[2,0] IACOBUS DE VORAGINE. DE SANCTO ANDREA APOSTOLO. [2,1] Post ascensionem Domini, diuisis apostolis, Andreas apud Scythiam, Matthaeus uero apud Margundiam praedicauit. Viri autem illi praedicationem Matthaei penitus respuentes ei oculos eruerunt et uinctum incarcerauerunt post paucos dies occidere eum disponentes. Interea angelus Domini Sancto Andreae apparuit et Margundiam ad Sanctum Matthaeum ire praecepit; quo respondente se uiam nescire, iussit, ut ad ripam maris iret et ad primam nauem, quam inueniret, intraret. Qui uel ocius iussa complens ad urbem praedictam uenit, angelo duce et prospero uento flante. Et inuento aperto carcere Sancti Matthaei eoque uiso fleuit plurimum et orauit. Tunc Dominus Matthaeo reddidit beneficium duorum luminum, quibus eum priuauerat nequitia peccatorum. Matthaeus autem ab inde recessit et Antiochiam uenit. Andrea uero Margundia remanente irati illi de euasione Sancti Matthaei Andream apprehendunt et per plateas ligatis manibus pertrahunt; cumque eius sanguis efflueret, pro iis orauit et ad Christum eos sua oratione conuertit. Inde in Achaiam proficiscitur. Hoc autem, quod dicitur de huiusmodi liberatione Matthaei et restitutione duorum luminum per Andream, non puto dignum fidei, ne in tanto euangelista minoratio infima denotetur, quasi sibi non potuerit obtinere, quod Andreas ei tam facile impetrauit. [2,2] Quidam iuuenis nobilis dum inuitis parentibus apostolo adhaesisset, parentes eius domum, in qua morabatur cum apostolo, succenderunt. Cumque iam in altum flamma succresceret, puer accepta ampulla super ignem sparsit et statim ignem exstinxit illis autem dicentibus: "Filius noster magus est effectus." Dum per scalas uellent ascendere, a Deo sunt excaecati, ut ipsas scalas penitus non uiderunt. Tunc quidam exclamans ait: "Ad quid uos stulto labore consumitis! Deus pugnat pro iis et uos non uidetis. Cessate iam, ne in uos ira Dei descendat." Multi ergo uidentes domino crediderunt, parentes uero eius post quinquaginta dies mortui in monumento sunt positi. [2,3] Quaedam mulier, cuidam homicidae coniuncta, cum parere non posset, sorori suae dixit: "Vade et pro me Dianam dominam nostram inuoca." Cui inuocanti ait diabolus: "Cur me inuocas, cum tibi prodesse non possim! Sed uade ad Andream apostolum, qui sororem tuam poterit adiuuare." Ad quem cum iuisset et apostolum ad sororem periclitantem duxisset, dicit ei apostolus: "Recte hoc pateris, quia male duxisti, male concepisti et daemones consuluisti. Sed tamen poenitere et in Christum crede et puerum proice." Qua credente abortiuum protulit et dolor cessauit. [2,4] Senex quidam nomine Nicolaus adiit apostolum dicens: "Domine, ecce septuaginta anni uitae meae sunt, in quibus semper luxuriae deseruiui. Accepi autem aliquando euangelium orans Deum, ut mihi amodo continentiam largiretur.Sed in ipso peccato inueteratus et a mala concupiscentia illectus statim ad opus solitum reuertebar. Quadam igitur uice concupiscentia inflammatus oblitus euangelii, quod super me posueram, ad lupanar iui statimque meretrix dixit mihi: 'Egredere, senex, egredere, quia angelus Dei es, tu ne me contingas neque huc accedere praesumas: Video enim super te mirabilia.' Stupefactus ad uerba meretricis recolui, quod mecum euangelium detulissem. Nunc igitur, Sancte Dei, pro salute mea tua pia oratio intercedat." Audiens hoc beatus Andreas flere coepit et a tertia usque ad nonam orauit et surgens noluit comedere, sed ait: "Non comedam, donec sciam, si Dominus miserebitur huius senis." Cumque diebus quinque ieiunasset, uenit uox ad Andream dicens: "Obtines, Andrea, pro sene. Sed sicut per ieiunium macerasti te, sic se et ipse affligat ieiuniis, ut saluetur." Sicque fecit et in sex mensibus in pane et aqua ieiunauit et postmodum plenus bonis operibus in pace requieuit. Venit igitur uox ad Andream dicens: "Per orationem tuam Nicolaum, quem perdideram, acquisiui." [2,5] Quidam iuuenis Christianus secretius Sancto Andreae dixit: "Mater mea pulchrum me uidens de opere me illicito tentat. Cui dum nullatenus assentirem, iudicem adiit, uolens