Ilias Latina [http://www.gmu.edu/departments/fld/CLASSICS/ilias.html] ILIAS LATINA Iram pande mihi Pelidae, Diua, superbi Tristia quae miseris iniecit funera Grais Atque animas fortes heroum tradidit Orco Latrantumque dedit rostris uolucrumque trahendos Illorum exsangues, inhumatis ossibus, artus. Confiebat enim summi sententia regis, protulerant* ex quo discordia pectora pugnas, Sceptriger Atrides et bello clarus Achilles. Quis deus hos ira tristi contendere iussit? Latonae et magni proles Iouis. Ille Pelasgum infestam regi pestem in praecordia misit implicuitque graui Danaorum corpora morbo. Nam quondam Chryses, sollemni tempora uitta implicitus, raptae fleuit solacia natae inuisosque dies inuisaque tempora noctis egit et assiduis impleuit questibus auras. Postquam nulla dies animum maerore leuabat nullaque lenibant patrios solacia fletus, castra petit Danaum genibusque affusus Atridae per superos regnique decus miserabilis orat, ut sibi causa suae reddatur nata salutis. Dona simul praefert. Vincuntur fletibus eius Myrmidones reddique patri Chryseida censent. Sed negat Atrides Chrysenque excedere castris despecta pietate iubet: ferus ossibus imis haeret amor spernitque preces damnosa libido. Contemptus repetit Phoebeia templa sacerdos squalidaque infestis maerens secat unguibus ora dilaceratque comas annosaque tempora plangit. Mox ubi depositi gemitus lacrimaeque quierunt, Fatidici his sacras compellat uocibus aures: "Quid coluisse mihi tua numina, Delphice, prodest aut castam uitam multos duxisse per annos? Quidue iuuat sacros posuisse altaribus ignes, si tuus externo iam spernor ab hoste sacerdos? En, haec desertae redduntur dona senectae? Si gratus tibi sum, sim te sub uindice tutus. Aut si qua, ut luerem sub acerbo crimine poenas, inscius admisi, cur o tua dextera cessat? Posce sacros arcus, in me tua derige tela: auctor mortis erit certe deus. Ecce, merentem fige patrem; cur nata luit peccata parentis atque hostis duri patitur miseranda cubile?." Dixerat. Ille sui uatis prece motus acerbis luctibus infestat Danaos pestemque per omnes immittit populos: uulgus ruit undique Graium uixque rogis superest tellus, uix ignibus aer, deerat ager tumulis. Iam noctis sidera nonae transierant decimusque dies patefecerat orbem, cum Danaum proceres in coetum clarus Achilles conuocat et causas hortatur pestis iniquae edere Thestoriden. Tunc Calchas numina diuum consulit et causam pariter finemque malorum inuenit effarique uerens ope tutus Achillis haec ait: "Infesti placemus numina Phoebi reddamusque pio castam Chryseida patri, si uolumus, Danai, portus intrare salutis." Dixerat. Exarsit subito uiolentia regis: Thestoriden dictis primum compellat amaris mendacemque uocat. Tum magnum incusat Achillem inque uicem ducis inuicti conuicia suffert. Confremuere omnes. Tandem clamore represso cogitur inuitos aeger dimittere amores intactamque pio reddit Chryseida patri multaque dona super. Quam cunctis notus Vlixes impositam puppi patrias deuexit ad arces atque iterum ad classes Danaum sua uela retorsit. Protinus infesti placantur numina Phoebi et prope consumptae uires redduntur Achiuis. Non tamen Atridae Chryseidis excidit ardor: maeret et amissos deceptus luget amores. Mox rapta magnum Briseide priuat Achillem solaturque suos alienis ignibus ignes. At ferus Aeacides nudato protinus ense tendit in Atriden et, ni sibi reddat honestae munera militiae, letum crudele minatur, nec minus ille parat contra defendere se ense. Quod nisi casta manu Pallas tenuisset Achillem, turpem caecus amor famam liquisset in aeuum gentibus Argolicis. Contempta uoce minisque inuocat aequoreae Pelides numina matris ne se Plistheniden contra patiatur inultum. At Thetis audita nati prece deserit undas castraque Myrmidonum iuxta petit et monet armis abstineat dextram ac congressibus; inde per auras emicat aetherias et in aurea sidera fertur. Tunc genibus regis sparsis affusa capillis: "Pro nato ueni genetrix en ad tua supplex numina, summe parens; ulciscere meque meumque corpus ab Atrida, quodsi permittitur illi ut flammas impune mei uiolarit Achillis, turpiter occiderit superata libidine uirtus." Iuppiter haec contra: "Tristes depone querelas, magni diua maris, mecum labor iste manebit. Tu solare tui maerentia pectora nati." Dixit. At illa leues caeli delapsa per auras litus adit patrium gratasque sororibus undas. Offensa est Iuno: "Tantum"que ait, "optime coniunx, Doride nata ualet, tantum debetur Achilli, ut mihi quae coniunx dicor tua quaeque sororis dulce fero nomen, dilectos fundere Achiuos et Troum renouare uelis in proelia uires? Haec ita dona refers nobis? sic diligor a te?" Talibus incusat dictis irata Tonantem inque uicem summi patitur conuicia regis. Tandem interposito lis Ignipotente resedit conciliumque simul genitor dimittit Olympi. Interea sol emenso decedit Olympo et dapibus diui curant sua corpora largis; inde petunt thalamos iucundaque dona quietis. Nox erat et toto fulgebant sidera mundo humanumque genus requies diuumque tenebat, cum pater omnipotens Somnum uocat atque ita fatur: "Vade age per tenues auras, lenissime diuum, Argolicique ducis celeri pete castra uolatu dumque tuo premitur sopitus pondere dulci, haec illi mandata refer: cum crastina primum extulerit Titana dies noctemque fugarit, cogat in arma uiros incautumque occupet hostem." Nec mora: Somnus abit leuibusque per aera pennis deuolat in thalamos Agamemnonis: ille sopore corpus inundatum leni prostratus habebat. Ad quem sic loquitur curarum operumque leuator: "Rex Danaum, Atrida, uigila et mandata Tonantis quae tibi iussa simul delatus ab aethere porto, accipe: cum primum Titan se emerserit undis, fortibus arma iube socios aptare lacertis et petere Iliacos instructo milite campos." Dixit, et has repetit per quas modo uenerat auras. Interea lucem terris dedit ignea lampas. Conuocat attonitus iussis Pelopeius heros in coetum proceres remque omnibus ordine pandit: cuncti promittunt socias