[7] PAULUS. — Iam intelligo te uelle philosophiam dicere. IACOBUS. — Volo, inquam uero : illa enim est una, sine qua nullius hominis uita (diuinam semper excipio sortem) suopte certe ipsa consilio, nec sapiens unquam, nec beata esse potest. PAULUS. — Cur igitur non quamprimum ad illam tertiam partem nostrae institutionis tendimus? in qua, ut arbitror, philosophia ipsa inest, cuius tota est, ut dicis, uirtutis expolitio. Etsi enim me summopere haec delectant quae dicta sunt et dicuntur, tamen ad ipsum fontem et caput omnium uirtutum cupio accedere. IACOBUS. — Unum etiam restat, Paule, de quo a nobis aliquid dicendum est, quod cum honore atque utilitate primarium sit, propter quandam tamen opportunitatem in oratione a nobis factum est postremum : nullum enim adhuc uerbum de ueritate fecimus. At ea est praecipua non solum bene moratae, sed etiam uere beatae et sapientis uitae procreatrix , sine qua nihil neque probum, neque prudens, neque liberale, neque magnificum uere potest existere. Quis enim mentiri et fallere non dico assuefactus (monstrum enim illud hominis potius quam homo est) sed uel paululum mode inducens animum, licere aliud sentire aliquando, aliud loqui, et habere linguam a corde discrepantem, in numero eorum ponendus est, in quibus species a nobis futurae eximiae dignitatis constituatur ? PAULUS. — Videtur uero repudiandus quisquis ille est : nec mihi uenerat in mentem, cum tamen iam quotidie magis ex te, et in Aristotele ipso, quem te hortante ac praemonstrante in manibus habeo, possim incipere nosse hoc tantum et tam eximium bonum ueritatis. Sed cur de ea mentionem in hoc extremo, ut tute inquis, loco faciendam tibi reseruaueris, id ego audire ex te expecto ? IACOBUS. — Quia anceps est in utramque partem, et cum in omne genus doctrinae scientiaeque diffusa, tum ad bonum morem etiam pertinens : quoniam autem de more et disciplina domestica , qua imprimis assuefaciendus ad omnia recta et honesta est adolescens, dictum a nobis fuit : non quin plura alia possint dici, sed quia haec futura sunt satis. Nunc autem ad ea tendimus, quae non tamen consuetudinis, quam certi consilii, et suapte scientia ac ratione directae uoluntatis sunt : ueritatem in utroque genere instituendi praecipuam et primas ferentem parteis, in hoc potissimum loco constituimus, ut cum una eademque dominetur utrobique, una quoque et morale illud ac molestum facileque monenti recte, obtemperans cogat agmen, et hoc sapiens eruditumque ducat. PAULUS. — Quasi ueritatem uinculum dicas, quo ambo genera ista contineantur. IACOBUS. — Imo lumen a quo ambo et creantur et illustrantur, hoc quidem diurno sidere tanto potentius, quod sol iste oculis, ueritas mentibus lucem et diem affert, atque hic facit ut res, quales sunt, tales etiam cernantur : illa, ut quod sunt, id illud ipsum sint. Sed hoc lumen et proprie et proxime philosophia ipsa sectatur : omnemque suam curam, omnem operam studiumque impedit in eo, ut huius luminis percipienda ueritate fiat compos, quod cum apprehenderit, suumque et proprium tenuerit, iam ipsa in luce et in ueritate habitans, attollit in altum circum circa errantibus, ut communicatione lucis illi admoniti, minus ruant in tenebris, minus perturbentur ; in quo maximus est concursus omnium mortalium, maxima uarietas : hi enim quanquam luminis aliqua ex parte participes, umbris tamen plurimis impediti atque impliciti, quaeque longius absunt ab editiore lumine, hoc uolitant maiores, saepissime falluntur in eo quod appetunt, et pro bonis mala amplectuntur : cumque se pedem ponere existimauerint, labuntur praecipites : hoc lumen, quod est sua cuique ratio, certissimis scientiis ac doctrinis illuminata, et sibi ipsa in omni consilio actioneque praegrediens, neque alieno indigens ductu, philosophia ipsa continet : ad quam quod sit rectum iter tertia mox nostrae institutionis pars indicabit. Sed ut in hoc lumine summe et maxime ueritas est, sic in illo genere posteriore uirtutis, quod disciplina et monitis diximus comparari, quemadmodum luminis, ita et ueritatis radius quidam inest : non principem, sed accersitam insinuans lucem. De quo nobis restabat aliquid dicendum, antequam de moribus et disciplina sermonem totum compleremus : ideoque seruauimus in hunc locum, ut a radio ad lumen, et ad ueritatem ipsam a ueritatis simulacro propinquus transitus foret. PAULUS. — Commode sane et ita fuit faciendum. Sed quis est qui ista considerans, non ad amorem et studium philosophiae totus rapiatur? IACOBUS. — Deberet hoc quidem ita esse : sed tamen non desunt, Paule, qui illam contemnant, atque adeo uituperent, et in inuidiam ad populum adducant. PAULUS. — Iniquos homines narras : estque propterea iamdudum a te suscepta philosophiae defensio aduersus uituperatores huiusmodi, quam ut