[13] Primo, rogo ut edictum ostendas, ubi hanc legem ecclesiae suae posuit Christus; nec uanus ero, si diserta in re tanti momenti uerba requiram. Ałiud suadere uidetur effatum illud: Ubicunque duo uel tres congregantur in meo nomine, ibi ego ero in medio ipsorum. An coetui, in cuius medio erit Christus, aliquid deerit ad ueram ecclesiam, ipse uideris. Nihil certe illic deesse potest ad ueram salutem: quod ad rem nostram sufficit. [14] Secundo, uideas quaeso illos, qui rectores ecclesiae a Christo institutos et successione continuandos uolunt, in ipso limine inter se dissentientes. Lis haec necessario permittit eligendi libertatem, scilicet ut integrum sit cuiuis ad eam accedere, quam ipse praefert ecclesiam. » [15] Tertio, habeas quem tibi praeponas necessariumque credis huiusmodi longa serie designatum rectorem; dum ego interim me isti societati adiungo, in qua mihi persuasum est repertum iri ea quae ad animae salutem sunt necessaria. Itaque utrique nostrum salua est, quam poscis, ecclesiastica libertas, nec alteruter alium habet quam quem ipse sibi elegerit legislatorem. [16] Quandoquidem autem de uera ecclesia adeo solicitus es, obiter hic rogare liceat, an non uerae ecclesiae Christi magis conueniat eas communionis conditiones stabilire, quibus illa et illa sola continentur, quae Spiritus sanctus in Sacra Scriptura clare et disertis uerbis docuit, ad salutem esse necessaria; quam sua uel inuenta, uel interpretamenta, tanquam legem diuinam obtrudere et ea tanquam ad professionem Christianam omnino necessaria legibus ecclesiasticis sancire, de quibus aut nihil prorsus, aut non decretorie saltem pronunciarunt eloquia diuina? Qui ea poscit ad communionem ecclesiasticam, quae Christus non poscit ad uitam aeternam; ille ad suam opinionem et utilitatem forte societatem commode constituit; sed ea Christi quomodo dicenda, quae alienis institutis stabilitur ecclesia; et ex qua illi excluduntur, quos olim recipiet Christus in regnum coelorum? Sed cum uerae ecclesiae notas indagare huius loci non sit, eos saltem qui pro suae societatis placitis tam acriter contendunt, et nihil nisi ecclesiam, non minore strepitu, et forsan eodem instinctu, quo olim argentarii illi Ephesii Dianam suam, Act. XIX, continuo crepant, unum hoc monitos uellem, Euangelium scilicet passim testari, ueros Christi discipulos expectare et pati debere persecutiones: ueram autem Christi ecclesiam alios persequi, aut i insectari debere; uel ui, ferro et flammis ad fidem et dogmata sua amplectenda cogere, non niemini me uspiam in Nouo Testamento legisse. [17] Finis societatis religiosae, uti dictum, est cultus Dei publicus et per eum uitae aeternae acquisitio. Eo igitur collimare debet tota disciplina; his finibus circumscribi omnes leges ecclesiasticae. Nihil in hac societate agitur, nec agi potest, de bonorum ciuilium, uel terrenorum possessione; nulla hic, quacunque de causa, adhibenda uis, quae omnis ad magistratum ciuilem pertinet; bonorumque externorum possessio, et usus illius subiacet potestati. [18] Dices: Quae igitur sanctio leges ecclesiasticas ratas habebit, si coactio omnis abesse debet? Resp.: Ea sane quae conuenit rebus, quarum externa professio et obseruantia nihil prodest, nisi penitus animis insideant; plenumque conscientiae assensum in his obtineant; nempe hortationes, monita, consilia, arma sunt huius societatis, quibus membra in officio continenda. Si his non corrigantur delinquentes, errantesque reducantur in uiam, nihil aliud restat, nisi ut reluctantes et obstinati, nullamque melioris frugis de se spem praebentes, a societate prorsus seiuncti reiiciantur. Haec suprema et ultima est potestatis ecclesiasticae uis, quae nullam aliam infert poenam, nisi quod, cessante relatione inter corpus membrumque abscissum, damnatus desinit ecclesiae