[0] ALEXANDRI PATRICII ARMACANI, THEOLOGI MARS GALLICVS, SEV DE IVSTITIA ARMORVM, ET FOEDERVM REGIS GALLIAE, LIBRI DVO. [1] PRAEFATIO. Quemadmodum Oceanus duobus motuum generibus agitatur, perenni reciprocationis aestu, et prorumpentibus per interualla tempestatibus; quorum ille causas tam alte abstrusas habet, ut nulla hactenus Philosophiae sagacitate detegi potuerint; tam perspicuas, ut nulla subtilitate tegi.: ita cor humanum Oceano, simillimum duas actionum species parit, quarum aliae in ipso praecordiorum recessu absconditis cardinibus nituntur, ex quibus iudicentur bonae aut malae, quos ille solus perspicit, qui quidquid mille perplexitatibus inuolutum est, ueluti Solis radio scriptum legit ; aliae tam perspicuae improbitatis notas quasi frontibus prefixas gerunt, ut difficile sit, uel imperitioribus nebulas ingenii dexteritate uel sermonis offundere. Tam enim enormiter in ipsa principia christianae pietatis impingunt ut quidquid fucandae turpitudini praetexitur, magis ad affundendam colorantibus improbitatem ualeat, quam actionibus detrahendam. Cuius ordinis plerisque peritis iuxta atque imperitis uidentur esse illa foedera subsidiaque Gallicana, quibus hostes Romanae fidei in utraque Germania armati, Catholicam Ecclesiam iam multos annos usque ad illud postremum excidium Thenense, et obsidionem Louaniensem, ferro flammaque populati sunt. Quid enim de illis Christianus orbis sentiat, fidelius ex Catholicorum gemitibus, quam scriptis discitur. Illi enim ex fundo Christianae pietatis oriuntur; haec defectibus ingeniorum quandoque obnoxia sunt, quos eis, uel affectuum perturbatio, uel ignorantia ueritatis affricuerit. Ex quo factum arbitror, ut neminem uel Francum C:atholicum hactenus uiderim, qui intellecta circumstantiarum ueritate, quibus ista Germanica Belgicaque bella uestiuntur, non in gemitum de suppetiis illis Gallicanis eruperit; paucissimos, qui eas qualicumque defensionis pallio, uclut uerecundanti fronti manum opponerent, uelare conarentur. In quo genere prodiit nuper libellus M. Besani Arroyi P. sacra Theologia Doctoris Facultatis, ut prae se fert, Parisiensis, necnon Theologalis Ecclesia Lugdunensis, priuilegio et approbantium censura munitus, ipsique Francorum Regi dedicatus, quarumdam Quaestionum decisione speciosus : inter quas ista de foederibus suppetiisque Gallicis una est; altera de iustitia bellorum, quae Rex Christianissimus partim in Imperii quasdam Prouincias iam suscepit, partim in uniuersa pene Europae Regna meditatur. Profitetur enim apertissime, Imperium esse Gallicae Coronae indiuulse nexum, et quotquot illud, uel eius partem detinent, esse iniustos, usurpatores, raptores, omnia armis Francorum esse repetenda. Quid autem imperii nomine intelligat, accipe et miraberis mecum hiantis ambitus immanitatem: "Continebat", inquit, "Imperium Gallias, ltaliam uniuersam, ab Augusta Vindelicorum ad Calabriam inferiorem usque, Germaniam, Hungariam, Poloniam, Russiam, Prussiam, Liuoniam, Lithuaniam,Moscouiam, Sclauoniam, Podoliam, Albam Russiam, VValachiam etc. et ultra Gallias complectebatur montes Pyrenaeos,et Hispania partem cis Iberum. En limites, Lector, Imperii, quod Francis ita debitum esse ex Caroli Magni successione sentii, ac docet, ut, quisquis Europaeorum Principum ullam eius laciniam, possideat, usurpationis iniusta reus sit. Qua unica sententiola Principes Europae fere uniuersi, Imperator, Reges Hispaniae, Hungariae, Poloniae, Duces Moscouiae, Bauariae, Lotharingiae ; omnes Principes Italiae ; omnes Ciuitates Imperiales ad manticam rediguntur : ita plane, ut legibus conscientiae ipsi ad restituendum, Franci etiam ad