[40] Dices: Lege Mosaica idololatras exterminandos. Resp.: Recte quidem Mosaica, quae nullo modo Christianos obligat. Nec tu quidem totum illud, quod lege positum est Iudaeis, in exemplum trahes; nec usui tibi erit proferre tritam illam, sed hac in re futilem, legis Moralis, Iudicialis et Ritualis distinctionem. Lex enim quaecunque positiua nullos obligat, nisi eos quibus ponitur. "Audi Israel", satis coercet ad eam gentem Mosaicae legis obligationem. Hoc unicum sufficeret contra illos, qui idololatris capitale supplicium ex lege Mosaica statuere uolunt. Libet tamen hoc argumentum paulo fusius expendere. [41] Idololatrarum respectu reipublicae Iudaicae duplex erat ratio: Primo eorum, qui sacris Mosaicis initiati et istius reipublicae ciues facti a cultu Dei Israelis desciuerint. Hi tanquam proditores et rebelles laesae maiestatis rei agebantur. Respublica enim Iudaeorum ab aliis longe diuersa, quippe quae in Theocratia fundabatur: nec, uti post Christum natum, ulla fuit aut esse potuit inter ecclesiam et rempublicam distinctio; leges de unius inuisibilisque Numinis cultu in ea gente fuere ciuilis et politici regiminis pars, in quo ipse Deus legislator. Si rempublicam eo iure constitutam uspiam ostendere potes, in ea fatebor leges ecclesiasticas in ciuiles transire, omnesque subditos etiam a cultu extraneo et sacris alienis magistratus gladio cohiberi et posse et debere. Sed sub Euangelio nulla prorsus est respublica Christiana. Multa fateor sunt regna et ciuitates quae in fidem transierunt Christianam, retenta et conseruata ueteris reipublicae et regiminis forma, de qua Christus nihil sua lege statuit. Qua fide, quibus moribus uita aeterna singulis obtinenda sit, docuit: ueruntamen nullam rempublicam instituit, nouam ciuitatis formam et suo populo peculiarem nullam introduxit, nullos magistratus gladio armauit, quo homines ad fidem uel cultum eum, quem suis proposuit, cogerentur, uel ab alienae religionis institutis arcerentur. [42] Secundo, extranei et a republica Israelis alieni non ui cogebantur ad ritus Mosaicos transire; uerum eo ipso paragrapho quo mors Israelitis idololatris intentatur, nequis peregrinum uexet uel opprimat lege cautum est. Exscindendae penitus fateor erant septem gentes quae terram Israelitis promissam possidebant, quod factum non quod idololatrae fuerint, hoc enim si esset, cur Moabitis et aliis nationibus etiam idololatris parcendum? sed cum Deus populi Hebraei peculiari modo rex erat, uenerationem alterius Numinis, quod erat proprie crimen laesae maiestatis, suo illo in regno, terra nempe Cananaea, pati non poterat: huiusmodi aperta defectio cum Iehouae imperio istis in terris płane politico, nullo modo potuit consistere. Expellenda erat igitur a limitibus regni omnis idololatria, qua rex alius, alius scilicet Deus, contra ius imperii agnoscebatur. Expellendi etiam incolae, ut uacua et integra Israelitis daretur possessio; qua piane ratione populi Emmim et Horim exterminati sunt ab Esaui et Lothi posteris, eorum territoria eodem piane iure a Deo concessa inuadentibus: quod facile patebit caput secundum Deuteronomii legenti. Expulsa igitur licet e finibus terrae Cananaeae omnis idololatria, non tamen in omnes idololatras animaduersum. Rahabae toti familiae, Gibeonitarum uniuerso populo pepercit Iosuah ex pacto. Captiui idololatrae passim inter Hebraeos. Regiones etiam ultra limites terrae promissae a Dauide et Salomone ad Euphraten usque subiugatae et in prouincias redactae. Ex his tot mancipiis, tot populis potestati Hebraeae subiectis, nemo unquam, quod legimus, ob idololatriam, cuius certe omnes rei erant, castigatus: nemo ui et poenis ad religionem Mosaicam et ueri Dei cultum coactus. Si quis proseluta ciuitate donari cupierat, ciuitatis Israeliticae etiam leges, hoc est religionem simul emplexus est: sed id sponte sua pronus, non imperantis ui coactus, tanquam priuilegium cupidus ambiuit, non inuitus in obsequii testimonium accepit. Simul atque ciuis factus est legibus reipublicae obnoxius erat, quibus intra pomeria et limites terrae Cananaeae prohibebatur idololatria. De exteris regionibus populisque ultra eos terminos sitis nihil ea lege statutum. [43] Hactenus de cultu externo. Sequitur ut de fide agamus. Ecclesiarum dogmata alia practica, alia speculatiua: et quamuis utraque in ueritatis cognitione consistunt, haec tamen opinione et intellectu terminantur, illa aliquo modo ad uoluntatem et mores spectant. Speculatiua