illius esse pars. [19] His ita constitutis, inquiramus porro quae cuiusque sunt circa Tolerantiam officia. Primo, dico quod nulla ecclesia tenetur tolerantiae nomine eum sinu suo fouere, qui monitus obstinate peccat contra leges in ea societate stabilitas; quas si cui impune uiolare licet, de societate actum est; cum hae sint et communionis conditiones et unicum societatis uinculum. Veruntamen cauendum est, ne excommunicationis decreto adiiciatur uel uerborum contumelia, uel facti uiolentia, qua uel corpus eiecti, uel bona quoquo modo laedantur. Vis enim tota, uti dictum, magistratus est, nec priuato cuiuis permissa, nisi solum ut illatam repellat. Excommunicatio nihil bonorum ciuilium, quae aut priuatim possidebat, excommunicato aufert, aut auferre potest. Ea omnia ad ciuilem statum pertinent et magistratus tutelae subiiciuntur. Excommunicationis uis tota in eo unice consistit, ut declarata societatis uoluntate, soluatur unio inter corpus et membrum aliquod, qua cessante relatione necessario cessat quarundam rerum communio, quas membris suis tribuit societas; ad quas nemo ius habet ciuile. Nulla enim facta est excommunicato ciuilis iniuria, si minister ecclesiae panem et uinum non illius, sed aliena pecunia emptum, illi non dat in celebratione coenae dominicae. [20] Secundo, nemo priuatus alterius bona ciuilia quoquo modo inuadere, aut imminuere debet, propterea quod a sua religione suisque ritibus alienum se profiteatur. Omnia illi tam humanitatis quam ciuitatis iura sancte conseruanda: religionis haec non sunt: siue Christianus sit, siue ethnicus, ab omni ui et iniuria temperandum. Iustitiae mensura beneuolentiae et charitatis officiis cumulanda. Hoc iubet Euangelium; suadet ratio; et quam conciliauit natura, hominum inter ipsos communis societas. Si a recto tramite aberrat, sibi soli errat miser, tibi innocuus; nec igitur a te małe mulctandus debet huius uitae bonis excidere, quod in futuro saeculo credis periturum. [21] Quod de mutua priuatorum hominum inter se de religione dissidentium tolerantia dixi, id etiam de ecclesiis particularibus dictum uolo, quae inter se plriuatae quodammodo sunt personae, nec altera in alteram ius aliquod habet, ne tum quidem, si forte accidat, cum magistratus ciuilis huius uel illius ecclesiae sit: quandoquidem respublica nullum ius nouum tribuere potest ecclesiae, uti nec uice uersa ecclesia reipublicae: siquidem ecclesia, siue magistratus ei se adiungat, siue deserat, manet semper eadem, quae ante, libera et uoluntaria societas; nec accedente magistratu gladii potestatem acquirit; nec decedente, quam prius habuit docendi excommunicandiue, amittit disciplinam. Hoc spontaneae societatis semper erit immutabile ius, ut ex suis, quos uisum fuerit, abalienare possit: nullam uero quorumuis accessione acquirat in ałienos iurisdictionem. Quare pax, aequitas et amicitia inter diuersas ecclesias, uti inter priuatos homines, sine iuris alicuius praerogatiua semper et aequabiliter colenda. [22] Ut exemplo res clara fiat, ponamus Constantinopoli duas, alteram Remonstrantium, alteram Antiremonstrantium ecclesias. An aliquis dicat alteri earum ius competere, ut dissentientes alios, quod diuersa habent, uel dogmata uel ritus, libertate, uel bonis spoliet, quod alibi factum uidemus: uel exilio, uel capite puniat? tacente interim et ridente Turca, dum Christiani Christianos crudelitate et laniena uexant. Si uero altera harum ecclesiarum in alteram saeuiendi habet potestatem, rogo quaenam ex duabus, et quo iurę? Respondebitur sine dubio Orthodoxa in errantem, uel haereticam. Hoc est magnis et speciosis uerbis nihil dicere. Quaelibet ecclesia sibi orthodoxa est, aliis erronea, uel haeretica; siquidem quae credit uera esse credit, quae in diuersum abeunt erroris damnat. Itaque de dogmatum ueritate, de