in proelia uires hortanturque ducem. Quorum rex fortia dictis pectora collaudans grates agit omnibus aequas. Hic tunc Thersites, quo non deformior alter uenerat ad Troiam nec lingua proteruior ulli, bella gerenda negat patriasque hortatur ad oras uertere iter, quem consiliis illustris Vlixes correptum dictis sceptro percussit eburno. Tum uero ardescit conceptis litibus ira: uix telis caruere manus, ad sidera clamor tollitur et cunctos pugnandi corripit ardor. Tandem sollertis prudentia Nestoris aeuo compressam miti sedauit pectore turbam admonuitque duces dictis responsa recordans temporis illius, quo uisus in Aulide serpens consumpsit uolucrum bis quattuor arbore fetus atque ipsam inualido pugnantem corpore contra addidit extremo natorum funere matrem. Tunc "sic deinde" senex "moneo remoneboque, Achiui: in decimo labor est, Calchas quem dixerat, anno, quo caderet Danaum uictricibus Ilion armis." Assensere omnes, laudatur Nestoris aetas conciliumque simul dimittitur. Arma parari dux iubet atque animos aptare et pectora pugnae. Postera lux tacitas ut primum dispulit umbras et nitidum Titan radiis caput extulit undis, protinus armari socios iubet acer Atrides et petere Iliacos instructo milite campos. Vos mihi nunc, Musae - quid enim non ordine nostis? -, nomina clara ducum clarosque referte parentes et dulces patrias: nam sunt haec munera uestra. Dicamus quot quisque rates ad Pergama duxit et coeptum peragamus opus, sitque auctor Apollo aspiretque libens operi per singula nostro. Peneleos princeps et bello Leitus acer, Arcesilaus atrox Prothoenorque Cloniusque Boeoti decies quinas egere carinas et tumidos ualido pulsarunt remige fluctus. Inde Mycenaeis Agamemnon moenibus ortus, quem sibi bellatrix delegit Graecia regem, centum egit plenas armato milite puppes; et bis tricenis Menelai nauibus ardor insequitur totidemque ferox Agapenoris ira; quos iuxta fidus sollerti pectore Nestor consilioque potens gemina cum prole suorum it ter tricenis munitus in arma carinis. At Schedius uirtute potens et Epistrophus ingens, gloria Myrmidonum, saeui duo robora belli, longa quaterdenis pulsarunt aequora proris et bis uicenas Polypoetes atque Leonteus instruxere rates ornatas milite forti. Euryalus Sthenelusque duces et fortis in armis Tydides ualido pulsarunt remige pontum: bis quadragenas onerarunt milite puppes; Ascalaphusque potens et Ialmenus, acer uterque, ter denas ualido complerunt remige naues et bis uicenas Locrum fortissimus Aiax instruxit puppes totidemque Euhaemone natus, quos iuxta Graium murus comitatur Achilles cum quinquaginta materna per aequora uectus. Thessalici iuuenes Phidippus et Antiphus ibant altaque ter denis pulsarunt aequora proris et tribus assumptis ratibus secat aequora Teucer Tlepolemusque nouem Rhodius, quos uiribus acer Eumelus sequitur, minus una naue profectus quam duxit Telamone satus Salaminius Aiax. Ast Prothous Magnes Tenthredone natus et una Euboeae magnis Elephenor finibus ortus Dulichiusque Meges, animisque insignis et armis, Aetola de gente Thoas Andraemone natus, hi quadragenas omnes duxere carinas; et bis sex Ithaci naues sollertia duxit, quem sequitur totidem ratibus Telamonius Aiax, egregia uirtute potens; simul horrida Guneus ire bis undenis temptabat in arma carinis. Idomeneus et Meriones, Cretaeus uterque, bis quadragenis muniti nauibus ibant; et totidem puppes clara de gente Menestheus duxit Athenaeus, quot uiribus ambit Achilles; Amphimachusque ferox et Thalpius, Elide nati, et clara uirtute Polyxenus atque Diores, hi bis uicenas onerarunt milite puppes. Protesilaus agit totidem fortisque Podarces instructas puppes, quot duxit Oileos Aiax; et septem Poeante satus tulit arma carinis, quem sequitur iuxta Podalirius atque Machaon, altaque ter denis sulcarunt aequora proris. His ducibus Graiae Troiana ad litora puppes bis septem uenere minus quam mille ducentae. Iamque citi appulerant classes camposque tenebant, cum pater ad Priamum mittit Saturnius Irim, quae doceat fortes uenisse ad bella Pelasgos. Nec mora: continuo iussu capit arma parentis Priamides Hector totamque in proelia pubem festinare iubet portisque agit agmen apertis. Cui fulgens auro cassis iuuenile tegebat omni parte caput, munibat pectora thorax et clipeus laeuam, dextram decorauerat hasta ornabatque latus mucro; simul alta nitentes crura tegunt ocreae, quales decet Hectoris esse. Hunc sequitur forma melior, tunc fortis in armis, belli causa Paris, patriae funesta ruina, Deiphobusque Helenusque simul fortisque Polites et sacer Aeneas, Veneris certissima proles, Archelochusque Acamasque ferox Antenore creti; nec non et proles generosa Lycaonis ibat Pandarus et magnae Glaucus uirtutis in armis Amphiusque et Adrastus et Asius atque Pylaeus. Ibat et Amphimachus Nastesque, insignis uterque, magnanimique duces Odiusque et Epistrophus ingens Euphemusque ferox clarusque aetate Pyraechmes, cum quibus et Mesthles atque Antiphus et bonus armis Hippothous uenere Acamasque et Pirous una, Arsinooque sati Chromiusque atque Ennomus, ambo florentes aetate uiri, quos Phorcus et ingens Ascanius sequitur, simul et Iouis inclita proles Sarpedon claraque satus tellure Coroebus. His se defendit ducibus Neptunia Troia uicissetque dolos Danaum, ni fata fuissent. Iamque duae stabant acies fulgentibus armis, cum Paris, exitium Troiae funestaque flamma, armatum aduerso Menelaum ex agmine cernit seque uelut uiso perterritus angue recepit ad socios amens. Quem postquam turpiter Hector confusum terrore uidet: "O dedecus - inquit - "aeternum patriae generisque infamia nostri, terga refers? At non dubitabas hospitis olim expugnare toros, cuius nunc defugis arma uimque times. Vbi sunt uires, ubi cognita nobis ludorum quondam uaria in certamina uis est? Hic animos ostende tuos: nihil adiuuat armis nobilitas formae: duro Mars milite gaudet. Dum iaceas in amore tuo, nos bella geremus scilicet et nostrum fundemus in hoste cruorem. Aequius aduersis tecum concurrat in