[1,0] EUPHORMIONIS Lusinini SATYRICON. Pars prima. [1,1] Si nomen a me quaeris, Euphormio sum, si patriam, Lusinia est ubi nullae unquam nubes coelum asperant, nulla bruma segetes extinguit, nulli aestus adurunt sed puro incorruptoque aeris tractu liquidi ac pellucidi sontes campos alluunt patentesque hinc inde plagae et amoena seu salubrietate montium seu planitierum aequabilitate regio homines alit genio loci et sortuna sua dignos. Non illic in honore supellex curiosa, non gemmae, non imperium, non opes, non ea omnia quibus impotens hominum libido pretium fecit. Ut quisque ad uirtutis studium maxime incensus est, ita promptissime ueris suffragiis ad magistratum euectus, aemulos uitae omnes, neminem dignitatis accendit. Illinc ego deuolutus in hunc terrarum orbem. O dolor ! quae non uidi, quae non passus sum, indigna, Dii boni, quae caelo teste fiant, et quae posterorum memoriae relinquantur ; nisi ut in amentia et scelere nepotes progredi nolint, saltem paternis uitiis contenti. Date ueniam, o deprauati orbis incolae, si iustis querelis detonat animus incitatus atrocibus iniuriis. Quid aspicitis, Heri ? quid hoc minarum est ? iam non ego uester sum, iam liberalis animus ad originis ingenuae decora prouocauit: et ingentes literae, quas fronti meae applicuistis, iniuriae me admonent, non obsequii. Etiam iudiciorum nomen inuocat crudelitas uestra ? etiam tribunalium in me maiestatem implorat ? Tandem alïquid inueni, quod a uobis imperatum esse gauderem. Quid indigesto per aceruos auro, quid auaris fertilium annorum curis confiditis ? exuam patriae meae candidos mores, et in oculis iudicum sacramento, et nuncupatis uotis impietati nomen dabo. Non hoc saltem ducent nefas, ut quibus terris uirtus est in uinculis, ibi quoque scelus seruiat? Iam nunc uindiciis secundum libertatem datis utor; iam quod tergum crudeli supplicio lacerastis, uindicabit atrocior stylus et effinget uestros mores uelut in tabula, ad cuius deinde conspectum ipse horreat. Denique si sapere decreuistis, uobis scribo, si furere perseueratis, saltem uolo Lusinini mei sciant deuitare impuras terras ut quicunque aditus regliones uestras aperit, seu questuum meorum ueluti praerupto obice lasset transeuntes, seu lachrymarum torrentibus inundetur. Ego Curtius crudelitatis uestrae hiatus impleuerim ; ego Sphingem, ego Poenam, ego Hydrum expertus sum, tam felici exitio, ut territi gentiles in haec amplius portenta non incurrant. Magis offendit graueolentia insuetos insalubribus caenosisque paludibus, nec tam acriter mordent ea mala quibus in lucem prodeuntes stipamur, tanquam naturali satellitio, quam quae florentem intactamque uitam affligunt. Et ego uim doloris acrius percipio et deploro dolentius, quem non ante calamitas perculit, quam adolescerent gentilia bona, quae mecum paene nata non antequam patriam exui : a qua quis discessus meus fuerit, quae me inde rationes deturbarint, nihil dico, ferat hanc ueniam inexperta iuuentus atque praeceps; nec id lachrymarum exordium consumat irae meae impetum, quaeque in aliorum mores iam diu tela libro, in meam amentiam retorqueat.