cultus rectitudine, inter utramque lis aequa est, nulla iudicis, qui nullus aut Constantinopoli aut in terris est, sententia componenda. Quaestionis decisio ad supremum omnium hominum iudicem unice pertinet, ad quem etiam solum pertinet errantis castigatio. Interim cogitent quanto grauius illi peccant qui, si non errori, saltem superbiae addunt iniustitiam, dum alieni domini seruos, sibi minime obnoxios, temere et insolenter dilacerant. [23] Quod si certo constare possit, quaenam inter dissidentes recte de religione sentiret, non inde accresceret orthodoxae ecclesiae potestas alias spoliandi; cum ecclesiarum in res terrestres nulla sit iurisdictio: nec ferrum et ignis ad errores arguendos, mentesque hominum, aut informandas, aut conuertendas idonea sunt instrumenta. Fac tamen alteri parti fauere magistratum ciuilem, suumque illi praebere uelle gladium; ut heterodoxos, se annuente, quocunque uelit modo castiget. An a Turca Imperatore ecclesiae Christianae in fratres ius aliquod accedere posse quis dixerit? Infidelis, qui sua authoritate Christianos ob fidei dogmata punire non potest, societati cuiuis Christianae authoritatem istam minime potest impertire, nec ius, quod ipse non habet, dare. Eandem rationem in Christiano esse regno cogita. Potestas ciuilis ubique eadem est, nec maiorem potest tribuere ecclesiae authoritatem in man u principis Christiani, quam ethnici, id est, nullam. Quanquam hoc obseruatu forte dignum est, quod anirnosiores hi ueritatis satellites, errorum oppugnatores, schismatum impatientes, zelum istum suum pro Deo, quo toti accenduntur et ardent, nuspiam pene expromunt, nisi ubi fauentem sibi habent magistratum ciuilem. Ubi primum gratia apud magistratum, adeoque uiribus sunt superiores, uiolanda illico pax et charitas Christiana; alias colenda est mutua tolerantia. Quando robore ciuili impares sunt, innoxie et patienter ferre possunt, a quo tantum sibi et religioni alias metuunt, idololatriae, superstitionis, haereseos in uicinia contagium: nec libenter aut feruide arguendis erroribus, qui aulae et magistratu! placent, impendunt operam; quae tamen uera et solq est propagandae ueritatis methodus, iuncto scilicet cum humanitate et beneuolentia rationum et argumentorum pondere. [24] Nullae igitur siue personae, siue ecclesiae, siue demum respublicae, ius aliquod habere possunt bona ciuilia inuicem inuadendi seque mutuo rebus mundanis spoliandi, sub praetextu religionis. Qui aliter sentiunt, uelim secum reputent, quam infinitam praebent humano generi litium et bellorum materiem: quantum ad rapinas et caedes et aeterna odia incitamentum: nec uspiam securitas aut pax, nedum amicitia inter homines stabiliri aut subsistere potest, si ea obtineat opinio, Dominium scilicet fundari in Gratia: et religionem ui et armis propagandam. [25] Tertio, uideamus quid Tolerantiae officium exigit ab iis, qui a reliquo coetu et gente laica, uti loqui amant, charactere et munere aliquo ecclesiastico distinguuntur, siue sint episcopi, sacerdotes, presbuteri, ministri, uel quocunque alio nomine ueniant. De origine siue potestatis siue dignitatis clericae iam non est inquirendi locus: hoc tamen di co; undecunque orta est eorum authoritas, cum sit ecclesiastica, inter ecclesiae cancellos debet coerceri, nec ad res ciuiles quouis modo potest extendi: quandoquidem ipsa ecclesia a republica rebusque ciuilibus prorsus seiuncta est et separata. Fixi et immobiles sunt utrique limites. Coelum et terram, res disiunctissimas, miscet qui has duas societates, origine, fine, materia, toto coelo diuersas uelit confundere. Quare nemo, quocunque demum munere ecclesiastico ornatus, potest quemuis hominum, a sua ecclesia uel fide alienum, uita, libertate, aut quauis bonorum terrestrium parte mulctare religionis causa. Quod enim integrae