[1,7] Capitulum VII. 1. Inter haec emensi uiam erant et os specus Archombroto monstrabat Timoclea, quod non operose reseraretur. Vectes introrsum duo oppositum egressui lapidem tenebant, sic in terram nitentes ut nulla ui quae exterius moueretur quati possent. Sed qui intra specum erant, eos facile obliquatos ab exiguis leuabant scrobibus, quibus ita fulciebantur ne ab imposito ostii onere possent recedere. His ergo exemptis saxoque deducto, ubi speluncam Archombrotus aperuit, egressa Timoclea iactauit manu facem, ut cum Poliarcho conuenerat, rursusque ignem suppressit, ne ex mora in alios quam quos optabat suspiciosus fulgor incideret. Ille cum non aberrasset a uia, stabat ad flumen expectabatque signum, quo dato peruenit ad matronam. Sed quid illius et famuli equis fieret, diu quaestio fuit, donec Gelanorus: "Ite, inquit, ad consilium in speluncam. Dum de equis deliberatis, stabunt religati ad has alnos, quae procul omni uia propter flumen consurgunt." Dum illi descendunt, dum adhuc trepidi nihil in rem meditantur, Gelanorus equos reuinxerat aderatque ad speluncam. In quam ubi receptus est, lapidem quo uiae aditus celabatur reductis fulciunt uectibus, et ad consilum se componunt. Censebat Poliarchus dimittendum esse libertum, qui omnia exploraret: quod sibi facinus obiiceretur; quae haec noua in Rege saeuitia; num denique amicorum in extremis fides duraret. "Salubre, inquit Timoclea, consilium, Poliarche, si non scires nihil prius homines a Gelanoro quaesituros quam ubi delitescas. De illius fide non dubito, sed si in hostes inciderit fortasse, per tormenta expriment uerum." Indignatus Gelanorus se in salute domini non uerberibus, non equuleo frangi posse respondit: habere se praeterea quo eludat inimicos; iturum se attonito maxime similem, et si quis ex ignotis aut suspectis de Poliarcho roget, iam de luce abiisse uoce ad fidem composita esse dicturum -- neque rem a uero abhorrere, quandoquidem sub terra secretus a sole recesserat; quaerentibus mortis genus mentiturum ab equo in Himeram flumen casum; quippe fuisse Regis edicto perterritum, ingressumque nocte flumen, neque uadum tenuisse grauem armis et subtrahente se equo fluctibus haustum (et tunc forte commode ad hanc fraudem Himera plus iusto abundabat). "Addam, inquit, nihil fuisse in me opis, cum uiderem iratis uorticibus dominum in mare deferri. Hoc commento fama tui interitus spargetur, qua nihil nostris rebus commodius. Nam et inimicos satiabit et ceterorum miserationem inueniet, qui de extincta uirtute magnificentius loqui amant. Laxabitur deinde custodia, quae iam portus et nauigia asseruat; et omissa quaestione, quam audimus in te decretam, non aegre aut latebis aut fugies. Nec aliud mortis genus tutiori mendacio fingemus quam quod nihil ex te reliquerit. Tuum praeterea equum quo temere uolet patiar ire, tanquam mors domini hanc fecerit libertatem." 2. Placuit omnibus Gelanori calliditas. Sed adiecit Poliarchus, si incideret in Arsidam, cui inter Siculos maxime fidem habebat, rem ut erat nihil cunctaretur effundere rogaretque suis uerbis ne indigna calamitate iacentem adire uereretur, aut si id minus posset, quae saltem ex re essent perferenda concrederet. Consulebat etiam Archombrotus ne perfunctus officio Gelanorus protinus rediret ad specum: nam nec satis posse pultantem exaudiri; et suspicioni locum fore si qui uiam in proximo obirent. Sed ad Timocleae fores accedens uteretur in matronae familiares larua eadem qua ceteris imposuisset, patronique tanquam extincti fata expressis prosequeretur gemitibus. Inde secreto Timocleae ope ad Poliarchum esse uenturum. Agitauêre praeterea quid supellectili, quid familiae Poliarchi faciendum. Instruxerat enim domum, quae non indecora aut impar regiae amicitiae esset. Sed nec familiaribus fidebat. Unum enim suae gentis habebat Gelanorum. Ceteri erant externi ac plurimum sibi ignoti. Nec multum de bonis laborabat, assuetus in abdito uestium circumferre summi pretii gemmas et et modicum auri, ne fortunae omnia in absentem licerent. Siue igitur tanquam damnati hominis bona ad se traheret Meleander, siue illa mercenarii seruique diriperent, iussus est nihil mouere Gelanorus, sed tanquam a conuulsae domus excidio ceruices subtrahere. His praeceptis exornatum dimiserunt. Ipsi Archombroto atque Timocleae iam non diu licebat cum Poliarcho esse. Seruuli enim primo mane ad officia surrecturi timebantur, aliquo ludo fortunae tunc potissimum seduli cum minime uelles. Hos matronae in Poliarchum studia deprehendere utrique pernicies erat. Rogant itaque ut in solatium uirtutem adhibeat, quae nec clades mereri nec, cum immerito accidunt, deiici potest; se quidem quam saepissime liceret ad colloquium redituros. Tum puluinum in quo recumberet, facesque (plures enim Timoclea intulerat) tradunt, et remenso sub terra itinere in toros referuntur. Poliarcho quae mens fuerit, quantum iracundiae questibusue in illa solitudine indulserit, illinc intellegas quod non plus de uita quam de mortis decore laborabat, sciebatque ex spiritu suo pendere quos supra se habebat eximios.