armis impiger Atrides, spectet Danaumque Phrygumque depositis populus telis. Vos, foedere iuncto, aduersas conferte manus, decernite ferro." Dixit. Quem contra paucis Priameius heros: "Quid nimis indignis" - inquit - "me uocibus urges, o patriae, germane, decus? Nam nec mihi coniunx prauaque luxuria est potior uirtutis honore nec uires temptare uiri dextramque recuso, dummodo uictorem coniunx cum pace sequatur." Dicta refert Hector: placuit sententia Grais. Protinus accitur Priamus sacrisque peractis foedera iunguntur. Post haec discedit uterque depositis populus telis campusque patescit. Interea toto procedit ab agmine Troum pulcher Alexander, clipeoque insignis et hasta. Quem contra paribus fulgens Menelaus in armis constitit et: "Tecum mihi sint certamina - dixit - "nec longum nostra laetabere coniuge, quae te mox raptum ire gemet, tantummodo Iuppiter adsit." Dixit et aduersum se concitat acer in hostem. Ille uirum forti uenientem reppulit ictu seque gradu celeri recipit longeque frementem hastam deinde iacit, quam deuitauit Atrides inque uicem misso fixisset corpora telo praedonis Phrygii, ni uastum ferrea pectus texisset lorica uiri septemplice tergo. Insequitur iuxta clamor; tum aduersus uterque constitit et galeam galea terit et pede plantam coniungit stridetque mucro mucrone corusco; corpus collectum tegitur fulgentibus armis. Non aliter fortes nitida de coniuge tauri bella gerunt uastisque replent mugitibus auras. Atque diu rigido captabant corpora ferro, cum memor Atrides raptae sibi coniugis instat Dardaniumque premit iuuenem. Mox ense rigente cedentem retro dum desuper appetit hostem, splendidus extremas galeae percussus ad oras dissiluit mucro; gemuerunt agmina Graium. Tum uero ardescit, quamuis manus ense carebat, et iuuenem arrepta prosternit casside uictor ad socios traheretque, et, ni caligine caeca texisset Cytherea uirum subiectaque mento fortia rupisset laxatis uincula nodis, ultimus ille dies Paridi foret. Abstrahit auro fulgentem galeam secum Menelaus et ardens in medios mittit proceres rursumque recurrit et magnam ualidis contorsit uiribus hastam in cladem Phrygii, sua quem Venus eripit hosti et secum in thalamos defert testudine cultos. Ipsa dehinc Helenam muris accersit ab altis Dardanioque suos Paridi deducit amores. Quem tali postquam conspexit uoce locutast: "Venisti mea flamma, Paris, superatus ab armis coniugis antiqui? Vidi puduitque uidere, arreptum cum te traheret uiolentus Atrides Iliacoque tuos foedaret puluere crines. Nostraque - me miseram! - timui ne Doricus ensis oscula discuteret; totus mihi, mente reuincta, fugerat ore color sanguisque reliquerat artus. Quis te cum saeuo contendere suasit Atrida? An nondum uaga fama tuas peruenit ad aures de uirtute uiri? Moneo ne rursus inique illius tua fata uelis committere dextrae." Dixit. Tum largis perfudit fletibus ora. Tristis Alexander: "Non me superauit Atrides, o meus ardor" - ait - "sed castae Palladis ira. Mox illum nostris succumbere turpiter armis aspicies aderitque meo Cytherea labori." Post haec amplexus per mutua corpora iunctis incubuit membris Cygneidos; illa soluto accepit flammas gremio Troiaeque suasque. Interea toto Menelaus in agmine Troum quaerit Alexandrum uictorque huc fertur et illuc. Quem frater socias acuens in bella cateruas adiuuat et forti pulsos Phrygas increpat ore seruarique iubet leges Helenamque reposcit. Dumque inter sese proceres certamen haberent, concilium omnipotens habuit regnator Olympi foederaque intento turbauit Pandarus arcu, te, Menelae, petens; laterique uolatile telum incidit et tunicam ferro squamisque rigentem dissecat. Excedit pugna gemebundus Atrides castraque tuta petit, quem doctus ab arte paterna Paeoniis curat iuuenis Podalirius herbis, itque iterum in caedes horrendaque proelia uictor. Armauit fortes Agamemnonis ira Pelasgos et dolor in pugnam cunctos communis agebat. Bellum ingens oritur multumque utrimque cruoris funditur et totis sternuntur corpora campis inque uicem Troumque cadunt Danaumque cateruae nec requies datur ulla uiris: sonat undique Mauors telorumque uolant cunctis e partibus imbres. Occidit Antilochi rigido demersus in umbras ense Thalysiades optataque lumina linquit. Inde manu forti Graiorum terga prementem occupat Anthemione satum Telamonius Aiax et praedurato transfixit pectora telo: purpuream uomit ille animam cum sanguine mixtam, ora rigat moriens. Tum magnis Antiphus hastam uiribus aduersum conatus corpore toto torquet in Aeaciden; telumque errauit ab hoste inque hostem cecidit, transfixit et inguina Leucon: concidit infelix prostratus uulnere forti et carpit uirides moribundus dentibus herbas. Impiger Atrides casu commotus amici Democoonta petit teloque aduersa trabali tempora transadigit uaginaque horridus ensem eripit; ille suis moriens resupinus in armis concidit et terram moribundo uertice pulsat. Iamque Amarynciden saxi deiecerat ictu Pirous Imbrasides dederatque silentibus umbris; dumque auidus praedae iuuenem spoliare parabat, desuper hasta uenit dextra librata Thoantis perque uiri scapulas animosaque pectora transit; in uultus ruit ille suos calidumque cruorem ore uomit stratusque super sua palpitat arma. Sanguine Dardanii manabant undique campi, manabant amnes passim. Pugnabat ubique immixtis ardens amborum exercitus armis et modo Troianis uirtus, modo crescit Achiuis laetaque per uarios petitur uictoria casus. Hic postquam Danaum longe cedentia uidit agmina Tydides tumidumque increscere Martem, in medias acies, qua plurimus imminet hostis, irruit et uersas prosternit caede phalangas; huc illuc ensemque ferox hastamque coruscat. Bellica Pallas adest flagrantiaque ignibus arma adiuuat atque animos iuueni uiresque ministrat. Ille, boum ueluti uiso grege saeua leaena, quam stimulat ieiuna fames, ruit agmina contra et prostrata necat uesano corpora dente, sic ruit in medios hostes Calydonius heros, uirginis armigerae monitis et numine tutus. Conuersi dant terga