non licitum est ecclesiae, id alicui eius membro iurę ecclesiastico licere non potest. [26] Nec uiris ecclesiasticis satis est a ui et rapina et omnimoda persecutione abstinere; qui se successorem profitetur Apostolorum et docendi munus in se suscepit, tenetur porro monere suos de pacis et beneuolentiae officiis erga omnes homines; tam erroneos quam orthodoxos, tam secum sentientes quam a fide sua uel ritibus alienos et cunctos, siue priuatos siue rempublicam gerentes, si qui huiusmodi sint in sua ecclesia, ad charitatem, mansuetudinem, tolerantiam hortari, omnemque illam auersationem et contra heterodoxos animi ardorem compescere et lenire, quem aut suus cuiusque pro sua religione et secta feroculus zelus, aut aliorum astus in mentibus accenderit. Qui et quantus tam in ecclesia quam republica perciperetur fructus, si doctrina pacis et tolerantiae resonarent pulpita, nolo dicere, nequid grauius a me dictum in eos uideatur, quorum dignitatem a nemine, ne a seipsis quidem, imminutam uellem. Yerum dico hoc ita fieri oportere, et si quis, qui se ministrum uerbi diuini profitetur et praeconem Euangelii pacis, alia docet, negotium sibi demandatum aut nescit, aut negligit, cuius aliquando principi pacis reddet rationem. Si monendi sint Christiani, ut a uindicta abstineant, iteratis lacessiti iniuriis usque ad septuagies septies; quanto magis illi ab omni ira et inimica ui sibi temperare debent, qui nihil ab alio passi sunt; et cauere maxime ne illos quoquo modo laedant a quibus nulla in re fuerint laesi; praecipue ne aliis quoduis intentent malum, qui res suas solum agunt, et de hoc uno soliciti sunt, ut Deum colant eo modo, quem, neglecta hominum opinione, ipsi Deo maxime acceptum fore credunt, et eam amplectuntur religionem, quae ipsis maximam spem facit salutis aeternae? Si de re domestica et facultatibus, si de corporis ualetudine agatur, quid e re sua fuerit apud se consulere cuiuis integrum est, illudque sequi permissum quod suo iudicio sit optimum: de uicini sui re familiari małe administrata nemo queritur; de semendis agris uel locanda filia erranti nemo irascitur; in popinis decoquentem nemo corrigit: diruat, aedificet, sumptus faciat suo morę, tacitum est, licitum est: si uero templum publicum non frequentet, si illic debito ritu corpus non flectat; si liberos huius uel illius ecclesiae sacris initiandos non tradat, fit murmur, clamor, incusatio, quisque tanti criminis paratus est uindex, et a ui et rapina uix sibi temperant zelotae, dum in ius uocatur, et sententia iudicis uel corpus carceri neciue tradat, uel bona hastae subiiciat. Oratores ecclesiastici cuiusque sectae aliorum errores, qua possunt, argumentorum ui redarguant et debellent, sed hominibus parcant. Quod si destituantur rationum momentis, absona et alieni fori instrumenta ne adsciscant, ecclesiasticis non tractanda; nec in subsidium suae uel eloquentiae uel doctrinae a magistratu fasces et secures mutuentur, ne forte dum prae se ferunt ueritatis amorem, zelus eorum ferro et igne nimium efferuescens affectatae dominionis fiat indicium. Haud facile enim persuadebit uiris cordatis, se uehementer et sincere cupere fratrem in futuro saeculo ab igne gehennae tutum saluumque fore, qui siccis oculis et prono animo uiuum hic tradit carnifici concremandum. [27] Quarto, quae sunt magistratus partes, quae sane circa tolerantiam maximae sunt, ultimo iam loco uidendum. Supra probauimus, ad magistratum non pertinere animarum curam, authoritatiuam, si ita loqui liceat, uolo, quae scilicet legibus iubendo, poenisque cogendo, exercetur: charitatiua enim quae docendo, monendo, suadendo consulit, nemini negari potest. Itaque penes quemque animae suae cura est, eique permittenda. Dices: Quid si animae suae curam negligit? Resp.: Quid si sanitatis? quid si rei familiaris, quae