TEXTE d'étude : Jacques SADOLET (Jacobo Sadoleto ; 1477 - 1547), L'éloge de la Philosophie (De laudibus philosophiae), Livre I (début) Auteur : WIKIPEDIA: http://fr.wikipedia.org/wiki/Jacopo_Sadoleto Édition : Iacobi Sadoleti de laudibus Philosophiae libri duo. Lyon, 1538. Texte latin encodé par nos soins d'après l'édtion de 1538. Iacobi Sadoleti ad Marium Maffeum Volaterranum de Philosophia liber primus, qui inscribitur PHAEDRUS, in quo accusatio Philosophiae continetur. Omnis, Mari Volaterrane, quae ad bene beateque uiuendum pertinet doctrinae institutio, ducta primum mihi quidem a philosophiae praeceptis uidetur esse : atque ab eius facultate disciplinae, quae in contemplatione rerum naturalium et moribus ad uirtutem findendis, constituendisque cernitur. Post autem his literis quae quemadmodum sunt sic etiam uocantur sacrae : in quibus uera dei percipitur cognitio, cum aucta et corraborata tum ad extremum ex uariis fluctibus iactationibusque uitae, quas nostra imbecillatas fert, ad stabilem certamque spem immortalitatis conuersa atque translata. Ac nos, qui (ut tu ipse optimus testis es) harum artium utranque adamauimus semper, et nunc quidem iam in alteram hanc, quae nostrae et personae propria est, et religionis, tanquam in portum uela deflectere et pleno cursu contendere cogitamus : adhuc tamen in philosophia magis exercitati, quod in illa plurimum operae et quantum ab occupationibus publicis, quae nos diu et multum districtos tenuerunt, disiungi licuit, ante actae aetatis consumpsimus : duximus non alienum nec nostra dignitate, nec eorum, quos ad uirtutis studium atque amorem genuit ipsa natura, utilitate, nos facturos, si quae de hominibus doctissimis, Graecis praesertim, quorum in hac laude sine ulla dubitatione excellit industria, accepta a nobis fuissent, ea Latino sermone conscriberemus : primumque gratia hac debita ea quidem et merita philosophiae reddita, toto deinde pectore, ut dicitur, maturescentibus etiam annis ad illam coelestem scientiam incumberemus. Atque hoc ita agere id studiosius etiam sumus meditati, quod in hoc tempus Latinis quidem literis desiderari uidetur philosophia: non quin et apud ueteres et nostra etiam ac patrum auorumque memoria extiterint docti uiri, qui eam uelut incertis sedibus peregrinantem et uagam et maxime quidem posteaque eiecta e Graecia est, in hanc urbem adsciscere et potuerint et partim etiam conati sint : sed ita ferente casu quodam bonis artibus infesto et qui uoluerunt uariis plerunque rationibus impediti, in medio spatio restiterunt et qui potuerunt non fere sunt ad eam uoluntatem adducti. Ita illa necessario penes barbaros morata, tanquam iuris nostri morisque expers, caruit honore et nomine ciuitatis. Ac ut illum omnis doctrinae et eloquentiae parentem potissimum nominemus, Marcus Tullius Cicero etiam professus fuit hoc se populo exhibiturum, ut Graece tum loquentem philosophiam ad Latinam sermonis consuetudinem adduceret : quem ego unum maxime statuo incredibili quadam magnitudine ingenii, qua et omnes longe uicit superiores et posteris spem pene sui imitandi ademit, cumulate quod susceperat praestare potuisse. Verum siue infinitis nouae Academiae (sic enim appellabatur orta ab Archesila, a Carneade confirmata disciplinae ratio) disputationibus impeditus, quarum illa contra omnia dicendo nunquam terminauit modum ; siue quod propinquo et celeri cum suo, tum Reip. fato, illius per uim nefariam fuit interrupta industria, minus aliquanto nobis praebuit, quam aut optaremus aut ab illa diuina mente potuit expectari. Moralem partem philosophiae persecutus est eamque carptim separatis quaestionibus : in physicis quidem nihil attigit nec uero de ea parte, quae ad disserendum tota est, literam omnino fecit ullam. Quod si ille tum hoc conatus est, in quo illi non animus aut ingenium sed ex parte quadam