perficias, atque aliquando edas, cum alii sepe multi, tum uero duo doctissimi et tibi amicissimi homines Paulus Iouius, et Lazarus Bonamicus te quotidie flagitant : quorum de uirtute et doctrina quid sentias crebro ex te audire soleo. IACOBUS. - Quidni audias de hominibus cum amantissimis nostri, tum dignissimis ipsis qui ab omnibus amentur, quorum magnum in utroque nostrae aetati positum et decus? Nam Iouius non solum medicinae scientia, in qua excellit tam cognitione artis quam utilitate ex ea et obsequio erga amicos, uerum omnibus ingenuis et liberalibus disciplinis instructus, imprimisque eloquontia, et dicendi genere quodam magnifico contulit se ad scribendam historiam, in qua ueterum optimorum scriptorum et fidem, et gloriam in nostram aetatem refert. Lazari uero in latinis et graecis litteris, praesertimque in hac de qua loquitur philosophia, tanta est eruditio, eaque praestantis ingenii uis, ut ipsum cum audimus, nullius ex antiquis aut nouis doctoribus, aut scientiam maiorem, aut copiam requiramus : quod quidem in eo speciosius existit, quod ita uiuit, et ita factus ipse est, ut in omni uirtutis et humanitatis officio, philosophiam habuisse uideatur, non dicendi magistram, sed faciendi. Quibus quidem ambobus hoc quod dicis a me desiderantibus, quippiam negare esse arbitror nefas. Sed qui scit an diuino quodam consilio hic illi noster dialogus forte praepositus fuerit ? PAULUS. — Quid ita? IACOBUS. — Ut per gradus, et uelut planiore uia, ab his praeceptis, et recte consuescendi disciplina, ad illa altiora philosophiae consilia, et ipsum apicem uirtutis ascendatur. PAULUS. — Verisimile hoc quidem, nam et bene cogitantibus semper adest Deus. IACOBUS. — Redeamus, Paule, ad partem illam ueritatis, quam moralis huius disciplinae esse diximus, aut potius, quo melius haec ueritatis diuisio intelligatur, sic agamus. PAULUS. — Quo pacto? IACOBUS. — Falsum, natura quaedam est maxime contraria et inimica ueritati. PAULUS. — Ita est. IACoBUS. — Huius partes sunt duae. PAULUS. — Quae ? IACOBUS. — Una pars cernitur in eo cum ipsi nosmetipsos decipimus, et praua aliqua opinione inducti, aut captiosis rationibus argumentisque constricti, quae cum aliquam cupiditatem ualentem in nobis suffragatricem nacta sunt, maximum habent uim ad mouendum et ad persuadendum, scire nos arbitramur, quod nequaquam scimus, haeremusque in eo, et restamus confidenter : quod accidit, cum uel id quod est, non esse, uel quod non est, esse, aut cuius est generis, rationis, qualitatis, efficientiae, id non illius, sed alterius modi esse suscipimus. PAULUS. — Intelligo. IACOBUS. — Hoc falsum, Paule, quod est erroris, mendacii, et totius ignorantiae caput, diis mediusfidius et hominibus est inimicissimum, quanquam in diuinam naturam non cadit falsitas, neque error : uerumtamen tanquam e regione illi sempiternae ueritati oppositum, non solum hominum mentes quotidie, sed et illas coelestes, et incorporeas potuit olim peruertere : nec uero grauiore ullo malo, acerbiore atque exitiosiore alia ulla peste uita nostra conflictatur et perturbata est, quam huius labe ignorantiae, quae sibi ipsa scientia esse uideatur : hinc superbia, hine contumacia, hinc illa immoderata atque infinita cupiditas, hinc nimius sui ipsius amor, et iuris atque iniuriae parum aequa descriptio : ex qua deinde illa in uitam tot incommoda dimanant, irae, inimicitiae, bella, caedes, urbium et nationum funditus euersiones, unicuique secum, non solum aduersus alios, semper fere dissensio , et cum popularibus, cum ciuibus, cum affinibus, cum cognatis grauis saepe discordia : denique omnis hominum ad homines societas, quae naturae foedere ipso et conciliata et sancta est, huius tanti pernicie mali iamdudum uiolata, conuulsa, et in totum pene dissipata est. PAULUS. — Magnum incommodum praedicas ignorantiae, mi pater. IACOBUS. —Quid mirum, cum illa lumen animi nostri mentem ipsam extinguat, et falsis persuasionibus tanquam clauis excaecet, si erroris et temeritatis et uariarum offensionum plena sunt omnia? Sed hoc tantum malum sola philosophia se ablaturam esse pollicetur : idque adeo praestat, si recte tractetur, sitque ad Deum et summum rerum omnium bonum tota cum fide et religione conuersa. Quod nobis uerum Deum et Dei Filium colentibus, unis assequi diuinitus est concessum. PAULUS. — Sane praeclarum est hoc et philosophiae, et christianae religionis donum. IACOBUS. — Res ipsa indicio fuit ita esse, sicut dicis, Paule : sed quoniam non est huius temporis insistere in his diutius, ad alteram partem falsi, quo de agimus, accedamus. PAULUS. — Equidem te in his morari diu uellem : nec est quicquam quod audiam iucundius, rursusque philosophiae amore incendor. Sed uereor ne mea ignorantia mihi quoque ad illam adipiscendam impedimento sit.