res propius magistratus imperio subiacent? an magistratus edicto ad eam rem facto cauebit ne pauper uel aeger fiat? Leges quantum fieri potest subditorum bona et sanitatem ab aliena ui uel fraude tueri conantur, non a possidentis incuria uel dissipatione. Nemo ut ualeat, ut ditescat, inuitus cogi potest. Inuitos ne quidem Deus seruabit. Fac tamen principem subditos ad opes acquirendas, uel corporis robur tuendum uelle cogere: Annę solos medicos Romanos consulendos esse legę statutum erit, et ad eorum praescriptum uiuere quisque tenebitur? Numquid nullum sumendum uel medicamentum uel obsonium, nisi quod in Vaticano paratum, aut e Geneuensi prodierit officina: Vel ut subditis domi suae abunde sit et laute, anne omnes legę tenebuntur mercaturam uel musicam exercere? an quisque fiet uel caupo, uel faber, quibus artibus aliqui satis commode familiam suam sustentant, opibusque augent? Sed dices: Quaestus mille sunt artes, unica salutis uia. Recte sane dictum, ab iis praesertim, qui ad hanc uel illam cogere uellent: nam si plures essent, ne cogendi quidem inueniretur praetextus. Quod si ego secundum geographiam sacram recta Hierosolumas totis uiribus contendo, cur uapulo quod non cothurnatus forsan, uel certo modo lotus uel tonsus incedo; quod carnibus in itinere uescor, uel uictu utor stomacho et ualetudini commodo; quod hinc inde aliqua diuerticula uito, quae mihi uidentur in praecipitia uel uepreta deducere? uel inter uarios, qui eiusdem uiae sunt et eodem tendentis, calles eum seligo qui minime sinuosus coenosusue apparet? Quod illi minus modesti, hi morosiores, uisi sunt quam quibus me libenter uellem adiungere comitem; uel quod habeo uel non habeo mitratum uel alba stola indutum itineris ducem? Nam profecto si recte rem reputemus, huiusmodi plerumque sunt minoris momenti res, quae fratres Christianos de summa religionis eadem et recte sentientes tam acriter committunt, et quae salua religione et animarum salute, modo absit superstitio uel hypocrisis, possint uel obseruari uel omitti. [28] Verum demus zelotis, et omnia quae sua non sunt damnantibus, ex his circumstantiis diuersas et in diuersa tendentes naści uias; quid tandem proficiemus? Unica ex his reuera salutis sit uia. Yerum inter mille, quas homines ingrediuntur, de recta ambigitur: nec cura reipublicae, nec legum condendarum ius, illam quae ducit ad coelum uiam, magistratu! certius detegit, quam suum priuato studium. Debile traho corpus et graui morbo languidum, cuius unicam eamque ignotam ponamus esse medelam. Ideone magistratus est praescribere remedium, quia unicum tantum est, idque inter tot uaria ignotum? Ideone quia unicum quo mortem euitem mihi agendum restat, id quod iubet fieri magistratus erit tutum? Quae a singulis studio, consilio, iudicio, cogitatione et sincera mente indaganda, ea non uni alicui hominum sorti, tanquam ipsi propria, tribuenda sunt. Nascuntur principes potestate superiores, natura uero aequales reliquis mortalibus, nec regnandi ius uel peritia secum trahit aliarum rerum certam cognitionem, nedum religionis uerae: si enim ita esset, qui fit quod de rebus religionis tam in diuersum abeunt terrarum domini? Sed demus uerosimile esse, uiam ad uitam aeternam principi esse quam subditis notiorem: uel saltem tutius commodiusue esse in hac rerum incertitudine illius mandatis obtemperare. Dices igitur: An si te iuberet mercatura uictum quaerere, recusares, quia dubitares an hac arte quaestum faceres? Resp.: Mercator fierem iubente principe: quia si małe succederet, ille oleum et operam mercatura perditam potens est alio modo abunde resarcire; et si famem pauperiemque, uti prae se fert, a me amotam uelit, id facile praestare potest, si mea omnia absumpserit infelicis mercaturae mała sors. Verum hoc non fit in rebus uitae futurae. Si