in me crimen tantae nequitiae retorquere, sed ora pro me, ne moriar tam iniuste, nam et accusatus penitus reticebo malens uitam perdere quam matrem meam tam turpiter infamare." Iuuenis igitur ad iudicium uocatur et illuc eum Andreas prosequitur. Accusat constanter mater filium, quod se uoluerit uiolare. Interrogatus pluries iuuenis, an res taliter se haberet, nihil penitus respondebat. Tunc Andreas matri dixit: "Crudelissima feminarum, quae per tuam libidinem unicum filium uis perire." Tunc illa praeposito dixit: "Domine, huic homini filius meus adhaesit, postquam hoc agere uoluit, sed nequiuit." Iratus itaque iudex iussit puerum in saccum linitum pice et bitumine mitti et in flumen proici, Andream uero in carcere reseruari, donecexcogitaret supplicium, quo periret. Sed orante Andrea tonitruum horribile omnes terruit et terrae motus ingens cunctos prostrauit et mulier a fulmine percussa et arefacta corruit. Orantibus autem ceteris apostolum, ne perirent, orauit pro iis et omnia cessauerunt. Tunc praepositus credidit et domus eius tota. [2,6] Cum autem esset apostolus in ciuitate Nicaea, dixerunt ei ciues, quod extra ciuitatem secus uiam septem daemones erant, qui praetereuntes homines occidebant. Quibus ad iussum apostoli ante populum in specie canum uenientibus praecepit, ut illuc irent, ubi nulli hominum nocere possent. Qui statim euanuerunt. Illi autem homines hoc uiso fidem Christi receperunt. Et cum uenisset ad portam alterius ciuitatis, ecce quidam iuuenis mortuus ferebatur. Quaerente apostolo, quid ei accidisset, dictum est ei, quod septem canes uenerunt et eum in cubiculo necauerunt. Et lacrimans apostolus ait: "Scio, Domine, quod fuerunt daemones, quos a Nicaea urbe repuli." Dixitque patri: "Quid dabis mihi, si suscitauero filium tuum" Cui ille: "Nil carius ego possidebam, ipsum ergo tibi dabo." Et facta oratione surrexit et apostolo adhaesit. Cum quidam uiri numero quadraginta ad apostolum nauigio uenirent, ut ab eo fidei doctrinam reciperent, ecce a diabolo mare concitatur et omnes pariter submerguntur. Cum autem eorum corpora ad litus delata fuissent, ante apostolum deportantur et ab eo continuo suscitantur. Qui omnia, quae sibi acciderunt, narrauerunt. Unde in quodam hymno ipsius legitur: "Quaternos iuuenes submersos maris fluctibus uitae reddidit usibus." [2,7] Beatus igitur Andreas in Achaia consistens totam cum ecclesiis impleuit et plurimos ad fidem Christi conuertit. Uxorem quoque Aegeae proconsulis fidem Christi docuit et sacro baptismatis fonte ipsam regenerauir. Audito hoc Aegeas Patras ciuitatem ingreditur compellens Christianos ad sacrificia idolorum, cui occurrens Andreas dixit: "Oportebat, ut tu, qui iudex hominum esse meruisti in terris, iudicem tuum, qui in coelis est, agnosceres et agnitum coleres et colendo animum a falsis diis penitus reuocares." Cui Aegeas: "Tu es Andreas, qui superstitiosam praedicas sectam, quam Romani principes nuper exterminare iusserunt." Ad quem Andreas: "Romani pnncipes nondum cognouerunt, quomodo filius Dei ueniens docuerit idola esse daemonia, quae hoc docent, unde offendatur Deus, ut offensus ab iis auertatur et auersus non exaudiat et non exaudiendo ipsi a diabolo captiuentur et captiuati tamdiu deludantur, donec nudi de corpore exeant nihil secum praeter peccata portantes." Cui Aegeas: "Ista uana Iesus uester praedicans crucis patibulo est affixus." Cui Andreas: "Pro restauratione nostra, non pro culpa sua crucis patibulum sponte suscepit." Ad quem Aegeas dixit: Cum a suo discipulo fuerit traditus et a Iudaeis tentus et a militibus crucifixus - quomodo tu dicis eum sponte crucis subiisse supplicium!" Tunc Andreas quinque rationibus coepit ostendere Christum uoluntarie passum fuisse: "Scilicet ex eo, quod passionem suam praeuidit et discipulis futuram praedixit: 'Ecce', inquiens, 'ascendimus Hierosolyma etc.' Et ex eo, quod Petro eum ab hoc auertere cupienci dure indignatus fuit dicens:'Vade post me Satana etc.' Et ex eo, quod utriusque scilicet patiendi et resurgendi se potestatem habere manifestauit dicens: 'Potestatem