G-pros g-ton g-Oikoymenikon. Beatissime pater, Ab ultimo Oceani tractu humillimus filius tuus, munusculo instructus litterario, ad pedes S. T. supplex uenio, de dominorum et fratrum meorum, domesticorum tuorum, filiorum ecclesiae inter se litigantum pace sollicitus. Suborta est inter eos iampridem acris et ardua ac periculosa de dote matris, de tota, inquam, christianorum hereditate contentio. Hoc est de caelesti doctrina quam S. Augustinus de gratia dei tradidit et sanctissimus Clemens VIII, praedecessor tuus, "dotem ecclesiae" nominabat. Si enim gratia dei uita aeterna eaque ipsa sola ac tota promissa noui testamenti hereditas est, praecinente nobis gratiae doctore Augustino, doctrina profecto sancti istius, in qua genuina gratiae dei natura et intelligentia continetur, dos ecclesiae rectissime nuncupata est. Quamdiu sub episcopis a S. T. constitutis, tamquam christianae militiae imperatoribus stipendia merui, militis partes egi, hostibus me opponere contentus fui, haereticorum Siluaeducis grassantium et catholicam aciem prouocantium arma armis retundere, politicorum strophas detegere atque elidere conatus meus fuit. Nunc in specula pastorali a S. T. positus, domesticorum etiam periculosos motus de re tanta decertantium non potui uelut aspernandos tacitus paeterire. De re namque summa agitur, de medulla nominis christiani, gratia dei, qua per disputationum argutias e manibus elabente, uel in naturam clam aut palam degenerante, euanescit in fumos incarnatio, crux totaque Iesu Christi saluatoris medicina, propter quam solam in hunc mundum uenit : gratia quippe dei, ut perspicacissime Prosper, nisi tota suscipitur, tota amittitur et a quibus amittitur, solo nomine christiani sunt. De illa quippe gratia disceptatur, qua, ut olim pronuntiauerunt aliquoties concilii Carthaginensis patres, christiani sumus et, ut Augustinus, qua christiani et filii dei sumus. Nempe quod ad illam humano generi impartiendam filius dei et incarnatus et mortuus et Christus Iesus factus est et ad illam ex fide impetrandam, ut per eam iuste et pie uiuamus in hoc seculo, in Christum credimus et nouo nomine christiani nuncupamur. Quod iustitiae impetrandae praesidium, in adiutorio gratiae Christi constitutum esse qui intelligit, ipse intelligit quare sit christianus. Itaque clamauit iam olim aduersus huiuscemodi pericula inuictissimus pugil et uictoriosissimus hyperaspistes gratia dei aduersus uiolatores eius , totius fidei christianae fundamenta euertere moliuntur. Et concilii Mileuitani praesules ad Innocentium PP. praedecessorem tuum : "Omnino totum, quod christiani sumus, nituntur euertere". Quis igitur ad huiusmodi disputationes, in quibus de uictoria gratiae uel naturae, hoc est dei uel hominis, de Iesu uero uel phantastico certatur, non contremisceret ? non ingemisceret ? non ad pacem iustitiae et ueritatis anhelaret, si forte de caelo super filios ecclesiae prospicere dignaretur ? Pericula ista sanctissimi D. Clementis VIII uiscera conturbauerant. Videbat enim uictrice gratia trophaeum crucis triumphare, nutante uacillare, sublata cadere. Euocauerat ad eam inueniendam illustrandamque sanctissimus ille pontifex quidquid ingenio, studio, eruditione in ecclesia christiana limatum erat, sed deo nondum uisum fuit, sancto proposito eius publica declaratione benedicere. Tantum studia filiorum tuorum, animaduersa rei difficultate, obscuritate ac mole, magis prouocata sunt, ut maturiore et exactiore adhuc bilance res tanta penderetur. Me certe momentum tantae controuersiae et amor gloriae gratiae dei, in qua de uictoria crucifixi agitur, ad uiginti annorum ergastulum damnauit, quos in euolendis saepenumero ponderandis que, quam accuratissimo licuit studio S. Augustini scriptis, collocaui, in quibus uerum et genuinum gratiae dei sensum contineri, S. Romana sede id saepius per os praesulum suorum contestante, retinebam. Fallor profecto, nisi uehementer a plerisque in indaganda inueniendaque sancti illius sententia, hallucinatum sit. Quod utrum ex uerosimili an uero pronuntiatum sit, quem lydium lapidem explorabimus, nisi petram illam, ad quam frangitur ueritate, quidquid lucet uanitate ? Quam cathedram consulemus, nisi ad quam perfidia non habet accessum. Quem denique iudicem deposcimus, nisi uicarium uiae, ueritatis et uitae? quo duce ac doctore nec errare, nec falli, nec mori quisquam a deo sinitur, nisi propria sua uoluntate auersus ab amore uiae, ueritatis et uitae, quae est in gratia dei. Cuius affectus peruersitas, diuinae gratiae beneficio, pro cuius gloria quisquis gratiae fontem diligit, satagere debet, a me procul abest. Ideo quidquid in hoc perplexo disputationum labyrintho sensimus, diximus, scripsimus ut genuinam profundissimi magistri sententiam ex ipsis lucubrationibus eius Romanaeque ecclesiae monumentis eruendo patefaceremus, ad sanctitatis tuae pedes affero probans, improbans, figens, reficens, quidquid probandum aut improbndum ex apostolica nube intonuerit ut cui non sit alius propositus laborum scopus et fructus, quam cum uniuerso Christi grege filiis tuis, dominis meis, scire ac diligere ueritatem ac charitatem. Ita uouet sanctitatis tuae humillimus atque obedientissimus seruus.