illic małe operam locauero; si illic semel spe excidi, magistratus nequaquam potest resarcire damnum, leuare malum, nec me in aliquam partem, multo minus in integrum restituere. Qua sponsione de regno coelorum cauebitur? [29] Dices forte: Magistratui ciuili de rebus sacris certum, quod sequi omnes debent, non tribuimus iudicium, sed ecclesiae. Quod definiuit ecclesia, id magistratus ciuilis ab omnibus obseruari iubet, et nequis aliud in sacris uel agat uel credat quam quod docet ecclesia, authoritate sua cauet: adeo ut iudicium sit penes ecclesiam; obsequium magistratus ipse praestat, et ab aliis exigit. Resp.: Yenerandum illud Apostolorum tempore ecclesiae nomen, sequioribus saeculis ad fucum faciendum non raro usurpatum fuisse, quis non uidet? praesenti saltem in re nihil opis nobis affert. Ego unicam illam angustam quae ad coelum ducit semitam, magistratui non magis notam esse dico quam priuatis; ideoque tuto eurn non possum sequi ducem, qui cum uiae potest esse aeque ignarus, de mea certe salute non potest non esse minus solicitus quam ego ipse. Inter tot gentis Hebraeae reges quotusquisque fuit, quem secutus aliquis Israelita, non a uero cultu Dei deflexisset in idololatriam, in certam perniciem coeca huiusmodi obedientia ruiturus? Tu contra bono me esse animo iubes, in tuto dicis r es est; iam enim magistratus non sua sed ecclesiae de rebus religionis decreta populo obseruanda proponit et sanctione ciuili stabilit. Sed rogo cuius demum ecclesiae? Illius scilicet quae principi placet. Quasi uero ille de religione suum non interponit iudicium, qui me in hanc uel illam ecclesiam legę, supplicio, ui cogit? Quid interest siue ipse me ducat, siue aliis ducendum tradat? ex illius pariter pendeo uoluntate et de mea salute utrimque aeque statuit. Quanto securior Iudaeus, qui ex edicto regis Baali se adiunxit, quod ipsi dictum sit, regem suo arbitrio nihil in religione statuere, nihil subditis in cultu diuino iniungere, nisi quod sacerdotum concilio et illius religionis mustis comprobatum et pro diuino habitum? Si ideo uera, ideo salutifera sit alicuius ecclesiae religio, quia sectae illius antistites, sacerdotes, asseclae eam laudant, praedicant et quantum possunt suffragiis suis commendant: quae tandem erit erronea, falsa, perniciosa? De Socinianorum fide dubito; Pontificiorum uel Lutheranorum cultus mihi suspectus eśt; an igitur tutior mihi ingressus est in hanc uel illam ecclesiam, iubente magistratu, quod ille nihil imperat, nihil de religione sancit, nisi ex authoritatę et consilio doctorum istius ecclesiae? Quanquam si uerum dicere uolumus, facilius plerumque se aulae accommodat ecclesia, si ita dicendus sit ecclesiasticorum decreta facientium conuentus, quam aula ecclesiae. Sub principe orthodoxo uel Ariano qualis fuit ecclesia satis notum. Sed si haec nimis remota, recentiora nobis offert Anglorum historia, quam belle, quam prompte, ecclesiastici decreta, fidei articulos, cultum, omnia ad nutum principis componebant sub Henrico, Eduardo, Maria, Elizabetha: qui principeś tam diuersa de religione et sentiebant et iubebant, ut nemo nisi amens, pene dixeram atheus, asserere audeat, quemuis uirum probum et ueri Dei cultorem posse salua conscientia, salua erga Deum ueneratione, eorum de religione decretis obtemperare. Sed quid multa? Si rex, siue ex proprio iudicio, siue authoritate ecclesiastica et ex aliorum opinione, leges alienae religioni ponere uelit, perin.de est. Ecclesiasticorum, quorum dissentiones et dimicationes plus satis notae, nec magis sanum nec magis tutum iudicium: neque aliquam uim potestati ciuili eorum undecunque collecta addere possunt suffragia. Quanquam hoc notatu dignum, quod Principeś ecclesiasticorum, suae fidei et cultui non fauentium, opiniones et suffragia non solent aliquo in loco habere.