Phryges, fugientibus ille instat et exstructos morientum calcat aceruos. Dumque ferit sternitque uiros, uidet ecce Daretis aduerso stantes furibundus in agmine natos, Phegeaque Idaeumque simul; quem cuspide Phegeus occupat ante graui, sed uulnera depulit umbo uitatumque solo ferrum stetit. Haud mora: totis ingentem torquet Tydides uiribus hastam transadigitque uiri pectus: pars cuspidis ante eminet et prodit scapulis pars altera fossis. Hunc ubi fundentem calidum de pectore flumen uersantemque oculos animamque per ora uomentem conspexit frater, stricto celer aduolat ense germanique cupit fatorum exsistere uindex. Sed neque uim saeui nec fortia sustinet arma Tydidae contraque tamen defendere temptat. Vt uolucris, discerpta sui cum corpora nati accipitrem laniare uidet nec tendere contra, auxilium neque ferre suo ualet anxia nato quodque potest, leuibus plaudit sua pectora pennis, sic hostem Idaeus germani caede superbum spectat atrox miseroque nequit succurrere fratri et, nisi cessisset, dextra cecidisset eadem. Nec minus in Teucros armis furit alter Atrides insequiturque acies et ferro funera miscet. Obuius huic fatis occurrit ductus iniquis infelix Odius, quem uastae cuspidis ictu sternit et ingenti scapulas transuerberat hasta. Hinc petit Idomeneus aduersa parte ruentem Maeoniden Phaestum, cuius post funera laetus et Strophio genitum Stygias demittit ad umbras. Meriones Phereclum librata percutit hasta Pedaeumque Meges. Tum uastis horridus armis Eurypylus gladio uenientem Hypsenora fundit et pariter uita iuuenem spoliauit et armis. Parte alia uolitat sinuoso Pandarus arcu Tydidenque oculis immensa per agmina quaerit; quem postquam Troum sternentem corpora uidit, horrida contento derexit spicula cornu et summas umeri destringit acumine partes. Tum uero ardescit iuuenis Calydonius ira in mediasque acies animosi more leonis fertur et Astynoum, magnum quoque Hypirona fundit, comminus hunc gladio, iaculo ferit eminus illum; inde premit Polyidon Abantaque cuspide forti et notum bello Xanthum uastumque Thoonem. Post hos infestus Chromiumque et Echemmona telo proturbat celeri pariterque ad Tartara mittit. Tu quoque Tydidae prostratus, Pandare, dextra occidis, infelix, accepto uulnere tristi, dextera qua naris fronti coniungitur imae; dissipat et cerebrum galeae cum parte reuulsum ossaque confossa spargit Tydideus ensis. Iamque manum Aeneas simul et Calydonius heros contulerant, iactis inter se comminus hastis; undique rimabant inimico corpora ferro, et modo cedebant retro, modo deinde coibant. Postquam utrique diu steterant nec uulnera magnus qua daret infesto Tydides ense uidebat, saxum ingens medio quod forte iacebat in agro, bis seni quod uix iuuenes tellure mouerent, sustulit et magno conamine misit in hostem. Ille ruit prostratus humi cum fortibus armis, quem Venus aetherias genetrix delapsa per auras accipit et nigra corpus caligine condit. Non tulit Oenides animo nebulasque per ipsas fertur et in Venerem flagrantibus irruit armis, et neque quem demens ferro petat inspicit aruis caelestemque manum mortali uulnerat hasta. Icta petit caelum terris Cytherea relictis atque ibi sidereae queritur sua uulnera matri. Dardanium Aenean seruat Troianus Apollo accenditque animos iterumque ad bella reducit. Vndique consurgunt acies et puluere caelum conditur horrendisque sonat clamoribus aether. Hic alius rapido deiectus in aequora curru proteritur pedibusque simul calcatur equorum atque alius uolucri traiectus corpora telo quadrupedis tergo pronus ruit; illius ense deiectum longe caput a ceruice cucurrit; hic iacet exanimis fuso super arma cerebro: sanguine manat humus, campi sudore madescunt. Emicat interea Veneris pulcherrima proles densaque Graiorum premit agmina nudaque late terga metit gladio funestaque proelia miscet. Nec cessat spes una Phrygum fortissimus Hector sternere caede uiros atque agmina uertere Graium. Vt lupus in campis pecudes cum uidit apertis (non actor gregis ipse, comes non horrida terret turba canum), fremit esuriens et neglegit omnes in mediosque greges auidus ruit, haut secus Hector inuadit Danaos et territat ense cruento. Deficiunt Graiorum acies, Phryges acrius instant attolluntque animos: geminat uictoria uires. Vt uidit socios infesto cedere Marte, rex Danaum sublimis equo uolat agmina circum hortaturque duces animosque in proelia firmat. Mox ipse in medios audax se proripit hostes oppositasque acies stricto diuerberat ense. Vt Libycus cum forte leo procul agmina uidit laeta boum passim uirides errare per herbas, attollit ceruice iubas sitiensque cruoris in mediam erecto contendit pectore turbam, sic ferus Atrides aduersos fertur in hostes infestasque Phrygum proturbat cuspide turmas. Virtus clara ducis uires accendit Achiuum et spes exacuit languentia militis arma: funduntur Teucri, Danai laetantur ouantes. Tandem hic Aenean immisso tendere curru conspicit Atrides: stricto concurrere ferro comparat et iaculum, quantum furor ipse mouebat, uiribus intorquet, quod detulit error ab illo pectus in aurigae stomachoque infigitur alto; ille ruens ictu media inter lora rotasque uoluitur et uitam calido cum sanguine fundit. Ingemit Aeneas curruque animosus ab alto desilit et ualido Crethona comminus ictu Orsilochumque ferit, quorum post funera uictus Paphlagonum ductor Menelai concidit armis, Antilochique Mydon. Post hos Iouis inclita proles Sarpedon bellum funestaque proelia miscet. Quem contra infelix non aequis dimicat armis Tlepolemus magno satus Hercule, sed neque uires hunc seruare patris nec tot potuere labores, quin caderet tenuemque daret de corpore uitam. Saucius egreditur medio certamine belli Sarpedon fraudisque subit commentor Vlixes et septem iuuenum fortissima corpora fundit. Hinc pugnat patriae columen Mauortius Hector, illinc Tydides: sternuntur utrimque uirorum corpora per campos et sanguine prata rigantur. Pugnat bellipotens casta cum Pallade Mauors ingentemque mouet clipeum, quem sancta uirago egit et