[30] Sed quod caput rei est et rem penitus conficit; etiamsi magistratus de religione potior sit sententia, et uia quam inire iubet uere Euangelica; si hoc mihi ex animo non persuasum sit, mihi non erit salutaris. Nulla, quam reclamante conscientia ingredior uiam, me ad beatorum sedes unquam deducet. Arte quam auersor ditescere possum, medicamentis de quibus dubito sanus fieri; religione uero de qua dubito, cultu quem auersor, saluus fieri non possum. Incredulus externos frustra induit mores, cum fide et interna sinceritate opus sit ut Deo placet. Medicina utcunque speciosa, utcunque aliis probata, frustra propinatur, si statim sumptam reiiciet stomachus, nec inuito infundi debet remedium, quod idiosuncrasiae uitio mutabitur in uenenum. Quicquid de religione in dubium uocari potest, hoc demum certum est, quod nulla religio, quam ego non credo esse ueram, mihi uera aut utilis esse potest. Nequicquam igitur saluandae animae praetextu subditos ad sacra sua cogit magistratus, si credant sponte uenturos, si non credant, quamuis uenerint, nihilominus perituros. Quantumuis igitur prae te fers alteri bene uelle; quantumuis de salute eius labores, homo ad salutem cogi non potest: post omnia, sibi et conscientiae suae relinquendus. [31] Sic tandem homines habemus in rebus religionis ab alieno dominio liberos: quid iam facient? Deum publice colendum et sciunt et agnoscunt omnes, quorsum alias ad coetus publicos cogimur? Hominibus itaque in ea libertate constitutis ineunda est societas ecclesiastica, ut coetus celebrent, non solum ad mutuam aedificationem, sed etiam ut se coram populo testentur cultores esse Dei, eumque se diuino Numini cultum offerre, cuius ipsos non pudet, nec Deo credunt aut indignum aut ingratum; ut doctrinae puritate, uitae sanctimonia et rituum modesto decore, alios ad religionis ueritatisque amorem pelliceant, aliaque praestent quae a singulis priuatim fieri non possunt. Has societates religiosas ecclesias uoco, quas magistratus tolerare debet; quia a populo ita in coetus collecto non aliud agitur, quam quod singulis hominibus seorsim integrum est et licitum, scilicet de salute animarum: nec hac in re discrimen aliquod est inter ecclesiam aulicam, reliquasque ab ea diuersas. [32] Sed cum in omni ecclesia duo praecipue consideranda sunt, cultus scilicet externus, siue ritus, et dogmata; de utrisque seperatim agendum est, ut clarius de uniuersa tolerantiae ratione constet. I. Magistratus nec in sua, nec, quod multo minus licet, in aliena ecclesia potest ritus aliquos ecclesiasticos, uel ceremonias in cultu Dei usurpandas, legę ciuili sancire; non solum quia liberae sunt societates, sed quicquid in cultu diuino Deo offertur, id ea solum ratione probandum est, quod a colentibus Deo acceptum fore creditur. Quicquid ea fiducia non agitur, nec licitum est, nec Deo acceptum. Repugnat enim, ut, cui libertas permittitur religionis, cuius finis est Deo placere, eum in ipso cultu iubeas Deo displicere. Dices: Annę igitur negabis, quae ab omnibus conceditur, magistratui in res adiaphoras potestatem, quae si auferatur, nulla restabit legum ferendarum materia? Resp. Concedo res indifferentes, easque forsan solas, potestati legislatiuae subiici. [33] 1. Non inde tamen sequitur, quod licitum sit magistratui de quauis re indifferente quodcunque placuerit statuere. Legum ferendarum modus et mensura est publicum commodum: Si quid ex usu reipublicae non fuerit, utcunque sit res indifferens, non potest illico legę sanciri. 