habeo ponendi animam meam et irerum sumendi eam.' Et ex eo, quod proditorem praecognouit, cum panem intinctum ei dedit, nec tamen uitauit. Et ex eo, quod locum, in quo proditorem uenturum sciebat, elegit. " Et his omnibus se interfuisse asseruit. Addit Andreas, quod mysterium crucis magnum esset. Cui Aegeas: "Mysterium dici non potest, sed supplicium. Verumtamen ubi mihi non obtemperaueris, ipsum mysterium te faciam experiri." Cui Andreas: "Si crucis patibulum expauescerem, crucis gloriam non praedicarem. Audiri a te uolo mysterium crucis, si forte credas et ipsum agnitum colas, ut salueris." [2,8] Tunc coepit ei mysterium redemptionis pandere et, quam congruum et necessariwm fuerit, quinque rationibus persuadere. "Prima ratio est, quod, quia primus homo per lignum mortem suscitauit, congruum fuit, ut secundus eam per lignum pelleret patiendo. Secunda, quod, quia de immaculata terra factus fuerat praeuaricator, congruum fuit, ut de immaculata nasceretur uirgine reconciliator. Tertia, quod, quia Adam ad cibum uetitum incontinenter manus extenderat, congruum fuit, ut secundus Adam in cruce immaculatas manus extenderet. Quarta, quod, quia Adam cibum suauem uetitum gustauerat, congruum fuit ad hoc, quod contrarium pelleretur contrario, ut Christus esca fellea cibaretur. Quinta, quia ad hoc, quod Christus nobis suam immortalitatem conferret, congruum fuit, ut nostram sibi mortalitatem assumeret. Nisi enim Deus factus fuisset mortalis, homo non fieret immortalis." Tunc Aegeas dixit: "Haec uana tuis narra et mihi obtempera diisque omnipotentibus sacrifica." Cui Andreas: "Omnipotenti Deo agnum immaculatum quotidie offero, qui, postquam a toto populo comestus fuerit, uiuus et integer perseuerat."Aegea, quomodo hoc fieret, requirente dixit Andreas, ut formam discipuli assumeret. Cui Aegeas: "Ego cum tormentis a te exigam rei notitiam." Iratusque iussit eum in carcere recludi. Mane facto tribunali sistitur et ad sacrificia idolorum iterum inuitare coepit dicens: "Nisi mihi obtemperaueris, in ipsam, quam laudasti, crucem faciam te suspendi." Cumque ei multa supplicia minaretur, respondit: "Quidquid tibi uidetur in suppliciis maius, excogita; tanto enim regi meo ero acceptior, quanto fuero pro nomine eius in tormentis constantior." Tunc iussit eum a uiginti uno hominibus caedi et caesum manibus et pedibus cruci alligari, ut sic longiorem reciperet cruciatum. Cumque duceretur ad crucem, factus est concursus populorum dicentium: "Innocens sanguis eius sine causa damnatur." Quos tamen rogauit apostolus, ne suum martyrium impedirent. Videns autem Andreas a longe crucem salutauit eam dicens: "Salue crux, quae in corpore Christi dedicata es et ex membris eius eamquam margaritis ornata. Antequam in te adscenderet Dominus, timorem terrenum habuisti. Modo uero amorem coelestem obtinens pro uoto susciperis. Securus igitur et gaudens uenio ad te, ut tu exsultans suscipias me discipulum eius, qui pependit in te: Quia amator tuus semper fui et desideraui amplectite. O bona crux, quae decorem et pulchritudinem de membris Domini suscepisti. Diu desiderata, sollicite amata, sine intermissione quaesita, aliquando concupiscenti animo praeparata. Accipe me ab hominibus et redde me magistro meo, ut per te me accipiat, qui per te me redemit." Et haec dicens se exuit et uestimenta carnificibus tradidit sicque eum in crucem, ut iussum fuerat, suspenderunt. In qua biduo uiuens uiginti milibus hominum adstantium praedicauit. Tunc minitante turba Aegeae mortem et dicente uirum sanctum et mansuetum et pium non debere ita pati. Venit, ut ipsum deponeret. Quem uidens Andreas dixit: "Quid tu ad nos uenisti, Aegea, si pro poenitentia, ipsam consequeris, si autem, ut me deponas, scias, quod ego uiuus de cruce non descendam. Iam enim uideo regem meum, qui me exspectat." Et cum uellent eum soluere, nullo modo poterant ad eum pertingere, quia statim eorum bracchia stupida reddebantur. Videns autem Andreas, quod plebs uolebat eum deponere, hanc orationem in cruce fecit, ut dicit Augustinus in libro de poenitentia: "Ne me