extrema percussum cuspide caedit attonitumque simul caelum petere ipsa coegit. Hic ille aetherio queritur sua uulnera regi saucius et magni genitoris iurgia suffert. Interea magnis Acamantem uiribus Aiax interimit uastumque capit Menelaus Adrastum et rapit ad classes manibus post terga reuinctis, ut ui deducat laetos ex hoste triumphos. Incumbunt Danai, cedit Troiana iuuentus tergaque nuda tegit. Sensit Mauortius Hector pro Danais pugnare deos ualidasque suorum uirginis armigerae subduci numine uires continuoque petit muros Hecubamque uocari imperat et diuae placari numina suadet. Protinus armatas innuptae Palladis arces Iliades subeunt: festis altaria sertis exornant caeduntque sacras ex more bidentes. Dumque preces Hecube supplex ad templa Mineruae pro caris genetrix natis et coniuge fundit, interea Glaucus stricto decernere ferro cum Diomede parat nomenque genusque roganti qui sit et unde ferat, magnis cum uiribus hastam mittere temptabat; temptanti Aetolius heros: "Quo ruis?" - exclamat - "quae te, scelerate, furentem mens agit imparibus mecum concurrere telis? Hospitis arma uides, Veneris qui uulnere dextram perculit et summo pupugit certamine Martem. Pone truces animos infestaque tela coerce." Post haec inter se posito certamine pugnae commutant clipeos inimicaque proelia linquunt. Colloquium petit interea fidissima coniunx Hectoris Andromache paruumque ad pectora natum Astyanacta tenet, cuius dum maximus heros oscula parua petit, subito perterritus infans conuertit timidos materna ad pectora uultus terribilemque fugit galeam cristamque comantem. Vtque caput iuuenis posito detexerat aere, protinus infantem geminis amplectitur ulnis attollensque manus: "Precor, o pater optime" - dixit - "ut meus hic, pro quo tua numina, natus, adoro, uirtutes patrias primis imitetur ab annis." Haec ait et portis acies petit acer apertis, una deinde Paris. Postquam in certamina uentumst, protinus in medium procedit maximus Hector Graiorumque duces inuictis prouocat armis. Nec mora: continuo fraudis commentor Vlixes et ferus Idomeneus et notus gente paterna Meriones Graiumque simul dux acer Atrides Aiacesque duo claris speciosus in armis Eurypylus magnoque Thoas Andraemone natus quique manum Veneris uiolauit uulnere tristi procedunt; aberat nam Troum terror Achilles et cithara dulci durum lenibat amorem. Ergo ubi deiectis auratam regis Atridae sortibus in galeam magnus processerat Aiax, principio iactis committunt proelia telis: mox rigidos stringunt enses et fortibus armis decernunt partesque oculis rimantur apertas et modo terga petunt, duros modo fortibus ictus depellunt clipeis; ingens ad sidera clamor tollitur et uastis impletur uocibus aer. Non sic saetigeri exacuunt feruoribus iras pectoribusque petunt uastis, modo dentibus uncis alterni librant gladios et uulnera miscent. fortia terga premunt spumantque per ora uicissim; fumiferae nubes concretaque fulgura et ignes iactantur magnoque implentur murmure siluae. Tales Priamides ardorque Aiacis in armis Tandem animis teloque furens Telamonius Aiax insignem bello petit Hectora, quaque patebat nuda uiri ceruix, fulgentem derigit ensem. Ille ictum celeri praeuidit callidus astu tergaque summisit ferrumque umbone repellit. Sed leuis extremas clipei perlabitur oras ensis et exiguo ceruicem uulnere libat. Acrius impugnans rursus consurgit in hostem Priamides nec iam ferro Telamone creatum, sed magno saxi iactu petit. At ferus Aiax ingentem clipeo septemplice reppulit ictum et iuuenem saxo percussum sternit eodem. Quem leuat exceptum Grais inimicus Apollo integratque animum; iam rursus ad arma coibant stringebantque iterum gladios, cum fessus in undas coeperat igniferos Titan immergere currus noxque subire polum: iuxta mittuntur, utrosque qui dirimant a caede uiros, nec segnius illi deponunt animos. Tunc bello maximus Hector: "Quae te terra uirum, qui te genuere parentes? Viribus es proles generosa atque inclita" - dixit. At contra se ferre parat Telamonius Aiax: "Hesiona de matre uides Telamone creatum, nobilis est domus et fama generosa propago." Hector, ut Hesionae nomen casusque recordans: "Absistamus" - ait - "sanguis communis utriquest", et prior Aeaciden aurato munerat ense inque uicem, quo se bellator cinxerat Aiax, accipit insignem uario caelamine balteum. Post haec extemplo Graium Troumque cateruae discedunt caelumque tegit nox atra tenebris. Implentur dapibus largis Bacchique liquore atque auidi placido tradunt sua corpora somno. Postera cum primum stellas Aurora fugarat, in coetum uenere Phryges. Tunc maximus Hector cum sociis memorans hesternae funera caedis suadet ut inuictis Helene reddatur Achiuis praedaque quae duros Menelai mulceat ignes idque placet cunctis. Tunc saeuo missus Atridae pertulit Idaeus Troum mandata; neque ille aut animum praedae aut dictis accommodat aures, ultro etiam castris Idaeum excedere iussit. Paruit is monitis iterumque ad castra reuersus Troiae contemptum duro se reddit ab hoste. Interea Danai confusi caede suorum ingentes struxere pyras collectaque passim fortia tradiderunt sociorum corpora flammis. Tum renouant fossas et uallum robore cingunt. Vt nitidum Titan radiis patefecerat orbem, conuocat in coetum superos Iouis et monet, armis ne contra sua dicta uelint contendere diui. Ipse per aetherias caeli delabitur auras umbrosisque simul consedit montibus Idae. Inde acies uidet Iliacas dextraque potenti sustinet auratas aequato pondere lances fataque dura Phrygum casusque expendit Achiuum et Graium clades grauibus praeponderat armis. Interea Danaos ingenti concitus ira Priamides agit et totis grauis imminet armis unum quippe decus Phrygiae. Turbantur Achiui Doricaque ingenti complentur castra tumultu. Hortatur socios muris inclusus Atrides languentesque animos iuuenum in certamina firmat. Princeps Tydides fulgens ardentibus armis per medios hostes immani pondere fertur. Hic illi occurrit fatis Agelaus iniquis, telum immane manu quatiens, quem maximus heros