2. Res utcunque sua natura indifferentes extra magistratus iurisdictionem positae sunt, cum in ecclesiam et cultum diuinum transferuntur; quia illo in usu nullam habent cum rebus ciuilibus connectionem: ubi solum. agitur de salute animarum, nec uicini nec reipublicae interest siue hic siue ille ritus usurpetur. Ceremoniarum in coetibus ecclesiasticis siue obseruatio, siue omissio, aliorum uitae, libertati, opibus, ne obest quidem nec obesse potest. Exempli gratia, infantem nuper natum aqua lauare, res sit sua natura indifferens. Detur etiam magistratui licitum esse id legę statuere, modo sciat utilem esse huiusmodi lotionem ad morbum aliquem, cui obnoxii sunt infantes, uel sanandum uel praecauendum, credatque etiam tanti esse ut de ea edicto caueatur. An igitur dicet aliquis, eodem iurę licere magistratui legę etiam iubere, ut infantes a sacerdote sacro fonte abluantur ad purgationem animarum? uel ut sacris aliquibus initientur? Quis non primo aspectu uidet res hasce toto coelo differre? Supponas Iudaei esse filium, ut res ipsa per se loquitur. Quid enim uetat, magistratum Christianum Iudaeos habere subditos? Quam iniuriam, in re sua natura indifferenti, Iudaeo non faciendam agnoscis, scilicet ut in cultu religioso contra quam ipse sentiat aliquid agere cogatur, eam Christiano homini faciendam asseris? [34] 3. Res sua natura indifferentes non possunt fieri pars cultus diuini authoritate et arbitrio humano, et hanc ipsam ob rationem, quia sunt indifferentes. Nam cum res indifferentes nulla uirtute sua propria aptae natae sunt ad Numen propitiandum, nulla humana potestas uel authoritas eam illis conciliare ualet dignitatem et excellentiam ut Deum possint demereri. In communi uita rerum sua natura indifferentium liber is et licitus est usus quem Deus non prohibuerit, adeoque in iis locum habere potest arbitrium uel authoritas humana: sed eadem non est in religione et sacris libertas. In cultu diuino res adiaphorae non alia ratione sunt licitae, nisi quatenus a Deo institutae, eamque illis certo mandato tribuerit Deus dignitatem ut fiant pars cultus, quam approbare et ab homunculis et peccatoribus accipere dignabitur supremi Numinis maiestas. Nec Deo indignabunde roganti: Quis requisiuit? satis erit respondere, iussisse magistratum. Si iurisdictio ciuilis eousque extendatur, quid non licebit in religione? quae rituum farrago, quae superstitionis inuenta, modo magistratus authoritate innixa, etiam reclamante et condemnante conscientia, non erunt Dei cultoribus amplectanda, cum horum pars maxima in religioso rerum sua natura indifferentium usu consistat, nec in alio peccat, quam quod Deum non habeat authorem? Aquae aspersio, panis et uini usus, res sunt sua natura et in communi uita maxime indifferentes: an igitur haec in usus sacros introduci et diuini cultus pars fieri poterant sine instituto diuino? Hoc si potuit humana aliqua, uel ciuilis potestas, quid ni etiam et iubere possit tanquam partem cultus diuini, in sacra sunaxi piscibus et cereuisia epulari; iugulatarum bestiarum sanguinem in templo aspergere; aqua uel igne lustrare; et huiusmodi alia infinita, quae quamuis extra religionem indifferentia sint, cum in sacros ritus sine authoritate diuina adsciscantur, aeque Deo exosa sunt ac canis immolatio: quid enim catulum inter et hircum interest respectu diuinae naturae, ab omni materiae affinitate aequaliter et infinitum distantis, nisi quod hoc animalium genus uellet, illud nollet Deus in sacris cultuque suo adhiberi? Vides igitur, quod res in medio positae, utcunque subiaceant potestati duiii, non possunt tamen eo nomine in sacros ritus introduci, et coetibus religiosis iniungi: quia in sacro cultu desinunt protinus esse indifferentes. Qui Deum colit, eo colit animo, ut placeat, propitiumque