permittas, Domine, descendere uiuum, sed tempus est, ut commendes terrae corpus meum: Tamdiu enim portaui iam, tamdiu super commendatum uigilaui et laboraui, quod uellem iam ab ista oboedientia liberari et isto grauissimo indumento spoliari. Recordor, quantum in portando onerosum, in domando superbum, in fouendo infirmum, in coercendo lasciuum laboraui. Scis, Domine, quoties a puritate contemplationis retrahere me contendebat, quoties a dilectissimae quietis tuae somnu me excitare obtendebat quantum et quoties dolorem ingerebat. Cui igitur tamdiu, ut potui, pater benignissime, pugnanti restiti et tua ope superaui. A te iusto remuneratore et pio posco, ne mihi id ultra commendes. Sed depositum reddo. Commenda alii nec me illo ultra impedias, et resurrecturum seruet et reddat, ut ipsum quoque meritum sui laboris recipias. Terrae id commenda, ut me amplius uigilare non oporteat et libere ad te fontem uitae et indeficientis gaudii tendere anxiantem non retrahat nec impediat." Haec Augustinus. His dictis splendor nimius de coelo ueniens dimidia hora eum circumdedit, ita ut nullus eum uidere posset, et abscedente lumine simul cum ipso lumine spiritum tradidit. Maximilla uero uxor Aegeae tulit corpus apostoli sancti et honorifice sepeliuit. Aegeas uero antequam domum suam rediisset, arreptus a daemone in uia coram omnibus exspirauit. Aiunt quoque de sepulcro sancto Andreae mannam in modum farinae et oleum cum odore emanare, a quo, quae sit anni futuri fertilitas, incolis regionis ostenditur. Nam si exiguum pronuit, exiguum terra exhibet fructum, si copiose, copiosum. Hoc forte antiquitus uerum fuit, sed modo corpus apud Constantinopolitanos translatum esse perhibetur. [2,9] Episcopus quidam religiosam habens uitam beatum Andream inter ceteros sanctos in ueneratione habebat, ita quod in cunctis suis operibus hunc semper titulum praeponebat: "Ad honorem Dei et beati Andreae." Inuidens igitur uiro sancto diabolus, hostis antiquus, ad eum decipiendum tota se calliditate contulit seque in formam mulieris pulcherrimae transformauit. Venit igitur ad palatium episcopi asserens, se uelle confiteri eidem. Mandat episcopus, ut suo poenitentiali confiteatur, cui plenitudinem tradiderat potestatis. Renuntiat illa, quod nulli hominum nisi sibi secreta suae conscientiae reuelet, sicque conuictus episcopus eam ad se uenire praecepit. Cui illa: "Obsecro, domine, miserere mei, ego uero in annis puellaribus, ut cernitis, constituta et a pueritia delicate nutrita, nec nun et regia stirpe progenita huc in peregrino habitu sola ueni. Nam pater meus rex, itaque ualde potens cuidam magno principi me uolebat in coniugem sociare, cui respondi: Omnem torum abominor maritalem, quia uirginitatem meam Christo in perpetuum dedicaui et ideo numquam possem in carnalem copulam consentire. Denique sic artata, quod oportebat me aut eius uoluntaii oboedire aut terrae diuersa subire supplicia, latenter fugam mll magis eligens exsulare quam sponso meo fidem infringere. Audiens uero uestrae sanctitatis praeconium sub alas uestrae protectionis confugi sperans me apud uos locum reperire quietis, ubi possim contemplationis carpere secreta silentia praesentisque uitae uitare naufragia et perturbationem mundi fugere perstrepentis." Admirans in ea episcopus nobilitatem generis, pulchritudinem corporis, tam immensum feruorem et tantae eloquentiae uenustatem placita et benigna uoce respondit: "Esto secura, filia, ne formides, quia ille, ob cuius amorem te et tuos et tua tam uiriliter contempsisti, tibi ob hoc et in praesenti cumulum gratiae et in futuro plenitudinem gloriae largietur. Sed et ego seruus eius me et mea tibi offero. Eligasque tibi, ubi placuerit, mansionem: Volo autem hodie mecum prandere debeas." Cui illa: "Noli, inquit, pater, noli de hac re me rogare, ne forte ex hoc aliqua mali suspicio perueniat et nitor famae uestrae denigrationem aliquam patiatur." Ad quam episcopus dixit: "Plures erimus et non soli. Et ideo nullum mali suspicionis scrupulum in aiquo poterit generari." Venientes itaque ad mensam episcopus et illa