occupat et duro medium transuerberat ense. Hinc Phrygas Aiacis uastis protectus in armis Teucer agit spargitque leues in terga sagittas. Gorgythiona ferum letali uulnere fundit; mox alias acies petit aurigamque superbi Hectoris obtruncat, quem saxo Troius heros occupat excussoque incautum proterit arcu. Ast illum fidi rapiunt de caede sodales prostratumque leuant. Ruit undique turbidus Hector aduersasque acies infesta cuspide terret. Se rursus Danai turbati caede suorum conuertunt iterumque leues in castra cateruae confugiunt portasque obiecto robore firmant. At Phryges obsidunt inclusos aggere Graios excubituque premunt muros flammisque coronant. Cetera per campos sternunt sua corpora pubes indulgentque mero curas animosque resoluunt. Attoniti Danaum proceres discrimine tanto nec dapibus releuant animos nec corpora curant, sed miseri sua fata gemunt. Mox Nestore pulsi legatos mittunt dextramque hortantur Achillis, ut ferat auxilium miseris. Thetideius heros nec Danaum capit aure preces nec munera regis ulla referre cupit; non illum redditus ignis aut intacta suo Briseis corpore mouit. Irrita legati referunt responsa Pelasgis et dapibus curant animos lenique sopore. Alterius tenebrae tarde labentibus astris restabatque super tacitae pars tertia noctis, cum Danaum iussu castris Aetolius heros egreditur sociumque sibi delegit Vlixem, qui secum tacitae sublustri noctis in umbra scrutetur studio quae sit fiducia Troum quidue agitent quantasue parent in proelia uires. Dumque iter horrendum loca pernoctata pauentes carpebant, uenit ecce Dolon, quem Troia pubes miserat, ut Danaum sollerti pectore uires perspiceret sensusque ducum plebisque referret. Quem procul ut uidit socius Diomedis Vlixes, abdiderant occultantes sua corpora furtim post densos frutices, dum spe percussus inani Tros Eumediades cursu praecederet illos, ne facile oppressus gressum in sua castra referret. Post, ubi transierat fidens animoque manuque, prosiluere uiri iuuenemque euadere cursu conantem capiunt ferroque manuque minantur. Ille timore pauens: "Vitam concedite" - dixit -, "hoc unum satis est; quodsi perstatis in ira, quanta ex morte mea capietis praemia laudis? At si cur ueniam tacitis exquiritis umbris: maxima Troia mihi currum promisit Achillis si uestras cepisset opes. Haec dona secutus in dubios casus, coram quod cernitis ipsi, infelix cecidi. Nunc uos per numina diuum, per mare, per Ditis fluctus obtestor opaci, ne rapere hanc animam crudeli caede uelitis. Haec pro concessa referetis dona salute: consilium Priami regis remque ordine gentis expediam Phrygiae." Postquam quid Troia pararet cognouere uiri, fauces mucrone recluso detrudunt iuuenis. Post haec tentoria Rhesi intrant atque ipsum somno uinoque sepultum obtruncant spoliantque uirum fusosque per herbam exanimant socios. Tum tristi caede peracta praeda umeros onerant, multo et candore nitentes Thracas equos rapiunt, quos nec praecederet Eurus nec posset uolucri cursu superare sagitta. Inde iterum Argolicas primae sub tempore lucis ad classes redeunt, quos Nestoris accipit aetas ac recipit portis. Postquam sua castra tenebant, facta duci referunt: laudat Pelopeius heros, fessaque iucundae tradunt sua membra quieti. Lux exorta uiros in pristina bella remisit, instaurantque animos recreato milite pugnae Dardanidum Danaumque duces: uolat undique nubes telorum et ferro ferrum sonat, undique mixtis inter se strident mucronibus: instat utrimque densa acies mixtusque fluit cum sanguine sudor. Tandem feruenti Danaum rex concitus ira Antiphon ingenti prostratum uulnere fundit Pisandrumque simul fratremque ad bella ruentem Hippolochum; post hos gladio petit Iphidamanta. Hic frater dextram iaculo ferit; ille dolore acrior accepto fugientem Antenore natum persequitur traxitque ferox cum uulnere poenas. Hector tunc pugnae subit acri concitus ira Priamides et percussos agit undique Graios; nec Paris hostiles cessat prosternere turmas Eurypylique femur contento uulnerat arcu. Incumbunt Troes, fugiunt in castra Pelasgi uiribus exhaustis et uastis undique firmant obicibus muros. Tum saxo Martius Hector perfringit portas ferrataque robora laxat. Irrumpunt aditus Phryges atque in limine primo restantes sternunt Graios ualloque cateruas deturbant, alii scalas in moenia poscunt et iaciunt ignes: auget uictoria uires. De muris pugnant Danai turresque per altas. Saxa uolant, subeunt acta testudine Troes ascenduntque aditus et portis uiribus instant. Turbati fugiunt omnes iam castra Pelasgi et scandunt puppes. Vrget Troiana iuuentus telaque crebra iacit: resonat clamoribus aether. Neptunus uires Danais animumque ministrat: pugna ingens oritur, furit istinc hostis et illinc. Idomenei dextra cadit Asius; Hector atrocem Amphimachum obtruncat nec non occumbit in armis Anchisae gener Alcathous, quem fuderat ense magnanimus ductor Rhytieus. Tunc feruidus hasta Deiphobus ferit Ascalaphum mergitque sub undas. Hector ubique ferus uiolento pectore saeuit, quem saxo ingenti percussum maximus Aiax depulit et toto prostratum corpore fudit. Concurrit Troiana manus iuuenemque uomentem sanguineos fluctus Xanthi lauere fluentis. Inde iterum ad pugnam redeunt; fit maxima caedes amborum et manat tellus infecta cruore. Polydamas ualido Prothoenora percutit ictu, Archelochumque Antenoriden Telamonius Aiax, Boeotumque Acamas Promachum, quem sternit atrocis Penelei dextra; inde cadit Priameia pubes acrius insurgunt Troes ad Achaica bella <> pulsa metu uallumque et muros aggere saeptos transiliunt, alii fossas uoluuntur in ipsas. Aduolat interea Danaum metus impiger Hector: confugiunt iterum ad classes Agamemnonis alae atque inde aduersis propellunt uiribus hostem. Fit pugna ante rates, saeuit Mauortius Hector et poscit flammas totamque incendere classem apparat. Huic ualidis obsistit uiribus Aiax, stans prima in puppi, clipeoque incendia saeua sustinet et solus defendit mille carinas. Hinc iaciunt Danai robustae cuspidis hastas, illinc ardentes