reddat; quod tamen facere non potest is, qui iubente alio illud Deo offert, quod credit Numini, quia non iussit, displiciturum. Hoc non est Deum placare, sed manifesta contumelia, quae cum cultus ratione consistere non potest, sciens prudensque lacessere. [35] Dices: Si nihil in cultu diuino permittatur humano arbitrio, quomodo tribuitur ecclesiis ipsis potestas aliquid de tempore locoque etc. statuendi? Resp.: In cultu religioso aliud est pars, aliud circumstantia. Illud pars est, quod creditur a Deo requiri, et ipsi placere; unde fit necessarium. Circumstantiae sunt, quae etsi in genere a cultu abesse non possunt, tamen earum certa species non definitur, adeoque sunt indifferentes: cuiusmodi sunt locus et tempus, cultoris habitus et corporis situs; cum de iis nihil mandauerit uoluntas diuina; u. g. tempus locusque et sacra facientium habitus apud Iudaeos non erant merae circumstantiae, sed pars cultus, in quibus si quid mancum aut immutatum, sperare non poterant sacra sua Deo fore grata et accepta: quae tamen Christianis, quibus constat libertas Euangelica, purae sunt cultus circumstantiae, quas prudentia cuiusque ecclesiae potest in morem trahere, prout eas credit hoc uel illo modo cum ordine et decoro aedificationi maxime inseruire: iis uero quibus sub Euangelio persuasum est diem dominicum suo cultui a Deo segregatum esse, illis tempus hoc non est circumstantia, sed pars cultus diuini, quae nec mutari nec negligi potest. [36] II. Magistratus ecclesiae cuiusuis ritus sacros et cultum in ea receptum prohibere non potest in coetibus religiosis: quoniam eo modo ipsam tolleret ecclesiam, cuius finis est ut Deum śuo morę libere colat. Dices: An igitur si infantem immolare; si, quod Christianis olim falso affictum, in promiscua stupra ruere uelint, an et haec et huiusmodi, quia in coetu ecclesiastico fiunt, a magistratu sint toleranda? Resp.: Haeć domi et in duiii uita non licita, itaque nec in coetu aut cultu religioso. Si uero uitulum immolare uellent, id legę prohibendum esse nego; Meliboeus, cuium pecus est, domi uitulum suum mactare potest, partemque quam uelit igne cremare: nulli facta est iniuria, alienae possessioni nihil detrahitur; in cultu igitur diuino uitulum iugulare itidem licet: an Deo placeat, ipsorum est uiderę: magistratus solum, prospicere ne quid detrimenti respublica capiat, ne alterius uel uitae uel bonis fiat damnum; adeoque quod conuiuio poterat, potest et sacrificio impendi. Quod si is fit rerum status, ut e republica foret, parcere omni boum sanguini in subsidium armentorum lue aliqua absumptorum, quis non uidet, licere magistratui, quamcunque uitulorum in quosuis usus caedem omnibus subditis interdicere? Sed eo in casu non de re religionis, sed politica fit lex, nec prohibetur uituli immolatio, sed caedes. [37] Iam uides ecclesiam inter et rempublicam quae sit differentia. Id quod in republica licitum est, in ecclesia non potest a magistratu prohiberi; quodque aliis subditis permissum in quotidiano usu, id ne coetu ecclesiastico et ab huius uel illius sectae mustis ad sacros usus, nullo modo legę caueri potest aut debet. Si domi panem uel uinum discumbens uel flexis genibus sumere quis licite potest; lex ciuilis uetare non debet, quo minus idem in sacris faciat, etiamsi illic uini et panis longe diuersus sit usus,, et in ecclesia ad cultum diuinum et musticos sensus transferatur. Quae per se ciuitati noxia in uita communi, legibus in commune bonum latis prohibentur, ea in ecclesia sacro usu licita esse non possunt, nec impunitatem mereri. Sed maxime cauere debent magistratus, ne ciuilis utilitatis praetextu ad opprimendam alicuius