recesserunt. Sed quia exitus acta probant postremo patuiti dum consummato concilio Pisano compulsus magistrorum discessionem opere proprio comprobauit. Ecce accusationis meae ac grauaminis exordium principale ! [1,2] Sed quia praefatum sacrum cardinalium collegium adhaerentibus exhibere multa beneficia tunc spondebat, ideo promissionis factae gerens memoriam, firmiter oredens ipsam subsistere, cum sit promissio ecclesiae columnarum, Vras clementes Reuias inuoco, flexis poplitibus supplicando, quatenus pietatis oculis me pauperem dignarentur respicere et a personalis comparitionis et ceteris comparitionum dependentibus grauaminibus gratioso iuuamine liberare lnnocens etenim sum in his teste Iesu Christo domino, in quibus aduersarii me accusant. Paratus namque sum coram alma uniuersitate studii Pragensis omnibusque praelatis omnique populo mei auditorii, ad quod me refero. de fide, quam corde teneo, uerbo et scripto profiteor etiam igne ad audientiam posito, plenam et claram reddere rationem ne qua quidem confessione instrumenta publica cum uniuersitatis Pragensis testimonio uestras piissimas Reuerentias plenarie informabunt. Scriptum (sic)