repetendum armis, teneantur. Huc profitetur spectare foedera cum infidelibus, tamquam stratagema, quo, uiribus hoslium debilitatis, facilius iniuste detenta repetantur. Huc tendunt aculei, quibus passim Gentiles suos ad arma contra Principes Ecclesiae Catholicae uniuersos concitat, ut alacriter tam iusta bella Gallicana persequantur. Nimirum mature buccinator iste classicum canit, ut exciti omnes Principes moliminum tantorum scopum, quibus Europa perturbatur, intelligant. Quidquid uidelicet Prouinciarum atque Terrarum, arte, Marte, stratagematum uersutia, foederum impietate, haereticorum barbarorumque commotione Principibus quibuscumquc Europaeis auelli potest, id ad Franciae Coronam postliminio reducendum est. O portentum ambitionis ! quibus aestibus perturbas serenitatem ueritatis ! quae ludibria sceptris inhiantium cogitationibus obiicis ! AEgrae profecto mentis somnium uel febricitantis delirium huiusmodi phantasmata esse putauissem, nisi haec ab Hierarchiae Ecclesiasticae Ministris, et a S. Theologiae Doctoribus serio disputari, et quasi sapienter adstrui et publicis typis, adstipulante Censorum calculo, uulgari cernerem. Quapropter cum non leuioris culpae subinde sit, tacere, quando loquendum est, quam loqui, quando tacendum, non abs re publica, uel boni uiri officio me facturum arbitratus sum, si insanas hominis istius uoces, arrepto calamo, quantum Deus dederit, retunderem. Si enim licuit incruenti Sacrificii Mystae cruentorum bellorum incentorem agere, liceat christianae tranquillitatis candidato praelia uoce dirimere, fugientemque pacem, quantum fieri potest, ueritatis defensione reuocare. Si illi foedera Reipublicae Catholicae tam luctuosa tueri fas fuit, fas mihi sit, Catholicorum gemitus, quibus ea deplorant, et intereuntis Religionis calamitates miserantur, non indefensos praetermittere. Hoc eo iustius mihi concedendum ab omnibus aequis rerum arbitris puto, quod non paci tantum, sed et ueritati laborem istum consecrantes, iuxta sacrarum Scripturarum uocem: "Veritatem tantum, et pacem diligite"; bella corporum, erroresque animorum iugulare una eademque lucubratione contendimus. Etenim tot hallucinationum sordibus Historiarum ueritatem, tot erroribus ipsam S. Thcologiae dignitatem Scriptor iste contaminauit, ut magis mirandum sit, in ista publica doctrinarum luce inueniri posse, qui tot mentis exorbitationes annuendo uel dissimulando probauerint, quam indignandum, esse, qui odio falsitatis improbauerint. Nec uero mihi uitio quisquam uerterit, quod facta Principum ad incudem ueritatis reuocauerim. Veritas instat Solis publicum bonum est: quae nihil omnino neque Principum, neque priuatorum, nec hominum, nec Angelorum, a suis legibus immune esse patitur. Solis istius radios, quantum licuit, secutus sum; perspicuis principiis usus inuoluta euolui, nexus rerum patefici. Si quid illa lux proscripserit, quid aduersus ueritatem, uel eius assertorem clamant ? Publicis factis, non scriptis indignetur, quisquis ea diuina luce damnari, Christiana pietate reprobari, moleste ferat. Plusquam humanae tyrannidis est, cum tibi quidlibet faciendi licentiam arrogaueris; ipsam uelle facem, qua facta iudicantur, exstinguere, fideique libertatem sua uoce frustrare. Nec etiam mihi quisquam quasi aliquid solidius dicturus occinat, (quemadmodum perspicuo crimini palliando fieri uideo,) Princeps, Rex, Imperator iste, uel ille, similiter fecit. Absit modo calumnia, nec se fatiget. Qui similiter fecit, similiter iudicabitur. Pessimum peccati patrocinium est, multitudo peccantium. Vbi ueritas non accipit personam, nec ego accipio. Hoc damno, quod illa damnauerit, quisquis