[11] Nam experientia satis edocti sumus, ferrum flammas, exilia, proscriptiones, iritasse, potius quam sanasse morbum menti inhaerentem; ad quem proinde curandum, non iis, quae in corpus tantum penetrant, sed doctrina et sedula institutione, quae in animum leniter instillata descendit, opus esse: alia quippe omnia pro arbitrio ciuilis magistratus atque adeo principis sanciuntur; sola relligio non imperatur, sed ex praecepta ueritatis opinione, accedente diuini numinis gratia, bene praeparatis mentibus infunditur. ad eam cruciatus nihil ualent; quin obfirmant potius animos quam frangunt aut persuadent. [12] Quod de sua illa sapientia tam magnifice praedicauere Stoici, hoc nos multo iustius de relligione dixerimus. nam ubi quis relligione ducitur, in eo nullum habent momentum uexatio et dolor; et quicquid aliud incommodi est, uirtute, quae ab illa praecepta opinione ingeneratur, obruitur. nihil illi eorum quae ferenda sunt displicet: quicquid cadere in hominem potest, in se cecidisse non quaeritur. uireis suas nouit, dumque se Dei gratia fretum putat, oneri ferendo se quoque parem futurum confidit. stet illic licet carnifex, licet tortor ferrum et flammam admoueat, perseuerabit; nec quid passurus, sed quid facturus sit cogitabit. felicitas illi quippe domestica est, et si quid extrinsecus interuenit, leue est et summam tantum cutem stringit. [13] Quid quod Epicurus ipse ab aliis philosophis tanquam impurior notatus de Sapiente ait, eum si in Phalaridis tauro peruratur, exclamaturum, Dulce est, et ad me nihil pertinet. An putamus minores iis animos fuisse, qui centum abhinc annis ob relligionis causam diuersis suppliciis perierunt, aut porro futuros, si in iis perseueretur? audire est operae pretium quid unus ex iis dixerit feceritque; cum igni cremandus ad palum alligaretur, ibi genibus flexis canere cepit hymnum, quem fumus et ignis uix interrupit: et cum carnifex ignem post tergum, ne conspiceretur, immittere uellet, "Huc", inquit, accede et ante oculos accende ignem; si enim illum timuissem, nunquam ad hunc locum, quem fugere licuit, accessissem". [14] Itaque non cruciatibus repressus ardor res nouas in relligionis caussa molientium, sed potius obdurati animi ad maiora patienda siue audenda. nam ubi ex cineribus aliorum alii enati sunt, et numerus creuit, patientia in furorem euasit, nec iam supplices, ut antea, sed importuni expostulatores et flagitatores esse ceperunt, et qui supplicia prius fugiebant, ultro etiam arma intulerunt. [15] Id iam quadraginta totos annos in Gallia, paulo minus in Belgio cernimus: resque eo tandem deuenit, ut non unius aut alterius poena, quod fortasse ab initio licuit, malum, ne latius serpat, resecari possit, sed cum totos populos, totas nationes atque adeo maximam Europae partem peruaserit, non iam magistratus ferro, sed gladio Dominico opus est. nam doceri et moderata ratione ad colloquia et amicas collationes inuitari debent, qui cogi non possunt. [16] Fecit hoc B. Augustinus ad Proculianum patris Donatianae sectarium scribens. qui etiam pro iis rogabat Donatum Africae procos. ne occiderentur: decere quippe uerae relligionis cultores, ut a perpetuo proposito non recedant uincendi in bono malum; et quod alibi ad Caecilianum praesidem scribit, ut tumor sacrilegae uanitatis terrendo potius sanetur, quam ulciscendo resecetur. itaque in luculenta illa ad Bonifacium epistula idem subdit, in huiusmodi caussis, ubi per graueis dissensionum scissuras non huius aut illius hominis est periculum, sed populorum strages iacent, detrahendum esse aliquid seueritati, et maioribus malis sanandis caritate subueniendum. quod adeo in ecclesia obtinuit, ut ea sententia semel atq. iterum in Gratiani decretum transscripta sit. [17] Quippe ita censebat uir pio ac miti ingenio, ea mala non aspere, duriter aut imperiose tollenda esse, magisque docendo quam iubendo, magis monendo quam minando profici, sicque cum multitudine peccantium agendum, seueritatem autem exercendam esse in peccata paucorum. ac si quando minae ab iis qui praesunt adhibeantur, id cum dolore fieri oportere, ultionisque metum ex scripturis intentari debere, ne ipsi in sua potestate, sed Deus in eorum sermone timeatur, sicuti in epistula ad Aurelium episcopum ait. [18] Et certe, si uerum amamus, in sacrae antiquitatis uetustis omnibus monumentis nullum supplicii de sectariis sumpti ac probati exemplum exstare fateamur necesse est, ecclesiamque priscam a cruore fundendo semper abhorruisse. [19] Quod si quando accidit, id pii uere episcopi detestati sunt, ut in Priscilliano paruit, qui exitiabilis doctrinae auctor cum per Galliae ecclesias ac praecipue in Aquitania perfidiae suae semina sparsisset, a Maximo, qui occiso Lugduni Gratiano imperium usurpauerat, alioqui bono principe, Augustae Treuirorum cum sectatoribus suis capitali supplicio affectus est circa annum Ch. CCCLXXXIII, licet B. Martinus ab imperatore sponsionem elicuisset, nihil cruentum contrareos constitutum iri, et Itacium episcopum aliosque instigatores sedulo monuisset, ut ab accusatione desisterent. nam et id ceteri episcopi tanquam inique factum improbauerunt: et quanquam Itacius callido iam scelere perfecto inuidiam uerens frustra se substraxisset, tamen postea a Theognisto damnatus est: uixque B. Martinus ac nisi extrema necessitate cogente cum illa Itacianae partis communione misceri uoluit. [20] Ipse B. Ambrosius a Valentiniano imp. puero Gratiani interfecti fratre ad Maximum sub id missus in relatione sua testatur, cum Treuiris esset, abstinuisse se ab iis episcopis, qui Itacio communicabant, et a fide deuios ad necem petebant. cum uero ex furialium illorum episcoporum sententia Maximus postea decreuisset tribunos summa potestate armatos ad Hispanias mittere, qui haereticos inquirerent, deprehensis uitam et bona adimerent, idem B. Martinus apud eum tenuit ut decretum reuocaretur. erat quippe uiro pio sollicitudo, ut non solum Christianos, qui sub illa erant occasione uexandi, sed etiam ipsos haereticos liberaret; et animo prouidebat tempestatem illam, nisi auerteretur, maximam sanctorum turbam depopulaturam esse; paruo tunc inter hominum genera discrimine, cum quisq. solis oculis diiudicaretur, et pallore potius aut ueste quam fide haereticus aestimaretur.