taedas Phryges undique iactant; per uastos sudor pugnantum defluit artus. Non ualet ulterius cladem spectare suorum Patroclus subitoque armis munitus Achillis prouolat et falsa conterret imagine Troas. Qui modo turbabant Danaos animoque fremebant, nunc trepidi fugiunt, fugientibus imminet ille perturbatque ferox acies uastumque per agmen sternit et ingenti Sarpedona uulnere fundit et nunc hos cursu nunc illos praeterit ardens proeliaque horrendi sub imagine uersat Achillis. Quem postquam socias miscentem caede cateruas turbantemque acies respexit feruidus Hector, tollit atrox animos uastisque immanis in armis occurrit contra magnoque hunc increpat ore: "Huc, age, huc conuerte gradum, fortissime Achilles: iam nosces ultrix quid Troica dextera possit et quantum bello ualeat fortissimus Hector. Nam licet ipse suis Mauors te protegat armis, inuito tamen haec perimet te dextera Marte." Ille silet spernitque minas animosaque dicta, ut quem mentitur uerus credatur Achilles. Tunc prior intorquet collectis uiribus hastam Dardanides, quam prolapsam celeri excipit ictu Patroclus redditque uices et, mutua dona, quod clipeo excussum uiridi tellure resedit. Tunc rigidos stringunt enses et comminus armis inter se miscent, donec Troianus Apollo mentitos uultus simulati pandit Achillis denudatque uirum, quem bello maximus Hector pugnantem falsis postquam deprendit in armis, irruit et iuuenem nudato pectore ferro traicit et uictor Vulcania detrahit arma. Vindicat exstincti corpus Telamonius Aiax oppositoque tegit clipeo. Priameia pubes laetitia exsultat, Danai sua uulnera maerent. Interea iuuenis tristi cum pube suorum Nestorides in castra ferunt miserabile corpus. Tunc ut Pelidae aures diuerberat horror, palluit infelix iuuenis, calor ossa reliquit; membra simul lacrimans materno innectit amictu, deflens Aeacides tristi de caede sodalis; unguibus ora secat comptosque in puluere crines deformat, scindit firmo de pectore uestes et super exstincti prostratus membra sodalis crudeles fundit questus atque oscula figit. Mox ubi depositi gemitus lacrimaeque quierunt: "Non impune mei laetabere caede sodalis, Hector" - ait - "magnoque meo, uiolente, dolori persolues poenas atque istis uictor in armis, in quibus exsultas, fuso moriere cruore." Post haec accensus furiis decurrit ad aequor fortiaque arma Thetin supplex rogat: illa relictis fluctibus auxilium Vulcani protinus orat. Excitat Aetnaeos calidis fornacibus ignes Mulciber et ualidis fuluum domat ictibus aurum. Mox effecta refert diuinis artibus arma. Euolat inde Thetis; quae postquam magnus Achilles induit, in clipeum uultus conuertit atroces. Illic Ignipotens mundi caelauerat arcem sideraque et liquidis redimitas undique nymphis Oceani terras et cinctum Nerea circum astrorumque uices dimensaque tempora noctis, quattuor et mundi partes, quantum Arctos ab Austro et quantum occasus roseo distaret ab ortu, Lucifer unde suis, unde Hesperus unus uterque exoreretur equis, et quantum in orbe mearet Luna caua et nitida lustraret lampade caelum; addideratque fretis sua numina: Nerea magnum Oceanumque senem nec eundem Protea semper, Tritonasque feros et amantem Dorida fluctus; fecerat et liquidas mira Nereidas arte. Terra gerit siluas horrendaque monstra ferarum fluminaque et montes cumque altis oppida muris, in quibus exercent leges annosaque iura certantes populi; sedet illic aequus utrisque iudex et litem discernit fronte serena. Parte alia castae resonant Paeana puellae dantque choros molles et tympana dextera pulsat; ille lyrae graciles extenso pollice chordas percurrit septemque modos modulatur auenis: carmina componunt mundi resonantia motum. Rura colunt alii, sulcant grauia arua iuuenci maturasque metit robustus messor aristas et gaudet pressis immundus uinitor uuis; tondent prata greges, pendent in rupe capellae. Haec inter mediis stabat Mars aureus armis, quem diua poesis reliquae* circaque sedebant anguineis maestae Clotho Lachesisque capillis. Talibus ornatus donis Thetideius heros in medias acies immani turbine fertur, cui uires praebet casta cum Pallade Iuno dantque animos iuueni. Vidit Cythereius heros occurritque uiro, sed non cum uiribus aequis Aeacidae nec compar erat, tamen ira coegit conferre inuictis iuuenem cum uiribus arma. Quem nisi seruasset magnarum rector aquarum, ut profugus laetis Troiam repararet in aruis Augustumque genus claris submitteret astris, non clarae gentis nobis mansisset origo. Inde agit Aeacides infesta cuspide Teucros ingentemque modum prosternit caede uirorum, sanguinis Hectorei sitiens. At Dardana pubes confugit ad Xanthi rapidos perterrita fluctus auxiliumque petit diuini fluminis; ille instat et in mediis pugnatur gurgitis undis. Ira dabat uires; stringuntur sanguine ripae sparsaque per totos uoluuntur corpora fluctus. At Venus et Phrygiae gentis tutator Apollo cogunt in Danaos Xanthi consurgere fluctus, ut fera terribili miscentem proelia dextra obruat Aeaciden; qui protinus undique totis exspatiatur aquis et uasto gurgite praeceps uoluitur atque uirum torrentibus impedit undis praetardatque gradus. Ille omni corpore saeuas contra pugnat aquas aduersaque flumina rumpit et modo disiectos umeris modo pectore uasto propellit fluctus. Quem longe prouida Iuno asseruit, rapidae quia cederet, ignibus, undae, sanctaque pugnarunt inter se numina diuum. Rursus agit Phrygias ingenti caede cateruas horridus Aeacides bellique ardore resumpto funereas acies horrendaque proelia miscet. Non illum uis ulla mouet, non saeua fatigant pectora bellando; uires successus adauget. Percussi dubitant trepida formidine Troes atque intra muros exhausta paene salute confugiunt portasque obiecto robore firmant. Vnus tota salus in quo Troiana manebat Hector adest, quem non durae timor undique mortis, non patriae tenuere preces, quin obuius iret et contra magnum contendere uellet Achillem. Quem procul ut uidit tectum caelestibus armis, ante oculos subito uisa est Tritonia Pallas pertimuit