tandem uel Regum, uel Imperatorum impegerit in lucem eius. Non ego hic arrogantiae inuidiam formidauerim. Securum me fecit Augustinus, quando dixit: "Non est arrogantia uel quaerere, uel asserere ueritatem". Nam eam sollicite quaerere, quando latet, charitatis inchoatio est ; pie constanterque asserere, quando patet, charitatis consummatio, in eius luce gestire, inchoatae, consummataeque felicitatis. "Quid enim beatius eo, qui fruitur inconcussa, et incommutabili, et excellentissima ueritate"? Cum igitur nequc uita, neque morte, nec actionibus nec sermonibus disiungi a ueritate debeamus, quis iudicium eius de publicis factis subterfugiat, aegreque ferat, nisi qui in illam nos uelit infelicitatem temporum incidere, quibus nec sentire, quae uelis, nec quae sentias, dicere liceat : uel potius, quibus nec sentire, quod ueritas dictet, neque dicere, quod ueritas iubeat, permittatur ? Regibus timorem, honorem, reuerentiam deberi scio; sed maiorem Veritati. Nec illa reuerentia est, publicas noxiasque morum labes probrosa adulandi abiectione, ac caecitate tegere sed potius Christiana pietate patefacere, et modestia redarguere. Vtramque exhibui, quantum, Deo iuuante, potui; et, nisi me fallit, quantu debui. Scio, procaciam erga sublimiores potestates diuina lege proscriptam esse : scio etiam, culpatum ab Augustino humilitatis excessum. Quo uitio tunc delinqui maxime solet, cum facta publica, quae ueritas damnat, personarum, non rerum ueneratione, damnare trepidamus : cuiusmodi dissimulatio plerumque in publicae disciplinae noxam, fideique interitum cedit. Contra quos abiectiores affectus Scriptura pusillanimis fiduciam inspirat: "Noli esse humilis in sapientia tua; ne humiliatus in stultitiam seducaris": adulatoribus uero timorem: "Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum : ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras". Quamobrem illi, quorum officium est loqui, haud secus Deo rationem reddituri sunt, quod publicis huiusmodi corruptelis stylo aut uoce pepercerint, ac si calculo comprobassent. Dissimulando enim, coram hominibus probant, quod animo improbant coram Deo. Quid prodest autem, Deo damnasse, quod hominibus in ruinam aedificandis probasse uidearis ? Ignoraui, fateor, illas conscientiarum strophas, quibus iustitia plerumque laeditur, dum nescio qua Religionis peruersione, hominibus parcere, quam ueritati malumus. Quasi uero non utrumque fieri possit, ac debeat, ut et aduersus homines obseruantia, et aduersus uitia censura seruetur. Quapropter siquid durius forsan hic inciderit, uel potius, alicui uisum fuerit, in facta, non in personas, iactum est. Si res nominibus nuncupentur suis, cui nisi ueritati, quae sic appellari iubet, uitio dederis, aut illi certe, qui talem disputandi appellandique necessitatem dedit ? Quid enim iniustius, quam res Orbi Christiano grauissima censura ueritatis dignas offerre, et indigna rebus uocabula postulare? Nimirum perinde concinni huiusmodi sunt, atque ille, "qui ocrea uelit caput contegi et galea calceari", et murmuret, si suum cuique membro ornamenti decus tribuatur. Quod sicubi uero in ipsam ueritatem alicui offendisse uidear, fieri potuisse non diffiteor, propriae, humanaeque conscius infirmitatis; cui numquam ita bene ad scientiam subducta ratio est, quin aetas ac studium aliquid apportet noui, quod, cum te scire credas, nescias. Verumtamen quisquis me falli arbitratur, etiam atque etiam uideat, ne forte in offusis rerum antiquarum uel uerisimilium ratiuncularum tenebris ipse fallatur. Forsan enim admota face demonstrabitur, lapsus esse Lectoris, quos Scriptoris errores esse putat.