ecclesiae libertatem abutantur; e contra uero quae in uita communi et extra cultum Dei licita sunt, ea in cultu diuino locisue sacris quo minus fiant legę duiii prohiberi non possunt. [38] Dices: Quid si ecclesia aliqua sit idololatrica, anne illa etiam a magistratu toleranda? Resp.: Ecquod ius dari potest magistratu!, ad supprimendam ecclesiam idololatricam, quod etiam suo tempore et loco non pessundabit orthodoxam? Nam memineris oportet, quod eadem est ubique ciuilis potestas et sua cuique principi orthodoxa religio. Ideoque si in rebus religionis magistratui ciuili concessa sit potestas quae Geneuae ui et sanguine extirpare debet rełigionem, quae pro falsa uel idololatrica habetur; in uicinia eodem iurę orthodoxam opprimet, et in Indiis Christianam. Potestas ciuilis uel omnia potest in religione ad opinionem principis mutare, uel nihil. Si aliquid liceat in rebus sacris legę, ui, poenis introducere, frustra quaeritur modus: omnia licebit ad normam ueritatis, quam sibi magistratus finxerit, iisdem armis exigere. Nemo hominum religionis causa bonis suis terrestribus euertendus, nec Americani principi Christiano subiecti ideo uita aut bonis exuendi, quia Christianam rełigionem non amplectuntur. Si patriis ritibus se Deo placere et saluos fieri credant, sibi et Deo relinquendi. Rem ab origine retexam. Venit in Ethnicorum ditionem Christianorum parua et debilis turba, omnium rerum egena: postulant extranei ab indigenis, homines ab hominibus, uti par est, subsidia uitae: dantur necessaria, conceduntur sedes, coalescit in unum populum utraque gens. Christiana religio radices agit, disseminatur, sed nondum fortior; colitur adhuc pax, amicitia, fides; et aequa seruantur iura: tandem magistratu in eorum partes transeunte fortiores facti sunt Christiani: tum demum pacta proculcanda, uiolanda iura, ni ritus suos antiquos relinquere, et in alienos nouosque transire uelint, uita, bonis terrisque auitis exuendi innocui et iuris obseruantissimi ethnici, utpote contra bonos mores et legem ciuilem non peccantes; et tum demum, quid zelus pro ecclesia, scilicet cum amore dominandi coniunctus, suadet aperte constat: et quam commode rapinae et ambitioni praetexitur religio et salus animarum pałam demonstratur. [39] Si legibus, poenis, ferro et igne alicubi extirpandam credis esse idololatriam, mutato nomine de te fabula narratur. Quandoquidem non meliore iurę res suas in America amittunt ethnici, quam in regno aliquo Europaeo ab ecclesia aulica quouis modo discrepantes Christiani; nec magis hic quam illic propter religionem ciuilia uel uiolanda uel mutanda iura. Dices: Idololatria peccatum est, ideoque non toleranda. Resp.: Si dicas: Idololatria peccatum est, ideoque studiose uitanda, recte admodum infers: si uero peccatum est, ideoque a magistratu punienda, non item: non enim magistratus est, in omnia, quae apud Deum credit peccata esse, uel legibus animaduertere, uel gladium suum stringere. Auaritia, non subuenire aliorum indigentiae, otium et alia huiusmodi multa, omnium consensu peccata sunt; quis autem unquam a magistratu castiganda censuit? quia alienis possessionibus nullum fit detrimentum, quia pacem publicam haec non perturbant, iis ipsis in locis ubi pro peccatis agnoscuntur legum censura non coercentur: de mendacibus, immo periuris, ubique silent leges, nisi certis quibusdam in casibus, in quibus non respicitur Numinis prouocatio uel criminis turpitudo, sed intentata uel reipublicae uel uicino iniuria. Et quid si principi ethnico uel Mahumedano uideatur religio Christiana falsa et Deo displicere, nonne eodem iure et eodem modo extirpandi etiam et Christiani?