fortuna defuit, ut philosophiam e lingua nobili et in primis memorata transferret in Latium aliquantumque ei splendoris et dignitatis se adiuncturum a Romana facundia existimaret ; quid nos tandem et nobiscum una caeteros omneis, quibus cordi philosophia est, agere conuenit aut quanto elaborare studio ut tendentem nobis ultro manus fidemque et opem nostram implorantem, pro sua parte et facultate quisque a barbarorum inscitia et moribus in Latinitatem uindicemus ? Etenim quid est quod aequo minus queat animo ferre quisquam institutus liberaliter quam caput artium optimarum, ornatricem uinuersae uitae philosophiam possideri ab iis, qui ut acute forsitan aliquando moueri uideantur ad disserendum de ea, inaniter tamen et id agunt et orationem afferunt ineptam et horridam, turbantem cogitata tum deblatterantium ipsorum, tum eorum qui audiunt ; nihil ut ex ea proprium sed ut in uerborum et inanium quaestionum inutilibus controuersiis omnis iampridem ab his suscipiatur contentio. Sed ut in ueteri prouerbio est, Balbi balbos, sic istos sui et agnoscunt et probant. At nos, quibus expetenda illa semper et praecipue colenda uisa est, quae sapientiae cum eloquentia naturalis est societas, quique mentis simulachrum ducimus orationem, ut ex huius forma et pulchritudine, illa quoque quae intus est spectari animi dignitas et elucescere foris possit, demus operam, si modo assequi possumus ut philosophiam iampridem laborantem barbariae nomine Latinis literis illustremus. Quod profecto adnitemur, eo ingressi animo, ut nisi uitam uis aliqua peremerit, aut autoritas maior occupauerit, omnem ipsam Platonicam et Aristotelicam formam disciplinae non interpretis munere sed ordine et iudicio nostro nostris hominibus tradere parati simus. Quod maiore etiam cum spe laetitiaque aggredimur, quod intelligimus non solum in Italia, quae semper omnium bonarum artium parens iure existimata est, uerum etiam trans Alpes in Galliis Germaniisque quam multi iam existant, qui se ad politiores dedant literas, quique haec ipsa, quae nos reprehendimus, minime probanda putent ; etiam insectentur eorum infantiam, qui audeant praeclaras e philosophia sententias, sermonis ruditate tanquam coeno aliquo inquinare. Qui quidem tali ingenio praediti barbari certe non sunt. Non enim quos a nobis aut montium excelsitas aut latitudo aequorum disiunxit, sed qua cum uere religionis cultu non peragrauit humanitas et artium amor ingenuarum, ea certa et sola est barbaria. Atqui horum ope atque auxilio aliorumque multorum, quos similiter ad iudicandum agendumque idoneos ingenii dotibus natura ipsa subornauit, si plures in hanc praeclaram uoluntatem consenserint, haud diffidendum sane est quin celeriter e sordibus omnibus se emersura philosophia et dignit atem ad quam spectat obtentura esse uideatur. Quibus cum aut nostra communicabitur laus aut, si prior nostra sors in hoc certamen exierit, non dubium est futuros, qui eandem petessant gloriam a quibus non certari modo nobiscum sed uinci etiam nos aequo pati animo sumus parati. Quippe qui non tam singularem nostram laudem gratiamque deposcimus (etsi ne ea quidem, cum bonorum consensu recte factis tribuitur, a praestantibus animis repudianda est) quam bene de ciuibus nostris promereri studemus. Quod si in eis actionibus, quas huius optimi ac maximi principis beneficio cum aliqua autoritate tractauimus, innocentiam et fidem probauimus nostram nostraque foris acta consiliaque omnia non ad priuatos quaestus sed ad beneuolentiam hominum nobis omnibus officiis conciliandam et ad communem bonorum utilitatem spectauerunt ; erit haec iam intra domesticos parietes cum cura praestantior tum labor etiam multis utilior, si qui nostris hortationibus uel exitati uel firmati nihil sibi magis ex petendum in uita quam uirtutem et abstinentiam et studium uerae sapientiae duxerint. ...