ex opposito consederunt ceteris residencibus hinc et inde. Intendit in eam crebro eplscopus eiusque faciem non desinit intueri et pulchritudinem admirari. Sicque dum oculus figitur, animus sauciatur, et dum eius faciem non desinit intueri, diabolus, antiquus hostis, cor eius graui iaculo uulnerauit. Perpendit hoc ipse diabolus et pulchritudinem suam coepit magis ec magis augere iamque episcopus proximus erat consensui, ut eam de illicito opere attentaret, quando possibilitas se offerret, tunc subito quidam peregrinus uenit ad ostium crebris ictibus pulsans et magnis clamoribus postulans sibi aperiri. Cumgue aperire nollent et ille magnis clamoribus et ictibus nimis iis fieret importunus, interrogat episcopus mulierem, si ingressum illius peregrini hominis acceptaret. Cui illa dixit: "Proponatur sibi aliqua quaestio grauis, quam si enodare sciuerit, admittatur, si autem nescierit, tamquam inscius et indignus ab episcopi praesentia repellatur." Fauent eius omnes sententiae et, quis sufficiens esset hanc quaestionem proponere, sciscitantur. Cumque nullus inueniretur, episcopus dixit: "Quis enim nostrum ad hoc tam sufficiens est quam uos, o domma, quae ceteros nos et eloquentia praeceditis et sapientia nobis omnibus amplius rutilatis? Vos igitur hanc proponite quaestionem." Tunc illa dixt: "Interrogetur, quod est maius mirabile, quod Deus umquam in parua re fecerit." Interrogatus de hoc peregrinus per nuntium dixit: "Diuersitas et excellentia facierum: Inter tot enim homines, qui fuerunt ab initio mundi et usque in finem futuri sunt, duo reperiri non possent, quorum facies per omnia similes sint uel possent, et in ipsa tam minima facie omnes sensus corporis Deus collocauit." Audientes omnes eius responsionem admirantes dixerunt: "Vera et optima est solutio quaestionis." Tunc mulier ait: "Proponatur sibi secunda quaestio grauior, in qua melius possumus sapientiam eius experiri: Quaeratur ab eo, ubi terra sit altior omni coelo." Percunctatus de hoc peregrinus respondit: "In coelo empyreo, ubi residet corpus Christi. Corpus enim Christi, quod est altius omni coelo, est de nostra carne formatum. Porro caro nostra quaedam terrea substantia est. Cum ergo corpus Christi super omnes coelos sit et de nostra carne originem duxerit, caro autem nostra de terra sit condita, constat, quod, ubi corpus Christi residet, ibi procul dubio terra altior coelo manet." Refert nuntius, quod responderat peregrinus, et ecce omnes responsionem eius mirabiliter approbant et magnifice sapientiam eius laudant. Tunc illa iterum dixit: "Fiet ei tertia quaestio grauissima et occulta et ad soluendum difficilis et obscura, ut sic eius sapientia tertio comprobetur et dignus sit, ut ad mensam episcopi merito admittatur. Quaeratur ab eo, quanti spatii sit a terra usque in coelum." Requisitus de hoc peregrinus nuntio dixit: "Vade ad eum, qui te misit ad me et de hoc diligenter percunctare. Ipse enim melius me hoc nouit et ideo tibi de hoc melius respondebit. Nam ipse illud spatium mensurauit, quando de coelo in abyssum cecidit. Ego autem de coelo numquam cecidi et illud spatium numquam mensuraui. Non enim est mulier, sed diabolus, qui se posuit in similitudinem mulieris." Audiens hoc nuntius uehementer expauit et ea, quae audierat coram omnibus recitauit. Mirantibus itaque omnibus et stupentibus diabolus,antiquus hostis, de medio eorum euanuit. Episcopus autem rediens ad se redarguit amare semet ipsum et de perpetrata culpa ueniam lamentabiliter precabatur, misitque nuntium, ut peregrinus introduceretur, sed nequaquam amplius inuenitur. Tunc eplscopus populum conuocauit et iis euidenter exposuit ordinem gestae rei praecepitque, ut omnes ieiuniis et orationibus insisterent, si forte Dominus reuelare alicui dignaretur, quisnam ille peregrinus fuerit, qui eum a tanto periculo liberauit. Reuelatum autem est illa nocte episcopo, quod beatus Andreas fuerit, qui pro liberatione ipsius se posuerit in habitu peregrini. Coepit igitur episcopus in deuotione Sancti Andreae magnifice crescere ac eum exinde in reuerentia plus habere.