igitur dogmata et, uti uocantur, articulos fidei, quod attinet, qui nihil aliud exigunt nisi solum ut credantur, illos lex ciuilis nullo modo in ecclesiam aliquam potest introducere: Quorsum enim attinet id lege sancire, quod qui uellet maxime, non potest agere? Ut hoc uel illud uerum esse credamus, in nostra uoluntate situm non est. Sed de hoc satis iam dictum. Verum profiteatur se credere. Nimirum ut pro salute animae suae Deo et hominibus mentiatur. Bella sane religio. Si magistratus ita seruari homines uelit, quae sit uia salutis uidetur parum intelligere; si id non agit ut seruentur, quare de articulis religionis tam solicitus, ut lege iubeat? [44] Deinde, opiniones quasuis speculatiuas quo minus in ecclesia quauis teneantur doceanturue prohibere non debet magistratus; quia hae ad ciuilia subditorum iura nequaquam attinent. Si quis pontificius credat id corpus Christi reuera esse, quod alius panem uocaret, nullam iniuriam facit uicino. Si Iudaeus non credat nouum testamentum esse uerbum Dei, nulla mutat iura ciuilia. Si ethnicus de utroque dubitat testamento, non igitur puniendus tanquam improbus ciuis. Haec si quis credat, siue non, sarta tecta esse possunt magistratus potestas et ciuium bona. Fałsas has esse et absurdas opiniones libenter concedo; caeterum de opinionum uerritate non cauent leges, sed de bonorum cuiusque et reipublicae tutela et incolumitate. Nec hoc piane dolendum est. Bene profecto cum ueritate actum esset, si sibi aliquando permitteretur. Parum opis illi attulit uel afferet unquam potentiorum dominatus, quibus nec cognita semper nec semper grata ueritas: ui opus non habet, ut ad hominum mentes aditum inueniat; nec legum uoce docetur. Mutuatitiis et extraneis auxiliis regnant errores. Ueritas si sua luce sibi non arripiat intellectum, alieno robore non potest. Sed de his hactenus. Ad opiniones practicas iam pergendum. [45] Morum rectitudo, in qua consistit non minima religionis et sincerae pietatis pars, etiam ad uitam ciuilem spectat et in ea uersatur animarum simul et reipublicae salus; ideoque utriusque sunt fori, tam externi quarn interni, actiones morales; et utrique subiiciuntur imperio, tam moderatoris ciuilis quam domestici, scilicet magistratus et conscientiae. Hic igitur metuendum est, ne alter alterius ius uiolet et inter pacis et animae custodem lis oriatur. Sed si ea, quae supra de utriusque limitibus dicta sunt, recte perpendantur, rem hanc totam facile expedient. [46] Quiuis mortalium animam habet immortalem, aeternae beatitudinis aut miseriae capacem, cuius salus cum ex eo pendeat, quod homo in hac uita egerit ea quae agenda, et ea crediderit quae credenda, ad Numinis conciliationem sunt necessaria et a Deo praescripta; inde 1. Sequitur, quod ad haec obseruanda ante omnia obligatur homo et in his praecipue inuestigandis peragendisque omnem suam curam studium et diligentiam ponere debet; quandoquidem nihil habet haec mortalis conditio quo cum iłla aeterna ullo modo sit aequiparanda. 2. Sequitur, quod cum homo aliorum hominum ius suo erroneo cultu nequaquam uiolet, cum alteri iniuriam non faciat quod cum eo recte de rebus diuinis non sentiat, nec illius perditio aliorum rebus prosperis fraudi sit; ad singulos solum salutis suae curam pertinere. Hoc autem non ita dictum uelim, ac si omnia charitatis monita, et studium errores redarguentium, quae maxima sunt Christiani officia, excludere uellem. Hortationum et argumentorum quantum uelit cuiuis licet alterius saluti impendere; sed uis omnis et coactio abesse debet, nihil illic faciendum pro imperio. Nemo alterius monitis uel authoritati hac in re ultra quam ipsi uisum fuerit obtemperare tenetur: suum cuique de sua salute supremum et ultimum iudicium est; quia ipsius solum res agitur, aliena inde nihil detrimenti capere potest. [47] Praeter animam immortalem uita insuper homini est in hoc saeculo, labilis quidem et incertae durationis, ad quam sustentandam terrenis commodis opus est, labore et industria conquirendis, aut iam conquisitis. Quae enim ad bene beateque uiuendum necessaria sunt, non sponte nascuntur. Hinc homini de his rebus altera cura. Cum uero ea sit hominum improbitas, ut plerique mallent alieno labore partis frui, quam suo quaerere; ideo homini parta, ut opes et facultates; uel ea quibus parantur, ut corporis libertatem et robur, tuendi gratia, ineunda est cum aliis societas, ut mutuo auxilio et iunctis uiribus harum rerum ad uitam utilium sua