clausisque fugit sua moenia circum infelix portis, sequitur Nereius heros: in somnis ueluti, cum pectora terruit ira, hic cursu super insequitur, fugere ille uidetur, festinantque ambo, gressum labor ipse moratur, alternis poterant insistere coepta periclis, nec requies aderat, timor undique concitat iras. Spectant de muris miseri sua fata parentes pallentemque uident supremo tempore natum quem iam summa dies suprema luce premebat. Huic subito ante oculos similis Tritonia fratri occurrens iuuenem simulato decipit ore; nam cum Deiphobi tutum se credidit armis, transtulit ad Danaos iterum sua numina Pallas. Concurrunt iactis inter se comminus hastis inuicti iuuenes: hic uastis intonat armis, ille hostem ualidum nequiquam umbone repellit alternisque ferox mutat congressibus ictus. Sudor agit riuos, ensem terit horridus ensis collatusque haeret pede pes et dextera dextrae. Hastam iam manibus saeuus librabat Achilles inque uirum magnis emissam uiribus egit, quam praeterlapsam uitauit callidus Hector. Exclamant Danai. Contra Priameius heros uibratum iaculum Vulcania torquet in arma. Nec successus adest: nam duro inflectitur auro dissiluitque mucro. Gemuerunt agmina Troum. Concurrunt iterum collatis fortiter armis inque uicem duros euitant comminus enses. Nec sufferre ualet ultra sortemque supremam stantemque Aeaciden defectis uiribus Hector. Dumque retro cedit fraternaque rebus in artis respicit auxilia et nullam uidet esse salutem, sensit adesse dolos. Quid agat? quae numina supplex inuocet? et toto languescunt corpore uires auxiliumque negant; retinet uix dextera ferrum, nox oculos inimica tegit nec subuenit ullum defesso auxilium; pugnat moriturus et alto corde premit gemitus. Instat Nereius heros turbatumque premit procul undique; tunc iacit hastam et medias rigida transfixit cuspide fauces. Exsultant Danai, Troes sua uulnera deflent. Tunc sic amissis infelix uiribus Hector: "En concede meos miseris genitoribus artus, quos pater infelix multo mercabitur auro: dona feres uictor. Priami nunc filius orat, te Priamus, dux ille ducum, quem Graecia solum pertimuit: si, nec precibus nec munere uictus, nec lacrimis miseri nec clara gente moueris, afflicti miserere patris: moueat tua Peleus pectora pro Priamo, pro nostro corpore Pyrrhus." Talia Priamides. Quem contra durus Achilles: "Quid mea supplicibus temptas inflectere dictis pectora, quem possem direptum more ferarum, si sineret natura, meis absumere malis? Te uero tristesque ferae cunctaeque uolucres diripient, auidosque canes tua uiscera pascent. Haec ex te capient Patrocli gaudia manes, si sapiunt umbrae." Dum talia magnus Achilles ore truci iactat, uitam miserabilis Hector reddidit. Hunc animi nondum satiatus Achilles deligat ad currum pedibusque exsanguia membra ter circum muros uictor trahit; altius ipsos fert domini successus equos. Tum maximus heros detulit ad Danaos foedatum puluere corpus. Laetantur Danai, plangunt sua uulnera Troes et pariter captos deflent cum funere muros. Interea uictor defleti corpus amici funerat Aeacides pompasque ad funera ducit. Tum circa tumulum miseros rapit Hectoris artus et uapido cineri ludorum indicit honores. Tydides *tyrsin* cursu pedibusque ferocem Merionem superat; luctando uincitur Aiax cuius decepit uires Laertius astu; caestibus aduersis cunctos superauit Epeos et disco forti Polypoetes depulit omnes Merionesque arcu. Tandem certamine misso in sua castra redit turbis comitatus Achilles. Flent miseri amissum Phryges Hectora totaque maesto Troia sonat planctu; fundit miseranda querelas infelix Hecube saeuisque arat unguibus ora Andromacheque suas scindit de pectore uestes, heu tanto spoliata uiro. Ruit omnis in uno Hectore causa Phrygum, ruit hoc defensa senectus afflicti miseranda patris, quem nec sua coniunx turbaque natorum nec magni gloria regni oblitum tenuit uitae, quin iret inermis et solum inuicti castris se redderet hostis. Mirantur Danaum proceres, miratur et ipse Aeacides animum miseri senis; ille trementes affusus genibus tendens ad sidera palmas haec ait: "O Graiae gentis fortissime Achilles, o regnis inimice meis, te Dardana solum uicta tremit pubes, te sensit nostra senectus crudelem nimium. Nunc sis mitissimus oro et patris afflicti genibus miserere precantis donaque quae porto miseri pro corpore nati accipias; si nec precibus nec flecteris auro, in senis extremis tua dextera saeuiat annis: saltem saeua pater comitabor funera nati! Nec uitam mihi nec magnos *concedere* honores, sed funus crudele meum! Miserere parentis et pater esse meo mitis de corpore disce. Hectoris interitu uicisti Dardana regna, uicisti Priamum: sortis reminiscere uictor humanae uariosque ducum tu respice casus." His tandem precibus grandaeuum motus Achilles alleuat a terra corpusque exsangue parenti reddidit Hectoreum. Post haec sua dona reportat in patriam Priamus tristesque ex more suorum apparat exsequias extremaque funera ducit. Tum pyra construitur, qua bis sex corpora Graium quadrupedesque adduntur equi currusque tubaeque et clipei galeaeque cauae argutaque tela. Haec super ingenti gemitu componitur Hector: stant circum Iliades matres manibusque decoros abrumpunt crines laniataque pectora plangunt: illo namque rogo natorum funera cernunt. Tollitur et iuuenum magno cum murmure clamor flebilis: ardebat flamma namque Ilion illa. Inter quos gemitus laniato pectore coniunx prouolat Andromache mediosque immittere in ignes se cupit Astyanacta tenens, quam iussa suarum turba rapit. Contra tamen omnibus usque resistit, donec collapsae ceciderunt robora flammae inque leues abiit tantus dux ille fauillas. Sed iam siste gradum finemque impone labori, Calliope, uatisque tui moderare carinam, Remis quem cernis stringentem litora paucis, Iamque tenet portum metamque potentis Homeri. Pieridum comitata cohors, summitte rudentes Sanctaque uirgineos lauro redimita capillos Ipsa tuas depone lyras. Ades, inclita Pallas, Tuque faue cursu uatis iam, Phoebe, peracto.