cuique priuata et secura sit possessio, relicta interim unicuique salutis suae aeternae cura; cum illius acquisitio nec alterius iuuari poterit industria, nec amissio alterius cedere in damnum, nec spes ulla ui abripi. Cum uero homines in ciuitatem coeuntes, pacta ad rerum huius uitae defensionem mutua ope, possint nihilominus rebus suis euerti, uel ciuium rapina et fraude; uel exterorum hostili impetu; huic mało, armis, opibus et multitudine ciuium; illi, legibus quaesitum est remedium; quarum omnium rerum cura et potestas a societate magistratibus demandata est. Hanc originem habuit; ad hos usus constituebatur; et his cancellis circumscribitur legislatiua quae suprema est reipublicae cuiusuis potestas: ut scilicet prospiciat singulorum priuatis possessionibus, adeoque uniuerso populo eiusque publicis commodis, ut pace opibusque floreat ac augeatur: et contra aliorum inuasionem quantum fieri possit suo robore tutus sit. [48] His positis, intellectu facile est quibus regitur finibus magistratus in legibus ferendis praerogatiua, bono scilicet publico terrestri siue mundano, quod idem unicum ineundae societatis argumentum, unicusque constitutae reipublicae finis, quaeque ex altera parte priuatis restat in rebus ad futuram uitam spectantibus libertas; nempe ut quod credit placere Deo, ex cuius beneplacito pendet hominum salus, id quisque agat. Primum enim debetur Deo obsequium, deinde legibus. Sed dices: Quid si edicto iusserit magistratus quod priuatae conscientiae uideatur illicitum? Resp.: Si bona fide administretur respublica et ad bonum commune ciuium reuera dirigantur magistratus consilia, hoc raro euenturum: quod si forte eueniat, di co abstinendum priuato ab actione quae ipsi dictante conscientia est illicita; sed poena quae ferenti non est illicita subeunda. Priuatum enim cuiusque iudicium legis in bonum publicum et de rebus politicis latae, non tollit obligationem, nec meretur tolerantiam. Quod si lex sit de rebus extra magistratus prouinciam positis, scilicet ut populus, eiusue pars aliqua, ad alienam religionem amplectendam et ad alios ritus transire cogatur; ea lege non tenentur aliter sentientes: quandoquidem ad rerum huius uitae solummodo conseruandam priuato cuique possessionem, nec alium in finem, inita est societas politica; animae suae et rerum coelestium cura, quae ad ciuitatem non pertinet nec ei subiici potuit, priuato cuique reseruata atque retenta. Vitae inde et rerum ad hanc uitam spectantium tutela ciuitatis est negotium, et earum possessoribus suis conseruatio officium magistratus. Non possunt igitur res hae mundanae ad magistratus libitum his auferri, illis tradi: nec earum, ne quidem lege, mutari inter conciues priuata possessio propter causam, quae ad conciues nullo modo pertinet, nempe religionem, quae siue uera siue falsa, nullam facit reliquis ciuibus in rebus mundanis, quae solae reipublicae subiiciuntur, iniuriam. [49] Sed dices: Quid si magistratus credat hoc in bonum publicum fieri? Resp.: Quemadmodum priuatum cuiusque iudicium, si falsum sit, illum a legum obligatione nequaquam eximit, sic priuatum, ut ita dicam, magistratus iudicium nouum illi in subditos legum ferendarum ius non acquirit, quod ipsa reipubllcae constitutione illi non concessum fuit, nec concedi quidem potuit: Multo minus, si id agat magistratus, ut suos asseclas, suae sectae addictos, aliorum spoliis augeat et ornet. Quaeris: Quid si magistratus id quod iubet in sua potestate esse situm et ad rempublicam utile credat, subditi uero contrarium credant? Quis erit inter eos iudex? Resp.: Solus Deus: quia inter legislatorem et populum nullus in terris est iudex. Deus inquam hoc in casu solus est arbiter, qui in ultimo iudicio pro cuiusque meritis, prout bono publico pacique et pietati sincere et secundum ius fasque consuluit, rependet. Dices: Quid interim fiet? Resp.: Prima animae cura habenda et paci quam maxime studendum; quanquam pauci sint qui ubi solitudinem factam uident pacem credant. Eorum quae inter homines disceptantur duplex est ratio, una iure, alia ui agentium; quorum ea est natura, ut ubi alterum desinit, alterum incipiat. Quousque iura magistratus apud singulas gentes extendantur, non meum est inquirere: hoc solum scio quid fieri solet ubi ambigitur absente iudice. Dices: Igitur magistratus quod e re sua fore crediderit, uiribus potior efficiet. Resp.: Rem dicis; caeterum hic de recte faciendorum norma, non de dubiorum successu quaeritur.